Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

iso Tractatus

sodorus in Aula vixit: Sanctus quoque Maximus Abbas Imperatori Heraclio ab Epistolis suit, quemadmodum Cassiodorus Regi Theodo.

rico : neque id muneris obfuit, quominus vitae asceticae sectatores perisfecti pollea evalerint: non secus ac Arsenius, qui in Aula pariter vi., Quidquid a uobis circa veteres Bibliothecas afferrI potest , iudicio 'D Abbatis , probat tantummodo, μηocbos in scribendi arte fuisse peritis

mi atque exercitatissimos Sed fiat so ita arguitur, in quodam Coenobio ingens olim extitit Bibliotbrea: ergo ibi fluuia colabantur. Consat enim esse in Mona

steriis Bibliot eas, quibus Monachi nullaIenus ulvmur.' Id nimium fortasse verum est: at eo conlilio hae Bibliothecae nequa.

quam conitructae fuerunt, ut nemo illis uteretur: Neoue enim rationis compotes viri mani re stulta laude abripiuntur possidendi libros . neve hac mente tales sumptus faciunt, ut quae congerunt volumina

legi nolint Quod praesertim iis ιemporibus quadrat, quibus lota manu scripta in usti erant, quae majori labore atque impensa parabantur, quam nostra typis excusa. Aigunaen tum ex Bibliotheca Trappae d umptum adversus ea quae dicimus nullum ponotis habet. Etenim pro certo habeo, D Abbatem in erixeno a Bibliotheca sui Coenobii tam magnos sumptus minime iactitrum luisse; nili eam jam antea ale com-- palatam illuc transtulisset. Non committam igitur ut dicam, Tra' ' ' preses Carnobisns υkos esse apprime sciem, ιι eruciatos, eo quod in eorum Coenobis diυes adsit Biblioidica Sat lcio quam inepta soret haec illatior fidenter tamen pronuncio, offodorum i atque alios, qtticumque magnis sum. ptibus& summo cum labore Bibliothecas in suis Monalteriis adornarunt, id sibi tantummodo proposuisse, ut in Monachorum uium c derent, ita ut iis non uti Monachos dedeceat, quemadmodum exprescis Dis. sis verbos ait Cassodorus: Magnae υerecundiae ponuus S babere quod legas. Dison. ci ignorare quoa istaeas. Huc mea redit ratiocinatio, neu puto superi t. in. hac re posse quempiam secus ratiocinari.

. si Ratio, quae ab usu describendi oe t Ucribendi libros desumitur, judice D.

Abbate, omnino reiicienda est. Nam Monacti ex opere manuum suarum inis Eium sibi qιtimebaηι, scribebamque libros, ut eos diisnderent. imo vero ut sibi usui essent; nam pauci admodum fuere qui librorum mercaturam exercuerint . Eorum multa ia tranqcribraris libras cerιam O qaotidianam operam ponebant . Nam cum illis saeculis ope scripturae fieret, quod postea editione t)pogrophica foctum est, id in publicam utilitalem atque omnium comis mouam asse uerrebat. Hinc Dero colligere quidem possumus, quosdam Mon cist exarandorAn. Codicum artem optime calluisse, minime υero aαι doctiores, aut sanctiores propterea e sisse. Non recte ergo S. Martinus transcribendis libris iuniores Μona nos unice occupabat, orandi e ercitium aetate Provectis reservans. Neminpe lcis

172쪽

De Studiis Monasicis. III

pe scite & prudenter nihil erit actum nisi quod nostris congruerit no. tionibus. In Ascetarum Sodalitiis non omnes Monachi Codicum exscriptores suerunt. Ex iis vero, qui huic rei dabant operam, quidam

artis scribendi erant tantummodo periti, quidam etiam doctrina ex. cellebant, ut S. Theodorus Studita, B. Theophanes, S. Nilus Iunior graeci: Vener. Beda, Rabanus Maurus, ipsemet S. Hieronymus, latini; qui sua scripta , ct aliquando etiam aliena transcribebant. Novimus, S. Hieronymum, cum Treveris ageret, exscripsisse opus HL Iarii de Synodis. Hinc patet, non solum omnes Antiquarios scriben.

di arte praestantes suisse, sed & illorum quosdam scientia inclaruisse.

