Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Tractatus

pendebatur, nempe Quaternae circiter in diem horae, praeter illud in tervallum, quod quiiquesbi sumere poterat nocturno tempore. Binas horas matutinas Regula per totum annum lectioni assignat. excepta quadragesima, qua trium horarum fit lectio. Praeterea a mente Octobris usque ad Quadragesimam, tempus quod a prandio utque ad vesperas reliquum erat, Iegendo insumebatur, id vero iacere licebat etiam per horam meridianam tempore aestivo. Si quaeras de nocturnis horis , quas numerus duodenus explebat. duaeque spatio inaequali juxta anni tempestates currebant; cum S. Benedictus certam cubitus horam non signet; post Matutinum & Lamdes quae ad su mmum ternis horis absolvebantur, par saltem horarum sumi poterat de reliqua nocte, septem quietis horis cuique remanenti. bus. Adeo ut hoc pacto quinque aut sex horae lectioni lepona quot Ddie potuerint, extra tempus divini officii, atque operis manualis. Id

vero satis superque erat ad acquirendas scientias, quibus quisque opus Superest jam ut de studiis extraordinariis dicamus. Assentit D. A,

m is, bas, quod si qui eximiis ingenii dotibus praediti fuerint, a communibus exem

iorem librorum copiam atque alia sub iisia suppeditore, MI queant reposterum alios

magnam utilitatem fortasse allatura sunt eorum studia S literarum profectus , ut .equinima ratio sua eat emissis dispensara, ne Ecclesia, aut Monasterium titili opera fraudeηtur, quam borum Fratrum doctrina praestare olimpoterat . Porro

. haec dispensatio Regula ipsa firmatur, quae a Culinae mimiterio eu zz radium, aliosque Monachos eximit, qm majoribus milvais soccupamuΥ. .Vi m. Propter eamdem causam S. Thomas ab opere nina1uasi excusari statuit, qui operibus Diris litas puta Lucubrationibus& Concionibus vacant. Cujus assertionis duas rationes asteri; primo quod haec m uneratorum

3 in requirant hominemi deinde quod eadem capessentes digni in t : iu suus

sibi victus non desit. At non idem erit dicendum de illis, qui stu sis privatis & particularibus occupantur, quι praedims operibus non pumblicis , sid quasi prmatis vacans et neque eos propter huiuscernesi studuim excusari pu tat D. Thomas ab Opere manuali quae opimo cum ea, quam in Tractatu de Studiis exhibui, apprime consentit . . . Haud equidem puto, aliter quoad hoc visum fuisse priscis orientis Solitariis. Nam quod attinet ad studia communia, compertum eli eκ Regula S. Basilli, aliisque veteribus monumentis, praKeptorem Ronlisberi solitum , qui pueros literas doceret. Novimus pariter,suisse Magistros, quos inter sub Abbate Theodoro S. Pachom n discinpulo Theodorus Alexandrinus & Ausonius Pereae hoc munere defuncti sunt. Tabennates admonet S. Isidorus Pelusiota, ne horum Do

182쪽

. De Studiis Monasicis. I 6 i

Ex quodam libro recens vulgato circa hodiernum Ecclesae Graecae statum colligimus nostra adhuc memoria in monte Atho, & per ejus ambitum viginti circiter Monasteria reperiri, quorum Monachi regularitate disciplinae Sausteritatis servore antiquis Solitariis nequaquam sunt inseriorest ubi li, qui in Clerum non sunt adscripti, omnigenis laboribus & opificiis extra Divini ossicii tempus occupantur; at Diacinni & Presbyteri horum laborum immunes, post Officium & orati nem transcribendis & conserendis libris veteribus cum novis tantum

modo vacant.

Inter Latina Coenobia Lerinensem Abbatiam Doctoribus abundasse,

qui literis juniores alumnos erudiebant, vidimus supra. Hoc munere ibi functus est Vincentius Lerinentis vir celeberrimus. Sed quae de hoc

argumento alibi diXi, hic non repetam. 'arr.21.

