Controuersiae theologicae inter S. Thomam, et Scotum; super quatuor sententiarum libros; in quibus discordantes opiniones referuntur, potiores difficultates elucidantur, & responsiones ad argumenta Scoti reijciuntur. Prima quarta pars. Auctore reuren

발행: 1617년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

De Beatitudine.

relligere hominem, praesupponit MEhum intelligendi . quo homo hitelligitur . Secunda pars huius minoris Probatur, quia finis qui, seu beatitudo formalis, leu operatio per se coniungens fini eκteriori, est illa, Per quam primo fit assequutio finis ultimi ext rioris: sed actus voluntatis non est huiusmodi; igitur actus voluntatis non est operatio perre coniungens filii Xteriori, & consequenter non est beatitudo formalis seu finis ultimus intra. Probatur minor, quia in volun . rate suo actus considerari possunt ;Primus est actus desiderij, quo finis desideratur, qui necessario antecedit assecutionem finis, desiderium enim est respectu rei non habitae de possetiis , cum sit quidam motus ad rem non habitam: alius actus voluntatis est quaedam eius quietatio in fine sed Per nullum istorum actuum assequitur voluntas finem; ergo nullus actus voluntatis est operatio per se coniungens sui, de per consequens nec beatitudo formalis. Probo minorem, mprimis peractum desiderii non fit fi

nis assecuti', quia cum homo illum actum habet,caret fine,si quidem de-sderivini est rei non habitae dc posseusae ; nec si assequutio per quietati Nem , quia haec assequutionem finis subsequitur; ergo per illam finis non obtinetur, sed per aliquod prius, quo habito voluntas quiescit l, per illud ergo , quod facit voluntatem sic se habere ad finem , ut in illo quietetur, fit finis vltima assequutio: ted ta-bs est visionis actus, quia per illam fit quasi quidam contactus Dei ad

intellectum , cum cognitum sit in cognoscenteλ; ergo visio est vitiina finis assecutio , ac consequenter in

actu uitellectus coiis stit beatitudo Armalis intellectualis creaturae. In hac Controuersia sic procedam. dimo inquiram , an beatitudo per se

consistat in operatione. scundo,an intellectus sit nobilior potentia quam voluntas. Tertio, an beatitudo contastat in pluribus operationibus simul.

arto, de quaesto principali. clanto, an beatitudo simpliciter consistat in actu, qui est fruitio. Sexto,an beatitudo sit m se ipsa formaliter perpetua & necessaria.Septimo,an securitas sit de essentia beatitudinis.Octauo,an gaudium de obiecto beatifico sit deessentia, vel pertineat ad essentiam beatitudinis. Vltimo ad argumenta in principio Controueisiae posita.

ARTICVLVS I. An per se consistas hi

operaraone.

PArs negativa probatur pHmo ,

quia beatitudo est finis creaturae intellectualis; ergo non consistit in inperatione. . Antecedens est notum; Consequentia probatur,quia finis est nobilior ij quae sunt ad si iem : sed mPeratio non est nobilior substantia intellectuali, cuius est , cuni haec sit sub

stantia, illa vero accidensracciden, ve

ro non est nobilior substantia , sed Econtra; ergo operatio non potest esse creaturae intellectualis finis, S per

consequens nec beatitudo eius. Secundo. Beatitudo creaturae consistit formaliter in coniunctione eius vltimata dc persecta ad summum bonum: sed talis coniunctio non est operatio, sed relatio; ergo non consistit beatitudo creaturae in operatione, sediti relatione . Et confirmatur, quia si in operatione consisteret, dc non in

372쪽

r o Controuersa Duodecuna.

