Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I 2 o Tractatus

non est cur iuniores Monachi ordinato doctrinae cursu huius studii prin.

et pia addiscentes in allorum offensionem incurrant; quandoquidem niti debent ad perfectiorem & absolutiorem mysteriorum intelligenistiana pro Lo quisaue ingenio pervenire; quod exequi sne periculo nequeunt, si methodo & principiis destituantur. Mihi igitur persuasum est, quicumque Dogmaticum studium Μonachis denegant, eos ad verissus S. Augustini & S. Hilarii hactenus expositam sententiam aperte pugnare .

e doel rina confirmari ouoque poliet sequenti ratiocinio , quod gravissima & firmissima solia itate atque evidentia pollere mihi videtur. Nempe Ethicae Christianae principia cum Dogmatica scientiandi cessario connecti, inde patet, quod vera pietas in Dei cognitione coia sistit. & quo persectior est ista cognitio, eo redditur quoque pietas plerumque solidior. Hujus ope scientiae apparentes contradictiones, quae in divinis Attributis reperiuntur, sive ea seorsim consideremus,sve mutuo comparemus, conciliantur. Ab ea discimus, quomodo

Deus licet ubique per immensitatem adsit, simplex nihilominus in sua natura persstat. Quare cum infinite potens & sanctus sit, peccatum permittat. Quomodo Adami culpa, qua Christianae religionis dogma capitale & praecipuum continetur, infantibus imputari possit, salvis divinae iustitiae regulis. Quid si, cur iustus Deus, justos sulat in hoc

mundo opprimi, impios vero in prosperitate exultare: ac sexcenta hujusmodi alia, quae virtutem & pietatem eorum, qui de divinis Attributis notitiam in se ipsis non habent, nec ab aliis receperunt, commovere ac labefactare valent. Christianarum summa virtutum his veritatibus nititur: humilitas, patientia, conformitas divinae voluntati Sta ab earum cognitione pendent. Quod si Monachis Dogmaticum studium interdicatur, quomodo invenientur, non dicam subditi, sed Superiores, qui id genus dissicultates expediridi, re nutantem pietatem tam in se ipsis quam in aliis sibi commissis, nateire valeant. Praeterea si Monasticae professionis hominibus Theologicum studium interdieitur, expositiones quoque Patrum in Divinam Scripturam. v lit nolit D. Abbas, erunt illis interdicendae: Augustimanae verbi gratia, in Psalmos, in S Joannem, in S. Paulum, quae nihil imitus DGDmaticae materiae continent, quam cetera ejus opera; aut certe quae in

his Expositionibus ad Dogmata spectant, ab iis quae ad mores tantum, erunt secernenda; quod dissicile factu . ne dicam impossibile seret . Qiid quod haec discretio nulla ratione niteretur, cum hos sermones Sancti Patres ad populum habuerint, & vulgus fidelium ex iis doctrinam & pietatem hauserint. Numquid Monachi consimilem inde fructum colligere non possent λ Si ita est, Monachis subtrahenda quoque et lectio multorum S. Bernardi sermonum, qui de dogmaticis materiis trabant, quamvis illos M achorum ei flagitatu compositos, ct his quoque praesentibus recitatos fuisse compertum sit . Sermonum etiam, quos hic Sanctus Abbas de animarum visione beatisca ante resurructionem composuit, lactio interdicenda illis erit, ne sorte hujus

142쪽

De studiis Monasticis. ω

Theologici dogmatis cognitione destituti, in aliquem errorem incauis te offendant. Denique prohibendi erunt a lectione Tractatus de Gratia. & aliorum multorum hujus Sancti operum, in quibus Theolo. gica Dogmata ex proposito disciitiuntur; quamquam D. Λbbas omnia S Bernardi scripta sine ulla distinctione a Monachis legi permittat. Hinc patet, in quantas hujus Dogmatici studii subtractio dissicultatum tricas nos coniiciat; ac jure merito ex hactenus dictis colligimus, Dogmaticam Theologiam a disciplina morali sejungi non posse.

., Propterea S. Gregorius Nazianzenus vereajebat, eos, qui vel so. los mores, vel solavi doctrinam consecuti sunt, ab altera autem deis

is seruntur, sibi videri nihil a luscis differre. Ad horum calamitatem is accedit, quod invenustam ac indecoram faciem exhibent, sive aspi. is ciant, sive aspiciantur . At quibus utraque laude excellere , velutis ambidextris esse contigit, hi nimirum omnibus numeris absoluti,, sunt, ac cum alterius vitae beatitudine vitam Rgunt.

