Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

18 o Tractatus

exereitii maria extereandam , quod omnium auctoritate consensu nisi

rurs

Haec accusatio adeo mihi rationis modum transire videtur, & genuinae meae 1ententiae adeo opposita, ut Vix percipiam, quomodo id non animadverterit D. Abbas. Fateor quidem , me, Postquam manualis laboris obligationem liquido oenionstraveram , ex Pendisse rationes. quae Superioribus occurrere possunt cum aliquibus dispensandi. In hoc vero malui S. Augustini notiones exhibere, quam meas. Porro San. tius Doctor has rationes ad tria capita redigit, nimirum ad nimiam corporis imbecillitatem vel aegritudinem; ad exilem quorumdam complexionem, qui nobili loco nati sunt; denique ad publica aut Ecclesiastica munera, ex. gr. alicujus Regularis, qui concionandi provinciam legitime susceperit, aut qui alios doceat, & rei publicae laboret, ex peculiari Eccleste aut Superiorum suorum jussione. Iam vides, me in hoc numero minime collocasse eos, qui iludia spon. tanea ad propriam eruditionem, atque aedificationem amplectuntur. D. Abbas spontaneorum studiorum nomine me in crimen vocat, perinde ac si putarem, regulares personas ex propria deliberatione studiis ope. ram dare posse. Non ita ego censeo. quandoquidem saepe aisrmavi. totum hoc negotium a Superioris nutu & voluntate pendere. Attamen haec istudia ideo appellavi spontanea, quod ab ipsis Religiosis quodammodo eligi videantur; plerumque enim contingit, ut cum se ad studii seu lectionis certum quoddam genus magis propende re sentiant, hujusmodi propensionem Superiori manifestent, a quo sibi illud itu. dium facile permittitur, siquidem eorum peculiari eruditione atque aedificatione terminetur . Haud vero crediderim, hanc agendi ratio. Rem a D. Abbate improbari posse. Ambigi non pale ait loquendo de studiis prolixis ci ordi iis, quae quis oggreditur ex Superioris jussu, quin Stipeis rioribus liceat taxm qtiam aliquos suorum fraIrum ad bo studia dirigere, M.que illos a communi labore eximere. Nam Ecclesiae, aut ipsi Alanosterio tamni nam titilitatem fortia se allathra sunt eorum studia S literarum profectus, ut aequissima ratio suadeat cum illis dispensari' ne scilicet Ecclesia ani Monasterium initi opera fraudratur, quam borum GaIrum do Irina praestare ollinpoterit.

Egomet quidem planius aut IucuIentius meam sentent iam explicare nequivissem. Ceterum gaudeo o Abbatem tandem aliquando ape-xuilla quid sentiat de vocatione ad studia extraordinaria, pro qua nuhil aliud pollulare videtur, quam Superiorum directionem, quatenus

ipsis integrum est quosdam ex sibi subditis Regularibus ad id genus studia adplicare, ad quae prae caeteris natura com Paratiores sunt. Hoc autem animadvertere permagni interest, ne Pe ut uno verbo elimine

tur omnes difficultates, in quas pluries incidimus nescientes, quid i se extraordinariae vocationis, quam ad haec itudia postulat, nomine intelliheret. Deinceps vero quaeramus, quid de studiis communibus& ordinatis tyronum ipse censeat. Huc spectant ejus verba, quae is

quuntur.

202쪽

De Studiis Monasticis. I 8 I

Quod si Mee studia eonsiderantur in iustae causae eximendi a labore morum his eor qui erudium, sive tWmes quorum eruditioni se ii Ur ; id MA aliud est, quum ipsum laborem pror)us wlle sublatum. Paulo acrius ista dicuntur; hinc vero illa quae supra retuli, sortasse