Typus Regularis Disciplinae. quam S Benedictus in suis Monasteriis

constituit. ab his exemplaribus ortum habet, adeoque studiorum Pr,xim involvit. Priscae hujus disciplinae inditium sumi potest ex studendi ritu, qui secundo ordinis saeculo obtinuit in duobus S. Benedicti Biscopi Monasteriis; nam hic Sanctus Abbas eo modo constituerat hujusce rei observationem, quo viderat sectitari in septemdecim Coenobiis, quae in Galliis, Italia & Anglia dedita opera lustraverat. Sub illo umnerabilis Beda didicit ab aliis Monachis omnes scientias, quas postea confratribus suis tradidit, dum Abbas interea cum reliqua Communitate labore manuum occuparetur. ut narrat ipse Beda loquens de A hate Estet minor Fratrum e simillimus alioriam, ut veniit re cum ris, o Visis s. triturare, oves 'itulasque mulgere, in pistrino, in bono, in eoqui , is cuηctis Mox larii operibus, 1oeundus m obediens gauderet exeretri . Inter Non, I scepisteria, quae adierat S. Benedictus, numeratur LuXoviense, in quo ne-η. 8.mo ignorat, a S.Columbano opus manuale fuisse institutum: nec minus compertum est, studia scientiarum tractari ibidem consuevisse. S. Be tinus, duoque eius socii, Mommolinus, & Ebertranus, qui inde exi rant, ut S. Audomarum apud Belgas inviserent, suerunt viri in fide perfecti eatholica, o in Gessos cis Elyei mis. atque in diuina scriptura eruditi. . ' S. Bonifacius quamvis Midae illustrem Ecclesasticarum scientiarum Academiam fundasset, ncm ideo tamen suos Monachos ab opere manuali immunes esse voluit, nam ex eo sibi victum quaerebant, proprio manuum suarum labore contemi, congruenter iis, quae factitari viderat, atque ipsemet usu didicerat in Anglia; unde evocavit praeceptores ad docendum in Academiis, quas apud Germanos erexerat, scientiaque

Nono laeculo S. Benedictus Anianensis redintegrato Regulae usu inquam plurimis Galliarum Coenobiis, inibi Lectores praesecit, ut reflorescerent studia, nulla ceteroquin facta laboris imminutione, quemadmodum perspicue ostendi articulo II., ad quem Lectorem mittimusne eadem iteremus. Eadem praxis undecimo saeculo denuo viguit per λλι diversas Monasteriorum Resormationes. Videsis quae scribit millelmus o. D. Gemetensis deoperibus priscorum Monachorum Beccentis Monasterii, pag.26 i. Volumen ali. X quod

183쪽

reus

161 Tractatur

quod ceteroquin doctrinae & scientiae sama adeo inclaruerat. π4llelomus Malmesburiensis refert, Abbatem Herluinum, pistorio opificio. fimi transportatione, di hujusmodi aliis abjectis operis exerceri latutum; dum interea Lansrancus, qui erat ad hos labores ineptus, publicas scholas profiteretur, in quibus Dialecticam atque alias scientias docebat. S. Godefridus, qui postea ad Ambianensem Episcopatum evectus suit, cum quinquennis Deo fuisset oblatus in Abiat S. Qiu tini prope Peronam, jussu Abbatis disciplinas tum liberales, tum Monam. eas diligenter addidicit. Denique in Concilio Viennens anni IIII. sub Clemente v. sancitum suit sub gravioribus poenis, ut Λbbates juniores alumnos instruere faciant scientisprimiticis . hoc est Rhetorica & Philosophia, ut proficie di in scientia via illis opportuna non delit. Post illud tempus nulla

umquam instituta fuit in nostro ordine Resormatio, quae itidem studia non redintegraverit, opere manuali numquam propterea suppresso. Hae Resormationes Constitutionibus a sancta sede approbatis su runt corroboratae. Concilia vero Generalia Superiores ad studiorum subsidia Monachis suppeditanda compulerunt. Ea res praecipue secit, ut Patres Concilii Coloniensis juberent, Abbates immunitatem aso didioribus liciis Resigiosis suis elargiri, quos compererim ditaris hieris im evros. Quae verba non modo quidquid pertinet ad Sacram Scripturam, sed&Tneologiae ac Sanctorum Patrum itudium comprehendunt, ut probavi articulo Is. Hoc sensu intelligenda sunt quae in Vita S. Joannis Gortiensis legimus, hunc nimirum fuisse adeo diυiηarum literarum libris

intentum, ut eminentissimorum Doctorum fere nullus eum praeterieris.

