De veteribus sacris Christianorum ritibus siue apud Occidentales, siue Orientales catholica in ecclesia probatis. Ioannis Baptistæ Casalii Romani explanatio. In qua haud pauca, ... de sacris ritibus, ac de illorum mystico sensu, ... modo adnotata, mo

발행: 1647년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

ι, DE VETER SACR. CHRIST. RITIB.

per modum operis operati; quia nondum pretium nostrae redemptionis erat exhibitum , a quo omnia sacramenta habent virtutem D. Thom. 3. pari. quaest. 63. am I. ad tertium Suareziom. 3. disp. Io. seet. a. s. sed haec etiam eua lo. αsect. 3. . primo&sequent. At vero sacramenta omnia nouae legis principaliter instituta sunt , ut sint non. modo signa certa gratiae, sed causa; cum id essiciant siue conserant ex operta operato, quod significant; &sint praesentissima remedia Contra omnia peccata, & essicacia signa gratiae Dei, per quae omnis iustitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur. Quam ob rem Dominus noster IESUS CHRI-εTVS, sicut ipse in Evangelio loquitur, leui iugo suo, &leui sarcinae nosse dens; Sacramentis numero paucis limis, obseruatione iacillimis, signification praestantissimis societatem noui populi colligauit; sicut est Baptismus, Trinitatis nomine consecratus; Communio corporis &sanguinis ipsius, &caetera, quae in scripturis Canonicis commendantur. Et sic coelestis medicus humani generis reparator tali modo aegrotum sanauit, sicut optime competebat aegrotanti aegrutudini, & ipsius aegritudinis curationi. De quibus omnibus Card. Belarminius lib. de Sacramentis cum alijs Theologis.

D. --νι sis. De numero autem praediciorum Sacramentorum nonae legis, quanquam apud

priscos Patres suisset aliqua controuersia; confundentibus illis inter sacramenta noti e Legis etiam sacramentalia; constat tamen ex Concilijs Florentino itia Decreto Eugenij, & ex Tridentino sess. 7. can I. quod ea sint septem a Christo instituta, nempe Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema

unctio, ordo , & Matrimonium: &s quis plura aut pauciora quam septem predicta esse dixerit, anathema sit, ut in dicta Tridentina Synodo.

Sae,am.i ta Aduertendum tamen; quod Sacramenta in nulla lege necessaria sint simpli- 'i citer: nec minus eadem homini necessaria dii ordine ad finem qui est Beatitudo; cum Deus possit eam homini conserre sine sacramentis : Non enim , ut inquit Magister lententiarum di ilimst. I. lib. . Deus alligauit potentiam suam sacramentis: ex suppositione tamen diuinae ordinationis, qua decreuit, nullum de massa perditionis propagatum saluare regulariter nisi per Sacrament dummodo suscipiendi impotentia non excuset & isto casu ipsa Sacramenta necessaria sunt ad salutem : ut de Baptismi Sacramento Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua ct Spiritu sincto , non poteri introire in regnum coctorum . DOquibus omnibus SuareZ tom. 3. quaest. 6 s. art. I. & Cardinalis Belarminius

parti a. lib. I. De Sacramentis in genere. Notandum praeterea circa varios Ritus antiquos & recentes in Sacramentis 'ρυς it nouae Legis, quos non scriptos sed traditos custodimus, qui quidem toto terrarum orbe obseruantur de his datur intelligi vel ab Apostolis,out a summis Ponatiscibus, vel plenarijs Concilijs quorum est in Ecclesia saluberrima auctoriatas illos commendatos atque statutos ; necessario esse illos retinendos; sicuti &si quid aliud tale occurrerit, quod ab uniuersis seruatur, quacunque se diffundit Ecelesia, ut refert D. Augustinus epist. I 18. ad Ianuarium. Extant quoque in Ecclesia praeter Sacramenta etiam sacramentalia, quae re- - - πη . media quaedam sunt, quibus lolet attribui effectiis remissionis venialium ; ut ex communi sententia Doctorum apud Suareet se l.a. disp. I a. ubi etiam patet, an illa remittantur ex opere operato, vel ex opere operantis. Et quamquam nulla

extet Ecclesiae lex de illorum institutione, tamen antiqua traditio, & commi nis sensus fidelium satis hoc probat.Sunt autem praedicta sacramentalia inter cetera oratio Dominicalis cap. de quotidianis, de poenit.distJ.Aqua benedicta cap. aquam , de consecrat. dist. 3 FDispanis benedicti, soliti diebussistipopulo di Diabui: Confit generalis daeap. de quotidianis: Eleemosynae, cap. medicina, & cap. quamobrem caus 33. quaest. 3. de poenitent. dist. I. Item Bentdictio Disopi, vel Abbatis consecrati . cap. benedictio & cap. di mim prima quaest. i. Et de his lath

Fili uccius in suis moralibus quaestionibus tom. I. tractat.6. cap. S. nu. 7. &seq.

Et haec satis de Sacramentis in genere; ut de Baptismo modo prosequamur De

62쪽

De Baptismo. Cap. V.