Cum haec ita se haheant, quid a Domatum scientia & studio Monachi ceteroquin idonei prohibentur λ Quid totum hoc studium inter

angustos fines quorumdam Catechismorum , ct trium υel quatin me sum inrervallo concluditur λ Adeo ne graviter peccarent, si vel in his Catechismis diutius versarentur Adeo ne periculosum est, Dei cognoscendi modum & rationem addiscere Fateor id mihi esse impe ceptibile. utcumque tamen sit, consentit denique D. Abbas, ut supra

innuimus. Veteres Patres oe Monactos nequaquam culpae dedisse cuipiam S litam , quod omnibus id genas notitiis operam impenderet ,' eqsque in eo ente

ria fuisse, ut putarent quosdam ex tuis in Me studiivaere ex professo υο1ariposse, dummodo ex Iegitimae studeam auctoritatis arbitrio, hoc est, ut ego Ieuistio, ex Superioris nutu & voluntate. Et re quidem vera complures Monachorum cum stivstu & benedictione Dogmaticae Theologiae operam dederunt, ut eorum scripta imstantur. Episcopi sanctitate conspicui stimulos illis aliquando ad scribendum addidere , quos tamen antea studio exercitatos . & ad scribbendum idoneos suisse omnino existimandum est. Praeterea Doctoresec Praesules sanctissimi Dogmatica opera solitariis persaepe nuncuparunt, eosque ad ea semel & iterum legenda excitarunt, quemadm dum S. Augustinus Tractatum suum de Correptione & Gratia, qui prinsecto dogmaticus est. Est agitantibus Solitariis scriptisse constat S. Epiphanium libros de Haeresibus, Dogmaticum opus, quam quod maXLme . cui addendus est ejus liber inscriptus Arearatur, quem itidem nonnullis Monachis nuncupavit. Id vero iactum in primordiis Monastici

Insti tuti. Quid plura desideras λMagnus Solitariorum numerus scripserunt olim ad S.Cyrillum Alexandrinum, ut sibi de quibusdam disticultatibus circa fidei Symbolum Occurrentibus responderet. Quibus morem gerens Sanctus Antistes, rescripsit Epistolam prorsus Dogmaticam, ad propostas dissicultates enodandas; atque eorum studium dogmata Christianae Religionis medullitus cognoscendi, disertissimis verbis miratur atque commendat. : Numen est. α Eπ-

143쪽

Tractatus

Etesim diυisas doctrisas desiderare, Ssacrorum dogmatum rectitudi- stu. diose persequi, quis non υalde admoretur ἰ Quibus addit, hoc studium. atque hunc laborem a mercede nequaquam vacuum suturum, atque in id genus cognitionibus consistere vitam aeternam. In Armenia erroneas opiniones quibuldam spargentibus , elus reis gionis Monachi continuo Proclum Constantinopolitanum Episcopum certiorem faciunt: patet hinc quod superius dicebam, Monachos uti. delicet errorum & falsae doctrinae cursum sua eruditione di scientia saepissime retardasse: ad quos Proclus elegantem misit Epistolam. t tam Dogmaticam , in cujus extremo illos hortatur, ut in amore ocstudio fidei orthodoxae constanter & immobiliter maneant, ac tradiistionibus adhaereant, quas acceperant a BB. Basilio&Gregorio, alii Noue: qui in una & eadem fide ac ipsi quondam fuerant . . Monachi quoque Constantinopolitani Agapeto Pontifici olim significarunt, Anthimum, quem Imperator in hujus urbis Episcopali throno collocare volebat, corde Eutychianum esse. Denique S. Leo adeo de Monachorum hujus urbis doctrina & Zelo servandae fidei certus erat, ut gravissimis hisce verbis illos alloqueretur : Collaborate nobi)cum, e quavia potestis deistione id agite, ui saeptare destructa o fidei soliditate auem