Hactenus per hunc triplicem ac diversum ordinis S. Benedicti st, tum euntes, quatenus pertinet ad studiorum rationem, demonstravimus ex ipso usu&disciplina, studium non esse cum opere manuali imcom patibile: & s quando cum aliquibus Monachis propter peculiares causas suit dispensatum, hoc nihilominus exercitium in Communit tibus jugiter substitisse ..ultimis hisce tenareribus prolixitas laboris i m. minui tandem debuit, eo quod divina ossicia multum excreverint post S. Benedictum, cujus aetate majores missae solis Dominicis & diebus sestis celebrabantur. Nostra vero memoria, quum hic ritus quotidie servetur; si id fiat hora quam notant Rubricae, tempus a Regula itabori assignatum retineri non potest . In quibusdam Coenobiis Ciste ciensibus Reibrmatis cantantur hae missae sex ante meridiem horis; idemque plus temporis superest labori: at id fieri non potest apud nos, qu rum oenobia intra aut prope Civitates sta sunt; quamvis sorte hic ritus ab ordinaria Ecclesiue consuetudine minime dissideret. AR

184쪽

De studiis privatis , spe particularibus apud Monachos Cylarcienses , ct Caribu nos . Idea boram

studiorum a S. Heron mo descripta. Um in ordinem Cisterciensium & Carthusianorum ut plurimum

o viri aetate jam confirmata reciperentur, minus propterea necessarium fuit, ibi studia constitui ad puerorum eruditionem . velut in Oidine S Basilii, &in nostro, ubi admittebantur pueruli, quibus instructione opus erat. Qui in duobus illis Ordinibus modo memoratis No allicnm institutum amplectebantur . utpote viri puerilem disciplinam ementi, satis scient jae ad legendum . & privatim studendum Ilerumque possidebant, si literis in saeculo operam dederant: Si vero

iterarum expertes erant, externis ossiciis ut plui imum exercebantur.

At nihilominus vel ab ipsis Cisterciensis ordinis primordiis, schol, rum ulus apud illos obtinuit, ut in literis confirmarentur ii, qui ante quindecim aetatis annos ordini nomen dederant. Harum Scholarum meminere prima ordinis Statuta ea p. 79.aut 8o. juxta aliqua Exemplaria, ubi leguntur haec verba. Nullus puerorum doceatur Iueras intra Mois simum, υel in locis Monasterii, nisi sit Manactas, Dei receptus m probatioren ititit: qtilus tempore lectionis A fcere licem. Inde corvigit, ut cum Dueliniam Hildegundam, quae in hujus ordinis Coenobium virili veste indinta sub Iosephi nomine se receperat, minus emendate legentem Abbas audisset, magistrum increpaverit, eo quod junioris hujus alumni imstructionem negligeret. Constat tamen, plerosque illorum, qui in Monasterium ClaraeVallis concedebant, puta sub S. Bernardo, viros suisse jam absolutos, &scholarum subsidio minime egentes, ad hoc ut lectionum fructum caperent, quae illis privati studii loco esse poterant. Hinc fit, ut Iacobus de vitriaco loquens de hujus ordinis Monachis in sua incidentali h soria, dicat, nonnullos illorum Scripturarum intelligentia , aIios gratia praedicari s. Sgratia ad cationis Praepotentes suisse. Quod ad eorum lectiones spectat, Petrus Blesensis in elogio hujus P et 3 . Ordinis tellatur, quod Monachis quoscumque libros non contemnendos fuerit legenda liberias. idem Λuctor, qui sub hujus ordinis initia in vivis erat, in alia Epistola ad quemdam Cistercii Priorem, eum statim u.υ-. Iaudat, quod in virtutis exercitio quotidie magis progrederetur: & in extrema Epistola respondet ad quasdam quaestiones literarias a Priore sibi propolitas circa suum de Praestigiis fortunae librum, cujus argumentum nihil sane minus est quam asceticum, ut ex fragmentis, quae sinpersunt, coniicere licet. Quae res satis ottendit, quam vere in illa alia Epistola Petrus Blesensis assirmaverit, Cisterciensibus Monachis libros quoscumque legendi libertatem suisse.