illa relatione ad obiectum , quae in

ipsa operatione fundatur,sequeretur,

quod cu* ipsa operatio sit prior illa

relatione 1d obiectum beatificum , Posset sine ea remanere,& esse beatifica sine tali relatione, Ad tame videtur cotradictionem inuoluere, esset enim beatitudo , & no in obiecto beati si o. Tertio. Nullum agens est perse ctius eo,quod per actionem suam aliquid producit: operans autem est aliquo modo causa suae operationis Pr ductiun ergo non est rimpliciter perfectior per operationem: sed beatus est simpliciter perfectus per beatitudinem; ergo beatitudo non consistit in operatione. Probatur maior huius rationis, quia essectus non e st simpliciter persectio ipsus agent:s; Et confirmatur, quia beatus non est causa suae beatitudinis effetaeua , quia nunc beatificaret se, sed est causa effectiva suae operationis; ergo beatitudo creaturae non consistit in operatione. Quarto. Beatitudo est nobilissima creaturae rationalis perfectior sed habitus est persectio limpliciter actu nobilior ; ergo potius in habitu quam in actu consistit beatitudo . Cons quentia est nota cum maiori; minori enditur, tum quia secundum Aristotelem 3. Ethic. c. I. bonum diuturnius est melius: liabitus est bonum diuturnius seu permanentius quam actus, quia habitus est de dissicili mo, bilis, actus vero statim transit; tum quia habitus est aliqua causa actus, alioquin nec facilius, nee persedi ius geret habens habitum et Iam non habens: sed non est causa tantum es- sectiva, Sc no vniuom;ergo qui cz, ct per cosequens nobilior suo effectu. Quaestionem istam disputant Dactores in A. dist.η'. de Scotin meis, D. Thomas etiam ibidem, &etiam in

I a. q. 3. art. I. nec est inter eos aliqua

discordia, eκcepto Henrico , quot. Iq.i 2.asserente, beatitudinem immediatius perficere essentiam naturarintellectualis, quam potentiam; quia inquit beatitudo consistit in illapsa Dei ad creaturam:sed prius Deus illa. bitur essentie rei quam potentib eius; ergo beatitudo potius &principalius perficit essesitiam quam potentiam. Consequentia tenet ς Minor probatur, quia illud primo beatificatur Se immediate, cui primo & immediate Deus,qui est obiectum beatificum, ita labitur,in illapsu enim Dei ad creaturam beatitudo consistit: sed illabitue primo Jc immediatius essentiae quam potentiae, quia est illa prior & princia Pallor; ergo ipsa primo per beatitudinem persicitur. Secado,gratia 6c glosa,quet est beatitudo, idem perfectibile primum tui mediate respiciunt, quia gratia est dispositio ad gloriam, vel gloria non est nis gratia consummata: sed gratia primo respicit essentiam , &eam perficit, quia prius est esse gratum quantopera gratiosa operati; ergo beatit do in essentia animae consistit. Tertio, si gloria primo&immedia te perficeret potentiam, sequeretur, quod creatura per accidens beatificaretur,mediante. potentia,quet est accidens; & si ponatur potentia re ipsa disiuncta a natura , posset dici potentiam ab ea separati, dc esse per se, det uire posset beatificati, quod videtur

in aximum inconueniens.

Quarto, illud,quod immediatius Se primo exit a Deo per creationem, deest nobilius alio, immediatius reducitur ad ipsum & perficitur perfectione nobilissima, quae est ipsa beatitudo r

373쪽

Beatitudine. et i

sed essentia est huiusmodi,& non potetia,ut patethgitur immediatius perscitur per beatitudinem qua potetia. Qiiinto,beatitudo est per illapsum obiecti beatifici in natura beatificabialem: sed iste illapsus Potius est in essentia, quam in potentia, quia eκ illapsu inestantia redudat &deriuatur in potentias, non E conuerso; igitur in illo consistit beatitudo. Vel aliter, & redit in idem;in essentia principalius habetur Deus, qui est beatitudo per essentiam quam potentiis, quia essentiam quodammodo perficit per sua essentiam, sper illapsum, potentias vero nonisi per operationes terminatas ad

ipsam essentia sub ratione veri & b ni ; perficit autem principalius quod per te perficit sub Propria rone quamqd perficitur sub ratione attri butali.

His rationibus Sc alijs probat Henticus, beatitudine immediatius perficere essentia quam potetiam, in quo

dissentit ab alijs Doctoribus, qui oes

affirmant, beatitudinem serinale,quet in operatione sita est, immediatius perficere potetiam quam essentiam, neq; consistere beatitudinem in illapsu Dei inessentiam creaturae beati Dcabili sed in operatione, quia i inin diate creatura ei coniungitur. Pro huius quaestionis intelligentia, in ciua duo discutienda sunt, alterum an beatitudo consistat in operatione; alterum vero an immediatius persi ciat essentiam quam potentiam. Priamo notadum est, quid nomine beati

tudinis importetur, ne noli ignorantia hallucinari contingat. Apud Philosophos inquit Scotus ubi sup in solui.