L, secura per totum mundum pace portamur. . Λntequam hoc caput absolvam, unum verbum dicam de Critica, Quandoquidem eam D. Λbbas studio Patrum conjunxit . Nec miror ammodum, huic illum studio exitiale bellum indixisse, cum ejus abulum tantummodo respexerit, adversus quem nihilo minus vehementer a me declamatum est. Verum prudentior, ac lapientior est, quam ut illam damnet absolute . quod ea aliqui abutantur. Ipsemet Eritices normam in sua Responsionestequentissime adhibet, maximopere aversari videatur: ita ut contra Artem Cratacam is seu tanti

m udo t. quod ei circa studi lue

nimirum illius utilitatem suγmer exemplo P et Criticam abiiciamus, aptam & legitimam amnecessaria est, cum nihil aliud si, quam rectuscludicii &αlligentia:

usus Illa onus est . ut genuinas historias a falsis diludicemus, ne ii perstitiosis narrationibust vani sopinionibus, inanibus deli amentiinvisionibus, fictis aut ambiguis miraculis, temere fidem habeamus. Venerabilis Guigo, Generalis Critices normam utiliter adhibuit, ubi serio examine cliJudicat inter Eoistolas Divi Hieronymi, legitimas nempe ab apocryphis

distridi findi Eadem adhibenda in rebus fidei& is is, cautiss-

me tamen re cum summa moderatione, ne indiscriminatim omnia ii

iencie. Οαι credis cito, kυis es corde. Sanctissmi denique Monachi Critices regulas in textu Sacrae Paginae exercuerunt, versiones cum teXtu Originali conferentes, prout a S. Martyre Luciano factum , ginta versionem ad Hebraeos Codices diligentissime recognovit, atquemendatiorem edidit. Iampridem quoque adnotavimus S. Steremum

144쪽

De Studiis Monasticis. I 23

Cisteretensum' Abbatem adhibitis peritis Hebraeis ad Sacra Biblia in

suo Monasterio emendanda solerti labore incubuisse. Adeo verum est, Critices notitiam ipsis Solitariis esse tu sanctioribus rebus necessariam. AEgre adducor ut credam, D. Abbatem in haec principia minime consentire: atqui dicere poterit, imo reipsa dicit, viro eririeo frenum Di nullo modo posse. Si ita esset, molestissima absurda pati cogeremur; atque eo deveniretur, ut vel omnia sine ullo examine & indiscriminatim recipienda essent, vel medicina malo deterior adhibenda. Sed non deest lutis huic scientiae modus, ut tot illustrium virorum , qui ejus ope utiliter Ecclesiae inservierunt, exempla aperte convincunt. Regulae vero, quas in meo Tractatu pro legitima crisi instituen)a in. dicavi, impedire valent, ne quis ea abutatur.

Frisina ct certa studia Monachorum novis rationibus confirmo.

tur , de ptis ab ingenti Episcoporum oe magnorum

virorum numero, quos Monoeria edidere.

Coeno si Lerinenses Elogium.

ΙNter varia argumenta, quibus probare conatus sum. a primis usque temporibus studia in Coenobiis exculta suisse . pene innumera-hilem Episcoporum& magnorum virorum seriem allegaveram, qui inde prodiere, ad digne sungendum tali ministerio prorsus comps ra. ti. Auctor vero Responsonis contendit, rilal exactae S exquisitae ratis. eis re hoe argumento impe . Namsi ex bis ' steriis c ait quin clivia Μακαbi ricti, ad Episcopatus bonorem educti suηt ' ex auisVo centum Resu runt, qui ibi totum istae cursum absol runι in humilitate, in silentio, in suam festonis integritate . Summa igitur rediι ad paucos viros , quos Providentia dispositione extraordinaria a reliquis discretat.

Sed veniam dabit, ut ego quoque illi reponam, nihil exactae&em Τuisitae rationis in hac respontione inesse . Licet enim concederemus quod nequaquam ita est in exiguum Episcoporum numerum e Monast riis prodiisse , atque hos extraordinario nutu Providentiae a reliquis fuisse discretos; adhuc tamen verissime dici posset, eos in Monasterio scientiam consequutos fuisse ad id muneris necessariam , posito quod a teneris annis ibi suerint educati, prout de multis, iisque insigniori. hus constat. Λc proinde legitima esset consecutio quam ducimus, studia nimirum, saltem privata & particularia intra haec Monasteria in visu suisse. Ad id dupliciter respondet. Primo, quod is iae easu Deri isse est comtigisse, ut diri isti a Deo maiori talentorum numero . perspicaciori ingrato, fiet larinae ceteris intelligentia, ct ad frientias aptitudine donati, bis omηibus imma fius ac felicius uteremur, ideoque ad majora prae ceteris fratribus proveberem aer.

