Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Ioanna

Tractatus

prius eIaborarat, intrat recog oscebat, exo a's, expolires, easti ηs M. euratissime dictionem, sex re iam, numerum, construmonem Oe. Adeo muti

tum abest, ut omnes scientias, quas in saeculo acquisiverat, in Monasterio oblivisceretur. 4Quod S. Nilus Gregoerii Marianeni operum tectioni intemus fumis, mirum uideri non debet, ait D. Abbas; quid enim magis Monactum decet quam scri-Wa perlegere Ecclesiastici Doctoris, qui monasticae profrisiorus amore flagraυit. ae ubique de ea praeclare re cum laude loquitur.

optime: at S. Nilus de S. Nazianzeni scriptis disputationes habebat, atque ea memoriae mandabat. Non ita multa in hoc Sancto Patre ad A1cetarum institutum pertinentia deprehendimus; vix enim alia tractat quam Theologica, aut de rebus Ecclesiaiticis, atque adeo sublimi & grandi stylo omnia; de rebus Monasticis obiter tantum . Illius opera magnam partem carmine scripta sunt, quorum aliqna ad Monachos inscribuntur: unde colligitur, Sanctissimos Solitarios, qualis profecto erat S. Nilus , indiscriminatim legisse scripta Patrum, pro suo quemque placito & captu, minime secementes moralia, & Scripturae explanationes a ceteris illorum scriptis. Quod si licuit S Nilo in S Gregorii Nazianzeni lectione versari, eo quod iste Sanctus Pater Monasticae pnofessi s amore flagravit, oiqne de ea praeclare o eum laude euius es; quem Ecclesiae Patrem Posthac reperias, in cujus lectione ver fari non liceat; cum omnes in illius sensa convenerint, cic plerique hi ius professionis extiterint λCohibere me non possum, quin unum hic verbum addam de S. Isidoro Damia tenti, quem par est credere, ait D. Abbas, amisispiritus impinu egisse. atque ejus asse hombus obsecuadosse, non minus ac S Nilum, Cassianum &c. tunc quum sua scripta elucubrarunt.. Dicendum ergo pariter est . quod ille juxta diυini θ-- impulsura prophanas hi storias tam saepe citaverit, ac illam praesertim Xenophontis; nec non juxta ejusdein affectiones omnes illos auctores legerit, quorum sententiae in eius Epistolis reseruntur , & quorum Elenchus iafronte illius Operum extat . Sed rectius dixerimus , singit Ias hujusmodi extraordinarias vias, quas comminiscitur Dominus Abbas, perquam communes esse agendi rationes; cum nihil magis rationi comlantaneum sit , quam rebus utilibus 1hidere juxta dispoiit tonum &aptitudinis cujusque mensuram, juxta Superioris, cui quis subditur, PraescI iptum. ac juxta materiae, de qua agitur, etigentiam.

- . c.

162쪽

De studiis invasisis. I I

ΤErtio loco Responsionis Auctor sbi videtur Iutulenter ostende.

re , occasione studiorum re scientiarum , quae saeculis octavo . nono, S. decimo viguerimi, extremas perturbationes&perversiones in nostra Monasteria irreptisse. Atque m bowritas certa esse videatur, o nulla resim Iur ambigerat ratio; exhibeι magnorum virorum Elenctam, qui illis saeculis apud nos floruere; statuitque eorum memoria motum Ga patris. extrema processisse, & iniquitatis, in ita dicamus, consummatio em ac pleuitudinem in Sahctuario cisam esse. Et ut ostendat, quomodo in Iaviam perisauciem Monae s studio proiecerim; id ex eo factum ait, quod qui inter illos

magnum liter aram nomen ad ri fure t. ac prae ceteris excellebant, unice ea-

sudio intenti, a suae Moses is officiis sue immunes reddiderunt, ct faciale a communi cia G1cmerunt. Ad tam si is Periorex ipsi animum adiiciemus, ac tempus in illis Uumenus, isMiles fiam sunt iis quibus praeerant, subistracto exemplj. sollicitudisis, oraιwms ct infructicius praesidio, quo subdi eos juvare & sustinere debuerant. Insolens plocul dubio ac novum sorte videbitur hoc systema , noque obiter, sed accurate refellendum . Nos ramen hic contenti eriis mus praecipuas auctoris hallucinationes breviter persequi atque indi.