BAptismus, cum sit ianua,ac primus aditus ad caetera Sacramenta, per quem recuperatur an te omnia munditia Originalis . adeo ut per illum mansio fiat

Christi in homine, ac etiam hominis in Christo; propterea cum Bapti sinus sit

initiatio, de illo nos primum verba faciamus. Supponendum est autem circa hoc Sacramentum, ut nec solus sanguis, nec sola aqua de latere Saluatoris manaverint: Sanguine nanque redimimur, aqua abluimur. Ut ergo a peccatis lauaremur, Aqua quae corporales tantum lauare poterat sordes Sanguini sociata est; & ex eius societate virtutem atque auctoritatem sumpsit, ut ad abluendas inuisibiles peccatorum sordes digna sit B sincto cooperari Spiritui. Qua eadem societate haec aqua comparatur Rubro mari, per quod saluatus populus transiuit, Pharaone lubmerso cum curribus& equitibus suis: nam fugientes AEgyptum huius saeculi, mundatos in veram repromissionis terram transmittit: Diabolum persequentem penitus absorbet cum praeteritis actibus & pompis eius. Rupertus Abbas de Diuinis ossic. lib. f. cap. I 6. Christias ergo Vt hanc aquam cum sanguine suo effunderet super nos in Baptismo, inquit apud Ioannem cap. 3. Nisiquis renatus fuerit ex aqua se Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei. Adeo ut ipse Christius unigenitus Dei Filius de propria sui persona baptizanda non aqua, sed sanguine, dixerit apud Lucam c. I a. Baptismo habeo baptitari: O quomodo coarctreusquedum perficiatur Utque plurimi etiam Martyres Baptismum aquae nondum consequuti tempore persequentium Tyrannorum, supplicijs affecti, pro Christo in proprio sanguine baptizati sunt: cum talis baptismus Sanguinis sit

omnium potissimus, quia Deus in eo excellentius operatur effectiim per operis C imitationem. D.I homas 3 parte quaest. 66.art. Ia. Adeo ut conuenienter desicribantur tria Baptismata, Aquae , Sanguinis. & Spiritus: seu etiam Flaminis,

Sanguinis, & Fluminis; quia his consorinamur Christi passioni: & duo ultimi

supplent primum, non tamen sunt Sacramenta; sed conueniunt in effectu, quem Deus potest producere sine Sacramento. D. Thom .d. quaest.66.art. II. Baptismus in praesenti. ex communi loquendi consuetudine. ad eam tantum modo ablutionem accommodatur, quae ab Episcopo, vel Presbytero, aut alio quocunque sub certa verborum forma ministratur.

Res igitur Christiana primis temporibus inchoata cum esset, Baptisteria in usu non fuere, sed in fluminibus ali Quando baptizabatur. Tertuliandib.de B tismo, cap. I. Neque quicquam refert inter eos, quos Ioannes in Iordane, O Petras in Tibere tinxit. Idem quoque Origenes tra L 7. in Matth. dc Cyrillus Alexand. lib. a. in i oannem cap. s7. & clare in Actibus Apost cap. 16. ubi Paulus mulierem Lydiam sacris baptismalibus in fluuio insignivit. Honorius Augustii nensis ait in lib. de Gemma animae , quod Apostoli non solum in fluuijs, sed &in D sontibus,&stagnis baptizabant; ut adhuc extat Mediolani sons, quo sanctus

Barnabas Apostolus ad Baptismum utebatur. Ac etiZm in via bapti Zabatur, ut in Actibus Apostoloriim cap. 8. Eunuchus a Philippo. dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam, & ait Eunuchus : IEcce aqua . quis prohibet me baptizari 3 Item in domibus, vel in mari, ut in vita S. Apollinaris Rauennatis Di copi.

Baptisteria, sancti Dionysij tempore instituta fuere, eaque consuetudo usque ad nos stabilis. & firma deriuauit. Neque obstat Beda lib. a. Hist. Eccles de, Anglis in fluuio Rheno,& V valva insignitis Baptismo. Nam in principio recetis ibi Ecdlesiae Cliristianae haec factitata. Quando Baptisteria aedificari temporum angustiae nop serebant; quemadmodum eiusdem Bedae verba lo. a. histor.

E Nondum

63쪽

3.- DE VETER. SA CR. CHRIST. RITIB.

Nondum enim oratoria, vel Baptim a in ipso exordio nascentis ibi Ecclesiae pes rant aediscari. Eaque Baptisteria primum in priuatis aedibus aedificata ; ut in . vita sancti Marcelli Papae, ubi Maximiano Imperante , Carpasus crudelissimus angustum Baptisterium a Beato Cyriaco domi extructum flaetitiosi sit me deleuit, suffecto eius in locum Balneo.Cuius sorsan causa fuit, quod saeuientibus dein tyrannis, sanctissmi homines extra Vrbem, di in occultis & abditis locis Baptisteria statuere. Doaec Imperator Constantinus Magnus ea in suburbio construi secit. Socrati histor. Eceles lib. I .cap.26. Sozomen dib. . a cap. 3 a. & etiam intra Urbem in Coelio Monte. Damasus Papa de Siluestro primo huius Baptisterii Constantiniani elegantiam explicans inquit: Fontem sanctum, ubi baptizatus es Auniuius Constantinus, ex lapide porph etico : quibus congruunt sanctus Augustinus de Ciuitate Dei, tib 22.cap. 8. SocratJib. 7.histor. Eccles cap. .& I . Gregor. Turonen. lib. Io.histor.Francorum cap. 28. At in Galliis coepere se an Baptisteria aedificari in Ecclesia tempore Clodouei Regis; ut de eiusdem Regis Baptisinate loquens Gresor. Turonensis lib. a. histor. Francorum. Nec multo post Concilium Ilerdensec.7. apud Gratianum de consecrat. distinct. 4. Scap. Ici6. statuit Fontem Baptismalem extra Ecclesiam non asportari. & Gregor. Magnus epist a lib. I i. meminit Baptisterii in Ecclesia constructi. Quamuis mos fuerit apud priscos Fideles collocare Baptisteria extra Ecclesiam: inferentes ex hoc .quod solum per Baptisteria admittebantur homines in Eccl ad Sacrosancta Mysteria;ut ex Greg.Turon lib. s. hist.c. I I S. Paulin Ep. 7. Steph. Durant de R itib. EcclLa. c. I9. ac etiam hodie patet Romae in Lateranὲ- si Basilica,ubi Constatinus Magnus Imp. baptizatus di in vita S. Siluestri legitur quod loeus ille sit ab Ecclesia disiunctus Crescete tamen dein fidelium numero;& cum Insantes ut plurimum.dum baptizarentur,ob imbecillitatem elatis,& ab aere illi offenderentur; Decretum propterea suit tempore Clodouei Franco rum Regis, quod Baptisteria intra Ecclesiam asinistra parte ingredientium in