145쪽

ia Tractatus .

Verum haec responsio meae sententiae patrocinatur. Nam si in aequi. stione scientiarum, impensius fratribus ingenio usi sunt, sequitur ut omnes ad earum studium incumberent. iniSigninat, non omnes pariter in scientiis proficere, nec singulos qui studio vacabant, ad Episcopatum natos r , οῦ . Secundo, quod si Monasteria totidem fuerum semisrariis , ad viros doctrina erudiendos, o dignos Episcopatu reddendos corilisuta ; υere a feritur . necesse fuisse, ut ad eo ecutionemsciemis, cuius ope excelsi gradus minera digre ex sui possem, dirigerenIur. Sed cum id ηulli umquam in mentem Mneris, frustra are ratio adbibetur ad probandum, Monacris reaeri in Ecclesiastica scientia

eruditionem sibi comparare.

Numquid ego talia aliquando pronunciavi λ Aliud est si quis dicat. quum plures Monachi de propriis Monasteriis ad Episcopatum fuerint educti, inde colligi posse, excultas fuisse apud illos scientias: aliud, Monachos studuisse ut ad has dignitates eveherentur. ideo studebant, quia studium sibi permissum, imo& necessarium erat, ut in solitud, ne lustinerentur, ut pietatis fructu atque doctrinae prodessent sibi. αsratribus, quoties necessitatis aut charitatis lege obstringebantur. Eo. rum merita & egregiae dotes mundo innotescebant. A septis claustrorum, plerumque inviti, educebantur, ad regendas E esias. Hujus vero muneris partes feliciter adimplebant. Numquid propterea sequitur, ut docti esse in Ecclesiastica scientia tenerentur, ad hoc ut Episcopi fierent. Sed hoc non impediit, quominus Coenobia Episcoporum seminaria evaderent. Hujus rei in Monasteriis S. Martini, in Lerinensi, aliisque permultis, exempla prostant. Sed ab hoc longissime aberant Sancti

Coenobitae, ut sibi Epitcopalis dignitatis consecutionem pro nerent. Legitur quidem in S. Aureliani Regula articulus, qui est ordine 4 6. ad illos pertinens, quos ad hanc dignitatem de Monasterioeduci contige rit. Si υero Deo propitio ita proficeretis, ut aliquis ex vobis ad 'scopatum expetatur, ipse libris egrediatur. Sed non innuunt haec verba, quod Μωnachi ad Episcopalem dignitatem excitarentur aut compararentur: quod rarissime & praeter communem consuetudinem factum memora. tur. Existimatione&sima virtutis, sanctitatis, ac scientiae, quibus intra Claustra exornabantur , hos sibi conciliabant honores , quamis quam nonnisi inviti promoventibus videreutur acquiescere. Inepte inutur & contra meam sententiam dixeris, mihi visum fuisse , aemptis circiter centum Monoebis, e. g., qui in aliquo gradu o dignitase collocari furi runt, reliquos ad centum mille omni caera oe studio incubuisse , quo bis gradibis

ct --ibus ii na redderentur, numquam ad eos celeroquin perventuri. viriit Ii studio dediti omnem operam & laborem adbibuerunt. ut pro sua instituti dignitate vitam agerent, &suae Prosemonis ossiciis perfungorentur. Quod reliquum fuit, su pernae dispositioni reserendum . quae

illos a proprii status cancellis ornnino invitos extraxit. Et licet non omnes ad hos honores evocarentur, una tamen erat omnium & commanis Gercitatio, neque in divertas classes u qui ad Ecclesiasticas dignita