descendunt: nubi esse pro ni Mo ιraduiorem Saneiorum, atque Ecclesiastis tam Doctorum; & me nibit aliud quaerere quam speciosos obtentus ad buius exercitii praximeneman m. Mox intelligemus, quas afferat aculeatae reprehensionis rationes.suandoquidem insidet animo Ree sententia, in Aligiosi Alumni Philose iacum 6 eologicum cuUum emetiantur in ea laritudine quam antea ostendistis, ομω ut ad baec accedat Ecclesiastico scientia, nimirum Ecclesiae bistoria, Concilia, Canones, denique Patrum oe Scriptorum Ecclesiasticorum accurata lectio pnon modo futurum est, ut Religiosi Alumni sirum sudiorum Iempore a manum ti Iabore reddamur immunes; sed insuper nullum GHum est, quis exacto quo que studiorum curriculo eamdem is uritatemfint babituri. Nempe his verbis innuitur, fore ut cum haec studia tam Iate pateant, ut humanum aevum minime iussiciat ad accuratam intelligentiam com-

Iarandam; ii, qui ad has scientias incumbunt, laboris exemptione

ruantur toto vitae tempore. Praeterea cum ego absolute velim, ut putat D. Abbas, omnes indiscriminatim religiosos viros hisce studiis in tota sua latitudine operam dare, sequitur ut ego horum studiorum o tentu opus manuale prorsus tollam. Ad hujus absurdi consecutionem nihil habeo dicere nisi duoaut tria verba. I. Non est mihi ea sententia, ut omnibus Monachis PhiIos phiae&Τheologiae, quoad late patent, studendum velim. Utriusque disciplinae breve compendium , aut aliquis Concilii Tridentini cat ehismus dilucide explicatus, satis esse posse mihi videntur eorum pluribus, qui apto ad scientias ingenio minime sunt comparati, quemas modum in secunda Tractatus Parte expresse notavi. 2. Reliquae discurinae, non omnes cuilibet illorum conveniunt, licet ad studia capes4ienda a natura sint facti; sed ut plurimum susticit ut una dumtaxata singulis excolatur . 3. Cum haec studia privatim fieri consueverint. necesse non est omnibus ad ea intentis exemptiones & immunitates proepterea elargiri. Iliac sequitur, huiusmodi exemptrines ad summum lectoribus &auditoribus, qui Philosophiae & Theologiae ordinata methodo operam navant, reservari. Ambarum disciplinarum cursus intra quimquennium sere absolvuntur: & inde universis tyronibus exigendus est annus Recollectionis , qui quasi alter Novitiatus haberi potest, ut communem exercitiorum consuetudinem resumant, in reliquum vitae tempus, seposita qualibet dispensatione, licet aliquod particuI re studium deinceps aggrediantur. Haec praxis obtinet in Congregatione S. Mauri, ubi de Ito. Monasteriis ex quibus ea constat, viginti circiter tantum studiis communibus mancipantur, unum vero, aut duo studiis extraordinariis. Et in his ipsis Monasteriis vigent quaedam manualia opera, quibus regulariter omnes satisfaciunt, nulla adhibi-ν ta di-

203쪽

Tractatus

ta dispensatione: legimus; mensae ministramus: Iavamus; aedes se pis mundam iis nain vel hoc necesse jam est ut vitae quae apud nos agitur ratio reddatur ne quid dicam de minutis ossiciis, quibus privatim quilibet occumtur, rea quibus non abest molestia & labor. Caeterum alia quotidie unam horam laboris retinent. In Congregatione Sancti Vitoni ne ipsi quidem studiorum tyrones ab Opere manuali eximunis

Quod attinet ad reliqua exercitia, Itudiorum tyrones alternatim dispensantur, una & altera die singuli, a Matutino, a Prima&C-- retorio, exceptis festis & Dominicis diebus, quibus non est immunitatiocus. Ceterum omnibus aliis exercitiis satisfaciunt, quamvis Res pomsionis Auctor rem aliter i. habere significet his verbis: Ubi vero fluvio.