Hos inter Monacias Excriptores aderant certe quam urimi spergit D. Abbas qui suorum Codicum cua bonarum aeque ae futilium rerum iάdigesta comgerie nonnumquam ad libitum implebant; quemadmodum a tot doctis υiris ML

modisrsum es, S praesertim ab illustri D. Balario in eius egregiis notis ad Capitularia .

Ad Manuscriptorum censuram fovendam Capitularia & notas D. Balvetii, qui manuscripta tanti facit, atque iisdem apposite saepius uti. tur. in medium produci valde miror. Locum ipsum, quem citat D. Λbbas in sua Retponsione, satis est animadvertere, ut manifesto pateat, frustra Baluzii praesidium emendicari. Porro illum hic integrum referrem, nisi inde sumpta objectio contra manu scripta a seipsa satis refelleretur. Quippe non de ipsis manu scriptis agitur, sed de vacuis intermediis, quae a quibusdam levissimi ingenii hominibus bonarum pariter ac furtuum rerum indigessa congerie implebantur.

Sed unde cupido isthaec incessit male excipiendi Scripturae laborem, ex quo uberrimi fructus passim di manarunt; quid ve intererat adeo imclementem animadversonem in quamplinimos Monacborum Exscriptorum coniicere; cum satius suisset hoc nomine in crimen vocare nescio quos nebulones, qui ubi inciderant in residua paginarum, quae ab Antiquariis vacuae suerant relictae, aliqua perscripta tabula, aut quolibet dio quod sese illis primum offerebat, ea implere Iiti erant. Parum abe-tit jam, ut Monacbis Exseripioribus quampluramis stolidorum quorumdam audaciam tribuamus, qui cum in Exemplariis elegantes literarum typos miniato opere ductos invenirent, impune abscindebant, nihil pensi habentes optimos libros corrumpere, & scripturam quae a tergo erat deperdere. Ita sane assiduus labor male rependitur horum Monachorum, qui otium & vitam insumpserunt, lut nobis sarta tecta ser-

Uarent Sacrae Scripturae, Patrum, Conciliorum, atque aliorum. Scristorum Volumina, quibus hodie careremus, nisi illi hunc scribendia rem adhibuissent. Viri saeculares, & ipsi etiam heterodoxis quod sine cujusquam offensione dicimus aequius agunt, dum assiduitatem

di curam majorum nostrorum impentius laudant. Sublata eorum OPera quomodo fuisset Traditioni consultum Hujusmodi laborem D. Abbas perinde ac quemdam ludum existi mat in sola digitorum ιgit clitone positum. At si hujus occupationis usus hac tempestate obtineret, & major temporis pars nobis esset in hoc insu.

173쪽

Isα Tractatus

menda, profecto intelligeremus ambo experti, asperioris eam esse M. nitentiae genus. Iam tum soret illi persuasum, opus M aciarum manum se haud quaquam a nobis in mbitum redigi, dum scribend i exercitium cediti & quotidiani laboris loco exhibemus. Novi equidem, alia praeter hoc manualia exercitia in Monasteriis usurpata, sed hoc, non minus ac reliqua, utile atque commune fuisse pro certo habeo. Tot Solita rii sanctitatis laude conspicui in illud penitus incubuerunt, ut mirum videatur, scribendi exercitium tam male hodie apud quosdam audire. Ita propemodum in crimen vocantur S. Martinus, atque ejus discipuisti, S. Lucianus Martyr, atque alii innumeri; denique aperte obtrecta. tur Paulino, qui in Vita S. Martini eximie hunc laborem his carmini. bus extollit. Exercere artem prohibet; conceditur unum Scribendi studium, quod mentem, oculosque, manusque occupet, atque uno teneat simul omnia puncto Aspectum vi tu, cor sensibus, ordine dextram.