185쪽

iε Tractatus

Sed ut de studiis particularibus, & privatis horum Monachorum iudicium seramus, legenda est Epistola, quam Philippus Eleemosynae

Abbas, olim Prior Clarae vallis sub S. Bernardo, scriptit ad Abbatem Laetiensem, quod est nostri ordinis in Annonia Monasterium. In hac Epistola, qtiae est ord ne χω, gaudium praeseseri, quod hic Abbas S, crae Scripturae & Patrum studio sese addixerat. Non parum milagaudium praestat, quod audio oescis vos sacris uteris assuetum, re Sanctorum Patrum

ingenia revolisre , quos in auctoritatis arce maur Ecclesia reposuit S eisaeis.

S. Augustinum reliquis Patribus praeseri, cujus quaedam opera in Bibliotheca suae Abbatiae reperiri admonet . atque ea transcribendi Α, bati copiam facit, si lubeat ad se mittere scriptorem, S membranas. Haee opera sunt Commentaria in Iob, Iibri contra Felicem Manichaeum . contra Pelagium, & Caelestium, contra duas Epistolas Pelagii, lingula prorsus dogmatica, &Controversiarum plena, quorum leaionem D. Abbas Monachis suis nequaquam sane permitteret. Attamen haec opera cum aliis in Bibliotheca Abbatiae Eleemosynae reperiebantur. Philippus vero, quisuerat S. Bernardi discipulus exhibet horum operum communicationem Abbati Laetiarum: Si alicubi reperire non potestis. ω omninoυultis habere. Et vel ex hoc patet, quod eorum lectionem non improbaverit;

imo & sibi& Monachis suis ceteroquin idoneis permiserit, juxtA Petri

Blesensis verba supra relata, aeendi libertas. ω 'i er . Satis est manifestum, quod Religioli hujus ordinis Iectioni S. Λugu-- ' stini sedulo prete aliis incumberent, exemplo B. Hugonis Fontentacen-- a sis, viri sapientis, & literarum scientia clari, qui licet omnia bonae frugis& spiritualia scripta libenter perlegeret, Praecipue tamen librorum S. Augustini erat ardentissimus amator & hunc Sanctum Doctorem tanta prosequebatur veneratione , ut die illi sacra mori optaret; quod &caelitus impetravit. Heribertus, qui e Cistercienti M acho consecratus fuerat in Sardinia Λrchiepiscopus hanc historiam nasint, & item

aliam huic consimilem de quodam Monacho Clarae vallensii, quem

haudquaquam nominat.

ubi veroJacobus de vitriaco Cistercienses Monachos laudat ut praedicationis gratia praepotentes. innuere procul dubio mihi videtur eos, quos Romanus Pontifex adhibuit, ut haereticos Albigenses publice consularent. Arnaldus Abbas Cistercii cum aliis duodecim Abbatibus. ac pluribus sui ordinis Monachis, hujus legationis caput erat. Eorum Nonachorum praecipui fuerunt Petrus de Novocastro, & Radulphus, quos Petrus de UauX-Setnai appellat in sua historia υiros per sectae oesia . cita scientiae. Hic Auctor de Petro singillatim loquens, qui postea martyrium subiit, eum ruitie refert in lege peritum, in se me facundum, Splene is sibola C sic hoc est intra Monasterii septa didicisse quia doc

tr. Non sine sumtameηro igitur, ut contendit Responsionis Auctor, a firmavi Monactas Cistere eUes ob exordio suae institutinis studiis scientiarum , ra. fide Gadixissς ς ac miror quod ait D. Abbas, ne verbum quidem in eorum' primis statutis occurrere, unde inferri possit, quod studio operam riderint . ut

