De veteribus sacris Christianorum ritibus siue apud Occidentales, siue Orientales catholica in ecclesia probatis. Ioannis Baptistæ Casalii Romani explanatio. In qua haud pauca, ... de sacris ritibus, ac de illorum mystico sensu, ... modo adnotata, mo

발행: 1647년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

aeternae. Et quem admodum Apostolis pro piscatione piscium reddidit piscationem hominum: & diuiti, qui de regno interrogauerat, pro terrenis diuit ijs cae-Iestes diuitias pollicitus eue ita contra hic, quibus vitam aeternam Christus erat daturus, nempe uiuificum suum corpus & sanguinem, eis Ofierre iussit ea, quae breuis & momentaneae vitae causa sunt; ut pro vita vitam reciperemus. & pro temporali aeternam : & nostri misericordia sit gloriae retributio : Cabasilas ii L. Interpret. diuini sacris cap.

Praeterea, Panis propositionis sanctificatus indicat purgationem mundi,&eximias diuitias bonitatis, & clementiae Dei: in eo quoa filius Dei homo factus est. dc seipsum proposuit hostiam, & oblationem, & redemptiuam propitiationem pro mundi vita, di salute: oblatus est, ut primitiae. & holocaustum selsctum Deo dc Patri pro genere humano, ut ipse ait: Ego sum Panis, qui de Caelo δε-

sev ι . &, qui manducat hunc panem, uiuet in aeternum de quo Hierem. Venite O mittamus lignum inpanem eius: Ostendens lignum Crucis, in quo Corpus eius infixum est. Ita S. German. in Theoria Rer. EcclesIn principio vero Liturgiae ante omnem orationem Sacerdos gloriam Dei celebrat , non semel dumtaxat, sed personis distinctis Patris, & Fiiij, & Spiritus Sancti . Quia per Incarnationem Domini primum didicerunt homines, tres esse Personas: unde oportebat in prooemijs praelucere , dc praedicari Trinita

Antiphonae sunt Prophetarum praedictiones , praenunciantes aduentum Filii Dei ex Virgine super terram, & clamantes: Deus noster super terram visus HI, O decorem induit: id est, Incarnatiouem eius manifestantes, quam nos suscepisse. &didicisse per Ministros,& oculatos testes Uerbi,Apostolos profitemur. Sciendum, initio omnis ossici; primum Ueteris Testamenti cantari Psalmos , deinde nouae Gratiae Cantica; cuius legislator natus extremis diebus oracula fudit; ut omnes intelligant, unum & eundem Deum ac Dominum este, qui has ct illas leges sanciuit, Christus; ut inquit. S. Germanus in Theor ia. Peractis alijs obseruationibus, Sacerdos stans super altare in altum tollit Euagelium, &ostendit: Domini ostensionem significans, quando coepit multis apparere. Per Euangelium Christus significatur, quemadmodum & prophetici libri dicuntur Prophetae. Quia vero qui praedicitur, ostenso. & per seipsum.

apparente; verbis Prophetarum nemo vult attendere: propterea Ostenso Euangelio cessant prophetica. Canimus autem si quid est noui Testa inenti; vel etiam Deiparam, vel alios Sanctos laudamus, vel ipsum Christuin cauticis celebramus, ob ea, quae dum nobiscum versaretur, passiis est, vel secit. Deinde etiam ipsum, ut Trinitatem Deum decantamus, hymno quamuis Angelorum: Hoc enim, Sanctus. quod ter canitur: Illud vero. Deus Fortis Immortalis, desumptum G psalmo David, Sitivit anima mea ad Deum fortem viuum. Haec aute in suscepisse. &illis coniunxisse,& supplicationem adiecisse, nempe, Miserere nostri. est Ecclesi e eorum, qui Trinitatem unum Deum. &sciunt&praedicant: partim, ut ostendatur Ueteris Testamenti cum nouo conuenientia: partim, ut Angeli, & homines

fiant una Ecclesia. & Chorus unus per Christi aduentum, qui est supercaelestis

8eterrenus. Propterea, postquam est ostensum Euangelium, hunc hymnum canimus, propemodum clamantes, quod is nobiscum versatus, nos statuit cunia

Angelis, & in illo Choro posuit. Cabalitas in Liturgiae expositione capitur

Asieluia, preco Euangeli j vociserans, Dominus venit; vel, Laudate, celebrate . Alleluia clamat David. & est, Deus noster manissim veniet, ct ignis coram ipso praecedet. Apparuerunt fulgura Euangelistarum eius orbi terrarum. Hebraica enim lingua est vi, venit, apparuit: El, Deus: sia, laudate & celebrate viventium.

Deum. Aliter AI Pater: EI Filius : uia. Spiritus sanistus. Aliter Alleluia, diuinam laudem significat trifariam propter tribus Personis distinctam Patris,Filii, 3c semcti Spiritus singularem Deitatem S. Germanus in Theoria. Thuribulum statim desertur, quod Humanitatem Christi subindicat. Ignis .i Z et Deitatem:

392쪽

36 a DE VETER. SACR. CHRISTI RIT IB.