146쪽

De Studiis Monasicis. I 2s-

gnitates assumendi erant, a reliquis distinguebantur. Omnes eadem uvdia tractabant, aut tractare poterant; omnes iisdem lectionibus operam dabant. Quod si nonnulli eorum ad Ecclesias Episcopali mi. nisterio moderandas apti comprobati sunt, Ordinario studiorum curis sit. & communibus exercitiis hanc aptitudinem acquili verant. Simoia ergo&scientiae, quae adeo necessariae sunt, ut quis Ecclesiae ministerio digne fungatur, in Monachorum Sodalitiis impense colebantur. Frustra vero dicas, quod iubil sum ii, qui Θ elaustris ad Eeclinarum reissimen edali fuere, si m innumera prie multitudine eorum, qui inra G, bis persiserunt, comparentur. Facita esse; at id nihil impedit quominus eadem omnes praesidia habuerint, quibus in scientia proficerent. In- niorum varietas, & singularis quorumdam ad scientias aptitudo iuos inter se mutuo ditiinxit. tamquam nihil vetat ut dicamus, magnum eorum numerum, qui in proprio statu permanserunt, haud minus doctrina praestantes fuisse, quam qui illis in animarum regimine praeserebantur. od attinet ad Episcoporum numerum, qui e Monasteriis prodie- ire, valde major est procul dubio, quam aliqui putant. S. Pachom ius. Coenobilicae vitae primus instituror, dum adhuc viveret complures eX

suis discipulis ad Episcopatum vidit asti mptos. Ex solo Λbbatis Isaaci Nonasterio, de quo in Vita S. Joannis Chrysostomi fit mentio, Theω Philus Patriarcha Λlexandrinus septem aut octo Monachos ad Eccletias Episcopales moderandas evocavit. Post medium quartum saec. Ium . plures ex Episcopis Constantinopolitanis . Nonachi fuerant . quemadmodum & plerique orientalis Ecclesiae docti viri, atque alia. Tum Sedium Antistites. Fateor, ait D. Λbbas, is Orieme, quamplurimos et Sestiariis ad Episcopatum evectos . Idem in Oriente nostra quoque me- M.- moria usu maxime pervulgatum est. Haud vero secus contigit in iniscidente. Non erat in Gassiis Civitas, quae non optaret maxime aliis

quem ex Monachis S. Martini Praesulem tibi dari, ut Severus Sulpitius testatur. Lerinense Coenobium sanctissimos Episcopos, per omηes Pro. viscias, ut ait Caesarius illius loci splendidissimum lumen , distribumbat. Haud minori studio discipuli S. Columbani expetebantur. Quis Iocus Des citatas nou gaudeat ex beati tari disciplina rectorem habere Possum vel Abbatem p Porro eadem de innumeris aliis Monasteriis reserre in Promptu esset. Numerum ergo Episcoporum , qui inde educti su runt, quis posset accurate periequi Optime, inquies: sed numquid tam magna scientiae vis sustinendis Episcopi oneribus necessaria est : De dodirina Episcoporum , quet pri1cis

Ecclesiae saeculis fuerint, praeciame ηimis , ac praeter rer Writarem aliqui jem pag. m. 1ium --.. Omniso veritari consem eum est dicere, quidquid olim in optimo Prae.

suis requirebatur, in Sacrae Scripturae istudi ia, quae quidem pro unda effer .aιque exquisita, tantummodo fleti se. Equum sane ae prudens de Episcoporum scientia judiciam profert Divus Gregorius Nazianzenus sermone M., ubi ait, ignorantiam remesie non ferendam in Pastore, qui errantes in viam reducere, & regem dorum

147쪽

ras Tractatus

dorum a se populorum dissicultatibus lumen afferre debet. Hue spe ctant S. Leonis verba: Si in laicis tax tolerabilis inscitia; in iis qui p sunt, c. s; iis nec excusatione aera est, nec verio. Fateor, si scientia Scripturarum, ea DiιD . que profunda, praestet Episcopus, nihil majus in illo desiderari. Sed U. 37. exilis admodum & jejuna erit in illo haec scientia, nisi reliquas ad hoc studium feliciter instituendum necessarias notitias fibi comparaverit. Sine inferiorum scientiarum presidio nemo ad illam intelligentiam peristinget . Pronum est in errores labi nescientem Theologiae principia. Atilii errores S lapsus ex eo contigerum, quod ciam mulii non inυenerint, qua esset P i. lecti e se semium j progrediendum; rectissime ait Origenes. Quin modo de fide & de Scriptura accurate disputabit . qui principiorum notitia caret De quibuidam etiam veritatibus traditionis documenta desideramus, ut Scripturam intelligamus. Itaque si studio Sacrae Pagi. nae pro Episcopor lim scientia contenti sumus , cum illud accuratiummum&exqui utissimum , ut asserit D. Abbas, esse debeat; alias cognitiones praeire necesse est, ut haec persecta Scripturae peritia acquir tur, quae cognitiones tamquam principia &necessaria fundamenta pin

uuntur . .