tibi

186쪽

De Studiis Monasicis. 363

tibi suadeas, rem aliter se habere, legendum tibi est tantummodo ca. put, quod sit perius innui de pueris literas discemibus. Compluribus historicis monumentis ad huius rei fidem faciendamulas saeram, nec non & rationibus inde petitis, quod S. Stephanus tertius Cisterciensium Abbas plures Hebraeos oppido peritos adhibu .rat ad emendationem Codicum Sacrae Scripturae; tum ex eo quod per. missum fuerit juveni Principi Othoni,qui professionem Morimundi emiserat, ad universitatem Parisiensem pergere, studiis operam navandi causa; praeterea ex auctoritate S. Bernardi, qui in quodam ex suis sermonibus in Cantica testatur, sibi non esse propoli tum literarum studia vituperare ; & ex illa Abbatis Gilleberti, qui de quibusdam sui

ordinis Superioribus conqueritula quod non modo negligerent se ita comparare, ut suos possent Monachos doctrinae praeceptis imbuere, sed & eos qui studio se dederant, redarguerent. Quod ad primum argumentum attinet, contendit D. Abbas, sectum S. Stephani Cistercientis suae sementiae patrocisari, cum inde pateat praecipuum eius studium atque exercitium in Dicinis Scripturis fletiisee. Optime qui. dem; sed ad hoc studium normam criticam adhiberi cernimus, quam improbat D. Abbas. Insuper materiae enucleate discutiuntur, &Doctor assumitur, doctor, inquam, Hebraeus, cui non nisi caute & prudenter Adendum erat in mutationibus & emendationibus Sacri Textus. Tantumdemne pateretur D. Abbas in suo Monasterio peragi λOthonis exemplum. ait milius est ponderis; quippe misius Principii

condisi .. a Istritati ει gratiae Leopolaei eius patris. ω Homus Austriaeae imdultum est quod ei denegari non potuit. Ceterum id Iactum fuit CONTRA 1-rem ait ManriqueZScriptor Hispanus; qui quomodo illa aetate domum Austriacam s) Sed fieri ne potuit, ut viri tam magna pietate comspicui, cujusmodi fuerunt primi hujus ordinis Patres, humanis ratio. nibus ducti, eam rem permiserint, quae in hoc juvene omnem religio. nis ac pietatis sensum abolitura erat, juxta D. Abbatis principia, neque veriti fuerint adeo grave vulnus ordini infligere λ Sancti, inquam. illi ac pii viri qui vel ubi minimum de rebus suis agebatur, Princines intrepide ac libere alloquebantur, prout in gratiam Stephani Epitc

pi Parisiensis olim se gesserunt apud Ludovicum Crassum , & saepe

alias.

Sanctum vero Bernardum putat D. Λbbas, non alioqui Monacias, dum humanarum scientiarum studia se nullatenus improbare praese- fert; nam Iicti suos sermones coram Religiosis sibi subditis recitaret, noυeratramen illos is quorumlibet aliorum manus pereenturos, ci nolebat alicui offensi nis causam praebere.

Sed ne ipsis quidem Monachis offensionis causa praebenda erat, qui ex illius verbis eoniicere poterant, humanarum scientiarum studium in ipsis etiam laudari; nam generatim & sine ulla reitrictione dixerat. se illud studium nullatenus improbare. Praeterea quorsum in his se monibus libuit de Gilberti Poretani erroribus, de Coloniensium haereticorum δtque aliorum complurium sectis disserere Quid referebat hos

187쪽

166 Tractatus

hos errores longa consutatione persequi, si mens suisset Dogmaticam& Polemicam Theologiam Monachis interdicere Nonne vaec agendi ratio illis offensioni esse poterat pQuae de Gille berto Abbate retuli, minimum quidem, ais, disciat

At mihi secus multo videtur Illud enim denique constat, Gille. hertum de quibusdam Superioribus conqueri. quod ad differendum de rebus spiritualibus se comparare negligant. Numquid hujuscemodi facultas line i ludio acquiritur Pt DPOstum ergo illi erat s altem, ut Su. periores studerent . At quo tandem modo studio se addicerent, qui antequam Superiores essent, ab illo abhorruerunt λ Praecipue vero quosdam Abbates redarguit, qui no8rtia non contemi inficit a cooremnti tali um scientiam ἰ S inυii aestimo ores saperuiae stud a stoliditatem in orne. tantur, sobriam subtilitiarim /Uiamae vel iactantiae denigrant nota Plane similiter etiam nunc agitur aliqu'ndo cum quibusdam Superioribus, qui amanti iidia icientiarum: Molumus, dicebant olini quidam Religiosi

