De veteribus sacris Christianorum ritibus siue apud Occidentales, siue Orientales catholica in ecclesia probatis. Ioannis Baptistæ Casalii Romani explanatio. In qua haud pauca, ... de sacris ritibus, ac de illorum mystico sensu, ... modo adnotata, mo

발행: 1647년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

Vt etiam in Epist. Soteris Papae ad Episcopos Italiae sic habetur. Sacratas Deo

feminas wI Monachassacra vasa, vel sacrataspalyas penes vos contingere , ct Imcensum circa Altaria deferre, perlatum es ad Apostolicam Sedem. Et insea : βuapro,pter haec omnia resecare vobis funditus, quantocitius poteritis, censemus, cte. Quin etiam huiusmodi res sacras corruptas, & vetustate consti mptas, etiam. si ad alium usum utiles sint, & pietatem etiam praeseserre videantur, comburendas potius quam prophanandas: imo cineres earum etiam occultandos. Scribit Clemens Papa Primus Epist. a. ad Iacob. Fratrem Domini. Altaris Palla, Cath Era, Palla, Candelabrum, Velum si fuerint vetestite coisumpta. incendio dentur. Cineres quoque eorum baptisterio inferantur, ubi nullus transitum habeat; aut in pariete aut i ossis pauimentorum iactentur, ne introeuntium pedibtis inquinentris. Praeterea in lauandis& repurgandis lacris vestibus, eam cautionem adhiberi Veteres voluerunt, ne inde propha natio aliqua sacrorum contingeret; ut indicta Epist. a. Clementis ad Iacobum. Pastis o vela, quae in sanctuariν sordidata fuerist mini Herio , Diaconi cum humilibus ministi iuxta sacrarium lauent, non eiicientes foras a sacrario velamina Dominicae russae v fortὸ pulvii Dominici Corporis Braule decidat afluaon oris abluto; O erit haec operanti peccatam. Idcirco intra sacrarium minimis praecipimus, haec sancta cum diligentia cris odire. Savppeluis noua comparetur, O praeter hoc nihil aliud tangat, sed nec ipsa pelvis velis apponatur lauandis , nisi quae ad Dominici altaris cultum pertinem, O . Item de eadem re li-lerdense Concilium, ut refert Gratianus in cap. Omnis Presbyter, de consecrat.

dist. inquiens: Similiter ad Corporale lauandum, O ad pallas altaris propria habeantur vase, in quibui nihil a lis Vat, O c.

Haec autem Ecclesii asticorum vestimenta particularia non solum existunt in insignioribus Diuini cultus stinctionibus, verum in ordinariis & communioribus simplicium Clericorum ; ut pote Tunica parua non vltra genua, Italice Cotta nuncupata, inseruieni administranti sacramenta quaecunque, Horas canonicas recitanti &c: qua Tunica induitur etiam, qui ad primam tonsuram admittitur; ut dixit Deus primo Reg. cap. a. sil gi eum portare Ephod coram me. Construuntur huiusmodi paruae tunicae ex lino, vel si init i materia, ut maculae ipsarum lori Ctione abstergi possint, &candor resplendeat; ut praecepit etiam Deus Exodi cap. 28. Filiis Aaron tunicas lineas parabis in gloriam . O decorem. Et in Leuitic. cap. 16. prohibetur Sacerdoti, Ne ingrediatur sanADarium, quod est intra velum, nisi hac fuerit tunica linea vestitus; ut etiam legimus, puerum Samuelem Templo inseruille; primo Regum cap. a. Samuel autem mini abat Domino puer accinctus cphod linco . - : . Quamuis antiqua Lex Mosayca non obliget hodie in illis, quae recipiunt c

remonias ; nihilominus propter rationis congruentiam, satis consormis videtur

talis usus Diuino ministerio ad excitandam charitatem, iustificandam fidem. α instruendum populum; ut inquit Alculnus de Divin. ossi c. cap. 38. Et propterea S.August. quaest. veter. & nou. Testam . quaest. 6. inquit: Sed Mne videtvrfice Asfuse Samuel, quia vesitui erat ephod: quasi non hodie Diaconi Dalmaticis imduantur,sicut Episcopi.

Quae diximus de huiusmodi Tunicis paruis , idem sere intelligendum de iij ssimilibus Italice Rocietis nuncupatis; nisi quod priores lais & amplae, poste- Driores autem strictae; & quare sic inter se differant ρ videndus Amalarius Fortu natus, de sceles Oisc.lib. I. cap. I 8. Dalmaticis induuntur Diaconi, de Subdiaconi : de quibus Alcvinus de Diuis.

Ossic. cap. 38. & Amalarius lib. a. de Eccles. Ossic. cap. aa. Dalmatica nomina tur , eo quod Dalmaticorum esset indumentum. Et quamuis usus Dalmaticarum a B. Sylvestro Papa supponatur institutus; tamen antea Colobijs utebantur. O- labium vero erat vestis spe manicis; ut quisque Fidelium exercitatus esse debet ret d bona opera exercenda. Cum ergo nuditas brachiorum culparetur; a se

to Sylvestro Dalmaticarum repertus est usus. Est autem vestimentum in modum ςrucis, monens indutorem suum crucis3um esse debere mundo, iuxta Apost . , lum:

182쪽

Λ iam . Mihi mundus crucifixus est, ct Ego mundo. Largitas brachiorum. largitatem di hilaritatem datoris significat. De hac eadem veste Damasc. in vita S. Sylvestri tom. i : Concit inquit: Et hoc consiluit,vi Diaconi Dalmaticis in Eccisa ut rentur; O Palla lino tima uua eorum tegeretur. ii Quod Desinaticam festis diebus induit Diaconus, non autem in diebus maesti- tiae Aduentus, Quadragesimae, aut similium : hoc significat, quod rationem subli mium sacramentorum non nisii postquam glorificatus est Dominus Iesus, & Spiritus sanctus aduenit, Discipuli portare potuerunt: nam Tunica illa rationem sublimium significat. Ruper t. Abb. de Diuin ossi c. lib. I. cap. 36. Vestimenta autem communia, & propria omnibus Sacerdotibus Euangelicis, A. ari. sunt Amictus, Alba, Cingulum, Manipulum, Stola, dc Casula. Amictus est igitur primum vestimentum, quo Collum undique cingimus ; dc ita per Amictum intelligitur custodia, dccastigatio vocis, quae e collo procedit: in Psalm Vt noudelinquam in lingua mea, positusi ori meo estodiam. Amictu cooperitur caput instar galeae , ut in eiusdem oratione. Impone Domine capiti meo galeam salutis O c. 3 Voluit Durantes lib. 3 Rationat divin.ois c. cap .a. quod Amictus indicet velum. quo Christi iacies in eius passione velata fuit; ut inquit S. Lucas: Helaverunt eum, O percutiebant faciem eius. Opinati sunt Alcvinus, & Rabanus Maurus, Amictum idem sere fuisse, quod apud Hebraeos Humerale; quamuis in materia dc coloribus