ut ejus ratiocinatio constare possit; necesse est r. ut docti illi mn chi, & magni viri, quorum scientia per tria illa tacula perniciem at. tulit Monasteriis, majori numero tunc fuerint, quam umquam alias.& literae tunc maxime vignerint; cum plane absonum sit, ceteris minribus, has perturbationes literatis viris hoc potius quam alio tempore ascribere. a. ut in iis dena Monasteriis, in quibus praestantes illi vir vixerunt, aut quae illi moderati sunt, haec duciplinae remissio acciderit. Nam in aliis Monasteriis, quae cum illis ita parum conjuncta fuerint , ut eorum corruptela ad se pervadere non potuerit, ii easdem di. stiplinae relaxationes fuisse dixeris, nimi ad rem . 3. ut omnino cer tum & exploratum si, doctis illis viris, potius quam alsis domesticis aut externis causis, puta belli aut egestatis, eorum Caenobiorum laiabem esse tribuendam. 4. ut argumenta que ad hoc probandum ast runtur, sint omnino manifesta, certa & determinata; non vero me. rae conjecturae parum firmis rationibus niXae, vagae & generales, aut testimonio fultae quorumdam auctorum , quorum nulla est auctori. tas, aut quorum sententiae perperam intelliguntur . .. His politis, haud vereor dicere, nihil minus defendi posse , quam: hoc systema . Nam primo magnus ille numerus doctorum virorum octavi taculi ad nihilum serme recidit. hoc est ad 1eptem: ex quibus S. Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, cum quo ita agitur hon .rifice, ut hujus corruptionis particeps statuatur, non vivebat octa

iaculo, sed undecimo di duodecimo. Praeterea S. Marcellinus auctor

163쪽

Illo

I 2 Tractatus

est supposititius , aut saltem ex S. Suidberti vita, quam scripsit, in

crimen vocari non potest. De Antonio Melissa ignoratur quo tempore vixerit; duo vero ejus libri, qui extant in Bibliotheca Patrum, aliud nihil sunt quam loci communes ex Patribus collecti. verum quod hi libri ab haereticis primum editi sint, Bellarminus&alii censent caute legendos, ut suspectos. Ita ut magnus ille numerus eruditorum octa. vi saeculi ad quinque redeat; nimirum ad venerabilem Bedam , ad

Ionam , ad S. Joannem Damascenum, ad Cosmum ejus praeceptorem,& ad Paulum Diaconum Montis Cassini. Hi sunt, qui suamet ipsorum scientia ligna extulerunt remissioris disciplinae, Beda in duobus Mo. nasteriis a S. Benedicto Biscopo fundatis & rectis . cujus successores, sicut& Beda. sancti viri fuerunt: lonas in Λbbatia Fontanellae sub S. mandregi sillo, & sub S. Ansberto, quamquam illius crimen sit. huj is poliremi vitam scripsisse: S. Joannes Damascenus in Monasterio

S. babbae, in quo, ut ait D. Abbas, tradita illi fuere amoris'iimoris Dei praecepta, ac indum scientiarum omnium contempIMM Denique Paulus Di conus in Monte Casino statim ab ejus reparatione, quo nihilominus Germaniae A postoli quaesii um ibant sanctitatem, & unde Carolus M gnus consilium& normam mutuatus est in restaurandis Galliarum M

nasteriis. Quid proponi poterat magis inverisimile λ Expendamus

quaeso saeculum nonum.

