장음표시 사용
231쪽
Diximus in praecedenti de Cantu, subsequitur modo de Horis Canonicis,
quae cantu ut plurimum pronunciantur, ut Christus, & Apostoli fecero, Matth. a 6. & Paulus ad idem nos hortatur, Ephes cap. s. Septem Canonicas Horas diei non licere a quoquam qui in conspectu Dei v cutis & ingratus apparere nolit, negligenter praeteriri. Hae siquidem Creatori nostro deserunt laudes pro certis, & magnis eius beneficiis,quasi vectigales sunt gratiarum actiones. Sol namque verus di dies aeternus Christus has septem horas temporaliter currentes clarissimis misericordiae suae radijs illustrauit, atquGdedicauit . Singularum rationes de thesauris scripturarum proseremus. Ad quas septem horas R egius Propheta,quamuis urgentibus detentus curis, de se ipso di- Bxit in psalmo II 8.vers I 6 . Septies in die laudem dixi tibistiper iudicia iustitiae tuae. Et quatuor tempora legendi, & adorandi, de quibus in lib. a. Esdrae, c. 9. vers. 3. ibi. Legerunt in volumine legis Domini Dei tui quateris dici, quater confitebantur, ct adorabant Dominum Deum syum . Ac etiam tria tempora apud Danielem C. 6. vers. I O. ibi. Tribus temporibus in dissectebat genua, ct adorabat, confitebaturque coram Deo: δc haec interpretantur a Cypriano se .s.& Hieron. in commentari Danielis de praedictis horis Canonicis. Praeterea in sacro textu datur exemplum de quaque ex septem Horis in specie. Etenim de Matutino circa mediam noctem in psalmo ii 8. dicitur : MedianoHesurgebam ad confitendum tibi: & infra in eodem psalmo. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo,ut meditarer eloquia tua & in cap. a 6. Actuum Apostol. fit etiam mentio de simili oratione Pauli, & Silo in carceribus. Cassianus dicit, Matutinae: solemnitatis ossicium nouo tempore Gratiae adhuc institutum,primunt in Beth
lem monasterio, ubi IESUS CHRISIVS pro Redemptione nostra ex Vir ora Cnasci dignatus est; sicque ex illo per uniuersum mundum inualuit consuetuao &idem resert Isidorus de Ecclesiast. Ome. lib. i. cap. 13. De Laudibus, quae dicuntur post matutinum ante diem, sit mentio in psal. a. sic memor fui tui operi a tum meum ; & psalmo Ii 8. Memor fui nocto nominis tui Domine: & de Prim L.
Hora, quae est primo mane, dicitur in psalmo ς i. vers. a. Ad annuntiandum mavemisericordiam tuam 3c alibi dicitur in psalmo Domine mane exaudies vocem meam,
De Tertia in actis Apost. cap. a. habetur: Cum essent Apostoli simul Congregati,& descendisset Spirutus sanctus, dixit Petrus ad illos, qui irridebant Apostolo :Non enim, sicut vos existimatis ii ebrysunt, cum sit hora diei Tertia. De hora sexta habetur in ijsdem actis cap. 1 o. quos Vendit Petras in superiora , ut oraret cir
ca horam Sextam. Ac etiam de hora Nona cap. 3. in princ. eorundem actuum di ei tur: Petrus autem, c, Ioaunos ascenderunt in templum ad horam orationis Nouam.
Et de Vespere in psalmo s . vers i s. Hespere ci Mane. O Meridie narrabo, amnunciasio, exaudiet vocem meam de in psalmo 1 o. Eleuatio manuum mearum s
cris lGm Vespertinum. In nouo quoque Testamento; eo tempore Saluator noster Lcmn ntibus Apostolis nosterili sui Corporis, & Sanguinis initio tradidit; ut tem- pua ipsum sacrifici j Vesperum ostenderet saeculi. Isidor. de Eccles ossic. lib. I. LV aQ de Completorijs etiam celebrandis. David Propheta in psalm. 13 I. Sia 'dero in lectu rati mei, si dederosomnum oculis meis, ct palpebris meis dor
mitatis m, aut re uim temporibus meis: donec intimiam locum Domino, taberret
rum Deo Iacob. Quis non stupeat,ut somnum sibi penitus interdixerit3ipse Reae Dauid somnum recipere noluit, donec locum, ac templum Domino sabricanduin pectore suo reperiret; & propterea nos si templum Dei cupimus haberi, e empla Sanctorum imitemur; ne de nobis dicatur, quod legitur in psalmo 7ς. D. ierunt somnum suum, nihil inuenerat omnes viri diuitiarum in manibus Dis.