Ecclesiam Construerentur, ut ex Gregor Turonensi de Miraculis Sancti Martini lib. a. cap. a I. ut etiam in Concillio 4. Prouinciali Mediolani, decretum eadem ratione quoque fuit.Baptisteria in singulis Parochijs posse construi; cum GParochus proprius & ordinarius sit Minister huius Sacramenti praeter Episcopos; ut in cap. Constat, de Consecrat dist. & capit. Perlectis dist. as. Isidor. De Divinis ossi c. lib.a.cap. a . S. Thomas p. 3 quaest. 67.art . ad a. Qualitas huius Baptisteri j requiritur ut sit ex lapide duro, non autem fragili

seu bibulo ; ne aqua penetret, seu vas frangatur;ut ex Concilio Ilerdensi relato a Buccardo lib. cap. I 3. & per Ixionem Parte prima cap. 2O8. cap. Umnis Presbyter, de Consecrat. distin re .

Collocabantur quoque Baptisteria in loco eleuato supra basim, seu columnam; cuius circuitus esset aliquantum prosundus : & ad illum descendebatur instar sepulcri; quoniam sepulti sunt Baptizati cum Christo : ad Roman 6. Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum. & ad Colossen. a. Conseptilii ct in baptimo, in quo O resurrexistis . Quale mysterium seruatum videmus in Bap-

, tisterio Magni Constantini apud Lateranum ;& refert de eodem Vicecomes in tradi. de Veterib. Eccles Ritibus; quod etiam de recenti imitatus est S.Ca-- rolus Borromeus in suis Decretis Synodalibus, cap. De Baptisterio. Solitum quoque suit antiquitus consecrare baptisteria Ritibus diuersis a DConsecratione aquae ; ut ex antiquo Rituali titulo, ordo Romanus. Qui locus - propterea a fidelibus magna habebatur in veneratione, ex illo peccatorum remistionem sperantibus;& alia multa; ut ex Georgio Patriarcha Alexandrino invita S. Chrysostomi: ut etiam qui huiusmodi sacra loca prophanarunt, quamuis inuoluntarie , grauissimis poenis affecti fuerint sicuti de Copronimo Imp. & vincislao Bohemiae Rege, tu similibus, referunt scribentes. Pi--μ Viris, ac mulieribus diuersus Baptisterius locus assignatus erat; non quia plu-- νω . Baptisteria essent, sed quia uterque sexus distinctum locum haberet. Nam cum eo deo tempore multos utriusque sexus baptiZari oporteret, quos vesto

nudari,

64쪽

o nudari, illorum temporum consuetudo postulabat : e certis lignis hinc inde a terra exurgentibus, quasi duplicem sontem adeuntes integra verecundia baptizabantur; ammis Cyrillus Hierosolymitanus in praefat. catech. ipsos baptizandos monet in suscipiendo baptismate, viri cum viris, & mulieres cum mulierihus &c. S. August. de Civit. Dei, lib. aa. cap. 8.& clare in Synodo Constantinopolitana, asst. I.

Consecratio Aquae baptismalis ab Apostolis instituta peruenit ad nos, ut ex Ceonstitui. Apost. Clement. Papae lib. I. cap. 43. ibi Deinde venit ad aquam . be- -- Militis, O glorificat sacerdos Dominum Deum omnipotentem .sec. & paulo post Benedictionis verba reserens inquit: Descende de coelo, O sanctiso hanc aquam; da ei gratiam, ct virtutem, ut qui baptizatur fecundum mandatum Christi tui. cum eo crucifigatur, O commoriatur, O compellatur, O corresurgat; sic etiam testatur Dionysius Areopag. de Eccles hierarch. cap. de baptism. & refert Baron. anno I 32. Vbi Spond. num. 2.

Baptismus in Ecclesiae Christianae primordijs quolibet die celebrabatur. sic T. μι ι ris 3 ad . 8. de Eunucho Candacis Reginae a Philippo baptizato. Item Actor. Io. Petrus Cornelium, &aliam turbam baptizauit. D. Ambrosius, cap. . in epist. ad Ephes explicans Actorum loca, refert de eadem consuetudine. sed non multo post mos obtinuit, ut extra Paschatis , & Pentecostes tempus nemo Baptismatis mysteria celebraret. S. Leo epist. 4. ad uniuersos Siciliae Episcopos eaps id ex Apostoli doctrina prosectum esse docet. Non solum adultos,pid & infantes, & paruulos, tantum Paschatis, & Pentecostes tempore baptigatos,ex D. Ambrosio de Mysterio Paschae cap. s. & sanctus Augustinus serm. 16 o. in Dominica in octauam Paschae inquit: Illi pueri infantes . paruuli, lactentes maternis uberibus inhaerentes, O quantum in eis gratiae conferatur nessentes, ut ipsi videtis, ct ipsi habent octauas hodie.