Quid in hujus laboris patrocinium honorificentius ac splendidius diis

ei potest, quaeve auctoritas tanti viri, Paulini inquam. auctoritatem adaequaverit ρ Denique si de hoc labore inique sentis, necesse est damnes quoque priscos Cistertii Monachos, quorum multi in eo sese oocupaverunt. Gulielmus S. Theodorici in Epistola ad Fratres de Monte Dei, quam in exitu vitae scripsi cum esset simplex Monachus in Α, batia Sin iacens ordinis Cisterciensis, loquens de Opere manuali. quod Solitariis convenire potest, reliquis anteponenda esse putat illa, quae cum spiritualibus exercitiis proprius conjunguntur, cujusmodi est libros describere, scribere quod legatur. Non quod persuadere velim. M nactas Cistereten es in suae institutionis exordiis certum N constans exercitium inscribendo conoeasse, nempe huic labori unich operam dedisse. ut mihi tribuit D. Abbas: sed illud pro certo habeo, satis apud eos commune& in magno pretio habitum tunc temporis fuisse: quod magnus exemis Plariorum numerus, quae in Bibliothecis Cistertii, Clarae vallis. Lon. gi Pontis, Vallislucentis atque alibi supersunt, eVidenter convincit,

non minus ac cellulae, seriptoria, quae ad hunc usum erant destinatae. Denique Responsionis Auctor contendit, nulla alia volumina transcribi consuevisse in Monasteriis rectius ordinatis , praeter ditanos librost Sacram Scripturam; idque probari ex orationis formula, quae ser tim i praemittebatur, uti affertur a D. Luca d' Athery in notis ad Λbbatis Guiberti opera. Benedicere digneris Domine boc Scriptarium ut quidquid aeminarum Scripturarum ab eis L ctum vel Icriptum fueris m. At certo colligitur ex aliis hujusmodi orationibus quae recitabantur non ante manualem quidem laborem, sed singulis Dominicis diebus, quando per claustra& ossicia Monasterii ordinatim procedebatur; ceristo, inquam, colligitur, has voces, divinarum scripturarum latiori .gnificatione esse accipienda , prout a nobis alias adnotatum : quod probant quoque carmina ab Alcvino composita, locum indicantia, in quo libri conscribebantur.

174쪽

De Studiis Monasticis . . Is I

IIle sedeant sacrae scribentes famina Iegis

Nec non Sanctorum dicta sacrata Patrum.

Hie saltem divinis libris superadduntur Patrum scripta; & palam

est, sub una aut duplici specie reliquas omnes librorum, quos exscri. bere mos erat, species comprehendere voluisse. Antiqua exemplaria omnis generis scientiarum, in nostris Monasteriis exarata id luculenter testantur. Neque vero diutius imm morabor in afferendis ad hanc rem monumentis. In Tractatu de Studiis, Nicolaum Claraevallensem P ει

meminisse dixi harum Cellularum, ubi scribebant Antiquarii, atque illius singillatim, in qua scribebat Herricus Regis Ludovici Iunioris 'frater, qui in Clarae vallis Monasterio cucullum Monasticum indu

rat. Minaldus unus ex primis Cistertii Abbatibus, postremo statutorum capite jubet, ut in omibus scriptoriis, ubicumque ex consueιudine Μα cla scribunt, sitientium teneatur sicut in claustro. Sed jam hic afferam gravem objectionem desumptam ex tertio libro Rituum Cluniacensium, capite Io. ubi agitur de Praeeratoris ossicio, qui aliter vocabatur Arminius, hoc est Bibliothecarius, quod ille curam

haberet Bibliothecae, quam veteres armarium quandoque nuncuparunt.

Porro ibi non legimus ait D. Abbas Bibliothecam studiis sesentiarum inferυi- I re, reque ὰ Biblisilaeam libros ad studendum distribui. Idsolum negotii dabatur illi, ut notaret praescriberetque quod in Ciaro erat Waliradum, quiis ritus sera Uandi. Ea res existimandi copiam Araebet, is ea Bibliotiaca Ecclesiasticos libras

rotummodo fuisse . quos nos appellamus Risuales , nempe Graduale . Aηtiapbonariam, Sacramentarium. Delionariam, Processionale, o alia bujusmodi. Hinc vero liquido demonstratur, ingentes Monasteriorum Bibliothecas non esse idoneum argumentum ad asserendam mentiarum in bis Monasteriis culturam. Nam Biblisilaea Cluniaci, Manasterii illa aeriste celeberrimi, non tenuis quidems exigua, sed magna ct dives procul dubio fuisse eredenda est.