diuersificarent. Rupertus Abb. de Diuin ossi c. lib. I. cap. I9. voluit Amictum denotare quod Christus Diuinitatem suam , quae est caput . in nostra carne abscondit. Hoc ergo carnis latibulum prima vestis sacerdotis, id est Amictus significat . Sequitur Alba, seu Camisia satis larga & longa, ex lino, seu simili materia ;& A . haec satis consormis sacerdotali Moysis vestimento; de quo in Exod. cap. 28. Et quamuis illa esset stricta, nostra vero Alba sit larga; hoc procedit, quia inveteri Testamento spiritu seruitutis erant adstricti: Nos vero, quia Christus libe- herauit, liberi sumus; nec accepimus spiritum seruitutis in timore, sed spiritum, adoptionis filiorum; ac ideo sic illorum stricta, nostra larga propter libertatem; C ut se tibit Amalarius de Eccles. Ossic. lib. a. cap. I . Albedo huius vestis Christi

Diuinitatem denotat: S. Germanus in Theoric. reord. Eccles Etenim candor lucis aeterna, specula ne macula. Alii voluere ut indicet Christi resurrecti nem, in qua Angeli induti vestibus albis apparuere : & nobis per Ecclesiastic. Prae Cipitur cap. 9. Omni tempore vestimenta tuasint candida. Rupertus Abb. de Diuiu. Ossic. lib. r. cap. 2O. inquit, quod nouam vitam eius Sacerdotij designet vestis illa tota candida . Deinde sequitur Zona, seu cingulum , quo restringitur tunica talaris, ne laxe per pedes diffluant. Ex hoc designatur discretio omnium virtutum: virtutes enim sine discretione vitia sunt; Nam virtutes in quodam meditullio consistunt. Alcvinus de divin. Ossi c. cap. Quid significent vestimenta. Praeterea lineas induunt Sacerdotes , ut castitatein habeant; accinguntur Zona, ne ipsa castitas sit remissa & negligens; ne crescente inquitate refrigescere faciat charitatem iesorum, ne pr. epedito virtutum cursu ipsa etiam terrestris concupiscentiae sordibus

polluta vilescat, & auctorem suum ad sui nam superbiendo impellat. Rabanus D de instituti Cleric lib. I. CaP. 17. Dein Sacerdotes accingunt Manipulum Brachio finistro: Et hoc, ut notat D. Thom. & Stephanus Durant. de Ritu Eccles tib a. cap. 9. substituitur in i cum cuiusdam Mantilis, quod Prisci fideles Sacerdotes disto brachio apponebant ad abstergendas Iacrymas ex oculis, sudorem e fronte, &humiditates ex ore dc naribus ; dum ipsi Missae Sacrificium celebrabant. Ac ideo Mantile, seu

Sudarium hoc loco significat studium mundandae cogitationis . quo naturales& ingenitas nostras delectationes studemus tergere. Ρortatur in manu sinistra, ut ostendatur in temporali vita taedium nos pati superflui humoris, hoc est carnalis delectationis. Praeterea sudarium portatur, ut eo detergamus sudorem, qui

sit ex labore propri; corpori sudor enim est taedium nostro corpori. Et hinc

183쪽

est , ut quando nos taedio aliquo asscimur, ne maiori tristitia absorbeamur , ilia consolationem nostri , quas quoddam Sudarium, exempla sanctorum Patrum. ad corroborandam patientiam di detergendum taedium, sumamus; ut resert Amalarius de Eccles. Ossic. lib. a. cap a . Stola quamuis apud scriptores pro quolibet vestimenti genere accipiatur. me uti Rex Pharao induit Iosephum Genes cap. I. ct s. sumiuitque illum Bois bessina , utpraepositum essescirent uniuersa Terra AEupti: Apud Catholicos ta men praecise accipitur pro habitu Sacerdotali, qηi collo Sacerdotis apponitur. Stotia Sacris Canonibus sic appellata, sicuti etiam Orarium dicitur, ut in cap. Monacho, a . quaest. I. Can. Non oporteti Can. Ministrum, dista a. de notat Raban. Maurus , Insit. Cleric. cap. 19. vinium quoque est, quod Oraritim diciatur , licet hoc quidam Stolam vacent. Dicitur Orarium a verbo oro, inquit Bedaeolled . de septem ordin. Quoniam in Omnibus publicis orationibus eo utuntur: Rabinus Maurus de Institui Cleric. cap. 19. At cui nus de Divin. Ossic. cap. 30. Quid significent vestimenta tibi. Orarium; id Hi Stola dicitur; eo quod Oratoribus, id s Praedicatoribus conceditur: Admonet eum , qui illo induitur, ut memor sit, sub iugo Christi, quod leue suaue es, sese constiturum. Vtebantur igitur Stola in Eccleiijs Sacerdotes, & Diaconi, quamuis disserenter quoniam Diaconi in sinistro tantum humero eam ponebant . ut in Conc. Toletan. 4. cap. 39. Orarium oportet Levitam gestare in si ro humero, propter quod orat, id est praedicat; dexteram autem partem habere liberam. vr expeditu isIminis riumsacerdotii discurrat. Sacerdotes autem deserunt stolam aequaliter