Necessitate postulante omnibus baptizare licebat Ecclesiae surgentis initio, A mν. ut testatur D. Ambrosin cap. 4. epist. ad Ephes Caeterum solis Episcopis suisse munus baptiZandi,ex D. Ignatio ad Smirnenses habetur Non liceat sine Disopo C baptizare. Et Tertullian. similiter lib. de baptism.C. I7.Sed ex quo postea Certa Baptismi tempora cessarunt, & Epit copis aucta onera ; singulis oppidis certi

presbyteri assignati fuere, quibus totum negotium deuolutum est. Monachi autem ab hoc munere in totum repellebantur, ut in decreto Eugenij apud Gratianum cap. Placuit secunda i6. quaest prima. Baptismus vero a pueris collatus etiam per iocum, ritu Ecclesiae, validus . supplencia tamen, quae a sacerdotibus mos est fieri. Refert Baronius anno 3II. & ibi Spondanus num. 8. Qui sacro sonte Baptismi candidatos suscipiunt, Compatres appellantur. S. August. sermon. I I 6. de tempor Et Concit. primum Maguntinum. Nominabantur etiam Patrini, Sponsores, Susceptores, offerentes; ut apud Patres ,&Concilia . Munus susceptoris suit in Ecclesia antiquis limum ut ex Constitui. Apost. Clementis lib. 3. cap. I 6. Dionysius Areopagita de Eccles Hierac. cap. de baptism. refert quomodo baptizandus a susceptore ad spiscopum ducitur. Sus ceptorum ni in Ecclesiam proseditis est ab illo Euangelij. Et adduxit eum ad Iesum. Ex Landulpho Carthusiano, libro primo vitae Christi, cap. 24. Et ad- D duxit eum ad Iesum. hoc accepit Ecclesia, quod in Sacramento Baptismi,.Confirmationis utitur adducentibus, qui praesentenisu pientesJacramentum, qui Patrini solent vocari. Susceptores adhibebantur in baptiuno non solum insantium;

verum & adultorum,Conc. Nicen .c. aa. ibi: Hiri non teneant baptisimo puellas,aut mulieres,neque mulieres teneant masculos; se potius mulieres teneant puellas, viri Ateneant masculos. Cu non suisset opus distinguere mulieres a puellis Advertamus etiam ex dicto Niceni Conc.decreto.Quatenus viro mulierem,& mulieri virum de Fonte suscipere tunc non licebat: ut etiam ex constitutione Apostol. lib. 3. cap. I 6. cuius ratio fuit, quoniam adultorum baptismus frequens erat, ac nudi de sancto lauacro admouebantur : quibus antiquatis, liberum fuit mari sociali nam, & foeminae marem suscipere, ut colligitur ex Concit. Maguntino cap. Io. E a . apud

65쪽

apud Gratianum pure secunda, causa 3o. quaest. I. cap. de eo. Monachis sus.ceptoris ossicio iungi non licebat, ut in cap. placuit. secunda I 6. quaest. r. Quoniam illor claustrales a negoti js saecularibus legregatos esse oportebat. Non ita vero de Presbyteris, δέ Clericis, quos susceptoris ossicio iunctos fuisse rostri Gregor. Turonens lib. 6. histor. Francorum: Cum Theodoricus ab Vrbis Episcopo de Fonte susceptus fuerit. Parentes de Fonte filios suscipiebant, ean. Quod autem 3 o. quaest. 4. S. Augustinus lib. 6. Hypognost. ibi : Noui. mus paruulos, parentum manibus ad Matiam sancti Baptisimi deportatos. Et idem Augustinus epist. a 3. ad Bonifacium. Modo consuetudo praedula poenitus aia rogata est in Concilio Naguntino, cap. s s. Nμltas proprium filium, vel filiam is sacro Fonte fusicipiat. Cuius forsan ratio est, ut denotetur, educationem spiritualem longe .istare a carnali. Quamuis baptismiim paruulorum maxime impugnatierint Haeretici; nihilominus probatur ille euidentissimo ex sacris litteris ,&Patribus antiquis. Etenim Matth. I9. Redemptor noster dixit Discipulis: Sinis paruulos, ct nolueras prohibere ad me venire , talium H enim rePrum Calorum. Quem locum do baptismi mysterio accipiendum esse, voluere scriptores. Item ex constit. Apostol. lib. 6. cap. Iς. habetur: Bapti/ate quoqueparuu 3 vesros, edi educate eos in praeceptis Dei. Dionysius de Eccles Hierarch. cap. vltimo, August. epist a8.&39. & ex Apostolica traditione, Infantes baptizandos inter alios censetorigen. lib. s. eap. 6. ad Roman. dicens : Et res ab Apostolis traditionem sus pit etiam paruunt baptisenum dare. dc Concilium Meleuitanum contra hoc iis gantes : Plicuit ut qui paruulos recentes ab uberibus Matris bari andos nego, anathema sit.

Nec verum baptizandos Infantes absque Fide baptizari: Quia in eis ipsum baptizari est credere ; dc actio ipsa est fidei professo : Quemadmodum etiam de Sanctis innocentibus canit Ecclesia: Non loquendo, sed moriendo confessisiunt.