In hoc saeculum congeruntur ab Auctore Responsionis quinque &quadraginta illustres viri; quorum tamen pars aliqua minuenda eii, qui nunquam Monachi 1uere, ut Theod uisus Aurelianensis Episcopus, & Freculphus Lexoviensis; vel qui inepte geminantur, distinguendo v. g. mandet bertum Prumientem ab alio S. Galli, qui num-ram extitit: vel qui tandem ad aliud saeculum spectant, ut S. odo, .icterius, Aimoinus Floriacensis. Reliqui sunt igitur ad summum triginta novem, quorum aliqui fuere Abbates, vel Monachi Coenobii Fuldensis Hirsseidiensis, Sangallensis, Corbejensis, Ferranensis, Prumiensis, Epternacensis, Hirsaugiensis, &c. Porro compertum est, Fuldensem Abbatiam in magno tunc viguis. se disciplinae fervore, si demas tempus. quo recta fuit ab Abbate Raγgario, qui prae nimia asperitare & inflexibilitate in hoc Asceterio tu has excitasit, ita ut Monachus ad Carolum Magnum eundum fuerit, compellendi causa hunc Abbatem ad remittendam immodicam duritiem . quae eo usque processerat, ut laevas illis re immanes poenitentias indiceret. ut dies festos S milias privatas illis subtraheret, & aliis innumeris modis ac laboribus intolerabilibus Religioses opprimeret.

S. Galli quoque Abbatia tectissime ordinata tunc temporis erat, ut patet ex ejus Chronicis, ex Sanctis viris qui inibi vixerunt, nec non ex egregiis ordinationibus illic constitutis, quemadmodum etiam in Α, batia Ricbenamienti. cui tunc praeerat Walastidus Strabo cum aliis quam plurimis Monachis. non minus virtute & morum honestate quam doctrina conspicuis. Abbatia Corbejensu mimquam alias rot Sanctos

viros edidit, quos inter S. Λdelhardum, S. Paschalium Radbertumis Abba.

164쪽

De Studis Monasticis. I 3

Abbates. S. Anscarium Regnorum Septemtrionalium Apostolum, S.

Hildemanum . qui e Monacho Episcopus Bellovacensis renunciatus est.&c. Secundum Parisiense Concilium, iam a me citatum . per se satis eorum continet Λ pologiam. Ferrariense Coenobium haud minus tunc

inclarescebat sub S. Λldrico . & venerabili Lupo, ejus Abbatibus. uorum alter S. Λdonem Ecclesiae Viennensi tradidit. Hirsaugium eoaeculo in suis erat primordiis, atque in primitivo regulaiis disciplinae vigore . sub regimine honestissimi, & doctissimi Abbatis Liutiari. atque illius successoris. Quamquam studia in hac Abbatia semper si

ruerint, id non obfuit, quominus nonagintaquinque Monasteria d, versiis temporibus iundaverit, re reformaverit, ut colligitur ex eadem historia. quae nobis obiicitur, qua de re mox erit sermo . Humii sum

re eo saeculo Abbates , Vener. Marcovardus , Milo , sub quo Lo. tharius Imperator depositis regiis insignibus, rudi Monastica velle se induit; atque S. Αnsbaldus. Sub Marcovardo floruit mandet bertus cujusdam Martyrologii Auctor. Quodnam de tot piissimis Abbatibus& Monachis judicium seremus Si Responsionis principia sequamur, duorum alterum necesse est si tuere, vel quod 1ancti & pii nequaquam fuerint, vel quod tales evaserint dum inurea a suae professonis osciis sese immunes redderere, edi omne

rempus comparandis scientiis instimerem, ac inutiles demque fierem quibus praemram . At quo fundamento ista nituntur λ Nempe quorumdam scriptorum sententiis. quae nihil certi exhibent. & ubi de studiis ne versum quidem 5Trithemii testimomon, in eius historia Hirsaugiensi recenter edita depromptum, quidvis magis probat, quam quod intenditur. Nam quamvis ad annum 8m. . loqui auspicetur de Nostri ordinis relaxatione, intelligendus tameneu de illius aevo, nostris temporibus iin mirari subit. quod D. Abbas nono saeculo tribuat quae de suo scribit Trithemias, qui vergente saeculo decimoquinto usque ad initia decimi sexti vixit. Sed quod adhuc mirasillus videri debet, in eo ipso loco, quo uti. tur D Λbbas ad probandum Trithemii auctoritate, nostri ordinis ruinas nono Ecclesiae saeculo ab amore & cultu scientiarum ortum habui se; Trithemius econtra ostendit, propter studiorum praesidium virtutis & sanctitatis exempla tunc temporis in hoc ordine enituisse. Meumorata enim consuetudine Fuldensis Coenobii, ubi duodecim praestantiores Monachi adhibebantur ut essent in hac Academia divinarum ci humanarum scientiarum Doctores; nominatisque duodecim aliis Monasteriis, in quibus eadem consuetudo obtinebat. postremo de Hirsaugienti loquens , in eo , ait, per multos annos o move sanstitatis religio inguis. ω studium seripturarum Mo eis in usu cominis fuit. Ad alia deinceps Monasteria sermone progressus, antiquis monumentis comstare ait, quod studium literarum ibi diu multumque floruerit, atque ipsius aevo, nimirum saeculo I s. nullum ibi illius studii remansisse vestigium . In omnibus masteriis maenom natu veterum temone eosin nobismum esse , per multos annos studium maximum inuisse scripturarum , cujus Mare, quamum ad imitationem pertinet, is nullo penitus remansit MMgium.