232쪽
A Ita Isidorus ubi supra c. ai. Iline S. Basilius in Reg. quaest. 37. inquit OGium Diatio tenebrariam pro quiete nocturna capienda: id est Completorium 'Sanctus Clemens Roman. Constitui. Apostol. lib. 8.Cap. 3 inquit. Precutiones facite Mane, Tertia hora, ac Sexta, ct Nona, asMaae Galli canrum: Et i inmedi atri ad quem finem singulae Horae sint directae; sic iubdit; Mane gratias agentes, quod illum inuit nos nocte sublata, & reddito die: Tertia, quod ea hora Pilatus iudi-eium aduersus Dominum proniiciauit: Sexta, quod ea hora in Crucem actus est: Nona, quod omnia mota, &tremefact3 sunt Domino crucifixo; quia horrerent audaciam impiorum Iudaeorum, & contumeliam Domini serre non possent; Uespere, quod noctem dederit ad requiescendum a diurnis laboribus: Ad Galli catum, quod ea hora annuntient aduentum diei ad facienda opera lucis. Et Ioannes Cassianus reserens vigilantiam Monachorum lib. a. sic inquit. Sunt quibus in ipsis quoque diurnis orationum incise, id est Tertia, Sextae, Noua, id insurii, ut secundum horarum modum, in quibus haec Domino redduntur obsequia, Psa B morum etiam, ct orationum putarent numerum coaequandum: nonnullii placuit senarium numerumsingulis diei conuentibus deputari. Tertullianus reserens de Christianis in Apolog. cap. a. ex Plinio secundo ad Traianum imperatorem, sic inquit. Nihil aliudρ exscris eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum ChriID, O Deo, ct ad confoederandam disciplinam: homicidium, adulterium,fraudem, perfidiam, O e. selera prohibentes: Tunc Traianus refriasit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri opor
Diuus Hieronymus etiam inter alios in hoc egregie se habet in epistola a. ad Eustoch. de Custodia Virg. cap. I 6. dum inquit. auanquam Apollatus orare nos semper iubeat, ct Sanctis etiam ipsisit somnus oratio; tamen diuisas orandi horas debemus habere: ut si forse aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad osseium tempus admoneat: Horam Tertiam , Sextam ct Nonam, diluculum quisique, si speram, nemo est, qui restat. Nec tibi sumantur, i si oratione praemis; nec recedaturi a mensa, nisi referatur Creatori gratia. C . Et idem Hieronym. ad cap. 6. Danielis sit inquit. Tria sunt tempora, quibus Deo fienda sunt genua: Tertiam horam. Sextam, ct Nonam Eces antica traditio istelligit. Denique Tertia hora defendit spiritu an ius super Apso s. Sexta volens Petris comedere, ad orationem ascendit in Carnaculum. Nona Petrus, ct Ioannes pergebat ad Templum . Sanctus Augustinus hortatur suos ad horas praedictas, ut in sermone sq. des Tempore in his verbis . Ad vigilias maturius surgite: ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam ante omnia conuenite : nullus se a sincto opere subtrahat; nisi quem infirmi- u-urrras, aut publica utilitas, autfortὸ certa, aut I audis necessias tenuerit occupatum. Plures deducuntur rationes ad declarandas preces in Horis praedictis; quarum una est redditio gratiarum pro complemento creationis in septimo die,cum totidem sint horae Canonicae. Secundo. preces sui in praedictis Horisin mem riam nostrae Redemptionis, quam pro nobis operatus est Dei Filius: etenim ,
hora Vespertina qua incipit ossicium Ecclesiasticum Dominus noster Christus , comedit Agnum Paschalem cum Apostolis, ijsque lauit pedes, & sanctissimania
M Eucharistiam instituit. Hora Completoris, cum transiisset Torrentem Cedron, Oravit in agonia, sanguinem sudans, ac dein ligatus ducitur ad Annam, & Caipham . Hora Matutini, circa mediam noctem habetur Concilium penes Caipha, ubi interrogatus, dignus morte reputatur. Hora Prima ad Pilatum ductus, dein
ad Herodem, dc iterum ad Pilatum. Tertia Hora Barabbae postpositus, ad colanam flagellatus, spinis coronatus, & populo exhibitus . Hora Sexta portans Crucem, eidemque in Caluario assixus, septem verba pronunciauit, & magnum sacrificium de se ipso redemptione mundi secit Deo Patri. Hora Nona expirauit, descendit ad Inseros,& Regnum Diaboli destruxit. Iterum Hora Vesperi .e Cruce depositus, & a sanctissima Matre receptus, reconditus est in Sepulcro
a Ioseph ab Arimathia. Horae Completorii Custodes appositi ad sepulcrum: dc C e in
233쪽
in Matutino Christus Dei filius gloriosus resurgens Jcc. ut haec fusius meditantiit ieirca praelictas Horas Canonicas sancit λ than alius, Basilius. Cassianus, &alii. Non eit igitur modo ullatenua ambigendum de hoc sanctissimo. dc veteri in Eeclesia ritu circa Horas Canonic M. h. lenim loannes Cassanus lib. a. de innit. Coenobitarum refert. Non sium biimano , sed Angelico etiam mini rio , ct magi tiris, Canonicarum Horarum ordinem esse coninititum. Et Ado Treuirensis in Martyrologio ad nonum diem Ianuarij ait: Tempore persecutionis Diocletiani auditam suisse circa Sanctorum r liquias coelestem pi linodiam Mane, dc Vespere; & rursus Hora Tertia, Sexta, & Nona. Quem laudabilem ritum inuidens Christianis Iulianus Apostata, ut refert Sozomeniis lib. s. cap. I s. de Iuliano Imperatore his verbis: IHIituit auimo delubra Gentisitim, tum apparatu. rum ordine Religionis Christianae adornare: sib lijs praeterea, ct primavi sedibui: Doctoribus, Lectoribusque Gentilis doctrina, e exhortationum, quin etiam precibus in certas horas. diesquepraefriptis, Oc.
Demum qui ad recitationem precumCanonicarum obstringantur3Quibus ex causis a precum Canonicarum recitatione Clerici, vel Beneficiarij excusentur3 BItem quae exigantur at recitationem precum Canonicarum' Ac etiam de poenis non recitantium horas Canonicas. Vide quae latε resert Durant. de Ritibus Ecclesiae lib. 3. cap. 22.23. 2 &as. Quamuis videatur Canoniliarum opinio, quod ad celebrationem Missae non requiratur Matutinale ossicium fuisse ante recitatum: In contrarium tamen e tat diploma Innocentii Papae Quarti, de quo in Annal. Eceles. tom. I 3. Ru-
naido auctore anno Ias . n. 8.
De Breuiario. Neiusdem antiquitate.