Vnde Augustin. de peccator meritis cap. a . Parvuli actu credunt ;partim re ipse dum baptizatur, partim aliena fide: dc sermon. ro. de Verbis Apost. Aeccimmo dat Mater Ecclesia Infantibus aliorum pedes, ut inviant ; a Forum cor, ut credant; ialiorum linguam,ut consileantur. Et idem August. lib. primo cap. 22. contra secundam spistoι Pelagij rationem ponderans ait, In Ecclesia Saluatoris per alios Paruuli eredant, M. dc idem Epist. ad Dardanum. Mirabile est, ct tamen vertim en, quod in multis Deus non habitat, qui eum norunt, ut in Philosophis; de quibus ApoHesus ait: Cum cognouiuentino cui Deum glorifcauerunt: O contra umustis habitat, qui eum non norunt , ut in Paruulis baptizatis. Quinimo Sanetus Hieronymus peccato obstrictos declarat parentes Christianos, quorum Infantes non baptigantur in aetate, qui contradicere non possunt. Qui baptiaandi erant, nominabantur Christiani, Catechumeni, Competentes, Initiati, Jc Electi; ex Concit I Constantinop. cap. 7. Item Conciae Constantin. sexto, cap. 9 Catechumeni nomen Graecum est: & a sanctis Patribus dicitur , cui myst iis G, .h..' ria fidei, vivae Vocis ministerio credebantur: Etiam infantes inter Catechumen referebantur. Dionysius Areopagita de Eccles Hierarch. cap. vltimo. August. epist. a 3. ad Bonifacium lib. . de Baptism. cap. a . &serm. Io. & I4. do I verbis Apostol. & susceptorum, in catholica fide. & Christi praeceptis illos imbuendi munus erat, ut in dicto cap. vlt. de Eccles Hierarch. Et ipsorum nemo baptizabatur, nisi sJmbolum, oc orationem Dominicam memoria retine ret , Concilium Constantinop. 6. cap. 6. cateches prosequendae. In Catechumenatu quamuis nullum essetpraefinitum tempus; in plerisque t men Regionibus primo durauit tribus mensibus. ex Clemente Primo, epist. 3. de ossicio Sacerdot.&Cleric. Deinde solum quadraginta diebus in Catechumenorum numero perstiterunt,ex D. Hieron. epist a d Pammach.qui ait: aut baptizandi suntsuper quadraginta dies, publicὸ ρι tradamus sanctum, O adorandam Trinitatem. Fuere autem tempora, cum Catechumenorum plurimi baptismi . . diem

66쪽

, et

; de

tiem

A Gm longius protrahebant; H ex Constantini Magni , & aliorum ex ,

Primo. Neocaesariana Synodus canone ra. nim in Occide, i. s: ab λ hrosus in Oriente Basilius, Nyssenus, Nazianaenus oratione a; istud itHeron. Phaos extireare euellere plurimum eonati sunt: ut ex rum omitubus de baptismo editis, refert Baron. anno 377.Vbi Spond. nu. e. Catechume

mu Hispalem lib. I. de Eccles ossic. cap. ar de Dominica Palmarum. Albinus de divinis ossic. capit. de Dom. P lm. Et quamuis Eucharist. Sacramen. fidelium more expiari non possent Catechumeni; tamen sanctificato Pane.. siue sale. loco Eucharistiae reficiebantur; ut in Conc. Carthagi .c. s. D Auet tib de Degsat, meriti & remissione cap. 16. V5 ito, ae re initiatis, ex Virgil. Aeneid. 6. Procul, o procul me profani, conesumat Vates I

Dper nec Catechumenia permissum, neque in publicis, neque - alis Oztionibus, cum Baptizatis comienire . Concilium Mausicam eupio ζ uehamor nunquam admittendistini etiam inter domiaticas orationes Mos dandi Nomina in Baptismo antiquissimus est. Clemen. Paoa Primi e

Gen.& idem lib. de Fid. &Oper. Cuius ratio adducitur: ut Catechumeni ex Nominis mutatione, vitae commutandae argumenta desumerent: ac Iam n Apostolorum propter suam in eos propensionem Nomina sumerent. Vt a Dud Eusebium lib. 7. Histor Eccles Nicephorus Calvius lib. 6. Histor cap. a a d b

hberis huis Imponebant Vnde in Synodo Nicena Can. 3o. Gentilium Nomina

bonam cons Anem coram multis renibus. Super quod S. Hieron. in lib An ait: conssus es bonam Confessisnem in Baptismo, renunciando oculo, ct pompis eitu c. onstit. Apost. lib. 3. cap. I 8. ibi: sui baptizatur Ur BA

Puerant es Ecclesiastatuitur insignam humil talis . Po uam per tintis sere mi, O IV sationes, O Renunciationes, Ecclesiam, cum considentia ingreditur Renunciaturos, fuisse item nudos, tanquam Athletas ad pugnandum, Dio VsAreopande Eccles Hyerarch. cap. de Baptismo ibi. Exuit rem, exsto EPost renunciationes catechumenis dabatur pallium: & hoc institutum, ut relicta toga, quae insigne dignitatis erat, pallium, quod abiectionem , &humili- Cum Dant A Toga ad Pasiium. Tertuli. dicto cap. s. Pallium erat ni ri coloris ut indicaret poenitentiam. Seuerus Sulpitius de vita sancti Miris dis: si is num in viati spida, nigri, Opensi pallio circum um. Coepi t usus praen. Pallij

67쪽

is DE UETER SACR. CHRIST RITIB.

Pallij ab Apostolis, a quibus deinde suit commune indumentum Christianoriim. 1 ex Tertul I dicto tractatu: sed temporis decursu ad solos Monachos transiuit, quos Sulpicius Seuerus epist ad Beseli. nominat, Agmina Palliata. Cassianus de

habitu Monach. lib. I. cap. 7.