165쪽

3 Tractatus

Quid inde eventi omnimoda pene ruina sequuta est ordinis s. Bene

dicti in tota Europa, ut colligit Trithemius his verbis. Propterea Oricto Sis Eli Patris nostri Benedicti, per rinam Europam ubique ς radiam potem'. glorioseus, o Denerabilis, ad nilnum paene reda ius est ἰ o quantum in meu nobiorum , O merito personarum olim crevisse terisur . tantum in titroque

NOSTRIS TEMPORIBUS paene quotidie in nitur deficere; re amissis

turpiter Coenobiis, iam cunctis Ordinibus esse miserabilior. En illud illustre.Trithemii testimonium, quo utitur D. Abbas, ut probet ordinis evem sionem nono seculo ab ulu studiorum derivasse; quamquam certissime constet, Trithemium hoc loco de temporibus suis verba facere .&soli Monachorum inscitiae cas labes reserre, quas D. Abbas scientiae tribuit. . Equos Lectores appello; judicent, st-ne penitus manifestum. hanc esse Trithemii sententiam. Ac ne aliqua dubitandi causa rema. near, satis est verba subjun8ere, quae proxime sequuntur: Duo siqui. Eem ordinem nostrum quondam infigiem reddiderunt, citae scilicet meritum, Seruditio Scripturarum: quorum a Monactu dum alterum neIligitur , ad alte. rum raro perveni Iur. Huc denique redit adeo generalis atrocisque censu.rae fundamentum, qua sanctissimi noni saeculi in nostro ordine Mona. chi, solo scientiae ac studiorum nomine, im Petuntur. Neque ea mitior est erga duos ex maximis illius temporis in Orienis te viris, Theodorum Studitam , & B. Theophanem. S. Theodorus sanctitare pariter ac doctrina celeberrimus, eXtrema mala pro fide peratulit, exilium, vincula, samem, solo Euchartiliae cibo diu vitam suis sinens. Inter adversos tamen sortunae casus incentum studium contiis

. nendi in fide& regulari disciplina sibi subditos Monachos numquam remisit. ut apparet ex Epistolis, quas in exilio ad illos scripsi, atque ex ejus plane mirabili Testamento, in quo illos enixe hortatur ad semmo vandam in omnibus S Basilii Regulam, plene ει non dimidiara ex parie.

ut solem quidam. Huic sane aptari non potest eorum Superiorum soriama , qui omne tempus in studiis infumentes, Illas iis γ/-1pr.eeram redde

B. Theophanes ex mutuo consensu ab uxore divertit, ut Monasticum institutum amplecteretur; numquam vero Monachorum praes ctum permisit se renunciari, transcribendis Codicibus libi victum qua, rens. Hi sunt, quibus Responsionis Auctor Monasteriorum in Orien. te perversones ascribendas esse ita tuit. Idem erit de sanctissimis decimi saeculi viris pronunciandum. Sanctum Odonem. S. Majolum, S. Odilonem, licet laudibus a S. Be nardo cumulatos & in Sanctorum loco habitos cuncta labefactasse &subvertisse putandum erit, eo quod studia literarum amaverint. Jam non ut Reformatores Cluniacensis Monasterii, sed ut relaxationis auctores illos excipiemus . quippe qui unicum corruptelae Principium , hoc est studia invexerunt. Huic numero accensendus erit S Joannes Λbbas Gorziensis, qui non minus stii dia quam morum honestatem re regularem disciplinam serventi zelo prosecutus est; ita ut cum esset Mon alterii Cellerarius sive ciconomus plerosque Patrum Latinorum