BReuiarium est Epitome, seu compendium publicarum precum, in quo Di- . iii num ossicium. & maxime Horae Canonicae. de quibus supra, continentur. Retinet autem in se hoc Breuiarium Psalinos, Hymnos, Lectiones, Responsoria, Antiphonas. Capitula, Collectas, Symbola. &Consessiones. Supponendum igitur,in principio cuiuslibet horaeCanonicae dici solitum versiculum diuina protectione plenum erga nos , Deus in adiutorium meum intende. Vt in psalm. 69. Abulentis inquit hoc sanctum Ecclesiae institutum habuisse originem ex lib Num. c. Io. Cumque eleuareturArca, Astebat Messes. Surge Domine, O dissipentis inimici tui , fugiant qui oderunt te is facie tua; cum autem deponere tur , aiebat: Reuertere Domine ad multitudinem exercitus Mael: tanta etenim erat spes, quam Populus Iudaicus praesente Arca habebat. Ilio Carnoten. de Reb. Ecclesiast. refert quod dictus versiculus Deris in adiutorium meum Oc. sit vox iii hac vita laborantium, & contra hostes visibiles & inuisibiles colluctantium : &ideo Deum in suum adiutorium inuocantium. Cassian. collat. Io. cap. 9. susissime prosequitur utilitatem, & virtutem huius versiculi, & petitur in eo auxilium Dei magnum. Ac velox. DDerstati igitur . seu Canticis, cum sint extracti ex sacro textu, non est de his dissicultas; cum primi fideles in eorum conuentibus psallere consueuerint; eXApostolo epist. prima Corinth. 14. Quid ergo en fratres ' cum conuenitis unus es e viairum, mimum habet, doctrinam habet, cte. Et similiter Tertullian. de VH ndis Virginibus inquit. βuantum autem castationem merebantur etiam illa,qηa inter psalmos, vel in quacumque Dei mentione retentae perseuerant. Quod etiam c*nstat ex canon. i s. & i . Concilii Laodiceni sub Siluestro. ψ'ticum ergo Moyses tunc primum inuexit, quando percussa Egypto decem. Pl/gi , ' Pharaone submerso . cum populus per insueta maris itinera ad dese IVm gratulabundus egressus est, dicens, ut in Exod. cap. I s. Cantemus Domino, o
234쪽
, jure si alui est Oc. Deinde Debora in lib. Iudic.cap. s. hoc minii terio. reperitur. Postea multi no solum viri, sed etiam i entinae spiritu diuino repletae . Dei cecinere mysteria . Psallere usum esse primit poli Moylem Dauidem Propheta in maguo mysterio, prodidit Ecclesia. Hic enim a pueritia in hoc mi nus specialiter a Deo electus , ct Cantorum princeps. psalmorumque thesaurus esse promeruit: Cuius psalterium cum melodia catilenarum suauium ab Ecclesiastequentatur, quo facilius animi ad compunctionem flectantur; ut i m notauit August. lib. Io. Conseis. cap. 3 s. quamuis Ecclesia primitiua ita psalleret, ut modico flexu vocis saceret psallente resonare; ita ut pronuncianti esset v cinior, quam canenti. ut ex D. Isidoro de Eccles ossi c. lib. I. cap. .&ς. Te Deum, quamuis non sit ex Canticis sacrae Scripturae desumptu ui. Diuinitus tamen institutum , & generaliter in Ecclesia receptum: quoniam sanctus Da eius Episcopus Mediolanensis, Iustino seniore jmperante, refert in sua Chronica, cap. Io. lib. I. sui se Canticum compositum per sanctos Ambrosi ii, de Au - stinum , alter alteri alternatim respondens, statim ac idem Augustinus a sancto Ambrosio a'no 38s. Baptismum recepit: &subditidem Dacius, ex iuncsuisse dictum cauticum in Ecclesia receptii: quod etiam confirmatur ex antiquis
Regulis sancti Benedicti, in quibus praecepit, quod Te Deum post Lectiones
De Immnis docet Apostolus, ut simul cum psalmis cantentur, ad Ephes cap. q. vers. I 0. Loquentes vobisinetipsis in Psalmis, 'mnis, ct Canticis sipiritualibus ad Coloss. 3. vers. I 6. Commoventes vosmetipsor P almis, Immnis , ct Cauticiis ritualibus. Quos hymnos pri lci illi sideles ab initio etiam Ecclesiae, in Christi ho- norem componebant, ut de Philone Euseb. lib. a. his h. cap. I 6. inquit. Philo de nouis almis, qui ab illis contexunsur, sic iterum scribit: Ita plane non contemplationi solum se dedunt, Isi etiam cautiones, O honos varijs metris, O carminum cuiusque modi . O nam ruraviter fusis , apte, ct conuenienter ad Dei honorem, O laudem co rciunt. Sicuti dc Dionys Areopagita cap. 4. de Diuinis Nominibus expresse meminit de h3mnis Beati Hierothei: Et talis ritus retentus est in Ecclesia. ut ex Concilio Toletan. 4. habito supra mille annos,in quo cap. Ia de hymnis canendis, Saluatoris, & Apostolorum exemplo . ut apud Matth. 26. & ad Ephes. s. subiungit . Et quia nonnulli Θmui humano studio in laudem Dei , atque ostolorum , ct Martyrum triumphos , compositi esse noscuntur: si citi O quos Beatissimi Doctores Hilarius, atque Ambrosius ediderunt. & paulo post. Sicuti ergo orationes , ita honos in laudem Dei compositos, nullus no rum ulterius improbet , sed pari modo in Gastia, IIispaniaque celebrent: excommunicatione plectendi, qui hymnos rejcer uerint ausi. S. Hilarius Gallus Episcopus Pictaviensis Hymnorum carmine floruit primus; postque in Ambrosius Episcopus Mediolanen. copiosius in huiusmoeti carmine floruit, & eius tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt; cuius d otio deinde per totius Occidentis Ecclesias fuit seruata. Ca rutina autem quaecumque in laudem Dei Hymni vocantur: Ita Isdor
de Eccles ossi c. lib. I. cap. 6. Lectiones pronunciare antiquae institutionis esse. Iudaeorum traditio est: nam& ipsi legi imis praesinitisque diebi sex Lege, & Prophetis Lectione in synagogis
utuntur. Oportet cu psallitur, psallatur ab omnibus; cum oratur,oretur ab omnibus; cum lectio legitur,facto silentio, audiatur a cuctis: nam & si tunc superueniat quisque cum lectio legitur, adoret tantum Deum, &praesignata fronte aurem solicite acco inmodet. Isidorus ubi supra cap. IO.