Deitatem: Odoratus sumus indicat bonum odorem Spiritus sancti praeceden- Atem : I ncensum est fragantissima laetitia . Recti audiamus Sanctum Euangelium ; id est . erigamus mentes nostras cum operibus a terrenis , S intelligamus bonorum declarationem. Quatuor Euangelia sunt quatuor uniuersales venti, iuxta quadriformia antiam alia; duo sane Cherubin illa. in quibus sedet uniuersorum Deus : ex quibus constat sedente super Cherubin Deum, dc continentem hoc Vniuersum, pates ctum dedisse nobis quadriforme Euangelium, id est uno spiritu contentum. Quatuor enim facies habent: ac facies eorum imaginem reserunt administrationis filii Dei. Primum enim animal Leoni si te est. denotans emcaciam eius & pri cipatum,& regnum. Secundum simile Vitulo, sacrificium, de sacerdotalem Ordianem indicans. Tertium habens faciem Homi nis,Aduentum eius secundum Homi nem manifesto praescribens. Quartum simile Aquilae volanti, sancti Spiritus aduolantem largitionem declarans. Igitur & Euangelia his consormia sunt, in quiabus insidet Christus : nam Aquila, quae est secundum Ioannem Enangeliunia. quem habet a Patre principatum eius. &gloriosam generationem enarrat, in- Bquiens: In principio erat Verbum: ct omnia per ipsumsucta sunt, sine quos hine ι nihil. auo actum et . Taurus, qui est secundum Lucam Euangelium, cunt sacerdotalem speciem praeseserat, a Zacharia sacerdote Incensum offerente incipit, inquiens Fuit in diebus Herodis sacerdos quidam nomine Zacharias cte. Ma thaeus vero in humana eius generationem concionatur inquiens: Liber generatio nis Iesu Christi: cte. Hominis vero consormatione habet hoc Euangelium a Christi Natiuitate. Leonis specie Marcus.a prophetico Spiritu ex alto adueniente.

Hominibus initium secit, inquiens: Initium Euangely Iesu Chrisi, ut scriptumen

in Prophetis, Ecce ego mItto Angelum meum, oec. His vero sic se habentibus, imperiti & temerarij sunt omnes, qui abrogant id eam Euangelij, & siue plures, siue Pauciores, quam quae dictae lunt, circumserit ut Euangeliorum facies. Post diuinorum Euangeliorum Lectionem. Preces, & Peliones interim fiunti pro ipsis Catechumenis, fidelibus, de i plo Pontifice. D. August. serm. I 37. de Tempore . Ecce postfermonemsit Missa Catechumenis, manebunt eles , sentetur Cad locum orationis. Quibus expletis, Diaconus tribus vocibus clamat. βῶ --que Catechum mi recedite. Catechumeni 3c nondum ad milli ad Christi mysteri foras migrant; quoniam ad sacrificium processurus sacerdos nefas est interesse illos, qui non sunt mystersis initiati, Cabasilas in Liturgia cap. a 3. & de his nos diXimus supra cap. ao. Hinc Chrysost. in Matth homil. 2 . MFLieria clausis ianuis celebrantur, ut rar, qui nondum initiati sum, adesse prohibemus e non quia insidimitatem aliquam Heriorum esse deprendamus,sedauia ad participationem eorum illi adhuc quor arcemus infirmisum. Et idem D. Chrysost. homil. 4. in Matth. Hi

inter eos infides que dytinguas. solo celebrandi m ieri' tempore dignosta posunt,

dum videlicet alios excitii videris, alios vero intus reueri.

Sacrorum ad sanctam Mensam depositio, sepulturam designat. 8c resurrectionem,&illinc assiimptionem: merito Sancti Patres ita perfici haec & offerri censuerunt. Ablutio manuum innuit nobis sacerdotibus, ut puri conscientia , mente, & cogitatione, quae sunt manus animarum nostrarum,cum timore &mansue - -

tudine, & clementia omni accedamus ad sanctam Mensam: Et diximus nos su- pra cap. Io. ubi de offertorijs. Manuum Ablutio indicat, ut Sacerdos a peccatis sit mundatus. Cyrillus Hie- .rototomymit. Catech. s. Arystig. Vidistis igitur aquam manibus Diaconum porrigentem sacerdoti, re illis, qui circum altare Dei stabant Prestiteris: num ideo prorsus dabat, ut sordea corporis abluentur 3 nequaquam : sed illa manuum, ablutio symbolum est oportere nos a peccatis omnibus & iniquitatibus mundari: non ne auditis David mysteria ista tractantem & dicentem . Latiabo tuto innocentes manus meas ct circumdabo altare suum Domine.

Ianuarum clausio. ut mos est Graecorum Liturgia. γ&super has Veli, seu Cortinarum explicatio, quod aer appellatur: Diuinore velatio nocte indicat illam

393쪽

lam, in qua discipuli proditio processit: &ad Caipham & Annam abductio&alia, quae tunc contingerunt: Quam ob rem hoc velamen AEr nominatus est, quia occultatus ab eo tenebrosus aer dictae noctis, designatur. Sublato aere &Velo contracto, ianuisque apertis, tempus matutinum illud innuitur, quando post mortem, Jc sepulturam resurrexi te ac etiam manifestata sunt nobis &reuelata omnia antiquae legis Arcana. Vel etiam dicas ex Velo amoto Caeli aperitio- nem denotari D. Chrysost. in cap. I. ad Ephes homil. 3. his verbis. uuando amdis precamur pariter omnes : dum vides Helasublata. tu cogita Caelum ipsum reserari,

Angelusue defendere. Velum dicitur etiam propter Apostolum inquientem Habemus fiduciam in introitu Sanctorum in 1anguine Iesu Christi, quam renouauit nobis viam salutis nouam ct inuentem per velamen : id est, per carnem suam . San- ctus Germanus in Theoria. Deinde progreditur Sacerdos cu fiducia ad thronum gratiae Dei, cum veraci Corde,Conserens sermones cum Deo, non iam per nubes, ut aliquando Mosesi Tabernaculo Testimoni j, sed reuelata iacie gloriam Domini oculis cernens: ac Sanctae Trinitatis diuina cognitione&fide initiatur. Deinde Populus vice Cherubicarum virtutum, & quadriformium animalium clamamat. Sanctus , Sanctur, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; id est, ter Sanctus: &vnus Deus virtutum: singularis, natura in Trinitate. Flabella, quae super sacrificio tenent in mani bis Diaconi Graeci, ut in Litur- Fia M. a D. Basilij, de quibus nos diximus supra etiam in cap 3ς. Haec inquam indicant Seraphim sex alis praedita , 5c multi oculorum Cherubim effigiem. Dicimus igitur semper & inseperabiliter adsuisse Virtutes caelestes una cum Domino Christo: praecipue vero in nocte. ciua traditus est : Eae vero cernentes in Christum execrationes, colaphorum inflictiones, ludibria Iudaeorum , aliaque omnia tremenda; admirantes &stupentes in singulis, quae fiebant longanimitatis & pa'tientiae magnitudinem : velantes suas facies se auertebant: & iterum Domini