legem

166쪽

De studiis Monasiisis. I s

Iegerit, & ejus attracti regularitate ab omnibus Europae provinciis alumni ad eum confluxerint. H iud secus agemus cuin S. udatrico Episcopo Augustano, cum S. Wolfango Ratisponenti, &cum aliis multis . qui non minus in literas ct studia propensi, quam recti Monasteriorum ordinis assertores fuerunt. Denique ne ipsi quidem ven. Durando Castrensi Abbati parcendum erit, qui medio decimo saeculo

egregiam navavit operam strenue adortus perniciosam doctrinam, quam quidam Walsredus in Occitania sparserat adversus animae imis mortalitatem , cujus doctrinae cursum eloquentiae vi secuit, gladio liπ-guae. Vides jam, quam enormes consequentiae ex nimio zelo expellendi a Monasteriis doctrinae & scientiae cultum ducantur.

Neque id satis est : traducendi praeterea sint tamquam inepti &ridiculi plures ex Scriptoribus nostri ordinis, & nonnulla illorum scripta pro inuIibbus nugis exhibenda. Fateor quidem , ii eorum scripta, Mi .ras.

quae de Musica. de Arithmetica, de Geometria, de Astrolabio, at- ο M.que aliis hujusmodi tractant, seorsim& nullo respectu ad causas, quibus ad ea exaranda permoti sunt, consideremus; dignos fortasse videri eos posse, ut ideo parvi aestimentur. Sed cum ea in gratiam eXte nae juventutis, quorum educatio & institutio ipsis fuerat demandata, composuerint; non est cur in deridiculo omnino propter hoc habeantur ; praesertim si alia eorum studio composita noverimus, propter quae commendari magnopere debeant.

Nunquid enim, ex gr. , hominis otiosi & nihil agentis notam in remus malafrido Straboni , .quod de Arithmetica& cie dimensionibus libros conscripsit; quamvis de rebus Ecclesiasticis utiles & accuratos tractatus ceteroquin composuerit 3 Iure ne Remigium Antisiodorensem contemnemus , quod scripserit Commentaria in Donatum . &Priscianum, quos juvenibus praelegebat , postquam adeo egregia in Epistolas S. Pauli & in Missae Canonem elucubravit λ AEquius ne suerit despicatui habere S. Notherum, quod librum de musca & de symphonia ediderit; reliqua autem eius opera, pia atque utilia, Praesertim ejus Martyrologium , nullo Ioco ducere 3 Quare deridebimus S. Abbonem Floriacensem Abbatem, virum suae aetatis doctissimum , uod librum scripserit de calculo Victorii, tamquam Arithmeticae peciosae opus; quam tunc temporis omnibus Ecclesiasticis necessariam alioqui Putabant pro notitia temporis Paschae; perinde ac si alia hic Auctor scripta eruditorum calculo commendata neutiquam evulgave rit , cujusmodi sunt ejus Apologeticum, Collectio Canonum, illius denique Epistolae, quas Dominus Pelletier, publici status Administer, dignas duxit, ut Pithoeanorum Collectaneis insererentur. Si hac jud cii norma utaris, nullum propemodum vel laudatissimum Scriptorem invenies, quem deridere non possis. Fac, verbi gratia, ut ' Volumea ali. T ali.