super utrunque humerum, ex Conc. Bracharen ut in Can. Ecclesiastica, dist. a 3. Vt omnis Sacerdos cum ordinatur. Orario utroque hu*εro ambiatur ', ita ut de uno eodemque oraria ceruicem pariter .utrunque humerμm prement , signum in suop

ctore praeferat Crucis. Subdens idem Concilium i hoc rationem; Vt qui impertur batus praecipitur eo sisere inter prospera, O ad tersa virtutum, semper ornamento utroque circumseptui appareηt humero. Aς etiam refert idem Conc. Brachare n. Vt quod quisque percepit in consecr/tione honetrii, hoc retineat O in oblatione; vicum Sacerdos ad Missarum solemnia accedit, o . Utraque pars eiusdem Stolle pendens, voluit Rabanus Maurus quod deno, tet orationem vocalem, dc mentalem, quae simul iunctae placent Deo; ex Apo'stolo: Orabo in spiritu, id est voce: Orabo ct mente; psallam spiritu, psallam c, mente. Stephanus E 3uensia de sacr. Altaris cap. Io inquit: Stola circundata collo ad anteriora defendens signiscat obedientiam Alb Dei, O iugum seruitutis, quo pro salute hominum portauit: obediuit Patri usque ad Mortem Crucis, ct subiecit se

fruituti. quod etiam voluit Rupertur Abb. de Divin. Ossic. lib. I. cap. a I. D notat denique Stola, immortalitatem & vitam gloriae, ut in oratione sacerdotis :Redde mihi Domine Holam immortalitatis, cto Demum inter sacerdotalia indumenta ad celebrandum, Casiti requiritur: sic dicta per diminutionem a casa; eo quod totum hominem tegat; quasi minor pali:&hane Graeci Planetam nominant, ut refert Stephanus Durant. lib. I. de Rit. eap. 9. propter frequentes & Varia ipsius mutationes instar in Caelo Planetar)ri Vix praesens illius serina Rb antiqua agnosci posset. Haec cum caetera omnia indumenta interius per suum munimen regat & seruet, potest charitatem denstare , quae cunctis virtutibus supereminete Alcuinui de Diuin ossi c. cap. quid significent vestimenta . Rabanus Maurus lib. I. Instituti Cleric. cap. II. cum caeteris . Sicut Apost. ad Coloss 3. post alias virtutes e nunciatas inquit. Super omnia autem haec charitatem habentes, quae es vinculum perfectionis. Et idemia Apost. a. Corinth. I 3. Nunc autem manent Fides, Spes, Charitas: maior autem horum in Charitas. Et propterea nouum Sacerdotem dum vestit Episcopus,inquit: Fecipe 'sem Sacerdotalem, per quam Christis intelligitis. Duae partes ipsius Casulae denotant duo praecepta eiusdem Charitatis, ut pote amorem Dei, & Pro ximi . Diliges Dominum Deum tuum, ct proximumsicut te ipsum. Ita Innocen. De Mysterio Missae lib. a. cap. 4a. Sicuti etiam ex dictis partibus anteriore, & po steriore

184쪽

steriore ipsius Casulae denotari Ecclesiam veteris Testamenti, ac etiam nouam Euangelicam: notarunt Ruperi. Abbas lib. I. de divin. Ossic. cap. 2 a. Stephan. Eduen de Sacram. Altaris cap. Io. Propterea ab Euangelistis Matthaeo &Marco aduertitur, quod simili modo Christum venerabantur dc adorabant in Hierosolymitano triumpho, & qui praeibant, & qui sequebantur, clamantes, Osanna filio David; Nec in alio differebant in illa anterioritate,& po sterioritate:

praeterquam Mosayca varijs figuris fuit adumbrata, I. Corinth. IO. Omnia inritι-ris contingebant illis Euangelica autem clara & aperta extabat. apiin Lucania cap. S. Vobis datum H nosse Usterium Regni Dei, caeteris autem in parabolis. Demum ex oratione in impositione ipsus Casulae, quam facit Sacerdos, denotatur

per ipsam suauitas iugi ipsius Christi.

Vnde insertur, quod cum Apostolus I. Corinth. I . in fine dicat: Omnia autem honeste secundum ordinem flant: Congruum est etiam, ut res sacrie disserant apinianis; Ecclesitasticae a secularibus ; spirituales a temporalibus. Et sit cuti videmus differre homines seculares secundum ordinum varietatem: Ita inter se differunt quoque habitu, & caeteris rebus; & propterea, multo magis indecens esset, quod Ecclesiastici, maxime ministrantes augustissimum Sacramentum, induerentur sicuti seculares: & alia sacra profanis vestibus tractarentur, sicuti clamat vates: Procul, procules e profani M. Addimus etiam praedictis, quod sub vestibus Sacerdotalibus debeat M imiter seu Sacerdos deserre habitus, ut in communi usu habent Ecclesiastici, iuxta cu--iusque status conditionem, sue Clericus, sue Sacerdos, siue Episcopus, dic. ut in Constitui. Pij V. Io6. au' primum. &Constituti Clemen iis VIII. Cum Sam

Deniq; Summus Pont. Zacharias in Conc. Rom. prohibet sacerdotibus capi emiste cooperto celebrare; Sicut & Diaconibus eo modo adsistere Sacrosancta is Missae Sacrificio; ut in Can. Nullus, de Consecratione distine . I . his verbis. Nullus 'sopus, Presbyter, aut Diaconus adsolemnia Missarum celebranda prasimat cum baculo introire, aut velato capite Astaris mi as Utere; quoniam ct o- Holus prohibet Viros velato capite orare in Ecclesia: Subdens debitam poenam, Et qui temerὸpraesumpserit, communione priuetur. Et si aliquo improuiso accidenti, seu infirmitate, absque pileolo quis celebrare non posset; at etiam teneretur idem ad celebrandum; &interim si procuraret a summo Pontifice dispensationem, non incurreret pocnam. Iluester in verbo , Missa, a . quest. 2. Suareetin 3. pari. disput. 83. lec. 3.

De Vestimentis Epistoporum.