questionis primet art.2. loquentes debeatitudine, hoc supponitur laquam notum, cl, beatitudo est bonum sus fiatiens excludens imperfectionem seu

diminutionem, est Vim ultimata

excludens tendentiam Scordinati

nem ad aluid completius bonum, est bonum, quo hab:to Sc possessi, bene

est habenti, vel omnia coniungendo, est bonum sufficiem, perfecta,& vlumatum, quo habito coplete, bene est habenti. Et aduerte, v licet sufficientia, persectio, c6pletio,& bonitas pos sint pertinere ad entitatem prima reis vel secudam,possintq; includere pertinentia ad utramq; entitatem,ritera magis ex vi suae significationis dicunt pertinentia ad entitatem secundam, quam ad primam;qdsgillatim ostencditur, sussicies enim,eo quod alicui est funiciens, videtur supponere rem, cui sufficit: completio ena complet illud.

quod praecedit, qd sine eo esset quasi

vacuui seu non plenuni: persectum

et excludit a se supposita, defeetiam . qui est carentia eius , quod natum est inesse rei, quae perficitur: bene etiam esse non competit nisi rei iam existenti,quod competit per aliud ei superadditum.Quocirca omnia praedicta in

dis pertinent ad persectionem secui dam rei quam ad prima, quod ex eo

confirmatur, quia ultimate non pertacitur res, nisi per coniunctionem sui cum persea voeκtrinseco vltimato ,

quando se nata est res pei fiet: at ista coniunctio fit per persectione secui

dam rei. . Per operationem; ergo illa

praed cta ad beatitudmem pertinetia, magis perfectionem secundam rei res pisiunt qua prima,quae est rei et seir tia dc substantia. Ex ij, colligitur, quod beatitudo est persectio secunda beati, immediate coniungens ipsum obiecto extrinseco persectivo ac nobilissi mo, quod est ultimus finis eius, in

quem ultimate ordinatur.

Secundo obserua, Q beatitudo ere Y s ratione

374쪽

3 a Coni rouersia Duodecima.

ratione sua dicit finem, est enim finis,& vltimum bonum ipsus beati, finis

autem non tantum dicit ultimum,sed

quod illud ultimum si bonum, ex Aristotele secundo Phys Ex quo inse . tur , quod finis dicit aliquid appetibile bonum,quia bonum est, quod omnia appetunt, sed non dicit quodcumque appetibile, sed propter se appetibile,& propter quod alia appetuntur, ut media ad ipsum,sunt enim appetiubilia propter finem, ac consequenterno propter se, finis vero propter se est appetendus;si autem est ultimus finis sit liciter est illud bonum, quod eκ

natura sua est summe appetedum, dc Per consequens no Propteraliud,quia iam no est i ultimus finis edpropter se ipsum, & omnia alia ProHer eum. Dixi , ex natura sua, quia ex desectu vel abusu potentiae appetentis pote st nul gere, Φ talis finis no summe de Perse appetatur, imo magis aliquid aliud,ad quod potentia inordinate apPetens ipsum ordinat, sicut patet de

voluntatibus Peccatorum, utenti uinbuendis,& fruentium utendis. Ex im Persectione etiam potetiae Prouenire Potest,ut non om nia aPpetantur Pro-

Pter ipsum,ut patet de appetitu sensi. tiuo, qui appetit bonum sensibile, non reserendo in aliud bonum,sed stando in ipso, quia non potest in aliud bonuillud referre,hoc. n. taluimpotentis immateriali couenit:sed finis duplex est,eκ Σ. Phys. s. finis cuius gratia aliquid si,dc finis quin finis cuius est finis eX-trinsecus, qui Propter se aPpetitur ra tione bonitatis in ipso existentis; finis vero quo, est finis intrinsecus,estq; alique a persectio rei appetentis spe gra

a cuius,quo ei coniungitur immediate potetia,Sc hic finis quo, est propter finem cuius, quia ad ipsum ordi tur: Quocirca finis quo, non est ultimus finis simpliciter,nquidem in alium fine orditiatur, L in finem gratia cuius . Gijs collige, quod scin duplex est finis, ita duplex est beatitudo, quae rationῆ finis obtinet: Vna est extrinseca dc obiectiva, quae est finis cuiusdi inplici .