167쪽

i 6 Tractatus

aliquis de liberalibus studiis, aut aliis hujusmodi argumentis adole

scens scripserit; nunquid propterea pia&religiosa scripta ab eo postea composita minimi faciemus p Quis non videt, hac ratione muniri viam ad illudendum Sancto Augustino, quod de musica scripserit; Syn sio, docto illi ac eloquentissimo Praesuli, quod longo sermone de Astro.

labio disseruerit, ut in fine illius operum cernere est S. Ioanni Dam sceno propter ejus de Categoriis tractarum; S. Λnlelmo propter ejus librum de Grammatico; S. Bernardo propter Antiphonarii recognitio. nem. Luam inutiles nugas dicet aliquis. Rectius dicamus: inam ine. prus ratiocinandi modust Sed me reprimam, atque harum exclam, tionum modum & finem faciam. Satis est, manifesso. ut opinor, deis monstrasse , argumenta , quae in Responsione asseruntur contra no. stram a Scriptorum numer esumptam probationem in studiorum patrocinium , infirma esse re reiicienda; adeo ut ratiocinatio nostra suo adhuc pondere constet, & eorum exemplo nostrorum studiorum usus fine ulla dubitatione comprobetur.

Alia argumenta, desumpta a Carnobiorum Arademus ct Biblioth eis ; tibi incidit sermo de manuscriptorum utilitate . Respondetur ad Objestam magni momenti , ct accuratius de Uratur , sudia cum opere manuasi Monacharam non es e incompatibilia. N Ihilo mitius in Responsione actum est cum nostris Academiis . gymnasiis, & Bibliothecis, quam cum illustribus, magnisque

viris , atque Scriptoribus; Manuscripta vero tanta cum irritione occontemptu inibi excipiuntur, ut jam quaerendum sit, quibus ration

bus adeo insensa judicia nitantur. I. Ouid illa s. linum edi Collegiorum enumeratis , inquit Responsonis

Auctor) I 1i longius adbuc produceretur, prohat; nisi quod Monacri rei afluauerim p Αις- illis ita fuerit mendum, nam probar. Salis est. quod ita agere potuerint, atque adeo ita egerint cum E Cleliae approbatione, &cum p 'pulorum gratia. Licuit illis S. Bamilvcstigia tenere , qui puerorum inititutionem in Regula permittit , quamviS eos permanere in Monallerio non cogat, nili ii proprio nutu

se Religioni addixerint, ubi ad aetatem hujus propositi capacem tigerint. S. Joannes Chrysossonius in Apologia Vitae Monasticae ait, traditos pueros usque ad vininti aetatis annos intus educari & custodi ri posse. i

168쪽

De Studiis Monasicis. 1 7

uuod aisam dedit erectiori barum morum is MMasteriis pro instructiora mis..putilorum, suis Colligiorum S Academiarum magnus illa aetate defiLius ita

Magnum est profecto, ad id agendum necessitote quadam fuisse coinrulsos, cui se propter publicam utilitatem subaecerint . Satis idonea aec ratio est, ut illas Academias ab Omni reprehensione liberet. Sed di cum illis facit auctoritas Regulae S. Balilii; ad quam S Benedictus nos remittit in sua. Hac super rc aequiuo erit in nos procul dubio vul gi judicium, quam D. Adbatis. At Mo sicis Sodolu/u iamcim ubi uti pergit Responso ut ex tae inem

gram eiiam incitiam Polapsa sim, prouι Adem 1aeiι omnimoua o generalis Ordinis monastici dejectio. Novum non est D. Abbati, quod omnes perturbationes Monastici instituti itudiis & doctrinae tribuat , quamquam idoneis & certis a gumentis deliituatur. Sed & ii conlitterit, aliquam in ordine relax tionem ab usu scholarum fluxisse , nihil aliud inde colligas , nisi ita esse comparatum, iit optimis rebus abuti possimus. Hinc in puerorum. receptione, qui in Monalieriis Deo oblati. Religioni addicebantur, abus iis deprehensi sunt, quibus permoti Religiosi montis Catini sub Desiderio Abbate, sanxerunt, ne imposterum apud se pueri reciperentur. Prout testatur Petrus Damiani. ut vero his Academiis Monasteriorum dissolutionem tribuendam concesserimus , qua ratione iiDdem tribuatur subsequuta Monachorum ingritia, quae est enectus studiis plane contrarius, non intelligimus. Ceterum ex eo quod aliqua fortasse in quibusdam Monalteriis lit disciplinae perturbatio, non opinor continuo dici posse, ordinem in onMumoda re generali dejecti e jac re. Militant adhuc Deo fideles servi intra septa Claustrorum: neque putandum est , solein justitiae in uno dumtaxat loco splenuescese . Viato Nusquam arbisneris lucere Sesem communem dici nisi in celsa lua; ηuiquam esse ferreum nisi pestra re ; n quam operari gratiam Dei nisi in conscientia A ADHa