Lectiones praecipue leguntur in ossicio Nocturno . & propterea appellantur, Primum, Secundum,&Tertium Nocturni, iuxta tres praecipuas noctis vigilas, in 'quas diuidebatur ad clepsydram nox apud veteres. Quoniam impossibile videbatur in speculis vigilantes singulos permanere, ideo in quatuor partes diuise vigiliae, non amplius quam tribus horis nocturnis necesse erat vigilare. Vegetius de Re militi lib. 3. cap. 8. Sunt autem in praesens, ut plurimum lectiones nouem, quarum in quolibet Nocturno tres recitantur: Priores tres desii mptae eX sacrata C c a Script
235쪽
DE VETER. SACR. CHRIST. RITI p.
Seriptura: Secundae ex vita , morte, & MartJrio Sancti . Tertiu, ex Hamilijs sanctorum Patrum : & de hoc antiquo ritu, ut refert Iulii rtyr qui s eriptitannis Pso. a Christo Domino in Apolog. a. pro Christia ιι, 1ia finem ibi Suis qui dicitur u omuia, qui vel in op His velruri degunt in ranis loca conuentussit: ct commentaria Apostolorum, aut scripta Prophetarum quoad tempus fert. legantu Concilium Laadice num i upra Iacio. annos decreuit cap. I7βuod in conuentu filium που aquam psalmos continuare conueniat; fore interualtam, id ei per ulmossingulos recenseri debeat lectiones. Et in Conc. Carthag. 3 habetur. can. 47. Liceat etiam legi palmara Martyrum, cum anniuersarii eorum dies celebr rur. Et quod scripta sancti Ephrem etiam recitarentur, de suo tempore refert D. Hieronyimis de Scriptor. Ecclesiast. ibi: Ephrem ad tantam venis claritudinem ,
Ut p i lectionem fripturarum, publicὸ in quibusdam Ecclesijs eius scripta recita
Lectiones erant duodecim, iuxta numerum psalmorum. Io. Cassiani temporibus . vi in cap. s. Instit. Coenobitarum, Gelasius Papa iam supra mille annos re degit illas in ordine: donec post plurimas innovationes in II rmitario, Gregorius Papa Septimus in Generali Concilio redegit ad antiquam formam , ut resere Gratianus de Consecrat. dillinci. s. can. I s. incipit. In die Resurrectionis usque ad Sabbatum in Albis, ct in die Pentecostes Uiue ad Sabbatum eiusdem, tres tantum rimos nocturnos, tresque lectiones antiquo more cantamus legimus. Omni- . bus diebus abfs per totum annum Iiuitas est, nauem Uilmas, O nouem lectionerdicimus . Aliis υσὸν diebus duodecim psalmos,intres Lectiones recitamus. In Dominicis diebus 18. psalmos excepto die Pa a, ct Pente IIes J ct nouem lectiones dicimus. Quod etiam confirmatum a sanci. mem. Pio V. dcclem. VIII. Summis Pontificibus. - . ... ,s L Nat quod in nocte Paschali non plus quam tres lectiones Romanus ordo ha-- Θ-- bere decreuerit: Quoniam Praedicatores, sancti scilicet Apostoli. dc numero pauci, di metu In laeorum muti, & de morte Domini maesti, timentes, videri sugiebant, &audiri metuebant. Nec solum illa nocte, sed exinde quoque vi a ad Pentecostem, causam eande in paucitate lectionum considerat:quando praedicatores sancti, & numero plures , dc feruore sancti Spiritus lacundi deuenerunt. Rupertus Abb. de diuinis ossi c. lib i. cap. Io Lectiones oratione Dominicali praeuenimus, ut Dominus adaperiat cor nostrum in lege suadi prae et eptis suis; ne semen verbi Dei, quod audituri luinus,aut volucres comedant, aut spinae suffocent, aut duritia petrae stipplantet. Ru pertus ubi supra num. II, Lecturus vero Benedictionem petens, hoc significat, quod nemo nili millus aut permissus officium praedicandi debeat vi urpare: auomodo enimna icabunt, u mittantur inquit Apost. Ilom. I o . Quod in fine dicit, Tu aut m Domine miseerere nafri: hoc innuit, ne i plum a quidem bona ossicium praedicandi sine alicuius vel leuioris culpae puluere potieper agi: idcirco misericordia Dei indiget, ut in hac parte lauetur, etiam n mundus littotus. Dicitur Deo gratias in fine Lectionis;Quoniam doctrinae tuae P dem Deus nobis frangere dign tur. ne si me audiendi verbum Dei pereamus. Ruper i tus Abbd. libI. cap. a. ia. I 3 .dc seq- Re possoria si e nuncupita, quoniam cum unus ex Chronillis coeperit 3 Cae eri sequuntur: Isidorus lib. i. de divin. Oisc capit. 8. dc Rabanus lib. a. institui. Cleri C. Volant ex Italia ea Reduxisse principium. Uvalfridius ea priaecipue tracto. Ambro: io, cum essent in usu tempore S. Benedicti . Responsoria nobis indulsed tis monitis Dei. saetis nos respondere debere. Dicuntur a respondena .irisia namque tristibus, de laeti laetis debemus succinere lectionibus. Rupertus Abb. de divin. o Te. lib. I. cap. Iς- - Precibus Deum deprecandi Christus nobis c5stituit modii, si de eo lupplicarent Apostoli. Luc. ii. Ex hoc pro eta es consuetudo Ecclesiae Dominum Pr ecibus exposcendi contra aegritudines animae, quas Primum Graeci coepJ
236쪽
DE VETER. SACR. CHRISTO RITIB. ac s