Praeter sacras Vestes, quibus in Sacrificio Missae Sacerdotes utuntur: aliae raue sunt, Episcoporum propriae , quae ab alius, utpote Abbatibus, nisi exegio Sedis Apostolicae adhiberi non possunt; quoniam habitus Ministrorum Ecclesiae Symbolum sunt graduum, & actionum eorundem. Ex his autem secundum induendi ordinem, Sandalia primum tenent locum . mri . . D Denotant autem haec directionem, & stabilitatem in lege Dei; ut in Psalm. II 8. Gressus meus dirige secundum eloquium tuum , O non dominetur mei omnis iniustitia : Seu onus Episcopis impositum subleuandi debiles; ut in Iob. cap. . Hatillantes confirmauerunt sermones tui, O genua trementia confortasti: Et propterea dum his induitur Episcopus , inquit; Corrobora genua meae debilitatis, ut indefessus valeamper semitam mandatorum tuorum ad te peruenire. Indicant etiam sandalia in pedibus Pontificis, Christi incarnationem nouissimis temporibus: Ad Hebr. I. Nouissime loquatus Hi nobis in filio; ut explicat Stephan. Eduens. De sacramento Altaris cap. Io. In sndalyrsigni catum, quia venit ad nos calceata Diuinitas cut scriptum Ah In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ac etiam refert Rupere. Abb. de Diuin Ossic. lib. I. cap. a

V v , Priscis

185쪽

Priseis temporibus fuit varietas Sandalariorum inter Episcopum, di Prois terum: ea enim quae erant Episcopi, habebant ligaturam; quae vero Presbyte- resum. non habebant. 6c quareZ Vide Amalarium de Eccles. Ossic. lib. s. cap. as. quae varietas dein desueuit.

πη Apponunt sibi ad Collum Episcopi paruam Crucem; ut etiam simplex Sacer. dbs stola visimque humerum premens , signum crucis in suo pectore praeserit; ut intelligat ex Apost. t. Co thth. a. Non enim iudicam m Pire aliquid inter vaneis Iesum chrisiam. O hunc Cruti um : Qtios iam in Sacrificio Crucis oblatum fuit idem Corpus dc Singuis. ut in Sacrificio Misse; quamuis hoc sit in erueniatum. Etenim Christus, ut ex Epistola ad Hebr. cap. I. Hocfecissim Is 'redo Innocent. lib i. de Mysterio Mi Te Cap. s 3. Crucem in pectore summi Pontia ficis potissimum respondere lasti inae aureae in fronte Aaron; ita ut in corde dessrat Mysterium, quod Mosarciis sacerdos, licet sub figura, serebat in fronte;

ut ad Roman. cap. I o. Corde creditur adrnflisiam, ore autem tonse topi adstu. u. Ruperi. Abb. de Divin. ossic. lib. I. eap. 26.

n. M ... Induitur quoque Episcopus duabus Dalmaticis : &praeter supra adducti: pretinent hae manicas latiores, quam dum his induuntur Diaeoni: mystice admonentes Praelatos, ex innocent. de Myster. Misse lib. 1 cap. s6. quam debe aut ipsi soliciti esse de Ecclesia sibi commissa ; ut ipse Apost. a. Corinth cap. II.

IV retia m a gratidiana selicitudo omnium fici atum et Dieiit etiam liberales, &non auari, ut instat Apoll. cap. ao. Beatius e magis Sara, iam accipere . ex isti .. Subsequiintur Cbirothera , quae sicut cooperiunt manus, ita eleεmosynae de alia bona opera Praelatorum non debent dirigi, ut solii in extrinsecta appare ani rex Innocentio citato cap. s7 dc propterea Christus apud Matthis cap. 6. Attendite, tumuitiam vestra heiatis eream hominibus, ut via aut opera vestra alioquin mercedem non babebis 1 apud Patrem Osrum. Diinlimodo non obliget nos proximi exemplum. Laceat lax ve bra coram hon russus, O videant opera vesa bo' O . F t in hoc intentio tecta. ad Dei, de alii inarum salutem respicienda. D. Greg. hom ii. ii. i n Euan . compinis direre, ut bora quae agitis, cum magna cautela renea-tit; ne per hoc, qtod a vobis recte geritur, reor aut nitia humana requiratur: ne appetitus laudis subrepat. ct sis foris ostenditur, intus a mercede era tutum. sth a. Mithra utuntur Episcopi quam praecepit etiam Deus Pontificibus veteris te flamenti, ut in Exod. cap. 29. loquens de Aaron . Pones tiaram in capite eius, it de alijs omnibus: Pones eis Mithras; quarum forma a nostris satis diuersa: illae siquidem initar Pilei erant; quae autem nostrorum Pontilicum, in duas pamsplRnas diuisae in acumen terminantur. Haec autem diuisio duo Testamenta indicet, D. Thom. in cap. I 3. Apoc. ad eandem Cat holicam fidem directa; & ambo diuinitus reuelata : disiuncta vero propter varietptem rituum & ceremoniarum: subdit Innocenti ut duae fasciolae ex Mithra pendentes supra humeros indicent

duos sensis; nempe litteralem, & mysticum , quibus Scripta ne sacrae exponuntur. Voluit etiam Innocent. lib. a. cap. M. per Mithram intelligi silpremum h vorem debitum Christo respectu unionis hypostatica . de qua in Psalm. III. Gloria Θ honore t ouasi eum Domine. Alij dicunt hanc esse Symbolum 'eu tanquam galeam, r. Thessu. cap. 6. Induti galeam spem lutis dee. Et tali Mithraehinamento pretioso. α maximi preti; in lignum Sacerdotis usos Petrum , Iaco- Dbum , di alios Apostolos; dum sacra peragerent; ut etiam alios priscos Episcopos: resert late Card. Baron. sub anno 3 . ubi Spondanus n. 8ς. dc seq. Vsiis Mithrae permissus aliquando aliquibus Abbatibus:vt in Annalibus Eccle

etiam uti permissum Deeano, Archidiaconiti Magistro Seholarum, atque aera rapraes isto seclesiae Toletanae. ut indicto tom. 13. anno Ia1 . n. 8 . Paulus S hun ut as Pontificatum assumptus, Cardinalibus, qui sacris induti veitibus a Praelatis inseribrum ordinum non noscebantur , usum mithrae sericeae Damascini

Deri, indulsit, quibuι Romani minites 1ntea soli vietantur : resert Cata.