rum cursum ab OIwru's, ct commuvia exerc/tta resumere debens, nova quadam

necesume sibi υidratur ad ea compelli: perinde ac li liud.orum tempore eadem omnino negle Xerint. Hinc patet, D. Abbarem perperam de rebus nostri admonitum , gravia hujusmod Pacta ri censuit Ie, quae a velitate discordant; atque illud deniqoe univei iis conii abit, coius dispentationis. de quibus actitan eit, ad summuni Pertinere ad quosdam privatos . minime Veroad torum Sodalitatis Corpus. in qua illi vivunt, atque ubi ritu solito opus manuale subuliere debet. pag. 37i. D Abbas prarierea subjungit, quod cum in desuetudinem abierest rustis

E gO terram fodere, ligna ferre, lavare, mensae ministrare, in hoditi, deniquρ ac alibi laborare, nam in his manuale opus nostrum cons, 1lit, otiola erunt oblecta inen ra Ego quidem pro certo habeo, nihil in hac agendi ratione esse quod non congruat principiis D. Abbatis, di levioribus rebus aliquos ex suis Monachis occupare nonnumquam let, ureorum viribus laborem accommodet. Ipsemet dispensationes me. . . permittit, & in quibusdam circumstantiis eas impertitur. Scitis, ait ad Fratres, nos ita egisse aliquando cum quibusdam ex υobis, quin nostrae se

Grave itaque illi esse non debet, quod a nobis dispensatione donem tur aliquando illi. qui ex Superiorum jussu diuturna ct prolixa opera aggressi sunt. Haud strio vero, an aliquid minus benignum in nos roris queri possit, quam quod in sua Responsione jactat, nimirum hos Mois

Qui lita generatam α iudistincte de Monasteri s profert, injurius es.

204쪽

De Studiis innasicis. 183

se videtur iis Sodalitatibus, in quibus haec studia cum aedificatione fiunt. ut enim de nostra dumtaxat Congregatione loquamur; admo. dum pauca sunt Monasteria, in quibus in publicam literarum utilitatem laboratur, ex quibus illud S. Germani Pratorum praecipuum est. In hac porro communitate, quae ex quadraginta Coenobilis conflatur. non nisi duodecim sere hujusmodi literariis laboribus operam impendunt . Ex his duodecim Coenobilis nonnulli a regularibus exercitiis diurnis aut nocturnis quibuscumque sese numquam eximunt, quamvis ipsorum labor sit apprime gravis: reliqui nullis aliis exemptionibus gaudent, quam quibus studiorum tyrones, hoc est a Matutino , Prima. & Completorio, idque alternatim: sed a communibus regularitatibus nullo pacto di1pensantur; &assirmare possum sine ulla alimrum offensione , testes appellans quicumque illos notos habent, eos rigore disciplinae, obedientiae integritate, & Odore pietatis resiquis omnibus nullatenus esse inferiores. Nunc tandem ista professi, quid de D. Abbatis suppositione pronunciandum sit. aequi lectoris judicio relinquimus. Fortasse quispiam dixerit, Responsonis verba falso a nobis intelligi quali sint in nos dicta, cum ea possint generatim accipi, quin nostra Congresatio speciatim attendatur. Sed frustra id dixerit; nam fit eo loco mentio de illis, quia per .ribus ad magηa opera aggredienda in reipublicae literariae bonum diriguntur. Sed ut minimum dubitari possit de opinione, quam super hac re M. vel Respontionis Auctor, legenda sunt prae aliis quae ipse ait pagina 4 6 s. m quam ad id peraurbationis S corruptelae deis set, si modestiae ac moderationis ratio substitisset, is qua Patres Coigregationis S. Mauri sese

triginta abhinc amis cominebant, tunc eum cenum tibrorum numerum in lucem

emiserum, quibus mbliothecae Ascelicae novies ab illis impositum, di quoias vibilaliud comprebendebatur quam nonnulla mirum s crima , quorum lcctione Monacla facilius cognoscerem proprii instituti rationes o incia ; ae unde haurirent viritates sibi ut Cisistianis oe in Monactis necessarias. Sed nequaquam mirum es. eumdem Mendi scopum atque eadem consilia quoad hoc non iusse semata, cum e viat raro, in in eouem lico res constanter permaneam, ct diutius absint mutiationes, quae omnino istari non possimi. Nemo est qui non aperte videat, hanc esse D. Λbbatis mentem, ut putaverit, triginta abhinc annis Ongregationem S. Mauri ad id perturbationis & corruptelae devenisse, atque has mutatione, & disciplinae remissiones subiisse: eas autem e 1e alcribendas extraordinariis studiis, quae in publicum bonum a quibusdam in ea Fratribus suscepta suerunt. Porro haec opinio parum benigna , addam vero si licet, & nulli fundamento iunixa mihi vide

tur.