Haec oblectio, quam perpetuis Auctoris verbis libuit afferre, ne itilius vis minueretur, omnino plausibilis videtur: sed ut ejus infirmitas detegatur , sussicit rerum statum aliquantulum nosse. Si constet, in Bibliotheca Cluniacensi nullos alios tunc temporis libros suisse praeter Rituales, cedo unde Monachi lectionum suarum argumenta sumpserunt λ Si enim dixeris, nullas ab illis haberi consuevisse lectiones, id Vero nullo modo ferendum est . Praeterea ex quadam Epistola Petri Venerabilis Abbatis Clunia censs discimus, Guisonem, illustrem illum Magnae Carthusiae Priorem ab eo petiisse, ut ubi commodaret non. sim nulla Sanctorum Patrum scripta, & nominatim illud S. Ambrosii adversus Symmachum Praesetium, S. Prosperi adversus Cassianum, &Epistolas S. Augustini &S. Hieronymi, quos libros prosecto non putes in Choro legendos. Basilius, qui Guigonem excepit, ab eodem Cluniacensi Abbate aliqua petiit S. Ambrosii opera. Petrus vero hos libros ad illum mittens, commodati schedam exigiti juxta S. Hugonis

praescriptum, ne quis liber commodato tribuatur sine scheda. Inerant vlia..ergo in hac Bibliotheca libri doctrinales, S. Hugonis aetate. Praeterea rem. x.

D. Lucas d'Achery secundo tomo Spici legit edidit Epistolam Concilii pag. 3γν

175쪽

is Tractatus

Constantiensis, in qua Patres huius Concilii Monachos Cluniaeenses

rogant, ut ad se confestim mittant complures Sanctorum Patrum atque aliorum libros, quos soluto Concilio se restituturos promittunt, ut sibi interim usui essent adversus Haereticos&Bohemianos, qui brevi ad Concilium accessuri erant. Hi libri sunt, S. Ambrosii de paradiso animae, de Sacramentis, super Lucam, super 'alterio: opera S. Fulgemtii, praeter duo S. Augustini volumina, quae antea fuerant ad Concilium misIa, quorum alterum scripta continebat adversus Manichaeos, Donat illas, & Faustum: alterum vero lucubrationem de Baptismo im santulorum. Ergo non solos Rituales libros in hujus Abbatiae Biblio. theca, sed&Doctrinales suisse necesse est; &insuper colligitur, magni tunc nominis hanc Bibliothecam extitisse, quandoquidem ex illa Patres Concilii Constantiensiis librorum subsidium quaerebant. Sed tandein, ut brevi expediam, superest adhuc nobis vetus Biblio. thecae Cluniacensis Catalogus, per columnarum seriem in magna tubula optime dispositus, in quo animadvertere est prope sexcenta volumina , non modo Sacrae Scripturae, atque Explanationum ejusdem. omniumque fere operum Veterum Patrum: sed & Historiarum, Philosophiae, Humanarum literarum, uno verbo omnium ferme scienti, rum. Ceterum in hoc Catalogo nullus ex Ritualibus libris a D. Abbate notatis occurrit.

Cusurgo, inquies, S. Udatricus de solis libris meminit, quorum erat usus in Choro Responsio in promptu est. Nempe sibi unice proposuerat de Ritibus agere, & de iis praesertim. qui spectant ad Divi. num ossicium Insuper in amplioribus Coenobiis, puta in Cluniacensi duplex erat Bibliotheca: altera Choro inserviens, in qua libri Ecclesiastici tantummodo servabantur : altera pro Iectione Μonachorum Volumina continens, hoc est libros scientificos&asceticos. Prima harum Bibliothecarum Praecentori commendabatur, qui Ecclesiasticasceremonias ordinabat: Λltera certo alicui ac peculiari Bibliothecario. qui ejus Curam habebat. Ita explicata fiunt omnia : verum etiamsi istud nesciremus , Exemplaria tamen manuscripta , quae ex veteris Bibliothecae ruinis Cluniaci supersunt, item vetus librorum Catalogus, & alia supra memorata satis evincunt, Bibliothecam hujus illus ris Abbatiae valde magnam ac divitem prout illa aetate fuisse. Idem, ceteris paribus, dici posset de reliquis Nostri ordinis Coenobiis, quamquam pleraque exemplaria inde suerint direpta, distracta, ct quandoque etiam exusta. Supersunt adhuc tamen praeteriti temporis vestigia, quae certi judicii materiam praebent. Extant hodie volumina manuscripta supra quingenta in Bibliotheca Montis Casini, licet Plura inde suerint extracta, ct in Vaticanam, aliatque Bibliothecas translata. De hoc numero rarissimus ille&sortasse unicus Codex, ex quo P Lupus ducentas viginti quinque Epistolas decerpsit, spectantes ad Synodos Ephe sinam, & Calchedonensem , quae in nova Concilio

rum Collectione a D. Baluzio denuo editae fuerunt.