ter ultimus,&optimus in toto genereentis,circa quem versari debet creatu,

ra intellectualis,quantum ad suas in tentias luperiores Sc optimas, in qui bus ab inferioribus creaturis distin guitur, 3chaec beatitudo est Deus ipse luper omnia benedictus, qui est obiectum beatificans creaturam. Alius est finis creaturae formalis, &intrinsecEsibi inhaerensin formaliter perficiens ipsam, quo ultimate, & complete,

modo sibi possibili attingit obiectum beatificum,quod est Deus, & finis vi

timus gratia cuius, ad quem finis ille intrinsecus ,ut diximus, ordinatur de tendit, dc per ipsum creatura intellectualis ultimate qu: escit in fine vitiamo eXtrinseco, qui est obiectum beatificum. Tertio obserua eκ eode Scoto ubi

supra, quod in entibus est aliqua persectio prima, & aliqua secunda, vel uasi secundae Prima est, quado nihileficit ad primum esse rei pertinens, seu ad esse essentiale: Secunda vero, quando nihil deficit ad esse secundu . Haec autem persectio secunda est in duplici differet uixquaedam est intrinseca, quae tamen non coniungit rem cum persectivo eAtrinseco: quaedam vero ita est intrinseca, Q in hoc perficit, quia coniungit rem,cuius est,cum persectivo intrinseco; nec mim,quod aliquid perficiatur in aliquo extrins eo, quia attingendo erarinsecum, Scpraecipue si est persectius se,habet vuteriorem persectionem quam posset habere

375쪽

De Beatitudine t r

sabere in se, & ad se, quo pacto ignobiliora perficiutur in nobilioribus, vel eκ coniunctione ad ea, non quide essendo illa realiter, nec habendo illa formaliter intimillia,sed attingendo illa modo sibi possibili. Ex quo inse tur,l ea res, cuius appetitus est ad aliquid ignobilius se, non perficitur sim pliciter inextrinseco, nisi secundum quid si vero appetitus rei sit ad aliquid nobilius, dc praecipue ad nobilissimuens, tunc per c5iunctionem ad ipsum maxime perficitur; cum vero in perfectibilibus ac persectionibus non si in infinitumprogrediedum, necesse est deuenire ad aliquam natura supremapei sectibilem, & ad aliquid supremuPer ficiens: talis natura persectibilis si Pteina in hoc est natura quaelibet creata intellectuali quae persectibilis est per attingentia supremi persecti-ui, quod quide attingit per propriam operationem intellectus de volutatis, in quo consstit eius persectio ultima secunda: sed qua uis in substanti h persectio prima sit simplici: ter nobilior quacumq; persectione secunda intrinseca, tamen no est ultimata persectio, quia ea habita, adhuc expectatur&appetitur ulterior persectio, quae est secunda, quae quatenus coniungit immediatius persectiori ac nobiliori , est quodam odo appetibilior persectione Prima, Praesertim in natura intellectuali, cuius voluntas amat aliquid nobilius se, de plus quam naturam illius, cuius est, ac proinde coniungit appetibiliori&in se,& sibi, quam sit natura elus, cuius est; voluntas enim diligit Deum dilectione ordinata plusquam se ipsam, qua ultimate cum Deo coniungatur. Quarto obseriII,Deu quatuor mo-

. dis illabi creatur . Primo Per intimampi sentialitatem absolute sc illabitue cunctis creaturis,dacla eis esse, quibus est intime praesens per suam substantiam & essentia; dc hic illapsus dicitue

generalis,quia ad omnem creatura se extendit. Secundo illabitur creaturae

per gratiam conserendo illi gratiar de sic iustis illabitur. Tertio illabitur per

gloriam,eam creaturetcomunicando;

quo modo solis beatis illabitur ut obiebeatificans eos per sui visione de dilectionem, quas ipsi circa Deum elisci ut,habitibus supranaturalibus adiuti. arto illabitur Deus creaturae per unione hypostatica, qualone est uniatus soli humanitati assumptς;cum aut nostra beatitudo obiectiva sit Deus ipse,& princespatior qua sor malis nostrabeatitudo,inquit Henrticus,cosistit in illapsu Dei immediato in essentia alae, de non in potentiam nisi mediate. Sed haec silia Herici, qua asserit beatitudine immediatius perficere essentiam, quam potentiam, pol habere duplicem sensum seu intellectu: Primus est, supposito Q per beatitudine aliast perlectio essentiae,alia vero potentiae; quaeram, qugnam illaru sir principalior beatitudo, Se in hoc sensu vide. tur Hericus senti reiq, ill psus ille Dei, qui est in essentiam ut essentia est,qui quodamodo est prior operatione, quq

est persectio potenti sit Principaliter

beatitudo. Secundus senius est, Q p nendo beatitudine esse eandem persectionem,& unica essentiae de potetis, quaeram,an illa unica perscchio immediatius perficiat essentiam qua potentiam in primo intellectu sicdparatio duarum persectionii perficientiu ebsentiam &potentia; dc quaeritur,quae illarum sit principalior,ut in ea consistat beatitudo, in secundo fit comparatio eiusdem persectionis ad duo si