at componere.quibus Domino supplicaretur. Isidorus de Ecclesiissi. officiis b. I. capit. 9. Capitati non aliud sunt quam paruae lectiones, seu sententiae exscriptura desumptae; ut Ecclesiastici, & populus instruantur; de quibus habetur mentio ii Concilio Mat. ut in decreta diit. s. de consecrat. can. I 3. incipit, conuenit. ibi :Poli Hymnas Capitula de Psalmis dicantur. Cometae , sunt orationes, quae reprae lentan t Deo necellaria pro Ecclesia uniuersali, ac pro quolibet particulari: cuius formam tradit Apostolus prima ad Timoth. cap. 2. Obsecro igitur prImum omnium fieri obsereationes , orationes, Pour ι- latioues, gratiarum actiones pro omnibus hominibus . pro Retibus, ct omnibus, qui in sublimitate sunt: ut tranquillam, O quietam vitam agamus in omni pietate, Oca nitate. Hoc idem serualle priscos fideles refert Iustin. Martyr lib. a. Apolog. & . Tertuli. in Apolog. cap. 3y. inquit. Oramus etiam pro Imperatoribus , pro Minimis eorum, ac Potinatibus, pro tu seculi , pro rerum quiete , pro mora sinis. Et propterea nuncupantur Collectae, quarum conclusio semper sere est: Per cirianum Dominum nostrum. Additur Amen, quod significat, Vere, Fideliter, seu Credo, vel Fiat: nempe ut petita compleantur: cuius verbi Amra, antiquitatem tradit Apost. I. Corinth. 14. Caeterum, si benedixeris Diritui, qui supplet locum idiota , quomodo dicet Amen ZEt D. Hieron. refert, quod tale verbum alta voce proserebatur, in Prolog. lib. ad Galat. Vbi alibi tanto Hudio, ct frequentia ad Ecclesiam , O ad Mart a Gpulcra concurritur, Gisca similitudinem caelesti tonitrui Amen reboat, IId brum Templa quisiuntur : & idem refert sanctus Augustinus epist. Io7. ad
Quo vero ad hymnum Glorificationis, seu Gloria Patri, diximus in praecedenti capitulo 4. Antiphone denotant vocem reciprocam: &idem est canere per antiphonas , quod plallere alternatim: resert enim Amalarius lib. . de ossic.Ecclesiast. cap. 7. quod debeant cani psalini iuxta tonum antiphonarum, quod coniungit duos choros in fine psalmorum . Quarum antiquitatem resert Tertullian. lib.a. ad in rem. Quamuis B. Isidorus de Ecclesiast. omc.lib. I. cap.7.velit Antiphonas primua Graecis compositas, duobus choris alternatim concinentibus , quasi duo Seraphim. ut apud Isaiain cap. 6. Duo quoque testamenta sibi inuicem conclamatia. Apud Latinos autem primus Beatissimus Ambrosius Antiphonas constituit, Graecorum exemplum imitatus: & ex hinc in cunctis occiduis Regionibus earii usus increbuit. Et haec dicta lassiciant de Breuiario Religionis Catholicae .
De usu Incognitae Linguae in seruitiod D , Ecclesiae
M Agnum solamen eli pro Romana Ecclesia, quod haec accusatio Incognitae linguae sibi ab impolloribus Haereticis, communis quoque fit non s luiu cum Gnaeca praesenti Ecclesia, quae quamuis etiam extendatur in plures Pron incias , nulla tamen ex ijs utitur idiomate vulgari , di intelligibili pro populo:sed ulterius quoque Ecclesiae Syriacae, Aethyopicae, Armenicae, Aegyptiacae, in alijs omnibus exhibetur seruitium in lingua non vulgari. Etenim Idiorna. quo celebratur in Ecclesijs Rethyopum, cum sit illud Chaldaicum satis assi- ne Hebraico hoc inquam, nulli de Populo Aethyopum est cognitum: Armenii Idionia. quo in Ecclesijs exhibetur seruitium, minime quoque Idiotis est notum, nominaturque ab ijsdem quasi Armenicum Latinum : Aegyptiacum Ecclesiae idioma
237쪽
Idioma, quod characteribus scribitur, & maxime consorine Graecis litteris snullam amnitatem habet cum viiliaribus: Syriacum quoque Ecclesiae minimi commune est cum Idiotis, qui natura Arabice loquuntur, & magno studio apprehendunt uria cum pro seruitio Ecclesiae. Haec accusatio non modo nobis est communis cum omnibus Christianis E cles ijs per totum Orbem; verum cum Iudaeorum Synagogis, qui in suo seruitio utuntur Hebraico Idiomate, quod nec vulgare, nec cognitum Meminis, vel pueris, sed solum ijs, qui studio id apprehendunt . Quod non de hodiernis solum Iu . daeorum Synagogis,verum & de antiquis etiam; quonia eX Theodoret. quaest. 6o. in Genes apprehendimus Hebraicum idioma nullatenus sui de vulgare: & nos quoque scimus tempore Christi Domini, eiusdemque Apostolorum. idionia Hebraicum, quo reddebatur seruitium in Templo. & Synagogis, minime cognitum fuisse Idiotis, qui aliud prorsiis, quam Syriacum non intelligebant, quod penitus ab Hebraico idiomate ilifferebat. Hinc in lib. a. Esdrae cap. 8. habetur, quod volens Esdras, ut Populus post reditum e Babilonia iuraret Legem, legendo illam, eandem interpretabatur; quoniam non amplius intelligebat Populus legem, sicuti fuerat scripta: dc non solum testatur Eusebius de Demonstr. Euangel. lib. 3. cap.7. quod Apostoli non aliud callebant idioma, quam Syriacum; verum sapientiores inter Hebraeos, nempe Plii lon, minime sciebant Hebraicum idioma,cum .e s intelligentia reseruata suisset Presbyteris, & Scribis eam studio apprehendentibus; nihilominus Dominus noster, eiusdemque Apostoli nunquam abstinuerunt interesse in Templo seruitio Iudaeorum, quanquani illud incognito idiomate celebraretur, nec unquam id damnarunt, nec de aliquo defeetii reprehen
Addimus quoque, quod usus incogniti Idiomatis conanuiuis sit nobis cum Religionibus quoque falsiis per orbem diffusis. Nam praeter Turcsts, &Persas, qui idiomate Arabico Grammaticali reddunt suum seruitium, Idiotis penitus ignoto; refert quoque Quintilianus lib. I. institui cap. 6. quod in Romanorum Republica , Carmina Saliorum, quibus reddebatur seruitium, vis Sacerdotibus sis stis intellecta ,sed quae mutari vetat religio. & propterea naturalis est in qua snecessitas, qua omnium Re ligionuin seruitium idiomate incognito, habitui
quoque sit populo simplici, & idiotae.