Fidei profitendae mos fuit catechumenis ante baptismum; quod ab Aposto n. - .s . lis ad nos processit: ut in Actis Apostol. cap. 8. Etenim F nnucho petenti baptiLFirii. mum, disit Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Des bis Iesum Chri ium. Similiter Clemens in constit. Apostol. lib. 7. cap. a. Dionysius Areopagita de Eccles Hierarch. pari. a. e p. a. Gregorius Magnus de sacr. baptism. cum alijs. Et talis professio de suggestu edebatur, August. lib. 8.conses ubi hoc refert de Victorino. Professionis forma tribus vicibus repet batur, ut tripi em maculam corde, ore, & actione trina consessio: aboleret. sanctus Ambrosius lib. de Spiritu sancto, cap. II. ac etiam desumptum ex triplici responsione Petri de Christi dilectione, Ambros lib.2. de sacrament. cap. . Prolitentes insuper . renunciato prius ter Occidentem versus Diabolo. russum sinus ter consessuri, ad orientem Solem spectabant; cum Deus Parens Borienti Soli comparetur. Diopys. Areopagita de Eccles. Hierarch. cap. a. ait:

Ipsum ad Orientem tra fort. Nazian Zenus orat. o. in sacrament. baptis m. inquit : Ad occasium inuersus Sathanam abiurabis, rursusque adortum te te conuertens Deum consideris. Baron an anno s8. ubi Spondan. num. 43. Postmodum Pro-

sessio in tabulas relata, profitentis videlicet, alterius manu subscribebatur: Dionys de Eccles. Hier. cap. de baptismo ibi: Cumque Sacerdos aliquis ex Tabula Professionis, ere. Gregor. orat V. de sancto baptismo. Nares, di aures, Presbyterorum digitis ex saliua tangendi, antiqua fuit consuetudo: sanctus Ambrosius de ijs, qui Myst. initiantur, est. Aperite aures, ct bonum odorem vita aeternae inhalatum vobis, munere sacramentorum carpite; quod vobis signiscauimus , eum aperitionis celebrantes mysteria diceremus Ephata, quod est, adaperire, Oe. S. Greg. lib. de sacram. ad catechiz. infant. Nares tanguntur, quia statim diuinae cognitionis odor percipitur: quod autem ex sputo aures, quia nos ad Dei verbum percipiendum paratas illas offerimus. sanctus Ambro- sius lib. de sacram. Cap. Primo. De Exorcismis in baptismo loquitur Christus apud Marcum, cap. I 6. In πο-- se M. m ne meo Daemonia eiicient: &de Lunatico apud Matth. c. I 7. Et increpuit eum

Iesus , ct exi si ab eo Damonium. Hoc idem explicat Isidorus Hispalen. lib. a. de

divin. ossi c. cap. zo. sanctus Augustinus lib. a. de nupta & concupis . Accedentes ad exorcismum erant nudis pedibus. S uno tantum vestimento . Ioann. Chrysostom. homil. ad baptiz. ibi. Cur pos nostrum magi Ierium imbuti, nudis psinbus , uno tantum venimento concesso, ad voces exorcizantium accedunt i Concit.

Constantinopolit. a. act I. ibi: Cum egemus in baptisterio Neophyti larum sine tunicis, calceamentis, c. Ardentem cereum in exorcisino Catechumeni manu tenebant . Albinus de divin. ossi c. cap I9. Cereus praecedit Catechumenos notos,lcimen ipsius Chri tu ignificat.

Vnctio olei in Catechismo adhibita Spiritum, sanctum significat: Constitui. Vnai. olia. Apoth lib. 3. cap. 17. ibi, Baptismus datur in mortem Fili', aqua adhibetur pro sepultura, oleum pro Spiritu sancto, Sigillam Crucis pro Cruce . P t talis Unctio in Baptismo adhiberi solita, diuersa ab Vnctione Christiatis: Baronius anno 3 s.

ubi Spondanus num. II.

Signum crucis in Catechismo apponi antiquitus consueuit: de quo B. Linus R . pals stincti Petri au. Postquam non credentes in hac vicina custodia Inte, preciabus, ct admirabilisi no Crucis in sensiae Trinitatis nomine baptizati. 1anctus Ambrosius lib de initiandis cap. a. ibi; Credit autem etiam Catechumenus in Crucem Domin η Hri Iesu Chrsi, qua ct ipsis ratur. Et ratio est, ut Daemones vereantur pisanare cum catechumeno. innuit Tertullian. lib. de R esurrect. carn. ibi Caro si natur , ut O anima muniatur; caro abluitur , ut O anima maculetur.

n. sistit, is . Sal in Catechumeni os inseri solitum est: Origenea homil. 6. ait : Oportet ergo, qua

68쪽

DE VETER. SACR. CHRIST. RITI p. 39.

A qua Mnascitur , Sale faliri, O pannorum inuolucro colligari; ne dicatur ad eam: Sati non es selita, o pannis non es colligata. R alio adducitur ab Isidoro Hispalen.

lib. a. de ossi c.c. a . qui ait: Sales in m Uerio Catechumenis dandos, a Patribus es institutum , et reorum g u condimentum sapientiae percipiant. Demum Catechumenus benedicebatur, ex consiliat Apostol. lib. 7. cap. 4o. auomodo oporteat Catechumenum, cum initiatur, is Sacerdotibus benedici ι Baptizandi inter alia nomina, Competentes etiam nuncupabantur: Isidorus

Hispalen. lib. de Eccles ossi c. c. ai. ibi: Ps Catechumenos fecundus Competem cum gradus est. Competentes autemsiunt, qui iam po I doctrinam fidei, post contianentiam vita, ad gratiam Christi percipiendam statinabant ; ideoque Competentes appellantis , id At gratiam Christiperentes. Fiebant quippe Competentes in D minica Palmarum: Ambros epist. 33. August. serm. ii 6. in Dominica palm rum adCompetentes. Soli Competentes ius habebant baptismi flagitandi sinctus Augustinus lib. de fide, & oper. ibi: Hoc si multo diligentitis, O inflantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum Baptim sua nomina D omnia dederunt. & Isidorus dicto cap. a I. Idemque humi prostrati baptismum Ietebant, Augustinus lib. a. de symbol. cap. primo, Gregor. Turon. lib. s. hi-

or. Francor. cap. II.