ut in Italia consistamus, celebris Bibliotheca Ambrosiana Mediola

176쪽

De studiis Monasticis. I s

nt nullis aliis sere Latinis Manu scriptis abundat, quam quae suerant olim Bobiensis Abbatiae, in qua reliqui adhuc nihilominus sunt anti quissimi Codices , veluti opera S. Cypriani, S alia hujusmodi. In Ambrosiana pariter servatur Iosephi Historia de Iudaicis Antiquitat,

tibiis in corticibus exarata ante annos circiter mille ducentos, quae ex

biensi Abbatia fuit olim educta. In Galliis veterem adhuc Catalogum Bibliothecae Corbejensis tene. mus, quae in hoc Regno ex ditioribus suit habita, cujus utilitatem per. cepit Respublica Literaria, inventis sexcentis circiter manuscriptis Cois dicibus , qui ex ea reliqui fuerunt. Magnas quoque suisse Bibliothecas Abbatiarum , Lerinentis, Maioris Monasterii prope Turonas, Floriacensis, S. Benigni Divionentis, S Germani Pratorum, S. Remigii Remensis, S. Theoderici, S. Cornelii Compendiensis, Montis S. M, chaelis. Beccensis, Luxovientis, S. Martialis Lemoviceniis, quae fuit olim Abbatia. &S Mauri des FosseZ, aliarumque multarum, earum quae adhuc superiunt reliquiae satis ostendunt; ut mittam hic Biblio. thecas S Dionysii, & alias, quae ab haereticis expilatae fuerunt. In Germania adhuc videre est Bibliothecas S Galli, Einsidieensem,S. udatrici Augustae, S. Emmerant Ratisponae, Richenaviensem &c. in quibus extant magni pretii exemplaria manu scripta. Trithemius in Bibliothecam suae Abbatiae ultra sex mille Codices congesserat. Ful- dentis vero & Cor jeniis in Saxonia , atque aliae permultae direptae

fuerunt. In omnibus his magni pretii Bibliothecarum ruderibus adhuc inveniuntur omnis generis scientiarum re artium libri; qui vel hodie

aperte demonstrant . ius mihi fuisse inserendi ex numero re qualitate librorum, quos nostrae Bibliothecae olim continebant, studiorum genus & amplitudinem, quae in nostris Monalteriis tractabantur.

Antequam ulterius progrediamur, ad rem suerit magni momenti O, jectionem penitus excutere, quae generatim contra studia Monach rum torquetur. In hoc vero sita est, quod non modo haec studia S Benedicti Regula nequaquam innuit, sed etiam manualis labor in ea prinscriptus necessario excludit; quippe exercitia a Regula proposita adeo inter sese colligautur & invicem subsequuntur, ut nullum diei vacuum tempus relinquant, neque studendi copiam ullam faciant. Si biniam

Dei S. Benedicto propositum fuisset, inquis, studia in Monasteriis conlis rQ.

ruere, rationes ab eofuissent indieatae, quibus boc exercitium peragi possit. Simdendi ratio praecipua ten pus est: quomiam vero in regulari exercitatinum distributione nullum temporis spatium studio tribuit; Dei ex Me patra, nullam d- tum fluuii rationem babuisse, nec sudium in exercitationum Monasticarum num mero collocasse. His politis, regularitatis labem in Monasteriis a stilous deducit D. Abbas, utpote quae manualis operis abrogationem, ut ipse ait, invexere. Porro opus manuale, ut ipsi quidem videtur, pr primVm. 73. V 2 essen.