Si audias Auctorem Responsionis, noη est accurata illatio, quam duci. mus ex Bibliotbecis Monasteriorum. N ex opera, quam Monacla in exarandis Codicibus ponebant. Id vero erit nobis mox enodandum . Quilibet libro. rum cumulus , sue Ir is , si in exiguus , iudi criminatim Biblioliaea vica batur. Hoc iscabulum sucum facere potest ; competu erum Boisibecae Marialis .ct Vaticanae, aeque ac illi, quam S. Petrus Damiani suis fratribus reliquis, ὸ triginta circiter istuminibus eo alam .

Ego vero adiiciam, hoc vocabulum in restrictiori adhuc significa. T a iione

169쪽

1 8 Tractatus

tione sumI posse, quippe Veteres, Codicem in quo sola Biblia conii.

nebatur, Bibliotbeciam nominabant. pri. m. Si quis animare Nat, inquit Auctor, S. Beηedictum praecipere, in initis uuadriagesimae sumantur de Biblisibeca libri, qui in manus tradentur Monmciarum statim inrmaυerit eam omnino tenuem o pusillam fuisse.

Ego quidem hujus illationis nexum non video. Quamvis enim haec Bibliotheca viginti millia librorum comprehendisset, quid obllat quo. minus S. Pater idem fieri iussisset. Erax, fateor, tune incunabulis illa so destias e Sed & Vivariense Monasterium parum a suis aberat initiis, cujus nihilominus Bibliotheca omni librorum genere a hundabat, quos Cassiodorus in eam congesserat. Ex hac praecipue Bibliotheca, cujus notitia accurata & certa nobis suppetit, & ex aliis quibusdam illius smilibus, meam ego conseci inductionem . Fortasse Casinensis ipsa seque dives initio suit; fortasse etiam pauperior & exigua. Nihil centi hac de re proferre possumus; nili quod cum singulis privatim Mona. chis Codex legendus distribueretur, plurimi adhuc supererant, ut a,

soluta lectione primi alter suppleri posset . Qiiod procul dubio saepe

fieri contingebat, attento horarum numero, quas S. Benedictus cubque Monacho ad legendum indulget. . Certus sum, ait D. Abbas , Bibliothecam , qualem conseiat Cassodorus

omni librorum genere refertam, neque a D. Benedicto, neque a D. Bernardo componendam umquam fuisse.

Non video quae ratio suppetat ita prorsus asserendi. Nam si dixeris, hoc inde argui, quod S. Benedictus se a studio tam arum literarum tam dic erat . consilio ct wωαme , quam sibi Deus iniecerat, omnino indignum sitia existimanse nimium ita probaveris: nam sequeretur, ut ab inst, tutione &disciplina puerorum, qui in ejus Monasteriis offerebantur, Plerumque antequam elementa scirent, abstinendum illi fuisset. Aliud est humanas literas discere, ut illis immoremur, aliud earum notitiam ad alia dirigere, quae cognitu necessaria sunt. Quomodo sine illarum jumento Sacram Scripturam. atque Opera Sanctorum Patrum, ad quae legenda Regulae praescripto adstringimur, intelligemus Quod attinet ad S. Bernardum. esto quod ostendat ex Io ius talae radi aer , se nullam aliam notasse scientiam praeter illam Pesu Cisisti Crucifixi, non obstat quominus communibus & ordinariis mediis usus sit, ut ad hanestientiam pertingeret, suosque discipulos ad eam manuduceret. I eeralia studium Divinae Scriptura: & Patrum visum est illi consenta4neum medium, quodque illud adhibuerit, bene ipsi, bene ejus discupulis, bene toti Ecclesiae suit. Tot praeclarorum illius operum fluctu hodie careremus, nisi ille studiis operam navasset. Sane oportuit, Imritane dissulis cognitionibus instructum atque comparatum fuisse, ut

tin, tanta, tamque accurata conscripserit.