376쪽

Controuersa Duodecim 3 6.

sceptista; Sc quaeritur, quod illoriam Principalius perficiatur illa persectio.

ne33c cum seclusa potetia, elentia nulla ratione possit recipere beatitudine, bene tamen e contra, ideo princi P lius recipit potetia beatitudinem qua essentiabino immediatum ac propriusisceptiuum ac praecisum beatitudianis formalis est sola Potentia. His ita constitutis, sit Conclusio prima. Inter omnia appetibilia a natura intellectuali est aliquid essentialiter simpliciter supre suum, quod vere est infinitum boni Prima hui in conclusionis pars probatur, quia vel est ordo essentialis inter appetibilia,vel accidentalis: sed quin uis modost,necessario est deueniendum ad aliquod supremum voli bile sinpliciter; ergo inter omnia appetibilia a natura intellectuali creata datur aliquid essetitialiter simpliciter supremum. Probo antecedens, nam si est

ordo essentialis,sicut in causis essicientibus, ProPter ordinem essentiale de ueniendum est ad primum efficiens, ita in appetibilibus propter eundem Ndinem necesse est deuenire ad ali-.quod simpliciter supremum , aut erit. Processus in infinitum, luod tota natui ra abhorret.Si vero est ordo accidentalis idem concluditur, tum quia quodlia et voli bile & appetibile signatu esset essentialiter supremu , quia eX na tura sua non esset ad aliud referibila, quia nihil essentialiter esset eo superias,nec persee ius,quia si haberet aliquod perfectius se , esset iam inter ea ordo essentialis ue tum etiam quia i Possibile est, Q sit ordo appetibilium , vel aliquorum accidentaliter sub di--natorum, nisi omnia ista dependeant ab uno supremo, a quo ordo iste a b

dentalis dependeat, omnς cniin raccidens reducitur ad aliquid , quoδper se est tale ; sicut dato , Q in causis non sit ordo & essentialis,adhuc oportet esse unam supremam causam, aqua omnes aliae dependeant, ut docet Scotus in I. distin h. a. quaest.2. ergo si appetibilia sutat per accidens ordinuta, Prod tamen estsalsum, adhuc da ri debet unum supremum appetibile,quod perse& essentialiter sit tale, a quo omnia alia per accidens ordina ta dependeant.Secunda pars conci sonis,scili et et tale supremum appetibile sit infinitum,nam cuicunq; non repugnat infinita illud non est supremum nisi sit insiti tu formaliter , quia quocunque dato finito, infinitum est superius: sed appetibili de volibilis cundum se non repugnat infinitauerisgo non est simpliciter supremum , usi sit infinitum. Probo minorem, quia appetibile vel voli bile secundum se, vel est perfectio simpliciter,uel concomitatur conuertibiliter aliquam rer- sectionem simpliciter, quam impor tat, quia conuenit toti enti, scut & ratio boni in quodcum q;tale est perserio simpliciter;sed persectioni simpliciter non repugnet infinitas, nam si repugnet infinitas in aliquo, puta inente infinito, esset simpliciter melior modo ipsa qua ipsa, de sic melior esset Deo non esse sapientem quam sapientem,& non appetibilem quam appetibilem,quod estcontra ratione persectionis simpliciter; ergo appetibili vel vosibili no repugnat infinitas: ergo supremum volibile est infinitum, quia in nullo alio infinitas haec reperiti potest;si autem non repugnat esse in D nitum;ergo est, quia in aeternis idem

est possedc esse. Vel aliter s aliquid appetibile vel voli bile potest esse infinit nui, dc infinitum non potest

377쪽

De Beatitudine.

excedi; ergo aliquid potest esse volt, ito,quia natura intellectualis nata ea

bile supremum himpliciter: si autem ultimate dc ma Xime Peifici millos.

potest esse; ergo est, quia sino caet, sc lo obiecto,quod est tibi propter se v posset esse, non posset esse,nisi ab alio tendum: sed tale obiectum est supte in essentia de natura,& ita no esset sim muni voli bile di appetibile, ex praece pliciter persectum & supremum in denti conclusione; ergo non potest vi aliqua persectione sin pliciter,sed il- tinam & complete persci, nisi in si ludia quo effet,rationem supremi ha- premo appetibili habito & poliasse. beret. modo, quo est possibile ab eo habe.