Abbati Trit hemici, Mintumus Abbatem iamrorem, quam oratorem. idem

se te dictitantes inducit Gille bertus quosdam lui Ordinis M machos. innueram in Tr. statu de studus, mihi comitium esse litentio praete- is rire fundationes Collegiorum Lutetiae, Tholosae. & aliorum, quae is dehinc data opera condita fuere, ut Cilfercientis ordinis Monachis., inter vir nt , ad univertitates illas studiorum causa adventantib is : eo quod non niti laeculo secundo ab ordinis exordio hujusmodi Colis lepia eructa Dere, ae proinde tali aevo, quo a primaeva Regulariso discipliuae institutione Cistercientes aliquatenus desciverant; dc smia ne non sine acri Patrum oppolitione Pariliense Collegium incaeperat. Praeterire ista libuit, nec ullum inde initudiorum commendatio. rem apud Paties Cisterciense, argumentum conficere praesumpsimus; -- εῖ ideoque prolixa narratio, quam ex Matthaeo Parisiensi atque aliis re- in ρε- sert D. Abbas contra horum Collegiorum Fundarionem, inepte mihi obtruditur; potissimum enim confirmat quae pluribus locis professus sum, ac praesertim capite M. Primae Partis, ubi assero, sane multo majnra absurda in puniicis universitatum itudiis, quam in scholis privatis Coenobiorum contingere posse. Quamvis enim Monachi in dictis Collegiis habitent a Laicorum consortio te moti, nihilominus quia multoties limul conversari coguntur, sive studiocum causa, sive cum ad gradus lunt promovendi; idcirco eo quandoque red: guntur, ut vix ponit fieri, quin insectum mundi aerem identidem attrahant, Mona. sticam pietatem sentim line sensu corrumpentes, quae omnino a saeciniari contagione debet esse remota. M jori adhuc cum intentione verborum hac iuper re memini in progressu me uis Pittare, ut patet ex capite Io Secundae Partis. Et haec sint dicta ad confutandum, seu tius declarandum quod hoc loco in Respontione astertur, perinde ac si ea mihi Collegia probata suerint , re ad mistrorum studiorum patrocunium inde a gumenta detorserim.

Multum nihilominus abest ut haec Collegia ausim damnare. Postquam

188쪽

De Studiis invasicis. 167

quam Conciliorum & Summorum Pontificum auctoritate & suffragio hierunt corroborata. vide hac de re Constitutiones Benedicti XII., dc Alexandri VI. pro Cisterciensium ordine. Concilium Coloniense anni lue36. profitetur, non sore sibi injucundum, quod quidam Religio li ingenii praestantia, & morum probitate ornati ad haec Collegia

non piocul ab universtatibus landata mittantur. Eadem res legitur permissa in Concilio Remens anni Is 8 i. Remense vero anni II 8 s. ait 'm. o. sibi videri id magni momenti esse: Operae pretium esse putamus , ut ali- 'iquot ex funioribus qui sint bonae indolis, in Aeademias bene Cisistianas proficisci I per II tur, literis humanioribus, Theologicisque operam daturi. modo in Conregularibus O. Haud secus statutum fuerat biennio ante in Con- . Tilronensi & Burdegalensi . Quae statuta omnino consentanea o1unt Concilii Tridentini Decretis. quibus injungitur Ordinariis , ut Tri/sur procedant advertus eos , qui studiorum causa ad universitates missi a xs. e. z. extra haec regularia Collegia habitare praesumpserint. Si Matthaeus Pa- ιιι Refmri silentis omnia haec Pontilicum & Conciliorum statuta vidisset, & nisi animo nimis infesto fuisset in Regulares mendicantes, qui his Collegiis utebantur, non ita fortasse ea insectando exarsisset. Pro iisdem Collegiis Apologiam scripserunt S. Thomas &S. Bonaventura adversus Gulielmum de Sancto Amore; & licet metuendum sit ne animorum distractio, & disciplinae labes in haec Collegia obr