m. Sed ut de Cosodoro loquar, fuit ille iur aulicus, abaci .essae arispom. pae gremio digressus, m insere ιι intam ageret. Cassiodorus in saeculo quidem vixerat, pravis tamen tacuit opinio nibus numquam abstractus, toto vitae suae cursit in maximis muneria

170쪽

De studis Monasticis. I '

bus integerrime & citra ullam reprehensionem se gesserat. Sed ut oni. nia uno verbo absolvam, sapientissimus suit, cumque in animum in. duxisset secessus locum & rationem sibi insormare, quos sua aetate in Monastica persectione excellere noverat, prudenter consuluit. In his erat Abbas Dionysius exiguus, ejus intimus&perfamiliaris, cum quo dialecticie una studuerat, quemque ita cum laude commemorat, ut prorsus existimandum sit, eum egregium Astetitae vitae exemplar ex. titisse. Praeterea Cassiodorus Λ scelerium Montis Casini fortasse vide. rat, utpote a suo Monasterio non longe dissitum; & praeclara S. Bene. N a dicti, qui tunc adhuc in vivis erat, tama per totam Italiam late diffu-

. sa, permovere eum potuit, ut a tanto Monasticae vitae praeceptore comsilii sui perficiendi rationes & lumina peteret: Cum vel ille barbarus& Arianus Rex Totila Sanctissimum Patriarcham invisere voluerit. Denique illa aetate Sanctissimi Abbates & Monachi in tota Italia fio. rebant; ac mirum prorsus videtur, quod Responsionis Auctor ibi non secus ac alibi recti ordinis perversiones & corruptelas deprehendat;

ita ut Cassiodorus ad suos discipulos a dissolutionibus Monaciarum, quos am pag. 3 re oculos habebant, retrabendos opportunam duxerit omni illos lecti um genere

distisere. Non satis percipio, quomodo id cum testimonio S. Gregorii componi possit, qui iisdem temporibus asserit se sere in omnibus Italiae Monasteriis tot pietatis & honestatis specimina animadvertisse , quibus reserti sunt ejus Dialogi , & tantum Sanctorum proventum , ut suerit ad hoc opus scribendum compulsus, scripti materiam Italiae

finibus concludens. velut ipse testatur. Ceterum constat. Cassi oro penitus innotuisse S. Benedicti institu. tum ac rationem, cum ad ejus exemplum tum Coenobium Vivariem D. His 'se, tum multas Λnachoretarum sedes propter suorum Monachorum tu. e. .. secessiim in proximo monte iandaverit. Habeιιν, inquit, montis Caselli secretasuacia, ut veluι Anactaretae, praestame Domino, feliciter esse positis.

Denique Iiquido apparet, ab eo suisse per lecta Castiani opera Mon, stica, quorum suis discipulis lectionem commendat; & haud scio an pulchrior vitae Monasticae species exhiberi possit ea, quam ipse in suo Psalmorum Commentario tradit h*s verbis. Caelestis is terra ista, ct ita.

ratio fidelium Auriorum: spiritaliter in earne ia re. O murdi citia non ama se 's cre: vitam praesemem comemmere, es Deturae beatitudinis gavia se re exquire *

re: ad postremum ipsius templum fieri, cuius imugirem coistim humanasusi pit. Talem hic Aulicus vitae Monasticae sormam animo designaverat: atque eo consilio ad lectionem & meditationem Sacrae Scripturae di. scipulos sedulo hortabatur, ad cujus intelligentiam ut omnes suasor tiones, Omne studium, & reliquas omnes lectiones dirigant expresse jubet. Λd hanc tantummodo rem adeo divitem Bibliothecam construxerat omnimoda librorum suppellectile resertam; quibus recte uti Gse Monachos persuasum habebat . ad divina volumina enucleatius Per. cipienda. Quod vero tenuem librorum sumptum S. Petrus Damiani

reliquerit Monachis suis, hoc inde factum, quia illi deerant modi libros comparandi, quibus Cassiodorus abundabat. Neque solus Cas.

. . si in

SEARCH

MENU NAVIGATION