Secunda conclusoSupremum ain ti, quia eo non habito, manet natura petibile vel voli bile est illud solum, volitiua&imperfecta, Sc inquieta, ct quod a qualibet natura intellecisuali minime satiata. Et confirmatutiquia simpliciter propter se est volendu ; il- in habentibu appetitum, siue ani uia lud aut dicitur Pp se volenduma ui eκ lem, siue etiam naturalem, non habe. Propria natura repugnat esse volenda tur vltimata persectio, nisi habito eo, propter aliud, dc ordinari ad aliud Pro quod tali appetitu appetitur propter batur conclusio, supremum voli bile se; unde graue imperfectionem ali est obiectum volibile a quacunq;3ia- quam habet eXtra centrum,& appetitura intellectuali, dc hoc per volunta- tus sensitiuus carens summo conueniente, manet etiam inquiete huiusmodi appetitus, non obtento obiecto,

quod summe appetitur; & qua uis res appetentes primam persectionem hatem ; ergo illud debet esse propter

se. Probatur consequentia, quia inter volibilia aliquid est Ppter se volendum, ne sit processus in infinitum nullumq; erit supremum, si quodlibet est bent, quq ad eorum esse essentiale pertater aliud volendum ; ergo si alb tinet, absq; coniunctione cum appeti- est simpliciter supremum volen bili eXtrinseco, quod propter se appedum, illud est simpliciter propter se tunt,carent tamen secunda,quam ha- volendum;ergo solum supremum Vo bent ex coniunctione ad primam, delibile est propter se volendum a qua- qua notab. secundo diximus: pr cipue libet voluntate, ius est obiectum, Sc autem hoc cernitur in naturis inteli caetera propter ipsum, si ordinate ve- ctualibus,quae supremo appetibili ap. lit: hoc autem supremit volibile vult petunt coniungi, quarum coniunctio quaelibet natura intellectualis sibi, fit per intellectum & voluntatem, in-m coniunctisne ad ipsum perficitur, telligendo dc amando bonum appetilicet Scia,Sc ipsam persectione, quam bileq; supremum, quibus operation recipiteX tali coniunctione, ordinate bus illud possident modo possibili ab volendo velit propter ipsum voli bile eis haberi&possideri, in quo ultima propter se appetendum, quod est su- te&c5plete quiescunt,&satiantur. Premum volibile et supremum bonii. Quarta cqnclusossi eat:tudosernia Tertia concluso. Nulla natura in- lis naturae intellectualis cosistit in opetellectualis ultimate perficitur, nisi ba ratione & acta lacu do, quocirca obiebendo supremum appetibile, Sc hoc cia beatificu,quod est supremit appoperseste secundum modum sibi possi tibile, ac sumina bonu operatur. Pro-

bilem habendi illud. P;obatur coci baturria nulla Psectio intrinseca bea

ti est

378쪽

3 Controucta Duodecima

diate coniugit persectauo eXtrinseco,

vel quasi extrinseco, quod est stupremum appetibile propter se voledum, Scobiectum beatificum: sed immediatissimum coniungens naturam intellectualem cum obiecto extrinseco ,

vel quasi extrinseco,est operatio; igitur operatio est beatitudo intrinseca ct formalis beati,acvltima eius persectio, cum qua summe sibi bene est, quando per eam summe persectivo coniungitur . Consequentia est bona I maior probatur, quia non potest alicui ultimate Scc6plete bene esse, nisi habendo illud, quod est summe volendum, quod est persectivum eritrinsecum, vel quasi e Xtrinsecum , ut Puta obiectum beatificum. Dixi,ouasi extrinsecum , pro Deo, iii quo obiectum beatificum est idem cum ipso beatoscilicet Deo. Minor argumenti ostenditur, quia Nec ei sentia, nec potentia illi extrinseco persectivo coniungitur, nisi per operationem, quae est talis persectio intrinseca, que tedit per se in obiectum immediate, etiam excludendo quamcumque formam absolutam mediam. Conclusio haec intelligitur de beatitudine formali, quae est finis intrinsecus creaturae intellectualis, seu finis quo, & gloria,

qua intrinsece perficitur,nam beatitudo obibstiua; luet est finis extrinsecus, ct gratia cuius, 3c i quo ultimate quiescit natura intellectualis tanquam in oppetibili supremo propter se volet do est ipse Deus benedictus,qui est biectum beatificum, beatificans omnes vi obiectum. H. aec nostra Concluso mobatur ex Aristotele primo Ethico.c.s.& 9.ubi ait, quod beatitudo seu felicitas est operatio optima. Et 1 o Ethic.c. I o.specificans in qua operatione beatitudo consstat, ali, nemomnes felicissimos esse arbitrati sunt, quia semper vivunt, Sc non dormiui; ergo operantur ; quare inquit, Dei operatio a beatitudine differens specitatiua nunquam erit. Et Ii. Metaph. p. s. loquens de intelligere diuino,

si non intelligat, inquit quid unqua

erit insigne ei& venerabile 3 Sed se habet quemadmodu ut sit dormiens.