Non aberit a veritate qui dicat, S. Augustinum in ascetica vita, amtequam Presbyter fieret, Omnes notitias ad librorum sacrorum studium praerequilitas optime calluisse. At nihilominus Presbyter ordinatus, petit sibi dari tempus&otium Vacandi orationi, ac in meditatione&1iudio Sacrae Scripturae diutius versandi, nempe ut ad eam fidelibus enunciandam idoneus evaderet. De hac re egregiam illam ac planem, tabilem scripsit Epistolam ad Valerium, qui se licet invitum sacerdo., Q. iis tem constituerat. Quid ergo agere deberent illi, quibus eadem doctri. Eo f. i. nae emolumenta non suppetunt ad eloquii divini exquisitam intelligem

Permultis aliis exemplis, quanta in Episcopis scientia olim requiro. retur, indicare possumus. Quod Λmmonio Μonacho ordinis S P, Boiia' , chomii accidisse novimus, huc apprime facit. Cum hic Tabennas vo nisset,quemadmodum ipsemet in Epistola ad Theophilum Patriarcham ρ' m Alexandrinum narrat, a Sancto Abbate Theodoro, qui inspiratione divina fore eum aliquando Episcopum praescius erat, traditus confestim fuit Theodoro Alexandrino, & Ausonio Coenobirae, ut in uιυmarum scripturarum metelligentia praeclare ab illis erudiretur. Fuerat hic Theodorus S. Athanasii disci ulus. & Alexandriae in Ecclesia Peroeae Lector, noni M. modo in Graeca lingua, sed in Ecclesiastica praesertim doctrina appri. me versatus, quam a tanto Praeceptore tenebat, Prout legimus in viis' μ' ta S. Pachomii. Huic ut morem gereret S. Pachomius graecam linguam addidicit, ac eum praeceptorem itatuit illorum qui Alexandria venerant . atque aliorum qui Tabennas sese contulerant. Quanta Ausonius eruditione polleret, ignoramus: sed verisimile admodum est misi. mam in eo fuisse, quandoquidem magnus Λusonius appellatur, of - γα , ut ab alio juniore ejusdem nominis secernatur. Duobus hisce Magistris Theodorus Λbbas Ammonium c tradidit, ut erudiretur

148쪽

scientiis, quarum usus illi suturus erat in Episcopali dignitate, ad

piam assumendum esse divinitus cognoverat. Hie Ammonius in mentem redigit quae narrantur a Palladio de Sanis Abbate Ammonici, qui adeo miris modis conatus est, ne renuncia. retur Episcopus. Multis de causis ejus electio expetebatur , poti m. mum vero propter ejus eximiam eruditionem, quod erat nimirum

καθ' υπεψολω νι ,ογM . Notat enim citatus auctor, illum non modo

Vetus & Novum Testamentum memoria retinuisse, sed in Origenis, Didymi, atque aliorum Patrum lectione adeo filisse exercitatum, ut ad sex mille & sexcentos versus illorum memoriter recitaret. Non omnes illos tamen, qui a Monasteriis ad hasce dignitates evocabam

tur, hujus Ammonii scientiam, aut Basilii, Chrysostomi, Epiphanii adaequasse contendo; sed nullum mihi dubium est, quin ad obeundas Episcopi partes satis fuerint comparati, omniaque didicerint ut plurimum in Monasteriis, in quibus multi eorum a teneris annis suerant

enutriti.

S. Epiphanius, qui Monasticum institutum professus est jam inde a

pueritia ', ut resert Sommenus, praeter Sacrae Scripturae stu- --dium, animum ad alia quoque intenderat; ut elucet praesertim ex opere de Heteresibus, quod composuit persuasu quorumdam Monachinrum; qui inepte admodum & intempestive tale opus exoptassent, si dogmaticas materias legere nefas illis suisset. Et quidem ad hanc luc brationem illum cohortati sunt, quo tempore Μonastica disciplina ni hildum a primitiva puritate desciverat. Quae de Epiphanio diximus. ad Theodoretum quoque. α alios innumeros egregios Antistites pertinere possunt, qui prima eruditionis, aeque ac pietatis&virtutis et

menta Monasticae professioni resernnt accepta. Fateor, ad Episcopatuin nonnumquam assumptos, qvi modicerei ςi erant.