Et in primis ala, eam parum esse benignam , ne quid gravius dicam. Nam ut sibi jus assereret talia enunciandi adversus Congregatio

205쪽

18 Tractatus

tionem. cuius alIquod nomen est in Ecclesia, necesse habuerat plura ex Monasteriis nujus Congregationis invisere, eorum mores &dia sciplinam attente inlpicere; atque hanc perquisitionem recens instauis rare, nemPe ut de praesenti statu regularis disciplinae, quae in nostris Nonasteriis viger. & de mutatione, quae relate ad superiora tempora contigit . quam accuratissime certior fieret. At longe abfuit ut id

saceret . Quomodo ergo licuit illi publicum & in scripto ferre iudicium, atque adeo iniuriosum & ita comparatum, ut Congregationis famam , quam in Ecclesia haec Congregatio acquisivit , minuere poli' Quomodo licuit illi Ecclesiam ipsam aedificationis argumento siaudare , quod ipsa in hac Congregatione se nactam esse putabat Qua tandem ratione mundo persuasum esse voluit, eum sibi illusisse, benigne hactenus de ea Congregatione sentientem Haec agendi rationumquid in alio veniam mereretur Deinde vero hanc opinionem nullo fundamento niti affero. Ea quippe nonnisi ex studio particulari quorumdam Monachorum Publicis operibus desudantium comprobatur . At quaerendum erat . num ante triginta hos annos hujusmodi operum labores serverent . Nonne dudum editae suerant Notae P. Menardi in Sacramentarium

Sancti Gregorii, in Concordiam Regularum , in Epistolam Sancti Barnabae . ejusdem diatriba de unico Dionysio λ Nonne multa jam elucubraverant Patres Millet, & Quatremai re Nonne Robertum Pullum ediderat jam D. Hugo Mathoud: Lanseancum vero, &GuLbertum D Lucas d'Ached. qui ante illud tempus suum spici legium

inceperat, quod postea perfecit Denique D. Gregorius Tarisse, Superior Generalis nostrae Congregationis nonnullos Monachos in Omnia ordini, Gallicana Monasteria , & in ea praesertim nostrae Congregationis ante illud tempus miserat, icrutaturos ac Perquisituros Bibliothecas , & Archivia , ut quidquid in illis ad ordinis hili riam & Ecclesiae ac Reip. utilitatem conrerre poterat, inde deprO-

merent . Hinc ortum habuere deinceps novae Patrum editiones, ninstrorum Sanctorum Acta . Spicilegii continuatio , uno verbo rein liqua universa opem . quae in publicam lucem postea vulgata

fuerunt.

Verum ut sciamus, quae fuerit nostrorum Patrum mens circa studia scientiarum ante illud tempus, quod notat Responsionis Auctor , fatis est legere Decretum, quod a Capitulo Generali iam tunc ex terat super institutione quorumdam filiorum familias in nostris seminarus. Satis est inspicere nostras Regulae declarationes, quae impressae fuerunt anno I 646. in quibus Philosophiae S. Theologiae, literarum etiam

Graecarum atque Hebraicarum & Sacrae Scripturae certa re ordinata ς studia praescribuntur. Satis elidenique consulere adnotat Ones P. Me nardi in Concordiam Regularum editam anno I 6ῖ8.& quantum ad y' rem nostram attendenda praecipue sunt ea verba: Atque ride ignoram

ήi rerum fastidio uasa, uriυersam mastrei rum diffciplinam radicitus exsti

206쪽

De Studiis Morasticis. Ips

paruηt. Haec nostrorum Patrum animis triginta ab hinc annis sententia insederat.