maiestatein reuerentes, ad se redibant; id autem iaciebant usque ad eius in Cruce exaltationem, quae gloria potius est. ac non dedecus: haec enim est initiu nia operationum, dc virtutum diuinarum: hinc terraemotus. trium horarum tene brae, Veli Jc petrarum disruptio, monumentorum patefactio. dc mortuorum

resurrectio, & alia quaecumque. Itaque per huiusmodi Flabeli , contegi alarum compage id quod Deitatis ignotum est & occultum, indicatur. resert S. GermanuS in Theoria. Elat o autem in altum venerandi Corporis repraesentat Crucis elationem, &mortem in ea, dc ipsam resurrectionem. Quod autem Sacerdos ter faciat in aεre

signum Crucis cum venerabili, &viuifico pane. innuit Sanctissimae Trinitatis mysterium: passis est enim Filius, &Sermo Dei, beneplacito coaeterni Dei, re Patris, eooperatione sancti Spiritus . Ex Sancto Germano in sua Theoria. Unde D. Chusost. homil. 6o. ad Antioch. Popul. inquit. Cum ergo Sacerdotem videris erentem non ut Sacerdotem putes hoc facientem, sed inuisibiliter Christi manum

montem non absolute omnibus sacramentorum communio est licita, ipse Sa S a . at . Cerdos quoque non omnes vocat: sed vivifico pane accepto, &ostenso, eo qui digni sunt ipsius participes futuri. vocat & ait : Sancta Sanctis. Propemodunia dicens: Ecce panis vitae, quem videtis. Accurrite ergo, participes futuri, sed non omnes; sed ii quis Sanctus . Sancta enim Sanctis solum permittuntur . Sanctos autem hic non dicit virtute perfectos , sed quicumque ad illam tendunt persectionem, sed non dum sunt assequuti; etenim eos nihil prohibet Sanctorum effectos mysteriorum participes, sanctificari: & Apostolus lcribens ad uniuer, sum Populum, inquit: Fratres Sancti vocationis supercaelestis participes, donec ei coniuncti sumus, aptamque compagem & connexionem seruamus, vivimus . vitam & sanctificationem per sacramenta ab illo capite, & corde trahimus ; postquam autem abscissi fuerimus & a Sanctissimi corporis integritate exciderimus, frustra sacra mysteria gustamus.znec enim transmitterur vita ad membra mom

394쪽

tua S abscissa. Et ideo cuni clamauit Sacerdos; Sancta Sanctis, fideles contra exclamant. Vnus Sanritis, istis Domini Iesu Christus ingleria Dei Patris. De quiabus vide Cabasilam cap. 36. o M., no im- Dicitur in Missa oratio Dominicatis: ut D. Hieron 3 m. lib. 3. aduersus Pel -- - sum inquit. Sic enim Christus docuit utilos Dos, in quotidia in corporis illius cristio , credentes audeant loqtii Pater noster, qui es in Caelis, Oc. & Cyrillus Hi rosolym . Catech. s. inquit. Deinde dicitis sitim strationem, Aper propitiationis h filam, quam Saluator Discipulis Dis tradidit, cum pura conscientia Patrem nuncupantes Deum, atque dicentes Pater noster, qui es, comitiis pari . Peracta Dominica oratione osculum Pacis praestatur. Cyrili. Hier lym. Catech. g. inquit. Deinis clamat Diaconus: oyctilemini vos inuicem: atque tunc mutuo

nos osculo si lutamus; non hoc ita accipias quasi osculam iliud sit ei modi, quale in

foro inter communes amicos esse consueuit,sedhoc osculum animas mutuo conciliat, O omnis iniuriae oblimionem illisspondet. de D. Chrysos .lib. I. de Compunctione cordis . Osculum Pacis porrigere tempore quo asseruntur mumera, in υμ est sed vereor ne

plures ex vobis labijs tantum hoc faciant, cum Christus non ex ore sed ex corde pacem desideret ct sectu velit proximum, non labijs salutari. .ai. Disis. Ex huiusmodi Panis fractione immensus Christi amor ostenditur. Chrysosti. ad Corinth. homil. a . ait. Sed quare addit Paulias Panem scilicet, que rangimus hoc in Euchari ita videre licet, in Cruce autem minimὸ, sed omnino contrarium : os enim eius inquit non conteretur: sed quod in C cepamus non est, id in oblatione patitur. O propter te si inet, ut omnes satiet. Praeter vinum & aquam frigidam, quae a principio sacrificij in Calice miscent, ---isera ac temperant; iniundunt Graeci etiam aquam lenientem in Calicem, perare

W- . iam Consecratione, immediate ante Communionem. Et quamuis Balsamon tria

responsione IS. ad quaesita Marci Patriarchae Alexand. velit id sieri ad demonstrandum, quod languis & aqua, quae fluxerunt e Sancto latere Saluatoris tempore Passionis eius, vivisca esse constet, quae feruentia effluxerunt: quod etiam retulit. Sanctus Germanus Patriarcha Constantinopolitanus, qui floruit an .73o. in Theoria Liturgiae: sed quod ex vivo latere effluxerint. sano modo intelligem C dum nam ex D. Io. postemiisiim spiritum unus Miles Lancea latus eius aperuit &viuum latus appellat propter Diuinitatem: Quare non ex vivo, sed veluti