Et Metaph. cap. 7. concludit, seli. citatem in operatione consistere. D. etiam Augustinus i. de Doctrina Christiana, cap. 6.ait, summa merces est,ut ipso timamur,scilicet Deili: sanima autem merces est beatitudo, ima vero perstiti est operatio; igitur, &cae.

Etsane ita est, quia beatitudo formalis consistit in illo, per quod ultimate& actualiter attingitur optimum creaturet intellectualis,quod est obiectum beatificum: sed hoc fit per actum s

cundum,&operationem;ergo beatitudo formalis naturae intellectualis in operatione consistit. Et confirmatur, quia beatitudo serinalis natur intellectualis creatae, vel e st substatia eius,

vel Da,vel habitu vel operatio , vel pastio conseques operatione, si est delectatio : Sed non est substantia, tum quia soli Deo commiit esse beatum

per suam ei sentiam , tum eti. am quia

semper apri op o sui esse esset Ceata, quia habet sua essentiam , nec posset esse misera, durante suo et se . Nec est potentia ipsa, quia manente potelia, maiieret seatitudo, nec ipsa potentia manente potest esse misera creatura, quia vel Potentia est eadem in substantia, vel si non est eadem, non tamen potest esse misera sine ea. Nec cons stit in habitu beatitudo, nec in specie , tum quia per l, c non attingitur immediate, nec ultimate obiecta beati-

379쪽

De Beatitudine.

beatificum sine oriatione , tum cli quia in istis non aistinguitur non beatus,puta dormiens, a beato, sicut nec

in essentia de potentia, ta de quia nul: tu in horum habet rationem optimi; actus enim caeteris paribus,melior est specie & habitu, quia ista ordinantur ad ipsum. De delectatione vero Postea dicetur, quod in ipsa beatitudo

non consistat.

Coticlusio quinta; qua praecedem magis roboratur. Beatitudo non consistit in illapsu Dei in essentiam creaturae iii tellectualis, quo illi illabitur intime Sc praesentialiter. Conclusio haec est contra Henricum, oppositum asserentem ubi supra,quae ex piaecedenti manifeste sequitur, nam si beatitudo in operatione consistit; ergo non in illo illapsu Dei ad creaturum, sed P xius in operatione circa ipsum beatiscatur . Sed probatur Conclusio ra-xionibus proprij . Primo sic, illapsus essentiae Diuinae in essentiam creat rae,eX quo incipit esse,est semper via Lformis essentia creaturae manente; ergo si in tali illapsu consistit beatitudo, erit utiq; creatura intellectualissem. Per beata, ex quo habet esse Sed consequens est manifestissime salsum;ergo beatitudo non consistit in illo illapsu . Praeterea quia creatura de non beata fieret talis absq; sui mutatione,& uniformiter se haberet,quod implicat; si igitur de nouo fit beata, dc mutaturi ergo aliquis nouus e S istus caim satur a Deo in eius essentia, qui est sorinaliter beatitudo eius; tunc sic, vel ille effectus est in essentia creature, vidistinguitur a Potina, vel est in potentia: si primum; ergo ille essectus erit actus Primus, at per nullum actum priaau in distinctum a secundo, potest creatura intellectualis attingere immediate essentiam diuinam; erviqeo non consistit beatitudo sor malis

eius. Minor patet, quia non conium

gitur Deo immediate, ut persectivo vltimo extrinseco nisi p r actu ni se cundum, & operationem Praetere nihil proprie mutatur, uisi nouum aliquid tibi inhaereat soriualite sed beatus cum primo beatificatur, mutatur, quia aliter se habet nunc quam Prius, transitque de miseria ad beatit udine; ergo mutatur per Armam inhaerei tenusta quomodocumque diuina e sentia illabatur creaturae numquam est nec potest esse forma eius, ergo O- Portet, quod aliquid aliud insit de liouo creaturae quo formaliter si beata, Item illapsus diuinet essentiae in essentiam creaturae intellei ualis est prior