Nihil igitur post illud tempus quoad id in regulari observatione im.

mutatum fuit: eadem agendi ratio servata quae antea circa studia o tinuerat: & si quae sorte contigit immutatio, aequum est ut Deo humiliter infirmitatem nostram leuemur, & emendari etiam atque etiam nitamur: at minime puto jus esse Λuctori Responsionis nos propterea in crimen palam vocare, & publicam notam inurere, aut hujusmodi mutationem ascribere literariis laboribus, quibus aliqui ex nostris ni per in publicum bonum desudarunt. Fas erat saltem ante hujus rumoris diffusionem Superiores de hac rq benigniter admonere, ut integrum illis esset quae perturbari inceperant coordinare. Nam quo magis autoritas & tama, quas libi D. Ab-bias merito apiid Omnesconciliavit, publice commendantur , eo gravor&altior plaga nostrae Congregationi per ejus scripta infligitur: αaegre persuaderi po erit non modo iis qui illum noverunt, ee perquam honorifice observant&coiant, sed adhuc magis posteris omnibus, ea quae de nostra Congregatione ipse affirmavit, non esse omnino veritati consentanea . ac certa , neque illi satis explorata & comperta

fuisse Interea si petas quem habeat D Abbas auctorem & indicem eorum

omnium , quae adversus nos passim venditat , idem hic reisondebo quod alibi monui. Nempe omnem ejus notitiam inniti fortasse narrationibus quorumdam parum sanae mentis, a quibus significata illi su

rint quae apposite ipsis esse visa sunt ad suam apostasiam & instabilita. te maliquo speeioso colore illinendam & obducendam; aut certe haec omnia illum accepisse ex epistolis furtive ad se mi ilis a quibusdam Congregationi insensis. Id illi suit satis, ut publico scripto toti Congrega tioni dicam intenderet, ut eam inauditam condemnaret , di relax tionis in regulari disciplina palam argueret . Id illi fuit satis, ut Superiores traduceret quasi parum sollicitos & nihil pensi habentes suos alumnos a communibus exercitiis immunes reddere. Denique id satis illisuit, ut studiis, ac scientiarum amatores viros reprehenderet, utpote

qui omnia regularis disciplinae capita infringant. Mihi sane displicet in

hac neces state versari. ut haec omnia singillatim persequar & exagitem: sed li ea silentio praeterirem, lacile omnes putarent, me illa non posse refellere; amoris vero & observantiae officium , quo prosequi teneor illud Corpus, cujus ut membrum sim feliciter mihi contigit , me ad asserendum illius decus& nomen omnino compellit, interea

quoad feri potest parcendo nomini Trappensis Abbatis, quod unice colo & observo.

Ceterum credibile valde est, eum ex eodem sonte hausisse quaena rat de Academia ante aliquot annos erecta in Coenobio S. Michaelis in Lotaringia de Congregatione S. vitoni. Contendit quippe D. Abbas Ialam fuisse butus Academiae existim , tit ab erigendis buiusmodi Academiis Moracias positae retrabere debeat . Age videamus , quaenam eX hujus Volumen ait. Λ a Ac,

207쪽

Tractatus

Academiae sundatione sequuta sint adeo gravia ineommoda & offendiscula, ut quarumcumque Academiarum erectionem suspectam redde. re valeant. Ni Bil hic paraiculatim recen1ebo , ait D. Abbas , quod nolim quempiam offendere. Perinde ac si istud silentium non offenderet magis quam ipsa rerum manifestatio. Sed istasse appendicula marginalis , ad quam asteriscus hoc loco in Responsione appositus remittit, amplius quiddam indicabit . En appendiculae verba: Iam inde a primo fundationis aηno bos conventus solwre coacti Iunt, ut pernis os effectus avert rem, qui inde consequi potuissem . Huc redeunt omnia; nihil certi, nihil reipsa constantis hic proditur, quod textus Responsionis praeieserre videbatur; sed omnia vaga & indeterminata . imo intricatiora per hanc appendiculam redduntur. Cum ea enim notet, coactos fuisse Superiores has Academias live hos conventus solvere, ut perniciosos essectus , qui consequi potuissent , averterent; colligitur , huIuimodi effectus tunc nondum inde consequutos fuisse, quod ipss ResponuOnis verbis opponitur, quae expresse innuunt, talem hujus Academiae exitum suisse, ut ab erigendis hujusmodi Academiis Monachos posthac retrahere debeat. Adde quod ne hoc quidem reipsa contigit, ut ii conventus solverentur.cum ex eo tempore sex annos substiterint, re nunc quoque subsistant ; perniciosi vero effectus omnino rediguntur ad quasdam Annotationes, quae inde prodierunt in Bibliothecam D Uu-pin Judicent Lectores, an hujusmodi effectus adeo stat graves iacio m idolosi , ut Monacbos imposterum ab erigendis Academiis retrabere a