ex vivo corpore manasse dicendum est: miraculose enim ex mortuo Corpor

veluti ex vivo sanguis S aqua essu Xerunt: estque hoc modo triplex mirac Ium : quod ex mortuo corpore, quod sanguis & aqua. Sea calida, effluxerint. Et ita immerito Graecos a Latinis reprehensos , voluit Arcudius de Concordi Ecclesiae occidentalis, & Orientalis lib. 3. cap. 39. Voluit Angelus Roccha tria Libello de Solem ni Communione sumini Pont, quaest. s. Per aquam calefac tam vino mixtam Populum charitate seruentem i atque ad martyrii Passionem praeparatum significari posse, Ut in Apocal cap. 3. N 27. Hinc, ut inquit Papias, Calix potionem calidam, vel Passionem puel Hironymo teste, mortificationem carnis, seu animum ad martyrium se per Paratum significat: siue ut Origeni pi . cet, Passionem dolorum, aut martyriJi Quod sine Igne, &seruore charitatis esse non potest. Quem profecto fidei, vel charitatis seruorem , ut videre est in Misis, S S. Basiiij dc Chrysostomi, insinuant Graeci,dum aquam calidam calefactam, Dseu seruid in vino iam consecrato adiugunt Caeterum, circa praedictum Graecorum Ritum Innocentius Papa Quartus in Bulla ad Legatum Regni Cypri in Registro Bullarum Ponti sic. sui anno Vndecimo super Ritibus Graecorum . qui tolerari, vel tolereri non possint, num T. inquit. Porro in apositione aquae, Uriagida, siue calidae, sue tepi , in Altaris sacrificio Dam, si velint consistiudinem

Graeci se antur; dummodo credant O reserant, quod seruata Canonis formu cois

siciatur pariter de utraque. n

Quid maxime in Communione agendumΘChrysost homil. 83. in Mariti inquid ς varias egit antequam Discipulis daret, ut etiam a vatiarum arone incipi mus: pineaquam dedit, ct hymnum cecinit, vi ct nos similite actam . . r

395쪽

A Coni unicare pueros, & insantes suit antiquitus in usu etiam in Occidentali

Ecclesia, ut refert Clemens Rom. lib. 8. Constitui. Apostol. cap. ao. sed potiss-mum hoc etiam in praesenti seruatur apud Graecos, ut pueris porrigant Eucharistiam; cum isti propter innocentiam nullum Eonant, neque possint ponere obieem.unde sacrainentum illis infallibiliter conferat gratiam: Quod miraculo comprobatum est Constantinopoli tempore Iustiniam Imp. resert Euagr. Ecclesiast. lust. lib. cap. 3 s. re Nicephorus lib. II. cap.a s. Uerum est etiam, veteres latinos aliquando communica ita infantes, sed sub una specie tantum; nimirum instillando in os eorum aliquid sanguinis Domini, cum non possint illi solidum cibum sumere. Hugo de sancto victore de Sacram. lib. I. cap. ao. D. August. epist. 23. ad Bonifacium, & idem epist. Io . quae consuetudo non solum in toto oriente , & alicubi in Occidente, approbata priscis temporibus : Postmodum crescente numero Fidelium, dc refrigescente charitate , cum minori cura. ac diligentia sacramenta administrarentur, magis ad decentiam, & reuerentiam sacramentiexpedire visum est, si paruulis ante usum rationis sacramentum denegaretur, quam fiali quali utilitati eorum'prouideretur. Quocirca si vellent Graeci se in hoc con formes reddere Romanae Ecclesiae, melius facerent, quam si persistant in antiqua eorum consuetudine , ut inquit Arcu dius de Concordia Ecclesiae Orientalis & Occidentalis lib. 3. cap. o. quod etiam damnat Pius Papa Quintus ilia Breui anno 1s6 . I 6. Febr. impresso apud Quuantam in summa Bullarij pag. mihi a67. Non solum apud priscos Graecos Patres fuit retentus usus se communicandi sub unica specie Panis; verum etiam urgente necessitate conserebatur Euch ristia sub unica specie Vini tantum: Nam & pueris post Baptismum conserebatur Eucharistia sub specie vini tantum. ut diximus supra. Ac etiam Eucharistia sub specie vini dabatur interdum aegrotis. qui prae morbi vehementia Panem consecratum deglutire non poterant: ut Lindanus ex Concilij Carthaginensis Decreto lib. 4. Panopitae Euangelicae cap. s6. his verbis. auare videre I, tunc unius decies communionem fui se nonnuuis etiam magni nominii Ecclesiise, etsi non C omnibus nec toto orbesolemniter usitatum. Quid quod alicubi videre Hi inuis intemdum aegrotis sacram admini iratam Euchariniam sub una mini specie, cum Panem sacrum non posent prae morbi vehementia sumere aut deglutire. Haec Lindanus. Verba vero Conciliu Carthaginensis cap. 76. &a s. quaest. 6. is qui cap. 8. haec sunt. Is, qui paenitentiam in infrmitate petit, si casi dum ad eum Sacerdos invitatus

venit, opprisos infirmitate obmutuerit, vel inphraenesim versus erit; dent te timonium, qui eum audierunt , O accipiat paenitentiam: Etsi continuo creditur morum rus, reconcilietur per manus impositionem, O infundatur ori eius Eucharistia . Itet .

phreneticis morituris sub vini specie Eucharistia dabatur. Quod etiam ex Concilio Toletano sancitum: nec mirum; quoniam sub qualibet parte Hostiae consecratae, & qualibet vini consecrati, totus est Christus . Vt ex Concilio Florentino de Sacram. Eucharist. Quod etiam resert Arcu dius de Concordia Ecclesiae Orientalis, S Occidentalis lib. 3. cap. o. Eucharistiam in die Comete Domini consecratam, usque ad annum praetextu insirmorum, ut de illa videlicet ipsos communicent, quasi maioris efficaciae: D non reseruent; liceat tamen eis pro infirmis ipsis corpus Christi conficere, &per quindecim dies, &non longiori temporis spatio conseruare, ne per diutum nam reseruationem reddatur minus habile ad sumendum. Vt in Bulla Innoc. IV. super Ritib. Graecor. relata in summa Qua rantae pag.26ς. num. 8. dc suit etianti supra dictum cap. xiij. & propterea talis abusus grauiter reprehenditur a Diuo

Ambrosio lib. s. de Sacrament. cap. 6.