tunc praesertim quum sanctitas eximia eruditionem supplevit: sed μvimus etiam, utriusque habitam fuisse rationem; & Ecclesiastieas rea gulas infringi constat , quoties ineruditi ad has dignitates extollites . Itaque redargui non posset Metropolites , qui sequiitus has regulas . Ecclesiis suae Provinciae Pastores ad exercenda haec munera minime idoneos praefici nollet. Ex narratione de Episcopo mistano a D. Abbate allata, utut vera sit, non sequitur ut B. Lan francus Arch iepiscopus Can tuariensis nulla suerit ratione fretus cum eum deponere vellet propter ejus inscitiam.& rudem limplicitatem, propter quas contemptibilis, re suo gradu indignus reddebatur; quod si contiet, Deum ejus depositioni per miraculum intercessisse, vix tamen credo minus illi fuisse probatum Lan-stanci consilium . quod regulis Ecclesiasticis mygruebat. utcumque vero sit, exceptione hic loci jure merito uti possumus, quam Res Π sionis Auctor tot locis opponit; nimirum id in e sectum singulare, reinusitatum, a quo nihil consequitur. Aliquantulum igitur anceps nisebi esse videtur conciuso, quam ipse ex hoc exemplo colligit; di haud

scio, an omnes cum illo consenierint, 'scoporum laudemo commem HO. - datis.

149쪽

r 23 Tractatus

Rationem non in seiratu profunditate εν eriaitione consistere, sed in simplisi is acdisanctitate istae. Utraque conditio necessaria est; verum excepto easu altissimae sanctitatis. mihi persuasum est cum Sanctus Thoma, modi. eam virtutem cum scientia, virtuti, quae sit expers scientiae. esse amreferendam .pat ita. Preces, quas Lupus Perrariensis apud Hin arum fieri impetraula pro Hi erado electo Ambiani Episcopo, ea quae hic a me dicuntur. itane confirmant. Non multa ille quidem doctrina poIlebat: sed ad hae tamen & aliorum seluti consulendum re collaborandum idoneus

erat.

Apposte vero fiet, quod hic sermonem aliquantulum protrahamus de Lerinensi Monasterio, quod Sanctorum Episcoporum re doctorum Monachorum seminarium fuisse paulo ante notavi. Neque id abnuit D. Abbas; sed contra se sacere non putat, ait enim: Docti quidem Μ καbi in bae sodalitato fuerunt. Sed illud mi simum bis agitur , ut sciamus primo, quo in loco operam studiis dederint; deinde in quosita esset eorum doctriana, ex qua adeo inclaruerunt. ad primum caput pertinet, asserit. S. Eueberium, qui dedis pii , quae ibi obtinebat, accurate di seruis, iuba de scientia dixisse; ct is S. Honorati Vita, quae illustris bHus Sodalitii exeruritia studiose commemoras, aperte inrusi, sanctum bure virum aliud Ubil buisse is quo acquiesseret praeter orationem o p almodiam. Qualis vero fuerit eorum scientia, palam iacit, ubi ait in sola Divinae Scriptum intelligentia sitam fuisse. Age vero utrumque caput eXpendamus, & maxime primum.

Quandoquidem S.Eucherii Episcopi Lugdunensis narrationi stare lubet, videndum num revera de horum Monachorum scientia nihil ille memoriae prodiderit. Sanctus hic Praesul duos, ante Episcopatum Glios ex justo conjugio habuerat, Veranum & Salonium: quorum uter que Monasticum institiatum professi in Coenobio Lerinensi sub S. H norato fundatore & primo Abbate, postea Episcopi renunciati sunt. EX S. Eucherii Epistola, quam Salonio scripsit mittens ei librum de obscuris Sanctarum Scripturarum capitulis, intelligimus hunc ejus mitum vixdum decem annos natum eremum ingressium, atque ibi prima doc menta a S. Honorato recepisse, inter illos sacras manus non solum imbutus es, wrum eDans nutritus sub Honorarν patre illor deinceps vero a S. Hilario