beam . Hoc saltem indubium est , non ita sensisse superiores Con Iregationis Sancti Vitoni, qui nedum istam Sancti Michaelis Λca

emiam solvere umquam noluerunt , verum etiam earum nu

merum auxere . quibusdam aliis recens fundatis ; cum propria experientia edocti sibi persuaserint moratiores & sanctiores apua se illos esse , qui prae ceteris studia colunt , & doctrinae laude cin

Ex his rerum argumentis a me recensitis inferri potest, non elle ira facile credendum quibusdam relationibus, quarum auctores verium 1 Ie est fuisse viros infensos aut transfugas, vel etiam li lubet, nolisarum Observationum juxta rei veritatem minime gnaros. Neque id novum est, sed omni aevo pariter contigit: &S. Augustinus hujul modi m genia maledica describens in suo Commentario in Psalmos, unum eX ii iis 'que R inducit ita loquentem : Quis me bis quaerιbat R Ego putabam quiorem ito egri bic. Et pamorum molestia irrisistus pergit Sanctus Doctor dum νοη G vera verit implere quod Miat, fit dejerior tamsancti propositi, O r' nou reduiti. Piam iero cum inde exierit filo ipse Utuperator'maledicus, S dicti eo seto, quae quo se pati non potuisse asseuerat. Et aliquaηdo vera sunt quae hic narrat inquit S Augustinus. Sed υera mala malorum toleranda sint Propter Iocietiatem bonorum. Ut vero injustum quodammodo est binnOSciani mali S confundere ; ita injurium est dedecoris noxam utri Gque cxhibete serend3m: tune vero Ecclesiam aedificatione , quae eX timis exemplis dimanat , fraudaveris, cum ea a vitiosis & pravis mini.

208쪽

De Studiis Monasticis. I 87

minime distinxeris, siquidem ista , ut contendis, certa & explorata

dignoscantur.

Novi equidem. S. Bernardum in sua Apologia, adversus Relax tiones Monachorum Cluniacensitum invectum fuisse . Sed ut S. Bera nardi in reprehendendo auctoritatem hic praetermittam . hanc ab illo reprehensionem expresserunt preces & hortatus, probissimi & piissimi Abbatis hujus ordinis, nempe Gulielmi S. Theoderici, qui Cluni, eensis ordinis quodammodo membrum se esse praeseserebat, ut pleraque illius aevi Gallicana Coenobia communicatione hujus ordinis cem se hantur. Praeterea S. Bernardus intima hujus ordinis nequaquam curiose scrutatur. Monachorum Cluniacensium pietatem , humilit tem, & reliquas virtutes non attingit, quippe quae soli Deo sunt cognitae . Qualdam tantummodo observationes , & aliquos exterius prodeuntes defectus reprehendit. in iis quae spectant ad comestionem . ad potum , ad vestimenta , quae Omnia externa sunt, quaeque usus omnino indifferentia reddebat. Interea tamen dum ea reprehendit , primos hujus Resormationis Auctores honori fice secernit, & ab omni nota defendit , Sanctum Medelacum , Sanctum odilonem , San- mim Hugonem , neutiquam illos damnans, qui Regulae nonnullas mitigationes intulerant, ut multorum imbecillium capacitati illam accommodarent. Denique Sanctus Bernardus incipit a gravi redara tione adversus Cistercienses , qui specie severioris disciplinae ,& accuratioris Regularum observantiae . pericula sese objecerant amittendi, quod vitae asceticae caput est re summa, nimirum charit tem & humilitatem.