In casu neces statis presbyteri Graeci catholici possunt Latinos absoluere . Dummodo utantur forma praescripta in Concilio florentino; & postea, si v luerint , dicant orationem deprecatiuam, quam pro sorma huiusmodi absoluti

nis dicere tantum consueuerunt.

Tollendus Graecorum abusus ubi est, ut vir atque Uxor simul, di eodem tem pore b

Communio ut

396쪽

pore eidem Presbytero confiteantur . Ita ex breui Clementis Papae VIII. an- Ano is ρ . impresso in Summa inarantae pag- mihi a6I . . Presbyteri Graeci baptizatos chrysmate in fronte non consignent; cc loli Episcopi consignant chrysmate in fronte baptizatos, ut in bulla Innocenti j I V. de, Ritibus Graecorum . Episcopi Latini infantes,seu alios bapti Eatos a presbyteris Graecis de sancto Chrysmate in fronte consignatos, confirmen t: & tutius videtur, ut cum cautela, & sub conditione id faciant nempe, Si ra confirmanu, ego te non eonfirmo, si non es confirmatus, ego te consi nosigno Cruciso confirmo te cirruemate salutis In nomine Patris Oc. Praesertim, cum verisimiliter dubitari potest,

quod ab Episcopis Graecis fuerint baptizari. Vt ex Breui Clementis Papae VIII. super aliquibus Graecorum Ritibus, impresso in Bullario Quisantae. Singuli Episcopi in suis Ecclesijs in die Coe nae Domini possunt secundum formam Ecclesiae Chrisma con ficere, ex Balsamo quidem, & oleo oliuarum: nam Spiritus sancti donum in Chrismatis unctione consertur. Sed si suum antiquum ritum in hoc Graeci potius seruare voluerint, videlicet ouod Patriarcha una cum

Archiepiscopis. & Episcopis eius suffraganeis: & Archiepiscopi simul cum sus-fraganeis suis simul Chrisma conficiant in tali eorum consuetudine tolerentur, ut

in bulla Innocentij Papae IV. super Ritibus Graecorum: de qua in Summa Qu

ordinati ab Episcopis schismaticis . alias ritξ ordinati seruata debita forma, recipiunt quidem ordinem, sed non executionem. Proinde ordinati ab E piscopis schismaticis , correcti, vel emendati reconciliandi sunt, &absoluendi cum poenitentijs salutaribus, dummodo errores vel saltem schisma ordinatoris abiurent in iudicio, vel publice, vel secreto pro qualitate facti. In ordinibus autem per eos alias rite susceptis ministrare non permittantur, nisi cum ipsis super Irregularitate huiusmodi occasione contracta auctoritate sanctae Sedis Apost

lieae fuerit dispensatum.

Non sunt admi tendi Episcopi Schismatici, sue pro ordinibus, siue pro aliJs sacramentis conserendis sed detinendi quo ad sancta sedes Apostolica desuper consulatur&responsum habeatur. ' .. Graeci sine litteris dimissorijs Episcopi Latini Diocceiani ad sacros ordines promoti,suspensi sunt; etsi suspensi suis ordinibus ministrauerint, emciuntur irregulares, sicut& Latini. Super huiusmodi autem & similibus irregularitaliabus, duensandi facultatem a sancta Sede Apostolica obtineri oportet. Si Episcopus Latinus Graecum aliquem ordinare voluerit, qui a Presbytero Graeco in baptismo Chr3smate in fronte de facto fuerit consangnatus; debeti lutum antea confirmare, saltem sub conditione, Nisi es confirmatus , cte. Ita ex Breue Clementis Papae VIII. super Graecorum Ritib. anno Is 97. relato in sum

Episcopi Graeci septem ordines secundum morem Ecclesiae Romanae cte caetero conserant, cum huc usque tres de minoribus circa ordinandos neglexillo ditantur : illi tamen qui iam sunt taliter ordinati per eos tolerentur, Vt ita nulla

Innocenti j Quarti super Ritibus Graecorum, in summa Quarantae pag. Σος. Nunquam Monachis Graecis, seu Calogeris, animarum cura committatur. nisi ex necessitate, vel alia iussa causa. . Presbyteri seculares Graeci, abiuratis schismate, oc erroribus , atque in fide Catholica bene instructi, in Parochialibus, seu Curatis Ecclesijs Graecorum instrui possunt. Ex Breui Clementis papae VIII. super Ritib.Graecorum an . I 3 97. impresso in summa marantae pag. mihi a 6 a. Sacerdos quoque Coniugati, &alij, quibus Parochiarum cura, vel Eccleti rum Parrochialium regimen per Episcopos suos committitur, licite M libere possint Parochianorum suorum consessiones audire, ipsique poenitentiam uugere pro peccatis; Vt ex Bulla Innocenti j IV. super Ritibus Graecorum im 'presia in summa uantae pag. 26 s. num. Io.

397쪽

A In sacramento Ordinis utrum sola manuum impolitio sit lassiciens materia in Ecclesia Graeca absque unctione, porrectione Calicis, re aliorum instrumentorum, sicut mos est in Ecclesia Latina . A rcudius de Concordia Eceseliae O cidentalis & Orientalis lib. 6. cap. 7. quamuis in utraque Ecclesia velit solania manuum impolitionem sum cietem esse materiam: nihilominus, quoniam satis a dua est quaestio; Sc hic Romae annis praeteritis iussu summorum Pontificum Pau

li V. de Urbani VIII. plures suerunt super hoc articulo habitae Congregationes Nihil in hoc firmabo.