Pacti, prout revera quam saepissime accidit propter immunitateS. &Privilegia, quorum nimius usus invaluit; arbitrari tamen fas est, E Cletiam. Cui haec absurda innotescunt, nolle has fiundationes Penitus Improbare, eX quibus potest magna uillitas consurgere, dummodo Ecclesiasticae regulae, & Monasteriorum Constitutiones inibi accurate ferventur. Ignoscent mihi aequi lectores in hac a proposito brevi d, gremone, cui ansam praebuit studiorum Cistercientium commemoratio, ac Monachorum nostri ordinis patrocinium; hi enim universit tum haud raro sunt membra, aut ibi Doctorum partes implent, puta Duata& Salamanticae; aut demum ipsimet sunt earum moderatores, magiitr , ut Salisburgi. Sed ut ad Carthusen1es veniamus, ipsi quoque studiis plurimum se dederunt , ut ouendi exemplo Vener. Guigonis, quinti Magnae Carinullae Urioris, qui ceu quoddam exemplum, quod reliqssi in hoc O di ne imitarentur , fuit. Addi huic possunt quam plurimi magni viri ejusdent Ordinis, qui cum pietate magnam conjunxerunt applicati=nem ad ista iones particulares, qlias ego a studiis non separo quoties assiduae sunt in. graves. Hujusmodi fuerunt illae, quas ipiemet peragens. 'iurlue Monachis injungebat S. Hugo, qui ex Priore victamni in Anglia Lincolnientis Episcopus fuit renunciatus. Dum in Resectorio lina cum fratrihus vesperetur, intentis auribus ad lactionem, &erectoaa Ueum corde jugiter permanebat. In sua vero cella sumenti cibum Perpetuo erat ante oculos apertus liber. Non segnem operam sacris impe areat Codicibus, quos Religiosis quibuscumque nece sarios, ct maxime Miam ς tibus Iesitariam dicebat. His enim pro deliciis edi dicitiis tempore iram Hiis ,

189쪽

Tractatus

ouillo bis bellico in praeis pro telis E armis, bis in fame pro alimonia, histis languore pro medela Monachis utendum esse memorabat En quale apud se Saniti illi Monachi iudicium tulerint de libris, de lectionibus, de peculiaribus studiis, quibus operam navare poterant. Eodem modo mi. hi videntur comparati esse debere quicumque Monaiticum institutum

' Neque'pi illi Solitarii asceticos tantummodo libros legere contenti

erant: evolvebant quoque opera Patrum, quae de Dogmatibus & n. dei argumentis traciant. Ex libris, quorum se Participem fieri petiit Gulgo a Petro Venerabili Abbate Cluniacensi, erat Codex Divi Ambrolii adversus Praesectum Symmachum, & S. Prosperi contra Callia. num, in quibus prosecto non agitur de rebus ad vitam asceticam peris . tinentibus, quibus D. Ahbas Monachorum studia concludi statuit Sed quaenam es Me illatio, inquit Responsionis Auctor. oermo es cie Generali ordinis, taro docti simo S sanctissimo, qui magnam υm seremiae ad plus fuerat, antequam in solitudinem secedereι abdicaria Decani digmtate,ntiam in Ecclesia Gratianopolitana olainebor. Lucernam tam de sub modio iam iam posuit Deus supra eandelabrum . Quid mirum, si quarumdam Derit tum notitiam sibi comparare volucrit φ . . . Prorsus id mirum non est; sed ne grave quidem ulli esse debet, quod Superiores peculiaribus veritatibus , quae ad Ecclesiae Dogmata spectant. erudiantur. In Monachisetiam privatis, quibus adscenda satis perspicax ingenium est, hujusmodi studium improbari non

debet, quoties Superioris judicio & nutu ad illud dirigantur propter Verer is Gulos udia quibus occupabatur subdit D. Abbas adseipsum

referebat, non υero ad suos Fratre . QV. .