Episcopo Arelatensi postS. Honoratum, altiorem hausisse doctrinam reum te illis beatissimi Hilarii, tunc insulani immis, sed jam nunc Summa Pomtificis, doctrina i remaret per omnes 1piritualium rerum disciplinas. Denique postremam illius disciplinae manum imposuisse Salvianum di vincemtium: ad Meetiamre consummantibus1anctis inris, Samiano arque Vincentio. eloquentia pariter scientiaque praee nentibus. En igitur tres, ut ita d icam .dotiorum ordines nactus est Salonius in Lerini insula: S. Honoratum pro discipl na pietatis & virtutis: S. Hilarium pro doctrina spiritua lium rerum, live id de Sacra Scriptura, sive de rebus moralibus intes- ligatur; ac denique Salvianum est. Vincentium pro scientiaci eloque M. Nam quid adhuc restabat Salonio discendum. postquam aS H,

Hellario

150쪽

De Studiis inhiasicis. I 29

Iario per omnes spiritualium rerum disciplinas deductus fuerat λ Quidve minus expectandum erat ab his duobus magnis viris, Salviano &Vincent io Lerinensi, cujus Admonitorium maximum est doctrinaedi

eloquentiae specimen, ac perenne contra omnes naereses, antiquas, novas, & suturas monumentum

Sed praeclarum S. Honorati elogium a S. Hilario ejus discipulo com-dsitum, haudquaquam ista singillatim persequitur . Ibi enim S. Hi-

ius de se loquens ait tantummodo, is se ab hoc benignissimo praec niore, cui tuam debebat conversonem, primum lacte nutritum, is cc postmodum cibo, ac profluo caelestis sonte sapientiae potatum .is Atque utinam ait tantum angustia spiritus mei recepisset, quan is tum ille studebat inlundere. Praeparasset me profecto vobis di de- , , siderio vestro dignum dedisset, & successorem sibi idoneum nesciens rem disset: in Episcopatu videlicet: nam S. I ilarius plebi Arelatensi hoc elagium nuncupat, quod eloquentiae eximii hujus discipuli luculentissim uin est testimonium. Notatu vero digna sunt verba illa, nesciens er disset, cum ostendant, non dedita opera, nec ullo ad Episcopatum respectu S. Honoratum S. Hilario doctrinae praecepta tradidisse, sed in hoc communes dumtaxat regulas in suo Monasterio constitutas sequutum suisse. ut breviter dicam, id nequaquam factuni ex supernaturali quadam vocatione & impulsu; nesciebat enim, S. Hilarium suturum Episcopum, reiciens: sed ex communis educationis instituto, quod in reliquos juniores Monachos pariter servabat . Verumenimvero quae de Salonio narravimus, satis indicant. quae

tune temporis vigeret scientia apud Lerinenses Monachos; & quam diligens opera in eorum eruditione&disciplina a S. Holaorato impenderetur: quandoquidem parum habens quod Magistros illis ex nummis suorum fiatrum praeberet, quos inter doctum Uincentium; adhubuit praeterea Salvianum, non in suo quidem Coenobio fratrem, sed carorum suorum uram, prout testatur S. Hilarius in elogio supra citato. Porro iis quae hactenus animadvertimus , addi potest , admodum esse verisimile, Vincentium in coetu horum Monachorum eam sibi comparasse doctrinam . quae illum in tota passim Ecclesia celeberrimum reddidit; quippe quI antequam asceticum institutum amplecteretur. Rrma tractaverat: neque vero probabile ullo modo est, illum in bellica disciplina studiis perquam inimica, tam magnam vim acquisivisse doctrinae. Magnum itaque, ut opinor, momentum inest rationibus ex Epistola S. Eucherii desumptis, ad studiorum usum in Lerinensi Abbatia luculenter demonstrandum; nec D. Abbatem in sua assertione diutius perstiturum arbitror; quod nempe S. Eucherius nullum de horum Monachorum scientia testimonium posteris reliquerit. Sic se habuit disciplina celeberrimae hujus Λbbatiae, ad quam ex Omnibus mundi regionibus qui ad religiosam prosessionem animum adie-eerant, confluebant. Certatim jam illuc omnis regio quaeremes Deum dirigebat. Quoddam quas lyceum virtutis&scientiae esse videbatur, uni-Veriis ornis nationibus apertum&patens. Eterim quae adbuc Iem , qua Volumen ait R natio

SEARCH

MENU NAVIGATION