Diaconitiarum munus iam diu apud Latinoscessauit. Apud Graecos de prae- --i v. dictis Ritus recesentura Matthaeo Blastario in suo Nomocanone, ubi ita scribit: Veiosne libri, qui Cremonias omnium ordinationum complectuntur, etiam annos atatis, quotus se oporteat Diaconisia prascribitur; siilicet quadragesimo, Et habitum Monachalem, O eum quidem perfectum, Omntutum vitae, quod nimirum

deceat eam cum viris virtute praefantibus certare. Praeterea ea omnia peragi in eius

initiatione exceptis paucis tradunt, quae O in Diaconorum flent. βuippe ad B cram mensem adducta. pallio Pontiscis contegitur, extremitatibus nil aparte axteriori Ponti is pendentibus, ac prolatis illis verbis, Diuina gratia, quae infirma sanat: neutrum pedum ad genuflectat; sed tantum caput inclinat; impositaque illi manu Pontifex precatur, ut e reprehensione minineris opus perficiat, casitatem au. perfectam conuestionem metur. Ac ita sacris adibus assidua priso sis. Non autem permittit ei immaculata adminiHrare Eucharvitae msteria rec Flabellum in m

nu ipsi tradit, visi in ordinatione Diaconi; sed Stolum Diaconorum subter Pasitum

Pontifex collo eius imponit , deductis extremitatibus Stola ad partem anteriorem. Tempore vero Communionis pin Diaconos diuinorum myHeriorum participem efficit . βua accepto Calice ex manibus Ponti s impertit nemini, sed continuo ipsum Altarisacro imponit. Haec Mattaeus. Circa praedicta docet Turrianus, quod impositio manuum Diaconissae non eximat eam ex ordine Laicorum : accipitur

enim impositio pro benedictione. Vnde potius abusus Graecorum erat, si qui

solita serina veroorum, quae sacris ordinibus conuenit, Diaconissam consecra-C bant: imo ipsi permittere ingredi Sanctuarium minus licebat , ex Can. - Laodicen. Ic multo minus tangere Calicem. Omnium vero minime fas erat accedere

ad laeram Aram intra Sanctitarium & ibi sacris initiari: & ita late refert Arcu-dius de Cone cirdia Ecclesiae Orientalis, & Occidentalis lib. 6. cap. Io. Sicuti nee permissum Mulieribus Graecis fecit ire ad Altare, sed ab illius ministerio repellantur omnino, ut in Bulla Innoc. IU. super Ritib. Graecorum apud Quaram tam in sua summa pag. mihi a6ς. num. 14 Quamuis Matrimoni sit in dissolubile ; ut quos Deus coniunxit, homo non separet. Fuit tamen Graecorum erronea opinio, in causa Fornicationis dirimi matrimonia , etiam quo ad vinculum, & omni ex parte solutionem. & ita intelligunt illud Euangelium Matth. I9. & plurimas in hoc rationes adducunt nempῆ: si Matrimonium sit inter Infideles & alter eorum essiciatur Fidelis, potest solui etiam quo ad vinculum: cur igitur non in causa fornicationis8 Ac etiam spiritu lis fornicatio separat sponsuma sponsa; ita ut sponsus valeat aliam sibi deligere,. eur hoc non admitMur in carnali coniugio 3 cum in carnali sit spiritualis signifi- D eatis. sed contra opinionem Graecorum est textus Rom. 7..illamque opini nem diise impura at etiam Graecus Arcudius de Concordia Ecclesiae Orienatalis N Occidentalis lib. 7. Cap. s. cum seq. Ideoque Clemens Papa VIII. in Breui de Ritib. Graecorum anno Is 97.im. presso in summa Qua rantae pag. mihi 26a. decreuit, ut Matrimonia inter coniuges Griecm dirimi, seu diuortia quo ad vinculum fieri nullo modo permittant aut patiantur in1si quaed facto processerint, nulla & irrita declarent. Maritus Latinur Uxoris Graecae ritum non sequatur. Latina Vxor non sequatur ritum Mariti Graeci . Quod si fieri nota possit. quisque coniugum in suo ritu, Catholico tamen, manere permittatur.

Proles sequatur Patris ritum, nisi praeualuerit Mater Latina. PresbI

398쪽

Presbyter Graecus coniugatus ante sacrum sacrificium, seu sanctam Mistam Acelebrandam, vel per hebdomadam, vel per triduum , abstineat ab UZore. Itc. in dicto Breue Clem. VIIl. Lubet hic referre de ceremonia poculi vino pleni, quod Graecorum Presb1. ' μμ G- - ter solet exhibere sponso, & sponsis, dum eos in matrimonium Coniungit. C

zzz.. ius institutio forsan processit; Quoniam illud poculum , Eucharistia perceptata,

ablutioni potissimum inseruit; simul etiam Communiorem vitam coniuges inter se acturos significat. Igitur absolutis sponsalibus, si voluerint simul etiam cor nari, hoc est solemniter matrimonium contrahere , ingrediuntur templum accensis caereis, praeeunte sacerdote cum thuribulo, ac summentis, di recitante. psalmum ia7. Vnde in Euchologio vetustistimo, quod asseritatur in monasterio Cryptae serrata . sic liabetur: Et pinquam venerum antefnctuarium, manus non amplius tenent consortes .sed ηt Prasacrisioribus. Reposituminaure upra diuianam mensem poculum habens praesanctificata, ct coronae duae, item poculum vitreum vini plenum, Diacono dicente: In pace Dominum deprecemur. & infra in m. l. Ait

nens poculum hoe vi calicem 2 Sacerdor dicit, praesancti catasancta senesis: O rei Bparticipes incit communionis: deinde recitat consequentem orationem. Deus qui omniafecim. Qua finita oratione, & ter exhibita ablutione in m. s restituit poculum alicui,vel sicut nonnulli iaciunt stangit. Vbi per poculum intelligit vitreum, non autem Calicem , ubi erat Communio prae sanctificata. Haec de ceremoniata, ex antiquis Euchologijs. Et notandum obiter, unicam speciem prassancti sic

tam sponso, & sponsae distribui solitam luisse. Quippe poculum vitreum vino

minime consecrato plenum ablutioni eorum inseruiebant. Caeterum quoniam higamos non communicabant, imo in signum incontinentiae, anno integro a

communione abstinere iubebant;idcirco postea fortassis eum modum dandi poculum inuenerunt , qui Bigamis inseruiebat, ut voluit Arcudius de Concordia Eccles Orient. &Occidentilib. 7. 1 Graecis , sue Latinis, sacris ordinibus initiatis, nunquam permissum suit man, e ..is trimonium ini Iecan. ς I. quis eorum dismaa. Sanchez de Matrini. lib. .disput.a8.C- , Misisse num. 3. quod etiam ab initio nalcentis Ecclesiae prohibitum fuit; ut in can. a 7. C 'M . .m . Apost. ibi; Oui ad Clerum prouisi seunt, praecipimus , visi voluerint, uxores acci- piant inediectores, ct Cantores tantummori. Et semper apud Graecos fuit irritum matrimonium con tractum post ordines sacros, AZor, & Sancheet dicto num. 3. Qii in imo ut Graecus sacris ordinibus post coniugium initiatus, non possit vali de uxore mortua ad alias nuptias transire; ut post Azorium Sancheg allegatu&