Papiensvlib. a. Commentariotimi. - .' η . et Summus

186쪽

A - Summus Romanus Ponti sex: praeter Mithram intextam ex auria, ct marga ritu, deserre solet etiam Coronam Imperialem .&hanc ductam triplici oresne Regnum nuncupatam, ut scribit Iosephus 3. Antiq. cap. 8. sui sie etiam illam sititimi Sacerdotis Hebraeorum, in qua erat insculptum nomen Dei ineffabile, vi in Exod. cap. abs. &J9. ibi. Facies o luminam de adiro purissimo, isqva sculpelopere triatoris foctum Domius, ct erit super tiaram. Hanc sicut in veteri Teli mento summus Sacerdos duntaxat serebat; ita in nouo solus Romanus Pont. tanquam unicus Christi Vicarius in terris, in quo stimul hae duae supremae potesta tesconiunctae sunt, sacerdotalis & Regia; xt in proposito refert Epiphan. hadires 20. & 78. siguratum fuisse in Melchisedech, Rege simu l & Sacerdote. vii psalm. Io 9. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedem: Quamuis spiritualis praecedat, di latius extendatur, quam temporalis & Regia; ut expinit innocentius Tertius in serm. in sesto S Diuestri In signum Imperis Pontifoviitur Regno: insignum Pontificis utitur Mithra i seMMithra semper se ubique: Regno nec ubique, ne semper ; quia Pontificalis auctoritas, O prior Hi, dignior, ct diues fusior quam Imperialis: Sacerdotium enim Imperium praecessit. Quod eum idenia

Pontifex refert in alio sermone suae consecrationis, reddens causam. Ob quam

solus Romanus Pontifex desert Regnum : quod est, este caput plenarium diabsolutum omnium fidelium: non autem alij Episcopi. Vnde autem processerit usus huius Regni3 Alij volunt, Clodoueo Francorum Regi ad Catholicam fidem a sancto Remigio conuerso, ab Anastasio Imperato. re coronam auream pretiosissimam ibisse transmissam; quam ipse IIormis dae Romano Pontifici dono dedit in signum obsequi j, quod ille Ro in anae Apollolicae Sedi profitebitur; & exinde Hormisda coepit illo uti, ut exhiberet quam gratus sibi esset affectus, & deuotio Cliristianillimi Principis: ita Anastasius in Hor. misda, surius I 3. Ianuar. in vita S. Remigij, bigiberi. sub anno ςςo. Quamuis Innocentius Tertius se . primo de S.Sylvestro,& alij velint:Constantinum Imp. affectu pietatis erga saninum Sylvestrum inductum, ei coronam Imperialem magni valoris dedisse; ex qua dein Regnum compositum,quo Summi Romani Pon- C tifices si iccessores usi fuere; ut etiam deducitur ex adductis per Card. Baronium sub anno 3 ubi Spondan. num. 8ς.&seq. Lubet hic etiam reserre, consueuisse Summos Pontifices, dum solemniter cum Regno super sellam delati procedebant ad celebrandam 'Missam , ante ingressim Ecclesiae in porticu eiusdem deponere Regnum; assumentes Mithram auris risiatam: vi etiam completa Missa, in eodem loco deposita Mithra recipiebant Regnum; ut ex Rituario Ceneij Camerarij, dc alijs antiquis Ceremonialibus. Cuius rationem suppono: quoniam Regnum est in signum Imperi, temporalis; Μ, thra vero Regni spiritualis. Nec praetereundum, quod refert Caes. Papienss lib. a. Commentariorum. Vt Paulus Secundus Rom. Pont. conquisitis undique gemmis, lapillisque pretiosissimis: Mithram . quae tribus educta Coronis Regnum appellatur. atque a Pontificibus multis ante saeculis desitam gestari: nouam coniecerit, atque adhibuerit; cuius licitantium opinionibus, amplius centum & viginti millium erat aestimatio.

D annulus ponitur Episcopo.tanquam Symbolum nobilitatis ipsius:sicuti etiam Pharao Rex Aegypti dedit Iosepho, Gen. 41. Tulitque Annulum de manu Da,

O dedit eum in manu eius: ut etiam S.Iacobus in sua epist. cap. a. Hinc olim Cuues Romani omnes serebant annulos aureos: oc legimus apud Liuium, post praelium Cannis Annibalem essundi secisse in vestibuloCuriae Carthaginis tria Modia Annulorum, ut ostenderet ex numero illorum, quot millia Romanorum Cicium obij ssent illa die: & non ambigendum, Episcopos in magnam nobilitatem ad scriptos; de quibus inquit S. Petrus epist. i. cap. a Genus electum, Regale Sace dotium , Gens sancta, Populus aequisitionis. Propterea decreuit Concilium Lateranense sub Innocentio Tertio, quod Ecclesiastici non deserant annulos, nis

quibus competu ex ossicio, seu dignitate; ut in ea Clerici a. de . Vita & Honest,

187쪽

tues DE VETER. SACR. CHRIST. RITIB.

Clerie. ibi. clerici non ferant annulos , visiquibus competit ex incis: nempe Epis. αcopis & similibus: Permissus tamen usus Annuesi aliquibus Abbatibus; ut in Ao

Annulus est quoque Symbolum non solum charitatis , & amoris; ve tam fidelitatis. & seruandae promissionis. S. Isidorus de Divin. Ossic. Rupertus Abb. de Divin. Oisc. lib.pri cap. as. Quinimo inter Romanos antiquitus,&inter fideles dabantur annuli in signum arrhae & inuiolabilis Matrimoni j;vt in Can. N strates. &can. foeminae 3 o. quaest. s.&in cap. illud quoque, depraesumpt. Aeetiam Christianos & Hebraeos ad fidem matrimonij tradidisse annulos scalptos coniunctae simul dexterae, tradit post alios Baron in ann. ς7. ubi Spond. nu. II. Et ex his Pontificalis annulus admonet Episcopos de seruanda & promouenda Catholica fide , non autem de proprijs bonis augendis; ex Ezechiele cap. 34.

Vae Passi oribus, qui pascebant metipso .