177쪽

is 6 Tractatus

eferitate Monaciarum inelam censeri debet, atque adeo citra ullam imis munitatis spem ab omnibus persolvendum. si studium eum la bore manuum simul esse non potest, e claustris penitus est abigendum, cum ipsius causa destruatur& intereat ascetici instituti essentiale quod dam caput, ut putat D. Abbas. Hoc ratiocinium longius produci posset, praeven lando applicatio. nem principii supra a me positi articulo 7. ubi demonstrare contendi. ex eo quoci studium in Regula S. Benedicti nequaquam fuerit interdi.

ctum, censendum esse permissum . Etenim si urgeamus ratiocinatio.

nem juxta Responsionis principia propositam, illud solum ex silentio Regulae permissum censeri debet, quod cum esse missi Regulae ipsius exercitio smul esse potest , puta cum labore manuum juxta sentemtiam D. Λbbatis. Proinde si cum hoc labore studium incompatibile est.

nullatenus est permittendum, quamvis Regula illud expresse non ve. tet . ut hanc dissicultatem omnium, quae contra studia proponi possunt, fortasse gravissimam enodemus, tria expendenda sunt. Primum, an manualis labor revera sit essentialectomnino indispensabile exerci. tium, sive spectato generatim Monastico instituto, sive speciatim quo- ad Ordinem S. Benedicti. Λlterum , utrum temporis spatium, sived ratio, quae a Regula labori assignatur pariter obliget. Tertium, an cum labore studium conciliari possit.,.. Quoad primum, Contendit D. Abbas, facile demonstrari posse ex om- 'δ'' istas Monachorum Remus, ct ex doctorum Ecclesiasticorum sentoria, quod nullum is ordine Monastico exercitium, nulla regularis fi io, Desidius uerit

constituta, aut pcilari auctoine firmata, quam optis manuala. Hoc exercia γε , . tiumsuisse quodammodo cossecratum adeo unanimi omnium consensi. uno verisbo, in eo, ut superius innui, sitam esse esseniissem Manactarum occupa pa n. tionem. Porro an ita sese res habeat, quaerendum est.

Et primo quidem citra omnem dubitationem statuimus, hoc exeris citium non esse adeo essentiale & indispensabile, ut quispiam Monachus esse non possit sine ejus executione. Omnis obligatio, qua ad opus manuala prae ceteris hominibus hi rii tenentur, descendit a legibus particularibus, & Regulis, quarum major pars illud quidem tamquam magni momenti exercitium praestriabit, minime vero quasi essentiale munus, adeo ut omnem dispensatu,nem excludat, nec omitti a quopiam possit,quin Monachus esse desieris. Meta praecipua, quam sibi Regularum Auctores proposuerunt manualem laborem imperantes, haec est, ut suppetat ratio vitandi otium,& subigendi corpus; utrumque vero obtineri absolute potest sine comporis labore . Abbas Paulus , qui in solitudine vitam agens Mimgentis & ultra Monachis praeerat, ne minimum quidem laborabat, ut narrant Palladius α Sozomenus, innuentes, unicum illius exercitium, in oratione stetisse. Idem refert Palladius de Abbate Apolline, cujus rimis. pariter regimini plusquam quingenti fratres parebant. In Monasteriis .. S. Martini nullus alius obtinebat manuum Iabor, quam Codicum trista 1. . scriptio; quin & hoc munus junioribus tantum Monachis imponebatur, sevi

178쪽

De studiiis Monasticis. 337

senibus sola oratione occupatis. Demum , ut paucis conficiam , S. Thoma aperte tuetur, Monachos ratione sui status non magis teneri εad opus manuale quam Laicos, & obligationis rationes utrisque esse communes: vitae necessitates, otii fugam, & eleemosynam, quae pro- 7 Τ' ximo est elargienda. Porro his ossiciis integrum cuique est satisfacere per alia exercitia quae Monachis aeque ac saecularibus loco esse possi intcorporalis laboris. Ipse-met D. Abbas ab hujus doctrinae summa minimum discedere videtur in alio opere, ubi ait, quod si omnes in claustris degentes ad scientias adipisendas apii, longaeque o assiduae lectioris capaces forem. mre dicereIur,

intellectualibus operationibus exerceri eos possie, excluso manuali Iabare: sed ubi anima enimus, paucos admodum ita esse comparatos, in scientiis DesIaηδει ribus animum adjungere queant, evidenter paret falli eos, qui studiorum pra-- imisere in monasteria praes must.