Ea vero est disserentia inter Graecos , ct Latinos in s.cris ordinibus constitu tos: Quod illis licuit post coniugium ad sacros ordines ascendere. & uti matrimonio ante contracto: quod Latinis ess interdictum; ut constat ex capitulo cum olim, de Cleric. Conius & cap. Syracusanae 28. dist. & Graecis quidem concedebatur usus matrimoni j ante ordinem initi, praeter id tempus, quo altaris ministerio deseruire, vel consuetudine, vel lege debent. Sancheet, ubi supra

numero s.

. Sacerdotes Graeci utentes matrimonio ante ordines init , minime peccant, cap. aliter dist. 3I. cap. cum olim . de Cleric. Coniug. cum aDjs; quos reseri, & D sequitur Sancheet allegatus num.6. Et de huiusmodi Graecordi Ritib. vide quae etiam refert Arcu dius de Concora. Eccles. O ident. &Orientdib. 7. cap. o. Mos est Orientalis Ecclesiae septem conuocare Presbyteros, qui eXtremam -uzz. ' Vnctionem aegrotis administrent. Septem autem Presbyteros, quos Graeca exugit Ecclesia, siue propter septem peccata mortalia, siue propter mysterium Iubilei, siue propter septem Dona sancti Spiritus, siue propter septem Sacerdotes, qui diuino iussu circumuenientes Vrbem Iericho septies tubis caecinerunt, atque moenia diruerunt; ut etiam hic septem Sacerdotes malitiae urbem, duraque moenia altitudinum peccati demoliantur. In necessitate autem etiam tres Sacerdotes apud Graecossiissiciunt, propter potentiam Irinitatis. B. Thomas. lib.

399쪽

DE VETER. SACR. CHRIST RITIB. 369

, tibi contra Gentiles cap. 83. in fin. inquit: βψa hoc sacramentum perfectaec lationis essectum habet , ct in eo requiritur copia vatia; competit huic jacramento, ne multi sacerdotes inter L ct ut oratio totius Ecclesiae ad ejectum huiussacramensi coadiuuet. V nde Iacobus dicit: Inducat Presburos Ecclesiae, ct Oratio Messanabit insimum. Si autem unus stilus Presbyter adsit, in telligitur hoc sacramentii perficere in virtute totius Ecclesiae, cuius Minister,& cuius personam gerit, &repraesentat.Arcu dius de Concord. Eccles. Occident. & Orientalis lib. s. c. . De partibus corporis, quas Ungunt Graeci: conuenit inter Graecos, & Latianos , Vnctionem sacram solitam fieri ad expiandos, ct sanctificandos sensus, per quos delinquimus. At vero in modo ungendi aliquo modo differunt inter feta ;Latini quidem in viris expresse ungunt oculos,aures, nares, os, & manus propter quinque sensus; deinde renes, ubi sedes concupiscentiae; & tandem pedes ob vim progressuam: in foeminis ratione honestati renes non unguntur. Graecorum vero Sacerdotes ungunt aegri seontem, mentum, ambas genas, ita ut fieri videatur Unctio ad modum Crucis, deinde pectus, tum manus, idque ex utraque par-B te, postremo pedes. Arcu dius de Concordia Ecclesiae Occidentalis, & Orientalis lib. s. Cap 7. O Non sunt cogendi Presbyteri Graeci olea sancta praeter Chrisma ab Episcopis Latinis Dioeceianis accipere; cum huiusmodi olea, nempe Catechumenorum,& Infirmorum,ab eis in ipsa oleorum, & sacra metorum exhibitione ex veteri ritu conficiantur, seu benedicantur. Chrisma autem, quod non nisi ab Episcopo etiam iuxta eorsi ritum, benedici potest, cogantur accipere. Prohibeantur vero ab Episcopis Graecis externis Schismaticis, seu sane tae Romanae Ee etesiae communionem non habentibus, illud accipere,vel eo uti. Ut in breui Pa pae Clementis VIII. de Ritibus Graecorum anno Is 97. ut in summa inarantae

Graeci in Vnctionibus, quae circa baptisma fiunt, more Ecclesiae R omanae teneant & obleritent . Ritus vero, quem habere dicuntur ungendi per totum baptizandorum corpora, si tolli sine scandalo, vel remoueri non potest, cum siuet, in nat, siue non, quantum ad baptismi emcaciam, vel effectum non multum reserat, , toleretur. Ut in bulla Innocentii Papae IV. super Ritib. Graecorum impressa ,

Graeci inter caeteros ipsorum Ritus, Aquam solemniter in festo Epiphama purificant. dc in Ecclesiae vestibulo vase marmoreo clausam toto conseruatizaniano, febricitantibusque concedunt tanquam sebris expultricem. De quo ritu seruari solito etiam a Monachis Graecis Cryptae serratae in Agro Tusculano, re sert Pius Papa Secundus in suis Commentarijs lib. II. Quod inductum credo. quoniam Christus ea die tripliciter est nobis manifestatus gratia sancti Spiritus scuius symbolum est Aqua unde Patres Graeci sanitatem aegrotis dicta aqua

concedebant.