De notat etiam Annulus discretionem & prudentiam , qua debet Episcopus uti; ut in oratione dum traditur Episcopo idem Annulus: Accipe Annulum dij crestionis, O honoris, disignum ; vi quae nanda sunt, signes; ct qua aperienda sunt Bprodas, O quae liganda liges, ct quas luenda sun oluas.

Baculo etiam Pastorali utuntur Episcopi ad similitudinem Pastorum in dirigendo Grege; quo etiam baculo puer David Goliam inuasit: & traditur sanctum Martialem, qui primus in Galliam ad praedicandum Euangelium prosectus est,

mortuum suscitasse, admoto et baculo sancti Petri, quem ab eo sibi datum Romae acceperat ; ac etiam in praesens seruatur Burdegatae dictus baculus. Cuius historiae meminit InnocentiusTertius de mysterio Missae lib. I. cap. 6a.&Cardin. Baron. sub an no 74. ubi Spondis . num. 7. Et sicuti D. Petrus tradidit proprium

baculum D. Martiali, ita Romanus Ponti sex illo non utitur, sed alijs Episcopis tradit,cum ipse solus tanquam Christi Vicarius praeemineat,& superintendat toti fidelium Gregi, ubique terrarum existat, & ab ijsdem fidelibus idem tanquam , supremus Unoscatur. Est igitur iste baculus symbolum Auctoritatis spiritualis, sed in Episcopis limitatae, ut notat Stephanus Durantes, nempe in dirigendo,

corrigendo,&puniendo; ut ex Innoc. d. cap. 62. Et S. Antoninus 3. p. tit. 2O.

cap. a. s. I9. Ex forma d. Baculi pastoralis in calce acuti, in medio recti, in summitate curui, sic inquit. Ideo acutus infine, rectas in medio retortus in summo: quia Pontifex debet per eum pungere pigros, regere debiles O colligere vagor; Sed naec omnia cum lenitate, ut voluit Greg. Magnus. Sit rigor, sed non exasperans;At a Glus, sed non immoderate saeuiens: 'Et haec omnia in salutem & consolationem anitimarum , ut in Prouerb. c. 23. & Psalm. a I. Virga tua O baculus tuus, ipsa me consolata sunt: Et propterea habetur oratio dum traditur baculus Episcopo. Accipe baculum Pa loralis O i , ut sis in corrigendis vitise pie autens, iudiciu ne ira renens, in fouendis virtutibus Auditorum animos demulcens, in tranquillitateseueritatis censuram non deserens .

Praeter habitus praefatos omnibus Episcopis communes : Pallium quoque remanet Patriarcharum & Archiepiscoporum proprium: cum sit plenitudinis Pontificalis insigne , ut in cap. Antiqua, de Priuileg. & docet AI cuinus de Diu vis Oiscijs cap. quid significent vestimenta & Raban. institui. Cleric. cap. 23. Card. Baron. sub anno 336. ubi Spondan. num. II. Quamuis aliquando simplici DEpiscopo ex priuilegio concedatur a Pontifice Romano, ut Gregorius Secundus epis .a. Bonifacio concessit. Et non nisi a Romanis Pontificibus Pallium Ax-ehiepiscopis fuisse solitum impartiri, & nunquam ab Imperatoribus, tradit B

Pallium est instar fasciae ex alba Agnorum lana. ita Isidorus Pelusiota lib. i. epist. 36.plurimis crucis lanis purpureo colore desuper Contestis: & antequam tradatur, ponitur per noctem super Altare Apostolorum Petri & Pauli Romae, ut in antiquo Romano Ceremoniali, & ex pi uribus epistolis sancti Gregori; MMDi , & habetur in cap. significasti, de eleel. Reseram hic in proposito quod habetur in antiquo m. s. tempore Eugeni3 PMpae III.

188쪽

DE VETER. SACR. CHRIST. RITIB. is

A pae III eui Titulus. Vaticanae Basilica: Descriptio, auctore Romano eiusdem B illicae Canonico : & ibi cap. 3. Quod is P.Petri Basilica tantum vi uantur Pallia ,

qua Dominus rapa mittit Archiepiycopis. Haec inter alia verba liaben tur: Accopiis de Altari faculis. & cereis ad legendas lectiones, & orationes vigiliarum , nec non incenso: Circa sero conueniunt Canonici ad Altare S. Leoni s Papae: &Presbyter ebdomadarius accipit ipsos pannos complicatos , Ninuol utos in sindone, praecedentibus tam Mansionarius cum incenso & saculis accensis, quam Canonicis intrat ad corpus B. Petri, & ponit eos supra Altare , & iaculae ante, Altare ponuntur. Tunc Chorus, cuius est cantus, incipit antiphonam; Si diligis me Simon Petre o c. cum suis psalmis , versic. Tu es Pagr ouitim. Tres leel ion eslern tur In libro Stationali: Petrus, ct Ioannes as eudebant in templum: & cantatis duobus responsorijs, quae volvuntur de sancto Petro, deinde sequitur. Te d cet laus: & Oratio : Deus, qui beato Petro spo Iolo tuo collatis clausitis, ctc. sic reportantur, sicut allata suerunt: si altero die cantatur Missa super maiori Altare, - ponantur ibi: & post completam Missam tollantur. Sic autem. reddantur Misso se Domini Papae. Et dantur Canonicis, quoties has vigilias celebrant, tres solidi

prouinienses pro claretio: faculae vero Camerario Canonicorum remanent. Siet

vidi tempore Domini Coelestini Tertij Papae iteri: sic scio factum per socios &Dominos meos tempore Domini Clementis Papae Teriij &c. &haec habentur indicio m. s. In traditione vero Pallii pronunciantur haec verba per Summum Rom.Pontificem . Ad honorem Dei. sinctae Mariae Virginis, O beatorum Apostolorum Pstri O Pauli, ct sanctae Romanae Ecclesiae, atque commissae tibi Ecclesiae: tradimus tibi Palbum de corpore beati Petrisiumptum, plenitudinem scilicet Ponti seculis incis: metuaris intra E cIsim certis diebus, qui nominantur in priuilegiis ab Apostolica Sede concessis, ct in eo potectutem habeas consecrandi Episcopos, ct celebrandi Concilia , Ut ex dicto Cremoniali.