natur a quacumque operatione, quia

fit secundum actuin aliquem primi vel quia sicut essentia, quae est actu,

Primus, est prior natura tua operatio

ne, ita illapsus diuinae essentiae in ipsa essentiam creaturae, est prior illapsu in operationem,quia sicut essentia ad operationem,ita illapsus in essentiam ad illapsum in operatione, quia Prius natura potest esse absque posteriore, absque ulla repugnantia absoluta; ergo si in illo illapsu beatitudo creaturae consistit, non operans, sed se habens ut dormiens, Potest esse essentialiter beatus. item beatitudo Dei non consistit completiue in identitate beatificabili ad obiectum beatificum, ergo neque beatitu do creaturae consistit in aliqua identitate,vel intraneitate obiecti beatifici per illapsum in creacura

beati scabilem. Probatur antςcedens, quia ultra illam identitatem requiritui operatio,aliter Deus non operans,

ct habe iis se ut dormiens , posset esse beatus, quod omnium Philosophoru

380쪽

Controuersia Duodecima

onsensul opponitur.' Consequentia Probatur, quia sibi ultra identitatem requiritur operatio, multo magis hic ultra illapsum, qui nullo modo illi idelitati aequari potest.Tandem creatura est beata proportionaliter aliquo modo illi, quo Deus est beatus: sed Deus non est beatus praecise per hoc , Q est

idem sibi, sed per hoc, quod est ita telligens Sc volens se tanquam obiectum, alioquin ex hoc,quod beatus non posset inferri,quod esset intelligens,quia

si non haberet intellecta adhuc esset idem si buergo nec creatura est beata Per hoc,quod diuina essentia est ei intima praesens, sed per intellectionem& volitionem,qua ipsum intelligit &vult. Praeterea beatitudo formaliter perficit beatum, sed essentia diuina per suum illapsum in naturam intellectualem eam non perficit formaliter , sed tantum sicut aliqua causa eX'trinseca si vero illabitur potentiae, perficit eam tanquam causa mirini ecavi obiectum, & perficit eam sorinaliter per forma causatam, quae est operatio attingetis eam ut obiectum; e go beatitudo formalis creaturae intel

lectualis non consistit in illapsu Dei in essentiam eius, sed in operationem Ex hoc sequitur, hanc propositi nem esse falsam,el sentia diuina prin cipalius perficit essentiam quam pestentiam, si sermo sit de persectione set maliter si vero sit sermo de perficere qualitercumque informando, vel alio quouis modo non cocluditur Propositum .squod beatitudo sit principalius inessentia, quia illud perficere pertinet ad actum primum, quod non est perficere beatificum,quod adactum secundum pertinet. Praeterea

negari potest, quod Deitas Persectius Perficit essentiam quam Potentiam, quia illapsus in essentiam est communis & generalis omni creaturae, licet unicuique proportionaliter iecudum gradum entitatis suae: at ille illapsus, qui est essentiae diuinae ut obiecti, inpotentiam est specialis naturaenobialissimae,ut nobilior illo communi, qui est in essentiam, licet ille communis in essentia ad esse sit principalius esse. tiae, quam potentiae,sicut Sc ipsum esse est principalius ipsius et sentiae, qua potentiae; taque illapsus in essentiam

quia est ad esse, si principalior quam

illapsus in potentiam, etiam ad else, caeterum illapsus essentiae diuinae inpotentiam intellectualem in ratione obiecti beatis i attingibilis Per operationem eiusdem potentiae.Per hoc soluitur argumentum primum positum

Pro opinione Henrici ; vel si tibi non placet solutio haec, dic, quod primus illapsus est persectior absolute, sed noest beatificus, sed alius illapsus minus perfectus: Exemplum est in illapsu Verbi per unionem hypostaticam , qui est omnium persectissimus, non

est tamen beatificus,quia illapsus beatificus diuinae essentiae in natura intellectualem non est illapsus in essentiavi et sentia est, sed est essentiae diuinae, ut obiecti beati fici in eam vi attingentem ipsam,ut obiectiam, attingit aute Principalius per potentiam.

Colligitur secundo, quod si alia est

perfectio essentiae,& alia potentiae,&uod illa sit persectior ista,non Prome sequitur, ut beatitudo principalis consistat in illapsu Dei in essentiam qu im in potentia, quia ille pertinet

ad aistum primum,in quo non consustit coniunctio naturae cum obiecto nobilissimo extrinseco, sed in actu secundo,&consequenter beatitudo noest in illo illapsu primo Dei adesseti

SEARCH

MENU NAVIGATION