Baptizandi varijs poenitentiae generibus utebantur. Sic Petrus in act. Ap stol. cap. a. nitentiam agite, O baptiratur unusquisini vestrum in nomine Ies risi. sanctus Augustinus de vera, &salsa poenitentia, ibi: Ad hoc sunt Cat chumeni in Ecclesia coisituti, w dum Baptismum expectant, unde veri poeniteant, habeant. Et haec in conscientiae excussione, &lacrymis. Augustinus sermone II. aa Fratres in Heremo. O compunctio sancta, fine qua adultis non proden baptismus. Sicuti etiam in peccatorum consessione consistebat, ut legimus in actis

Apostol. cap. I9. Multique credentium veniebant confitentes , annuntiantes a ius suos: dc haecgeneraliter erat, non autem singulatim de peccatis, ut sacramentalis, ex praedcto verbo, Annuntiantes actus suos, sicuti exponunt interpretes. Requia

rebatur etiam Ieiunium in baptizandis : Clemens in constitution. Apostol. C lib. 7.cap. a 3. ibi: ante Baptismum ieiunet, qui est baptizandus Abstinere quoq ue debent a legitimis uxoribus : sanctus Hieronymus, Epist

Ia 8 3. ad Ocean. ibi: Audiant Catechumeni, qui dei sint candidati, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesti iungant matrimonia. Concilium Carthaginem Φ. cap. 8 6. habet: Neophitialiquandiu a lautioribus epulis, ct spectaculis, ct coniugibus abItineant.Accedant ad praedictam poenitentiam, Catechumenorii orati nes , ieiunia, S similia . Tertullian. lib. de baptism. cap. 29. Ingressuros Baptismum orationibus crebris, ieiunidis, O geniculationibus, ct permis Nise orare oportet, ct cum confessione omnium retro delictorum, M. Similiter hortatur Narianaenus orat. - . in sanc'. lauacrum. Nudis quoque pedibus incedebant Catechument. Augustinus lib. vi de symbol. ad Catechumenos, cap. I. Omnia sacramenta, quae . acta sunt, O aguntur in vobis, exorci'is, orationibus, inclinatione ceruicum, humilitate pedum, M.

Symbolum Fidei tradebatur baptizandis in diePalmarum Dominica. Isidorus Hispalen. libro primo. de Eccles ossic. cap. 27. de Dominica palmarum, ibi. D Hoc autem die symboltim Competentibus traditur propter confinem Dominicae Paschaesolemnitatem , ut quia iam ad Dei gratiam percipiendawI Iinant, fidem, quam constrantur, agnosscant. Albin . de divin. ossic. cap. de Dominica Palmarum: Pasicha petitiam,sive Competentium dicitur, quia hodie5mbolum Competentibus tradebatur propter confinem Dominica Pasicha solemnitatem. S. Augustinus,serm. II 6. de Dominica Palmarum, & alibi idem asserit. In Gallia, & Hispania fuit olim mos lauandi capita baptiYandis in Dominica Palmarum; & propterea dicta dies nuncupabatur Capiti lauium . quia tunc laua- tbantur capita Competentium, qui ungendi erant, ne sorte obseruatione Quadragesimae sordidata accederent ad umitionem . Isidorus libro primo Ecclesossi c. cap. 27. de Dominica Palmarum, Albinus de divin. ossi c. cap. de Domi-

69쪽

ni ea Palmarum. Non solum insantibus, verum & adultis capita lauabant. Pamelius in Tertullian. de Baptismo, pillaceus de Quadragesima, cap. I 4. Haeceonsuetudo durauit in Eccleiijs Galliae, & Hispaniae; donec anno Si 3. in Concilio Maguntino secundo derogatum est, ut nemo amplius capitis ablutionem - adhiberet: tum ne ab Ecclesia Romana dissentiret; tum ut ostendendi occasi nem demeret ijs, qui illam ablutionem baptismum esse rati, verum salutarequGbaptisma respuebant. -- D. M I Oratio Dominicalis exponebatur baptizandis seria secunda post Domini--Mm eam Palmarum. S. Augustinus homil a. de commendatione orationis Domi

nicae a

ridiam in M. Mos quoque suit Mediolani, & in aliis Regionibus, abluendi pedes eorum, qui erant baptizandi. Samstus Ambrosius lib. 3. de Sacrament. Cap. primo, &lib. de initiandis, cap. 6. reserens talem consuetudinem a sancto Petro habuisse originem. Meminit etiam eiusdem consuetudinis sanctus Ausustinus, epist. Ii 8. ad Ianuar. Et de tali consuetudine vide late, quae scripsit Ioseph Vicecomes de antiquo baptiZandi ritu, lib. 3. cap. I7. cum sequent. Ultimus gradus eorum, qui baptietandi erant, Electi suere , qui disserebant a Catechumenis, & Competentibus: quoniam Electi non dicebantur nisi eo di , quo baptizabantur, ut scripsit Siricius Papa , epist. prima ad Himerion. Tarra-Conen. cap. 2. Item ex ordine Romano habetur. quod die Sabbati sancti, quo baptietabantur, Electorum nomine sic nuncupabantur: Orate Electi.