Incommoda ct absurda, quae is sudiis ct scientia proveniunt, Hec incommoda ct hi pernisios studiorum ejectus

eum iis quos parit ignorantia , iuxta ponum tur oe comparantur.

NIhil est quod in sua Responsione D. Abbas prolixius peris

sequatur , quam absurda & perniciosa essecta . quae t se putat studiis & scientiae esse adscribenda . Nos in pluribus harum Λnimadversionum locis nonnulla jam attigimus ς sed necesse est hac de re fusinis disputare , antequam hujus operis finem fa

Et primo quidem contendit . Monachos tunc omnino se ad , inais scientiarum cultum convertisse cum morum pietatem & iam ,. ctimoniam deseruerunt οῦ ad cujus rei fidem faciendam nun- is quam tantam ait disciplinae remissionem contigise , quanta sae. ς' - culis , Octavo, nono , & decimo contigit, quibus magmis. si

209쪽

18 8 Tractatus

is umquam alias, Monachorum siladia colentium proventus extitit. Ibi regulam , regularitatem, disciplinam, aedificationem, exenia is plum obliterari&negligi , ubi constituta sunt studia . Verum ne sub illatim omnia per se sitar quae sunt hujus argu naznti, quam plurimis ocis in eius libro saepius inculcata: sat fuerit animadvel tere enmuer tionem decem plagarum, quas sub libri finem studiis &scientiae, sive potius meo de illis Tractatui tribuit, procul dubio allu uens ad de. cem plagas, quibus olim sub Pharaone Rege percussi luit AEgyptus. ω. ., Prima huc redit, quod per hunc Tractatum tot i Ordini maculamo de vulnus inflixerim, ubi dumonstrare conatus itim, antiquos Cae-- nobitas scientiarum studio sese dedisse: quod idem eii, ait D. A ,, bas, ac eos limplicitatis& humilitatis spiritu destitutos exhibere.

pra4 3- ,, 2. Hoc pacto animorum colfectionem e claustris elini inari, & pro μου. 61. ,, ea disi acti in m irrepere. 3. Spiritum orationis scientia aboleri. 4.ρυ 64. is humilitatem labefactari. s. Regulares obse rvationes suum vigoreiari studiorum causa deperdere. 6. Regna & Reges hoc pacto staudariis iis adminiculis spiritualibus, quae a Monachorum orationibus olimis tibi comparabant. 7. Populos eorum salutaribus exemplis destitui. ρ ου 8. Inde consequi laboris iuppressionem, & otii introductionem. Ris Sollicitudinem quoque ac studium asserendi privilegia & exempti

δε nes. Decima tandem plaga , quae omnium eis deterrima, sive potius

is aliarum cumulus & compendium, haec est, quod late diffusi studuis methodum edentes, vitae Monasticae professionem Deo summopereia acceptam deformamus. atque illi proprii decoris & ornamenti, ,, propter quae mundi oculis speciosa olim visa fuit, potissimam patis tem eripimus, nempe solitudinem , silentium, secessiim, humili. is talem, mortificationem, laborem, simplicitatem, orationem; at- is que eam omnibus armis imitamus, quibus ad defendendam Eccleis fiam, & propugnandam veritatem quondam uia fuit. Cum has decem plagas a meo studiorum Tractarii infligi putet Responsionis Auctor; nequaquam inopportunum videatur parumper in hac materia versari, quo me ipsum & opus damnem, ubi inde tam luctuosos effectus consequi reipsa comprobetur. Pater ex descriptione , quam modo animadvertimus, D. Abbati persuasum se ille, malos essectus, quos studia & scietulae parere possunt, & quandoque etiam pariunt, vitari omnino, non posse , 1altem in iis Communitatibus , in quibus studiorum cultus viget. Etenim si his absurdis cic incommodis occurrere licet, & de facto Occurr tur : di si in meo Tractarii summa ope nitus sum ut Omnes afferrem Praecautiones, quas necessarias duxi ad hoc ut ea incommoda rem. verentur. Professus alioquin latius esse studiis& icientiae valedicete; non video quae inperiit ratio adeo vehementer impetendi nostrum de studi is Trac Latum. Ego autem defendo nedum magnum Privatorum hominum numerum, hoc eli celeberrimorum Sanctorum ordinis Moenastici, verum etiam integra ascetarum sodalitia hos scopulos di baec Ostendicula vitasse, in quotidie vitare. In meo quoque Tractam O