Etenim sicuti rerum humanarum seri vicissitudo, ut quoque idiomata aliquando varientur, &quod vulgare idioma progressit taculorum cesset esse vulgare :Et econtra, cum Constans maiestas,&dignitas rerum diuinarum , ac reueren tia eisdem debita, rectui rat, ut unquam non mutetur, propter timorem, ne alte
ratio litterae, seu syllabae afferat praeiudicium rebus Religionis, praeter antiqui talis reuerentiam , quae perditur ex innovatione; cum eiusdem Ecclesiae Fundator Christus fuerit testatus, quod Portae Inseri non praeualebunt 'duersus eam, Hinc est, cum Ecclesia Romana reprehendatur seruauisse antiquum suum
actio ma , in quo Apostoli, eiusdemque discipuli sundarunt E clesiam Occidentalem tam in Aphrica, quam in Europa; Hoc inquam commune est etiar cum Ecclesia Iudaica, in qua Dominus noster,& eius Apostoli communic runt sicuti quoque cum alijs omnibus orbis Ecclesijs, S: Religionibus veris ν& saliis. Aς prxterea, licet simplices, Idiotae, Foeminae, ae Pueri non possint i in mediate intelligere de verbo ad ,erbum Preces, Laudes. Gratiarum actioses qWκ Deo sunt; nihilominii, qui voluere apprehendere in telligentiam Verborum servi vj Eccles .e , non carent fruetii, &fine, pro quo tale hoc publicum serui UMm est institutum. Finis enim, pro quo est introductum publicum seruitium, qW0d sit in synaxibus, ct Liturgiis Ecclesiae, satis differt a priuatis orationibus, 'μη domi fiunt: Cum sit hoc publicum seruitium Homagium Laudum, Precum, di Gx tiarum actionum publice Deo debitum. Secundo, ut fideles particulares .pς ipserum assistentiam huic Diuino seruitio protestarentur, & exercerent ex teri re actus suae Religionis cum Ecclesiae societate, ubilie repraesen tat scr
238쪽
synaxes, Sc conuentus Ecesessae. Tertio, ut quisque fidelium ipsemet conse usum praeitaret orationibus, Laudibus, & Gratiarum actionibus publice haritis, di quali praedictis idem subsignaret: modo Ministri, & animarum Pastores intelligentiam particularem retineant de eo, quod dicitur: supplendo in hoc auetori tate Ecclesiae, quod idiota personae in praedictis actibus valeant respondereia . Etenim propter communionem Ecclesiae, quamuis praedicti omnia verba praecise non intelligant, cum possint sic participare in communi de fructibus, de plenitudine gratiarum; tamen satisfaciunt muneri suo; alias hinc sequeretur, quod
surdi, & viij, qui de proximo adesse non possunt celebranti, non reciperent dictui a stuctum ; Et sic pariter Galli, & Alemanni Protestantes, dum allii unt Li turgijs Anglicanis, perderent fiuctum assistentiae ipsorum, iuxta tale suppositum; sicut quoque ii inplices Iudaei proficiscentes olim tempore Christi Domini in Templum, & Synagogas, non intelligentes verborum sensum, caruissent fructu talis communionis, & assistentiae publicis precibus. Insuper etiam dum summus Sacerdos solus in Templi secessu orabat, ad quem quoniam populus ut in Leuit. cap. I 6. non habebat accessum, sed extra remanebat; non potuisset idem tunc particeps fuisse de sacrificaniis orationibus, quas non poterat audire. Sed esto, simplices, & imbecilles non recreentur intelligentia verborum, sed solum adhaereant fidei, di cautioni Ecclesiae: Atqui talis desectus compensatur non solum per meritum. &exercitium seruentioris fidei in praedictis simplicibus
astantibus; verum ex sacro Concilio Tridentino sess a . cap. 7. Praecipitur Parochis, ut inter Misertimsolemnia, aut diuinorum celebrationem. sacra eloquia. salutis monita eadem vernacula linguas ingulis diebusfHis explanent . Vnde resultat, quod simplex populus apprehendat intelligentiam currentis Euangelij, Epistola, ct aliorum actuum ipsius sacrifici j. Quatenus autem aliqui ex Curatis animarum 'b hoc ipsorum munere propter ignorantiam, vel desidiam deficiant; talis inquam desectus est eorum illos ordinantium, non autem Ecclesiae: negligentibus illis quod praecipitur, ut conqueritur Ierem. Thre. . Paruuti quaesierunt panem, O ma erat qui frangeret eis. At quando etiam sequeretur suppostum, quod non possi quis interesse sera uitio, quod non intelligit; quis non videt confusionem Babel hac idiomatum . multiplicitate, & seruitium communionis Ecclesiasticae penitus dilaceratum Θdum Angli priuantur communicare cum Gallis , Galli cuni Germanis, Germanicum Polonis,&c. Quinimmo nec idem populus conueniet integer totus in eodem idiomate; nempe in Gallia Piccardus Idiota non intelliget Prouinciale, nec minus Vasco Burgundum.