Usus huius Pallij est a primordiis Ecclesiae: siquidem Rupertus Abb. de Divin. Ossic. lib. I. cap.27. resert Treueris seruari pallium sancti Materni, quenia Petrus Apostolus Episcopum ordinauit: Anastasius Bibliothecarius refert suiu se concessum a sancto Marco Rom. Pontifice sub Constantino Imperatore, spiscopo Ostien si, ut etiam Baron. sub anno 336. Vbi Spondan. num. II. Et not

Rod quando Apostoli, seu succetares eorundem mittebant P aedicatores per rouincias, ij Archiepiscopi nominabantur; & illa missio largitio pallij erat, quod a collo dependens humilitatem Domini significat, dicentis Ioan .a8. Albis

me Pater, ct ego mitto vas. Rupere. Abdi de Divin. Oisc. lib. I. cap. 27. ut etiam qui ad particulares ciuitates destinabantur, Episcopi dicebantur. His tantum personis, quibus est traditum Pestium, competit eiusdem usus, nee

perinil sum est alteri, e tia successori, illud accommodλre. cap. ad haec,de auctorit.& usu Pallij sed cum illo sunt sepeliendi, qui illud receperunt; volunt Can oni stae in cap. ad haec, & cap. gratum, de postulat. Praelat. Solum in Missis Pontificalibus, non autem in Procellionibus extra Ecelesiam, nisi in solemnioribus ex Privilegio. D. Greg. rer epist. ς I. lib-. epist.76. lib.7. Nec extra iurisdictionem.

- utitur Pallio Archiepiscopus, nisi ex priuilegio speciali, seu delicentia illius, eui D competit iurisdietio. cap. cum super, di cap. ex tuarum, de auctor. & usu Pallij. Asculnus de Divin. Ossic. cap. Quid significent vestimenta 3 inquit; Pallium 3rchi piscoporumsuper omnia indumenta es in lamina in fronte Pontiscis otiti sdiscretis inter Archi pisopum, O in eius Sufragoras. Ac etiam significat To

quem, quem solebant legitime, certantes accipere . Amalarius vult etiam inducare excellentiam omnium virtutum, & minime Pastoralem vigilantiam, quae in Archiepiscopis clarescere debent, Vt in Prouerb.cap. I. Audi disciplisam Patris, ct ne dimittas tueri Matris tuae; ut addatur gratia capiti tuo, ct torques collo tuo. di de hoc D Greg. lib. . regist.epist. Da. can.rationis ordo dist. Ioo.

SignaculumlCrucis purpureo colore in pallio expressum sensit Rabanus Ma rus de institi Cleri c. lib. I. cap. 33. Quod indutus Pontifex a tergo & pectore,

Crucem

189쪽

Crucem habeat,suaque mente pie & digne de Passione Redemptoris cogitet; hac populo, pro quo Dominum deprecatur, Redemptionis suae signaculum de monstret; ut cum Apostolo possit dicere: Mihi absit gloriari nisiis cruce α--ni noIbi IESUCHRISTI , per quem mihi Mundus cruci usilhct ego Mundo.

Demum Isidorus Pelusiot lib. I. epist. I 36. ad Hermin. quem refert Baroni ad ann. 336. ubi Spondan. num. 17. in fine, inquit, Pallium ex lana, non ex lino contextum esse. & Pontificum humeris imponi solitum ι quoniam ouis illius, quam Dominus aberrantem quaesivit,inuentainque humeris suis substulit, pellem

designet, Episcopum enim, qui Christi typum gerit ipsius munere fungi, atquGipso etiam habitu illud omnibus ostendere, se boni ac magni Pastoris imitatorem esse, qui gregis infirmitates sibi serendas proposuit. Functionibus episcopalibus inseruit etiam Faldissorium, nempὰ sedes portatiulis, & amouibilis; dum suam auctoritatem & ordinem exercent; symbolum est domini j & dignitatis,ex S.Epiphan. contra haereses. Rupertus Abbas in cap. I a. Apocat. Hinc S.Petrus epist. I. inquit, Regale Sacerdotium; promissum David sub

figura fili j Salomonis, ut in psalm. 8 8, Et aedificabo in generationem O generatis Bnem sedem tuam. Denotat quoque Sedes obsequium debitum a subditis erga Praelatos hinc Iob cap. 39. In platea parabant cathedram mihi. dc in Ecclesiast. cap. . Noli quaerere Cathedram honoris: propterea, nisi dignos ad huiusmodi gradus esse promouendos, psalm. Io6. Exaltent eum in Ecc aplebis, crin Cathedra Seniorum laudenteum . Indicat praeterea Sedes auctoritatem iudicandi Matth. cap. I . Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Isiael. Et idem Saluator noster indicans supremam suam potestatem in extremo Iudicio ex Matth. cap.as. Sedebit supersedem maiestatissua. Nec minus absque mysterio est, quod haec Episcoporum sedes non habeat ab ullo latere sulcimentum aliquod: cum inde inferatur, totalem dependentiam ecclesiasticae iurisdictionis non ab humana auctoritate,s ed solum a Christi Diuina; cui absolutum Vniuersi Imperium collatum suit, ex Matth. 26. Data vi mihi potesas in Coro, ct in terra: quam postea Petro, & successoribus omnibus communicauit, ut in his verbis. auodcunque ligaueris seuper Cterram.erit ligatum ct in Coelis Oe. Quamuis Episcopis limitate in propria tantum Dioecesi, ut in cap. praecipimus I 6. quaest. a. & cap. licet quaest. 3. Ulterius Cathedra indicat doctrinam sacram , & legis Diuinae cognitionem. ut voluit Diuus Creg. epist.2 .lib. I.& Rupertus Abbas in cap. 8. Ioan. Et propterea dixit Christus in cap. 2 3. apud Matth. Super Cathedram Moysis sedebiit Scriba ct Pharisu: quaecunque dixerint vobis seruate O facite. Cuius desiderio aestuans Dauid ii psalm. inquit: Declaratio sermonum tuorum utaminat, Ointei estim dat parmulis. Addimus etiam inter Episcoporum supellectilia etiam Flabella, quibus modo inter Latinos solum Romanus Pontifex utitur, quae adhibebant priscis temporibus omnes Episcopi, & Graeci potissimum, ut in Missa S. Basilij scribunt sanctus