Origo Electorum pendebat ex scrutinijs, quod in eis de fide, di moribus i

quireretur. Ruperi. b. de Divin. ossi c. cap. I 8. ibi. βuarta ergo feria nova Ecclesia celebrantur initia, quae appellantur Scrutinia : Scrutinia vero dicuntur is scrutando , quia perscrutandum erat in his, ρον accedebant, ne qua radix amaritudinissub fiet, velut fuit in Simone Mago. Scrutinia A postolorum tempore non fuerunt, quia tunc certa baptisnao tempora nondum statuta fuerant, ut propterea scrutinia celebrare opus fuerit. V valfridus de rebus Eccles cap. 26. ait. Alij addiderunt in baptimatis Sacramento exorcismos, alij consecrarionem Fontis, alii salis , alij Catechumenorum in buctionem, alij Scrutinia ad tantum I Herium praeparationissatuerunt. In scrutinijs perquirebantur diligenter Voluntas, & opera baptietandi: Albinus de Divin. ossi c. cap. de Sabbato sancto Paschae . Tunc fiunt sirutinia, ut exploretur certius, an pos renunciationem Sathanae sacra verba datae fidei radicitus corde defixerit. Et idem asseritur in Concilio Braccharen. secundo, cap. primo. Ferebant suffragia in praedictis scruti-nijs, non solum Clerici, verum etiam Populus e sanctus August. lib. a. de Symbol. ad Catechum. sere initio ibi; In conspectu totius Ecclesiae. Quibus verbis etialaici comprehenduntur. Scrutinia praedicta septem numero fuere. Albinus de divin. ossi c. cap. t q. de Sabbato sancto Paschae ibi : Neque hoe omittendum est,

quod Romani infra auadragesimam sex scrutinia celebrant, ct hodie septimum : in isto septenario intelliguntur Doras. Spiritus in baptismate data. Idem Rupertus

Abbas lib. . de diuinis ossi c. cap. zo. Quorum septem scrutiniorum erat maius in Feria quarta ante Dominicam Passionis N quare illo die λ Vide Rupertum Abb. lib. AEap. I9. Fiebant quoque scrutinia publicὰ in Ecclesa, non autem in priuatis domibus. Ruperi. Abbas, dicto cap. ao. ubi etiam subdit . quod scrutinium futurum in praecedenti baptietandis indicebatur. Conficiebantur autem scrutinia hisce ceremonijs: ut primo recitarentur nomina singulorum baptizandorum : Deinde ad morum . & fidei disquisitionem animum intendebant, ac etiam in ijLdem fidei rudimenta quandoque explicabant. His peractis Diaconus imper

bat quinquies humi sterni, & totidem vicibus surgere; ut quinque ζ.hristi plagas frequenti memoria recoleret : succestiue a susceptore , vel susceptrice una cum Acolytho signum crucis in fronte imprimebatur. Ultima ceremonia, Cin ris consecratia sacerdote aspersio , ut ex ordine Romano cap.de denunciati

ne scrutinij ad Electos. Vide de his omnibus late Iosephum Vicecomitem de

, antiquo

70쪽

Diu in . ossi c. lib. . cap. a I. Infantes euam subdebantur scrutinJo noti. OM& morum rationem sacerdotibus redderent; sed ut cerem omjs,8 ritibu, sertim exorcismo, lustrarentur; ut ex ordine R omano in denunciatione seretia ad Electos, ibi: auarta ferta hora rema bantur nomina infantium . vel m. qui ipsor susceptura sunt: aconisi clamet dicem; Catechumeni prac dant. O centur ipsi injantes per nomina, vetorrinem scut scripti sine rerim die AH antur: item benedi ho cineris ad eos , qui scrutinia fiunt habituri. O bisn irariis erant. Scrutinia omnibus baptizari volentibus necessaria erant Strabo de rebus Eccles cap. a 6. ibi: Aly scrutinia diluentissime ad tantam 311Herium praeparationis Itituerunt. Ea tamen necessitas, siue usus, postmodum ab Eccle si a sublatus est circa annum Domini 86o. Imperantibus Ludovico & Lothario: Quoniam posteriores scriptores omnes eam consuetudinem nuspiam sua aetate cognouerunt; & Rupertum Abbatem, nec non Utonem in odieteri r tempore, Flebat, erat, vel similia loquutos esse patet. PExpletis ritibus. qui praecedebant baptismum : subsequuntur modo, qui in baptismo minastrando, vel paulo ange seruabantur. At primum suit Christianorum studium, baptisma die, Ecclesiam Peristromatis ornatam esse, Balsama.&odores, lacenia , Et varios cereos, Zclychnos accendi consueuisse; Gregorius Turonen. lib. a histor. Francorum, dum Clodo uel Regis baptismum recenset. Et haec non in solo baptismo Regum, & principum; sed caeterorum, ut ex O

Fuit iam in Ecclesia receptum , ut qui baptizarentur, pecuniam, vel alia munera sacerdotibus darent: quod etiam de inopibus accipiendum esse. tradit Nazianzenus orat. o. in sana Baptism. ubi etiam Nicetas est, quod talis obi

baptismo, Litaniae dicebantur. Albinus de diuinis . .g h ' Usς it, Eunter ad Fontes. canant litanias. tertantummodo repetendo: seqvitur consecratio Fontis, & can re de Vigil.

p. 6. & bb 7 cap. 23. Pelagius, cap. si reuera de consecra: clist. *. cap. in synodo, eadem distinet. Quinimmo Catholiea Ecclesia diuinitu edocta Optime intellexit non virtutem , aut fidem indicari, sed tres Person F Sanetissimae

SEARCH

MENU NAVIGATION