210쪽

De Studiis Mona sicis. IS9

nem operam contulisse mihi videor, ut haec studiorum absurda & inis

commoda praeverterem aut propulsarem. Immerito igitur hujusmodi plagae tum Communitatibus i plis, tum meo Tractatui tribuuntur, perinde ac si a studiis prorsus separari non possent. Infinitus, ut ita dicam, sanctorum virorum numerus vitae sanctimonia profecerunt studiis literarum intenti; S. Balilius, S. Gregorius Na. Eianzenus, S. Hieronymus, S. Gregorius Magnus, Venerabilis Beda, S. Paschalius Radbertus, S. Anselmus, S. Thomas, S. Bonaventura, & aliorum hujultiaodi multa millia. Neque vero propterea spiritum humilitatis, simplicitatis, recollectionis, mortificationis, Orationis amiserunt. Dionysius Exiguus Abbas proponi potest ceu quoddam hujusce rei exemplar. Noverat ille cum excellenti sapientia miram simplicitatem conjungere. Fuit in illo, ut Cassiodorus illius familiaris testatur . cum sapientia magna simplicitas , cina Metrina humilitas , dioi sit. cum facundia loquetai parcitas. c. I.

S. Paschalius Radbertus itidem cum studio ac scientia spiritum humilitatis jugiter servavit, adeo ut numquam ad recipiendum Sacerdotii ordinem adduci potuerit, quo se indignum judicabat; &in fronte suarum Epistolarum, atque aliarum lucubrationum sese appeti : recomsueverit Monactarum omnium peripsema. Iuxta eumdem humili .ati , sensum moriens vetuit, ne quid umquam de se scri beretur, & cum M nasterii famulis sepeliri voluit. Sexcenta vero hujuscemodi e: empla in

medium afferre promptum esset.

Denique ipsis oculis nosmetipsi quotidie cernimus intra nostra G, nobia, quorum ordinatiora&morigeratiora hic in testificationem appello, eos, qui ad studia incumbunt, haud raro ceteris humiliores, disciplinae observantiores , & secessus magis amantes esse. Ad summinu ergo quidquid mali deprehendi potest, a studiis communibus oristum ducet, quae in Plailosophicis&Theologicis cursibus peraguntur. Et fateor quidem in iis aliqua absurda contingere posse. α nonnumquam reipsa contingere, quemadmodum in studiis particularibus. Sed si ipsis rerum argumentis convincimur, nonnullos singillatim Mon, chos posse cum his studiis sese in ossicio continere toto vitae tempore; quare non poterunt intervallo quatuor aut quinque annorum in studiis communibus p in iis hic loquor , quae fiunt intra Monasteria . non vero de iis, quae in universitatibus, quaeve revera gravioribus offendiculis obnoxia esse noscuntur. Id procul dubio facere licebit, ut quotidie fieri cernimus, dummodo Superiores de praeficiendo optimo Doctore, qui pietate non minus ac scientia tyrones instituere velit,

sint apprime solliciti, atque iis invigilent; dummodo tandem qui stim

diis abutuntur ab iisdem omnino removeantur.

Sed licet haec studia communia aliquibus absurdis atque incommodis obnoxia fuerint, quaerendum tamen est, an commodis S utilitat bus, quas eadem studia praestant, compensentur; & num ab inscitia aeque gravia, imo fortaue graviora mala timenda sine . Etenim non video plane, cur studiorum incommoda magnopere metuentes & sollicite

SEARCH

MENU NAVIGATION