Quid igitur statuit, ut nota Critica, qua Epistolas D. Hieronymilpωdiscreverat, in fronte Exemplarium , in quibus Saneti Doctoris Epistolae transcribebantur, locaretur N Rς Rx μ s h

quis, haec vel illa Epistola vere iit S. Hieronymi, necne, m Outili consentanei , S probabile, pergit D Abbas docio Superiori cuido recessat cog scendi, quae fuerit co S.' in fiam fidem S in rebus Reisionis opinionem suspectas haberet, com ccmur opera sani jugiter prae manibus μ' Vm fmιλ η e , t sebi generatim inferri ut hi bHuimodi sontisti viro aer b tinimum imodesse, quos in bodoxae fidei oe Ecclesiasti

nem conscripserant, υeteres Patres δ

ur hanc conclusionem ducamus, praeter opus S. Pin Cassialium, quod ceteroqui Prorsus eii do in , Elii, ,ste Cit S. Ambrosii contra Symmachum, cuius nulla est cum mater, aiceticis analogia. Nonne igitur perspicuum est, Gui onem dum Psibi transcribendi haec opera copia fiat, ea notis bis Oli Oditer id TDiuiligoo b Cooste

190쪽

De Studiis Monasticis. I 6'

destinare, sed & in Carthusiae Bibliotheca servanda pro suorum Fra.

trum eruditione disponere λ Balilius quoque Guisonis successor roga.vit Petrum venerabilem, ut sibi quosdam Ambrosianos libros commoda-riiret, quos Petrus ad eum mittere se non posse sine mutui scheda respon- ' det, juxta rittitutionem, quam hac dere jusserat S. Hugo. Non solum igitur Bibliis, aut Patrum in Biblia explanationibus, librisve asteticis, divites illae Carthusianorum Bibliothecae, quas eκimie lauis dat Guibertus, abundabant; sed & omnibus Patrum scriptis tum ad eminentiorem dogmatum doctrinam. tum ad spirituales materias pertinentibus . Quod ii inde, Solitarios ad Dogmaticam Theologiam aeque ac ad asteticos tractatus animum omni tempore adjunxisse colligimus, non propterea in barena aedificamus. sed stabilibus fundamentis superstruimus, quibus non nisi levia & caduca responsa obtrudi possunt. Denique ut studiorum particularium materiam gemmea fibula, ut dicitur, concludamus, studendi methodum hoc loco reseremus, quam Sanctus Hieronymus exponit scribens ad Laetam , Romanam illam mino. sapientem matronam, pro instructione Paulae Iunioris ejus filiae. Vultes quippe Sanctus Doctor, ut illa pro gemmis & lerico divinos codi. Ces amet, in quibus non auri & pellis Babylonicae vermiculata pi,

is ctura, sed ad fidem placeat emendata & erudita distinctio. Discatis primo Psalterium, his se canticis avocet, & in Proverbiis Salom nis erudiatur ad vitam . In Ecclesiaste consuescat quae mundi sunt ,, calcare. Job virtutis & patientiae exempla sectetur. Ad Evangel iaM transeat, numquam ea matura de manibus. Apostolorum acta cicis Epistolas tota cordis imbibat voluntate. Cumque pectoris sui celi is rium his opibus locupletaverit, mandet memoriae Prophetas, Penisse tateuchum, & Regum, & Paralipomenon libros, Esdrae quoque is & Esther volumina. Ad ultimum sine periculo discat Canticumis Canticorum: ne si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritua. ia lium nuptiarum Epithalamium non intelligens vulneretur. Caveatis omnia apocrypha. Et si quando ea non ad dogmatum veritatem , is ted ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat multa his admix- M ta vitiosa . Cypriani opuscula semper in manu teneat. Athanasii , Epistolas, &Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tracta. M tisus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas non va- cillet. Ceteros sic legat, ut magis judicet quam sequatur. Sed quoniam dissicile seret haec omnia exequi inter mimerosae familiae curas ac strepitus, cujusmodi erat domus hujus Romanae mulieris; monet illam S. Hieronymus, ut natam erudiendam mittat ad Monasterium Bethleemiticum, in quo Monasterio ηuirietur sub disciplina Eustochii, ibique nesciet saeculum, & Angelice vivet. Ibi inveniendus illi erat Nagister, qualis in Epistola describitur, a quo haec puella, quemadmodum ipse cupit, eisucetur atque instituatur. Hac vero educatione non tam erat animus mulierem Θoctam essicere, quam sanctitate imbuere; sic erudienda est anima quae futura est templam Dei. Patet hinc quam manifestissime, juxta S. Hieronymi sententiam , has lectiones, haec ι'. Volumen ait. Y studia

SEARCH

MENU NAVIGATION