Et Clemens Papa VIII. in Breui anno I s 97. super Ritibus Graecorum, de quo in summa Bullari j per Quaran tam pag. mihi ΣΟΙ. inquit: Aqua ex Ritu Graeco in die Epiphania, velprimo die mensis benedicta, conseruetur in Ecclesia, misi deles aspergantur . . D Missam celebrare non praesumant Graeci, nisi prius compleuerint ossicium , matutinale . Vt ex bulla Innocentis Quarti super Ritibus Graecorum in summa

Praeterea dignum scitu est, quod Quadragesimali tempore Graeci Missarum . solemnia, exceptis Sabbato, & Dominica, minimὰ celebrat; sed praesanctificatis sicut nos in die Parasceves utuntur; ut nos diximus etiam supra in cap. 9. de antiquis Missae Ritibus. Abusus Graecorum, qui Latino more; ut quoque Latinorum . qui Graeco Ritu Missas.& alia diuina ossicia celebrabant;fuerunt omnes reuocati,non obstantibusqhibuscumque licenti js etiam a Sede Apostolica concessis: ut in bulla

400쪽

Notandum tamen in proposito, ut D. Gregor. Magnus, ni si sorte alius quispiam ante illum , induxerit in Romana Ecclesia in gratiam Graecorum ad Synaxim confluentium, Lectiones, quae solent statis aliquot diebus Latine simul Graece auditoribus recitari. Vt in hunc usque diem in Festo Natiuitatis Domunicae, Paschae, Resurrectionis, &SS. Apostolorum Petri, & Pauli Epistola de Euangelium Latinῆ, & Graece cantatur in solemni Missa Romani Pontificis. Vt

notatur in Annotatione Liturgiae Sancti Petri Antuerpiae impressa an. Is 8ρ. . Elt consuetudo Graecorum Presbyterorum; qui saepenumero etiam extra

.. -- . ordinationem cum Episcopo concelebrant. Quod non improbatur a simili eon- . .' 'f' suetudine Latinorum,quando conseruntur sacri ordines δc refert Innoc. de Myster. Missae , usitatum tui lle aliquando in Ecclesia Romana, ut interdum Cars-nales simul cum Pontifice consacrent. Verum quia apud Latinos auctores graues, multi praesenti consuetudini minus fauent; ideo diligentius hoc examina dum est. An plures Sacerdotes possint eandem hostiam consecrare; ita ut quicque consecre t totam hostiam 3 Et communis sentetia Theologorum in dist. I 3. quod possint plures id conficere, si omnes simul proserant &finiant verba comsecrationis. Sed quaeritur secundo: An omnes consecrent, si unus in pio serenda forma alterum antecedat 3 Et opinio probabilior videtur, tunc non consecrare omnes, sed eum qui prius dixit sormam consecrationis; caeteros vero nihil esficere,etiam si sit Episcopus, qui Presbyteros ordinet. Durand. dist. I 3. q uaeli. 3.

Caietanus 3. pari. quaest. 8a. art. a. Solus dist. I 3. quaest. I. art. a. Nam qui primus protulit, siue sit Episcopus, siue sit Sacerdos, consecrati modo tunc habuerit intentionem consecrandi. Quod si non habuit intentionem consecrandi praeueniendo Episcopum, tunc non consecrat, sed consecrat Episcopus ; dcipis Sacerdos, qui anticipaui t, nihil facit. dc ita refert Arculius de Concordia E clesiae Occidentalis, de orientalis lib.6. cap. II. Tolerandus est apud Graecos usus carnium die Sabbati. ubi sine scandalo fieri potest; in locis tamen ipsorum & inter ipsos tantum. Item tolerandum est, ut ad Iesu nium eadem die Sa bbati in Quadragesinuta.

excepto uno Sabbato sancto, ex antiqua traditione non teneantur; sed dumtaxat ad abstinentiam. Vt in baella Innocenti j IV. super Ritib. Graecorum. In Ieiunijs biduanis, vel triduanis, vel alia a Dioece sanis, vel in Iubilaeis a sum-m 'Romano Pontifice indictis, dies Sabbati in eis Compr ehensus, vel praescripis in alium diem pro plebibus Graecis, ab ipsis Dioecesianis Apostolica auctoritare Samnissimi N. Cle nentis VIII. permittit ommutari Si ipsi Graeci ad όbseruationem Ieiuniorum dc Visiliarum Latinae Ecclesiae induci possent: optimum esset; sed non cogantur, cum ipsi qualibet hebdomada, dc feria quarta. dc sexta ieiunent. Vt ex Breui Clem. VIII. super Ritib. Graecorum anno Iς 97. relato in sumnia Qua rantae Pag. a 63.

Stare. & non genuflectere die Dominico Resurrectionis, ut mos Graeeorum est, significat lapsuum nostrorum erectionem factam per triduanam Christi Re surrectionem . Non flectere genu ad Pentecosten usque, est septem dies post Sanctum Pascha in septem multiplicatos contineri dies Pentecostes. Nam se pties septem quadraginta nouem , dc Dominico addito quinquaginta. Sanctus

Germanus in Theoria pag. a. Humoin P. Humerale Graeci Pontificis ad exeplum Stolae Aaron, quam gestabant Legales 'μμ' Pontifices, sudariis lonis laevo humero circumponentes, ad significandum iugum mandatorum Christi. Humerale autem , quo Episcopus circumdatur, significat ouis pellem, quam errantem cum Dominus inuenisset, super suis humeris assumpsit, de cum iis, quae non errauerant, recensuit. Habet autem & Cruces, quia Christus super humero ipse quoque gestauit Crucem suam. Praeterea, qui volunt secundum Christum vivere, super humeris tollunt Crucem. id est asnictionem; symbolum enim affictionis Crux est. Sanctus Germanus in Theoria.

Nec non praedictis etiam adnectam, acriter contra Latinos Conqueri Grae-

- cos, quod per illos suerit Symbolo secta Additio. Ad quod respondetur: Si recte

vellia

SEARCH

MENU NAVIGATION