Laboris ergo necessitas in Monachorum Claustris a Monastici institu. ti natura non pendet, juxta hujus loci sententiam, sed ab ingeniorum dispositione, quorum plura cum nequeant perpetuae di ordinatae lectionis, quae labori manuum substituatur, intentionem sustinere, hoc ipso labore indigent ut otium fugiant. Superest itaque obligatio ex vi Regulae, quae Monachis quibuscumque opus manuale injungit. Nos hic de Regula S. Benedicti dumtaxat

agemus, ne a promitto nimium excurramus; quaerendum autem est. num in ea manualis labor praecipiatur, tamquam essentialis & citra quamcumque immunitatem obligatio.

Triplex vero quoad hoc distingui potest sententia. Prima eorum est, qui hanc obligationem omnino essentialem esse putant, quae est opinio D. Abbatis in locis quos notavimus. Alii censent, laborem a S. B nedicto praescribi ut exercitium ad consequendam sui instituti persectionem necessarium; necessarium, inquam, non quibuslibet singillatim Monachis, sed eorum Communitatibus in universum; ita ut ex duabus Monasticis Sodalitatibus, quarum altera usum operis manualis custodiat, altera praetermittat; Prima quatenus ad hanc rem persectior sit, & ad S. Benedicti spiritum propius accedat. Id vero tueri mihi propositum suit in Tractatu de Studiis Monasticis, ubi manualis

laboris necessitatem multis argumentis stabilire conatus sum. Denique tertia opinio, quam permulti celebres scriptores tam ex nostro ordi. ne quam eXtranei propΗgnant, huc redit, quod S. Benedictus Iab rem injunxerit, ad otii fugam, atque ut suorum Monasteriorum, quae sundationis exordio pauperrima erant , necessitatibus subveniret :Nunc vero cum Monasteriis reditus & bona temporalia suppetant. de

sierit laboris obligatio, dummodo studii vel alterius laudabilis exerci.tationis subsidio otium vitetur. Hanc vero tuetur sententiam Petrus Venerabilis in controversa, quam habuit cum Monachis Cisterciensi. bus. Q cumque bono exercitio, otioinate fugata, Regula custoditur . Cui 'π U. Radstipulantur, Haesten in suis Regulae disquistionibus, Thomassinus; in sua disciplina, atque alii complures. Q.

179쪽

i38 Tractatus

Sed ne prolixius de hac materia disputemus, illud apprime eertum& exploratum esse debet. obligationem ad laborem a Regula injun ctum non esse indispensabilem quoad aliquos tingillatim, qui justis de causis eximi ab illo possunt. In hoc universi consentiunt, atque ipse. met D. Abbas huic propositioni dat manus. De hac obligatione juxta loqui possumus, ut de illa quam Deus injecit hominibus in Adamipe

sona, cui praecepit ut terram coleret. Haec obligatio ad omnes homi. nes generatim pertinet, sed non privatim ad singulos; ac veluti Epi. scopus, Pastor, Iudex hujus exercitii legitima immunitate gaudent.&opus Deo magis acceptum, Re Reipublicae magis utile peragunt, suo quisque munere iungentes, quam si agrum colendo laborarent: ita dici potest, Solitarios, qui divinae nutu Providentiae a manuali la. bore eximuntur, ut quibusdam utilibus studiis vacent, a perfectione sui status minimum recedere, dummodo congruis dispositionibus ad studia se conserant. Igitur haec obligatio ad sumimum respicit Communitates in unive sum: & vere dicimus, laborem in iis nequaquam supprimi, licet cum aliquibus singillatim Monachis dispenietur propter legitimas causas, reliquis de Communitate laborem non omittentibus. Proinde hoc semsu plane cum studio labor colligari poteti, quae erat tertia dissicilitas in hac materia, mox a nobis enodanda, ubi fuerit discussum quatenus obliget temporis spatium labori a Sancto Benedicto assignatum, de quo secundo loco oritur dissicultas. Porro si ad Regulae verba quis paululum attendat, facile sibi persuaserit, non eam esse Sancti ritriarchae mentem, ut velit suos Monachos tantumdem temporis prorsus & necessario in labore manuum imsumere, quantum ipse innuit. Loquens etenim de hoc labore prouis misa Penes se consideratur, utitur verbo debeηt, quod quamdam implicat. r. obligationem, certis sexu occupari debem is liabore manuum . ubi vero de hujus laboris duratione pronunciat, adhibet verbum, credimas: Ideoque ι ἁθρ sitiore credimus inraque rempora orinori, la boris manuum, &leis

siη- ctionis divinae. Et ubi loquitur de Abbatis quoad hoc discretione, ait: Abbas ste Omma Iempora in fortes vi qui cupiant, oe infirmi non refugiant . Me. 4x. Denique alibi edicit circa opus manuale, & prandii horam tempore aestivo, ut Abbas res ita ordinet, qualitera animae salismur, o quod socium fratres, absque murmuratione faciant. Itaque constat, S. Benedictum commitisse prudentiae Abbatum, ut quamdiu laborandum Monachis lit definiant; sicuti eorum voluntati permittit ossicii dispositionem, si forte quam ipse diligentissime conlii tuit, eadem illis parum

ordinata videretur.