&c. Sicuti nec etiam in Italia Veneti non percipiunt Ianuensem, nec lanuenses Neapolitanum, &c. &in Anglia refert Ven. Beda suo tempore suille ibidem quatuor vulgaria idiomata penitus diuersa, dc sub Aethyopum Rege habent relatores, esse quadraginta diuersa idiomata. Habetur ulterius successiua alteratio, re variatio idiomatum inplerisque Regionibus i ita ut necesse esset singulis quibusque seculis ordinare nouam translationem idiomatum circa Ecclesiae seruitium, sicut idio ma mutatur; alias idioma,
quod erat in seruitio Ecclesiae, duobus, vel tribus elapsis iaculis, esset idem ilia opprobrium, & derisum . & resere Polybius lib. 3. historiae, quod tempore s eundi belli Punici non potuere Romani quasi amplius intelligere contra ius h hitos durante bello primo. Vide Romanorum vulgare idioma, quam breuitempore mutatum fuerat.
Consideremus etiam,quod quando Ecclesiae seruitium originaliter institutum ob varias translationes fuisset perditum. omnia media celebrandi Concilia niuersalia, & habendi certitudinem in rebus fidei, fuissent a nobis aliena; cum non possimus nobismetipsis promittere de vero sensu scripturarum ex nostra particulari inspiratione, di interpretatione: Quoniam Ecclesia Occidentalis non habet idionia, in quo spiscopi omnes eius iurisdictionis valeant conuenire, sicut in Latino idiomate Nec Orientalis Ecclesia olim existes Catholica minus habuit idionia commune inter omnes Episcopos, sicuti Graecum. Hinc in antiquis Con
239쪽
cilijs simul in Oriente congregatis, omnes Episcopi Graeci, ac in Occidente, AEpiscopi Latini conserebant deinde simul decreta utriusque conuen tus in te uentu hominum , qui callerent idiomata Latina , & Graeca: & ex iis de omnibus idiomatibus per orbem diffusis non deuenere ad nostram notitiam, nisi quae in corporata suere in Ecclesiarum seruitio . At si dicatur, quod Latino idiomate remoto ab Ecclesiae seruitio, seruaretur etiam illud in scholis. Respondeo idiomata, ut alia omnia, esse subiecta saecul rum reuolutionibus propter Barbaras incursiones, & Dominantium diuersa successiones, inter quas solum exercitium religionis remanet fixum, & immobile : Nec in hoc supplerent originari j Codices ex Latino, qui requirentes nouam eorum impressionem ad tempus, ij pariter cessarent deficiente Religionis com
Sed ulterius non solum excluderetur amplius uniuersalia Concilia ; sed seque retur etiam, quod omnes actus, & canones antiquorum Conciliorum,omnes Ecelesiae historiae, omnia scripta sanctorum Patrum ad sacrae scripturae intelligentiam, omnes Haereticorum consutationes, & demum omnes antiquitatis The- Bsauri, & monumenta omnia san sto Spiritu amata, quoad Ecclesiae regimen, post tot saecula remanerent sepulta intra profundam obliuionis ab1stum: sacrificium acceptis sinium Principi tenebrarum . Insuper omnes originarij codices sacrarum scripturarum, ad quos ob talem
ac tantam varietatem traductionum oporteret in omni casu confugere ad illos
verificandos, ij pariter suis ent deperditi. & ab usu, di hominum intelligentiata elapsi. Hebraicum quippe idioma, nisi fuisset seruatum in Synagogis Iudaicis, de
Graecum in Ecclesiae seruitio, cum utrumque illorum cessauerit esse vulgare; ea omnia profecto ab hominum memoria evanuis iit. Hinc Spiritus sancti pro iii- dentia apparet in sanctae Ecclesiae regimine, ut conseruatione originalium idiomatum uniuersalia mala evanuerint, cum caetera alia omnia particularia malae, non sic intense Ecclesiae statum tetigissent.