Germanus in Theoria, Genebrard. tom. 6. Bibliae SS. Patrum, & sanctus Clemens Constit. Apost. lib. 8 .cap. I 8. vult ea instituta fuisse a S. Iacobo Apost. his verbis, Duo Diaconi ex utraque parte Altaris teneant flabelga ex tenuissimis membranis, aut ex pennis Pavonis, aut ex Enseo ;vtparua animalia volumia abigant, ne in calicem incidant. D. Hieron. epist. . ad Marcellum vult illa Continentiam indicare ibi. Dauod Ossertis musicaria paruis animalibus euentilandis; elegans signisecatio en, debere luxuriam cito refringere. S. Idelbertus Episcopus Coenomanensis; vult ut per ea expellantur e corde celebrantis omnes cogitationes vanae his verbis. Dum be se descendenteisuperscrisicia musis abegeris, a sacrificantis mente superuenientium incurss tentationum Catholicae fidei ventilabro exturbare oportebit. Muge sint o cursantiumpanthasimata cogitationum, mille Diabolisininiones, mille mortalium tentationer animarum.& infra. Talium portenta musicarum Patriarcha Abraham propulsanda praesignauit, cum a Sacrificis aves abegit incursantes. Demum, quo ad ea

fabella, quae realem Christi praesentiam cooperiunt in sacrificio sub speciebus

panis oc vini: vult S.Germanus, ea esse syinbola alarum Cherubim, quibus cooperie-

190쪽

periebant faciem . dc pedes maiestatis Dei apud Isaiam cap. 6. Seraphim abant: seruati et ni, ct ex alae alteri: duabus velabant iaciem eius, ct Dabus velabant pe-.ris eius, abas labant. Non absonum etiam loqui de indumento, quo utuntur Episcopi , acetia trita Canonici in Choro , procellionibus, & alijs stinctionibus, quod Itali nominant cappa, colore violaceo ut plurimum, di pelle alba; quae eminentem Sacerdotis dignitatem denotat, ut aduertit Rupertus Abbas in cap. i. Apoc. ubi Chri stus tanquam Sacerdos simili veste Ioanni apparuit. Prolixitas eius vellis deustat permanentem Sacerdotis auctoritatem in Ecclesia militante usque ad finem mundi;vt in Psalm. Ioq.Tu es Sacerdos in aeternum fecundum ordinem Melchsedech. Desertur haec vestis Episcoporum cincta & implicata circa brachium, ad indicandum quod iurisdictio Ecclesiastica non propaletur nisi in necessitatibus ad Dei honorem, oc animarum salutem: Si quidem in scripturis sacris pro Brachio auctoritas Sacerdotalis intelli pitur, ut apud Malach. cap. a. Ecce egoproyciam a vobis brachium . Et Heli Sacerdoti dixit Deus I. Reg. cap. a. Praecidam Brachium B tuum: & aduertit Origen. Hom. 3. in Leuit.

Pelles in dicta Cappa circa collum N pectus Episcopi indicant Sacerdotitibus quamuis supremis, etiam se peccatores esse, & peccatis subditos; ut aduertit D. A ugust. contra Mendac. cap. I o. quoniam ex pellibus peccata denotantur , quibus Iacob collum S manus cooperuit, quando simulauit se esse Esau fratrem tuum primogenitum . Indicant & pelles Episcopo, se mortalem esse, ut voluit Orige n. siquidem in Gene L cap. 3. Primi Parentes post peccatum a Deo huiusmodi pellibus mortuorum animalium induti, ut memores mortis essent; ut inquit Apost. ad Hebr. cap. 7. Et alij quidem plures facti sint Sacerdotes, ideirco quod morte prohiberentur permaηere: Et ex his vana Praelatorum existimatio

deprimitur.

Alter habitus, quo Saeerdotes & Episcopi potissimum in publicis Ecclesiae

functionibus utuntur, quod simile videtur habitui Pontificio legis Mosaicae, nempῆ Superhumerali Aaronis, quod praeceptorum obseruantiam denotat: vne de D. Hieron. ad Fabiolam. Ante Superhumerale, poIi Rationale; prius facimus, postia docemus: Similis est etiam Rationali. unde Origen. monens Pontifices de praecepto praedicandi verbum Dei, inquit. Impositiitsuper eum Rationale, quia non subsicit Pontificem habere silentiam scire omnem rationem, ni ossit populo m n lare ργοdmuit. O responderepsenti se deside, O veritate. Assimilatur etiam vesti hyacinthinae, quae denotat Episcopo excellentiam doctrinae cum exercitio virtutum; hinc Hieron. ad Fabiolam inquit: In Tunica bacinthina tanta deis bet es e Pontificis scientia, ut quicquid agis , quicquid loquitur, dominasit: nec sine tintinnabulis, coloribus diuersis, gemmis , floribus virtutum; nec in Ecclesiam imgredietur , nec Pontifex est. Eius nominis Plutitalis Elymologia ex nob. in Psal. I 6. & Ambros serm. 38. videtur indicare, quod sicut pluuiae denotant passiones, & dolores Christi, ac etiam Ecclesiae persecutiones, quibus completis, canit Ecclesia in cap. a. Cant. Iam hiems trangi, imber abjictrecessit, &c. Sic quoque Pluuiale instar Grabati significat sufferentiam pluuiarum & tempestatum ac etiam tentationibus resi- D stit, ex Apost a.Corinth. 6. In omnibus exhibeamus nossicut mimini bos in multa patientia , in tribulationibus, in necessitatibus, in anguinis, M.

De Aqua senedicta, ac etiam de Pane .

benedicto. Cap. XXXVI.

REligiosum hunc Ritu Aquae benedictae manifessauit Deus in Exod. cap. 3 his verbis. Lavabunt Aaron δ eius manus fias ct : de , quando ingressuri Iaut Tabernaculum.testimenti, O quando accessurisunt ad Altare. Legimur

X praetere

SEARCH

MENU NAVIGATION