Q od artinet ad tertiam dissicultatem, conciliari posse aio laborem eum studio, in primis si ad illud applicentur qui a Superiore idonei judicati sunt, opere manuali in Communitate propterea numquam in- tet misto Ipsemet D Abbas non abhorret ab hac sententia; poliquam ρ,o emm receniuit quae de hac re a me dicta sunt in Tractatu de Studiis. 23 Q . ait, quod si revera in bac opinione Maesamur, ut putemus studio substitui - posse

180쪽

De Studiis Monastris. Is '

posse laborem respectu tantummodo quorumdam singillatim Monachorum, sublata est discutias. Quippe eum isae deeem ex millibus Monacti ita loquitur ius studii, de qua agitur, ea res issentariur οῦ integrae Comgregationes in mamalis operis exercitio, prout Kegulae jubent, adtac perman rent; ct eum lioribus raro introductis , nulla legis instaritio sequeretur , nee

quidquam obesset quominus baec lex is suo Ugore consisteret. En igitur plana ratio conciliandi cum studio laborem; verum an aliter quoque conciliari possit videamus. Tria genera studiorum supra discrevimus, quorum alia communia, alia particularia, alia denique extraordinaria sunt. Studia quidem communia, quae ad juventutis instructionem sunt comparata, sine regularis laboris detrimento tractari possitnt, si totum aut aliqua pars temporis , quod dandum est lectioni, in tradendis juventuti necessariis sciemtiis impendatur. Patet, hanc suisse S. Benedicti mentem , cum non sit credibile , eum voluisse , ut juniores alumni tantum temporis lectioni darent, quantum in sua Regula generatim praescribit. Et quidem hoc sensu Richardus de S. Angelo Monachus Casinates saeculo decimoquarto hunc Regulae articulum explicat, in quo delectione Monachorum agitur: putat enim ita esse intelligendum, ut in Monast riis, ubi pueri institui solent, adsint duo Magistri, unus Grammat cae, alter Theologiae, quas docebunt juniores Monachos per illud temporis intervallum, quod lectioni dicatum est.bus, legimus, quod tempus eruditioni iuniorum atque tyronum desti natum, sit tempus lectionis, quibus ira.ipore lactionis di cere liceat. Idem '' statutum subjungit, non esse recipiendum Religionis Tyronem nisi post, quindecim aetatis suae aηnos . unde argui potest , sub hoc studio non primam puerorum institutionem, & linguae latinae Elementarem discipli. nam fuisse comprehensam , sed superiores scientias; pueri enim hac aetate Plerumque grammaticae praecepta addidicerunt, praesertim si apud se statuerint Religioni nomen dare. In nostri ordinis Monasteriis, ubi educabantur pueri a parentibus oblati jam inde ab aetate quinque aut sex annorum, credibile est, tempus etiam laboris in illis erudiendis impendi consuevisse , cum pueri hac aetate nondum laborem pati possint. Quod legimus in S. Benedicti Vita de quodam puero, quem ruina parietis, qui tunc construebatur , eliserat, de puerulo ruina confracto, intelligendum omnino est de eo, ialiquo jam firmae aetatis adolescente; quandoquidem S. Benedictus x. Dpostquam illum sanitati restituit, ad manuarias operas conseitim remi--H. st cum aliis operariis. Jam vides praeter lectionis tempus, illud etiam regularis laboris erudiendae juventuti dari potuisse sine ipsius laboris detrimento; cum reliqua Communitatis pars in hoc exercitio jugiter permaneret juxta Regulae praescriptum, dum interea Praeceptor&junt. res Alumni communibus hisce liud iis occupabantur. Studiis vero privatis&particularibus tempus lectioni destinatum im

SEARCH

MENU NAVIGATION