Nec praedictis repugnat, quod usus inco niti idiomatis in Ecclesiae seruitio sit
contra praeceptum Apostoli, prima Corinth. I a. ibi. Unicuique autem datur ma- Cnifestatio1piritus, ctc. ali' gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtut tim,
alii prophetia, alii discretio spirituum, alii GENERA LIN GUAR VII, alii
interpretatio sermonum, circ. Quoniam hoc nec formaliter, nec per consequens repugnat usui Ecclesiae in seruando originali idiomate, quoad seruitium Ecclesia1licae Liturgiae . Apostolus enim ibi loquitur de idiomatibus originaliter, &uniuersaliter incognitis Ecclesiae; &non aliter dei diomatibus, in quibus suit sinit iter institutum seruitium, quod decursu temporis factum est incognitum non integro corpori, sed simplicibus personis, & idiotis Ecclesiae: Nec loquitur minus de idiomatibus incognitis apprehensis, & acquisitis studio naturali, quae animarum Pastores, & non omnino indocti possent intelligere ad hoc , ut simplex populus respondere possit Amen; sed de idiomatibus miraculose,& supernaturaliter, ac per Spiritum sanctum insulis, ut dicto textu, prima Corinth. I a. Haec autem omnia operatur unus & idem Spiritus diuidens singulis. prout vult; quae discerni non valent, an a bono, vel malo spiritu sint, niti per intelligentiam:&si
aliter intellexisset Apost. sequeretur, quod nec Dominus Noster, nec Apostoli Dintersuissent seruitio ludaicae Ecclesiae, quod reddebatur Hebraico idiomat quod incognitum erat simplici populo, sicuti & Apostolis non intelligentibus aliud idioma , quam Syriacum ante donum linguarum in die Pentecostes. Nec aliquis asserat, quod praesens usus incogniti idiomatis contrarius sit consuetudina Ecclesiae primitiuae: Quoniam scimus non alium tunc solitum filisse in orientali Ecclesia, quam usus c raeci idiomatis , sicuti Latini in Occidentali: quippe clarum est Liturgiam sancti Basilij communem suisse Orienti uniuerso, ut ex Petro Diacono ad Fulgent. Quod autem Litur a sancti Basilij suisset Graece scripta, patet ex Concilio Trullen. cap.a. et ex Concillo secundo Niceno, dc ex Damascea. Orthodoxae fidei lib. cap. i . & nihilominus, quod omnibus illud: a P rvulis
240쪽
A populis non fuisset vulgare Graecum idioma, praesertim Cappadocibus, Galatis,
Licaonibus, Aegypt ijs,SIris nam ex omnes Orictis Prouinciae linguam propria,& separatam habebant, ut conliat ex c. 2. Actuum Apost. praeter sanctorum Patrum auctoritateS.
Similiter quoque in tota Occidetis Ecclesia, nempe Aphrica, & Europa, reddebatur seruitium in solo Latino idiomate, ut eX, verbis ;bursem corda : Habemus ad Dominum: Gratias agamus Domino Deo noHro: Dignum, o iustim est. . Similia ex Patribus, & maxime D. Ausust. de Dono perseuerantiae lib. 2. cap. I 3.& idetestatur sanctus Cyprianus in term. orat. Dominicalis; dc Albinus de diu in . ossic.& Amalarius de oste. Eccles qui vivebant anno 8oo. & testatur, quod non solum in Gallia , sed per totu occidentem celebrabatur ossicium diuinum Latinoidiomate, ut etiam decreuit Concilium Toletanum quartum can. a. & Ia. Et nihilominus clarum est, quod Latinum idioma non erat in parte aliqua vulgari extra Italiam δε Romanorum Colonias per Imperium diffusas;utpote erat Car-- thago in Aphrica ubi Latinum idioma erat vulgare;cum D. August. vii talis dixe- rit lib. I. Consess. cap. I . illud se apprehendisse ex nutricum blanditi js: & pariter Latinum idio ma in toto occidenti cum illud particulare suis let in IudicioruCurijs, nec non in supremis negotijs, ac litteratorum idiomate apprehenso, &intellecto a cunctis hominibus non vulgaribus, & qui virumque callebant idioma; nec propterea cognitum erat rudioribus rusticis, nec qui unicum,lc maternum retinebant idionia.
Concludamus igitur, quod sicuti idioma Lannum semper retentum est in seruitio Occidentalis Ecclesiae, in qua Apostoli illud instituerunt, quod in hoc grauissime quippe errant Nouatores, non idem seruando. Declarando tamen praedicta omnia esse intelligenda de precibus,& orationibus publicis, in quibus publico, & communi idiomate omnes uti debent, quamuis ab eruditioribus solummodo tale idio ma intelligatur; cum sit sussiciens eo casu ut Idiotae; & Populus respondeant Amen. Praeterea si Ecclesia Catholica in publicis orationibus non frustra orat pro fidelibus, &alijs peccatoribus absen-
C tibus, imo etiam non curantibus, & renuentibus pro se orari; multo magis cum fructu orare censenda est pro praesen tibus, & cupientibus orari pro necessitatibus suis etiam non intelligentibus: Unde Orig. homil. ao. in Iosue, inquit. Si vides aliquando legi scripturam in auribus tuis. quam non intelligis; interim hanc primam . sicias te fuscipere utilitatem,quodsolo auditu, velut precatione quadam,noxiorum viatiorum , quae te obsident, virus depellitur. Quod satis diuersum est in priuatis Ac particularibus orationibus; quia tunc
potest quisque vii ldiomate sibi magis proficuo, de intelligibili; & ita intelligitur
Apost. I. Corinth. I vers. Ig. de quibus quoque precibus Origen. loco citato
ait: Et si non intelliymus, quae ore proferimus, illae tamen Hirtutes , quae nobis adsint, intelligunt; ct velut carmine quodam inuitatae, ades nobis Oferre auxilis delectantur. & S. Chrysost. homil. 3. de Laetaro. auod si non intelli , quae insacris continentur: etiam si non intelligas illic recondita, tamen ex ipsa lectione multa nascitur anmmonia. - Neque vero opponas ad eiusmodi precationum senus, quod Christus Domi-υ nus ex propheta improperat: Populus hic tibi' me honorat, cor autem M. Quod Hieronymo & Ambrosio exponentibus haec Domini verba, non intelliguntur delegentibus aut recitantibus, quae non intelligunt; sed de ijs, qui ore profitentur pietatem, & dicunt se Deum diligere, saetis autem negant. Quod si orantibus dictum velis; de his interpretare, quamuis nota orent lingua, voluntarie tamen ita vagantur animo; ut quod dicunt non intelligant: Et noc idem Dominus declarauit subdens: Cor autem eorum longe viam.