Petri Petiti ... De sibylla libri tres

발행: 1686년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tium &sapientum ab ultima antiquitate usque ad hanc aetatem. Quid, inquam,importunum magis & impudens, quam putare mera esse figmenta & fabulas , quae Orpheus, Muisus, Homerus, Hesiodus de Diis scripserunt Z Quaero ettim,unde iis rerum, quae non sunt, nomina & tanta tradet di ambitio in mentem venire potuit Z Hoc licet incredibilest de Poetis illis, quos magnos viros& sapientes fuisse constes, multo adhuc incredibilius videat depherecyde . Pythagora, Demo crito , Heractito, Empedocle, Socrate, platone qui omnes cum suis sectatoribus Daemones esse confessi sunt, & doctis omnibus ut certas mundi naturas propositerunt. Adhuc magis incredibile de hominibus fidem Christianam professis, Cardano & Pomponatio cum tam expresta in utroque testamento loca, quibus Daemonum fit mentio, habeantur. Quid refert, non satis validas philosophis rationes suppetere quibus Dae mones esse probentur, ubi tot & tanta de iis sapientum & prophetarum testimonia &auctorii

Sed hac omissa disputatione quae non est huius

temporis, ostendendum est, non posse eos intel- lectiis, quo astra in Peripateticorum dogmate reguntur, auctores esse oraculorum. Cum enim

mentes illae tanquam formae Solis, Lunae, & aliorum sideriis a globos contineant, consequens est vi nullum in his inferioribus effectum dare possint, quod caelestium corporum vinulem tram

122쪽

LIB. I. CAp. XIII.

IN scendat. solum igitur materiam, qua consta- mus, mutare poterunt ;promouere ortus rerum naturalium alia id genus gubernare, mentem humanam directe his moueri posse nemo dicet. Neque jgitur proinde quisquam sinus concedet, ab iis. cuiuslibet rerum n turalium. scientiam in animam hominis manare , nedum futurorum contingentium notitiam: solum ab iis vires pos- de tribui corpori, quibus homine magis arti xeddantur ad diuinandum, quod ultro fatemur. AP vero illa mirabilia quae plutarchus tradit, signa quihus cognoscebatur tempus esse oppor- num quo Pythiasonscendere tripodem &oracula ed Cre posset, quis vlli caelestium corporum dispositioni aut virtuti adscribat λ In his duo oc- cm runt stupenda : primum quidem si ibit lausi rus Deo sacrae in summa aeris tranquillitate commotio ; cuius Callimachus facit mentionem statim initio hymni in δε pollin m: ορ ξσον ο τω πόλλων λ ε imio ino & noi in poemate quod inscribitur Codrus e pressimus: V Uulum ante ipsum numos panibat olentes

Laurus docta comas , sensiuraque vertice moto Numinis aduentum..

Alterum signum non minus prodigiosum Daemonis praesentiae refert Plutarchus in libro dedesectu oraculorum, his verbis: vita δε τών ιεργLv-mςάσεις es ta λον s, E. μη λαι υειν εἰ μητο ἱερεῶον ολον οικρων σφυρων ' πτομον γε

123쪽

a id porro sibivult infit utio illa sacraram virgianum sesque obseruatum, ne prius responsitum d

tur, quam animal immolandum dotum usque ad extremas ungulaου cremat re concutiatur, cum it

in infunduntur ' Non enim satu est caput quassare, mi in aliis sacris sed cunctis corporis partisus fluctu ire oe palpitare oportet, cum trepido sonitu. Nise enim id obseruatum fuerit, on culum non ex simant edendo response esse para- tunt, neque Pythiam introducunt. Quis igitur

talesinotus tam subitos & inusitatos aut stirpis in aere immoto, aut pecudis nulla metu aut dolore impulsae ad solum liquoris contactum toto cor pore trementis , causistam remotae , qualis intel- ligentia & caelum' mouens, adscribere audeat fQuis 'spiritus. exquisitae fragrantiae, & supra Omnem odorameritorum silauitatem iucundos, quibus idem Plutarchus , ex adyto Apollinis manantibus, locum in quo interrogantes sedebant responsiim expectantes persundi Solinus re fert : cum praesertim is odor neque saepius neque stato tempore fieret, sed incertis temporum d fortuitis interuallis Ζ -

124쪽

bet Pharsaliae lib. 3. de illa loquens Phoebade quae ab Appio coacta eloqui sutura cum simularet fu- xv m , his deprehensa est notis:

non rapta trementit Verba fono , nec vox antri compore capacis S ciens spatium, nunque horrore comarum ' Excusse laurus, immotaque culmina templi. Quibus patet, non solum sacram laurum sol tam concuti aduentante Deo, sed etiam templum

ipsum ς ut & Callimachus dicto loco, & post eum Claudianus initio libri primi de Raptu Proserpinae, λασμον exprimens canit : yam mihi cernuntur irepidis deluseae moueraSed bin. N ec minus horrenda quae Sibylla Apolline cor reptayatiebatur: ut videre est apud Maronem in sexto soneidos notis versibus. Quibus adde quae despectris, quibus Daemon Bam praesentiam inrariatis fgnificabat , i φανειας vocabant) digi in

mea dissertatione de furore poetico. Quis igi-δur haec tam monstrifica praesidenti astris intelligentiae & cursum naturae regenti adscribere audeat Z Non igitur in his naturae ordinem & vim, sed Daemonis potestatem valuisse putandum est: hoc tamen discrimine, quod Sibyllam nihil vetat putare ingenium habuisse ab astris, hoc est, proprietatem, qua Numini siue bono siue malo magis pateret; quam a teneris ferunt vaticin tam ; 1n Pythia nihil videmus praeter temporarium Daemonis assiatum.

125쪽

CAPUT XIV.

An aliqua Uis es proprietat terrae Sibydiam mouere

ATque haec Sibyllinae indolis a temperamen

to &astris formatae consideratio nos ad albteram adfinem non inuitos trahit; data inde occasione quaerendi, num &aliis opportunitatibus, quibus Sibyllam ad vaticinandum comparatam fuisse diximus, quaedam accesserit terreni halitus proprietas, ut in Pythia existimatum est. Inhac namque non minimum valuisse exspirationem

Delphici antri, praeter auctorem libri de Mundo, qui vulgo Aristoteli tribuitur, Plinius lib. a. p. 93. & Plutarchus lar libro de defectu oraculo rum censi ierunt Alibi inquit ille fatidicis cus , quorum exhalatione temulenti futuna praemnunt, Pt Delphis nobilissimo oraculo. Sed & L

Vι vidis Paean vagos toltaris hiatus . I

Dis inam pirare idem, venisque loquaces Exhalare solum lacris se condidit antris, D cubuitque adyto, vates ibi factus Aposio. Nota & fabula de oraculi illius inuentione ex Diodoro & Plutarcho. nempe quendam. past rem , cui nomen Coretas, in terrae hiatum, eo loco ubi post oraculum fuit apertum, sertuito dolapsum, subito furoreinsolitas emisisse voces,Vicinis accurrentibus, primum pro nihilo , non multo

126쪽

multo post in admiratione habitas, cum fatidicas Liuie rerum euentu compertum fuisset. Ibi igitur templum Apollini placuisse construi, atque etiam viuem , cum eo muliorum. Oraeculi causa concusessis fiereC Num igitur & halitum eiusmodi subterrane-

. . um valuisse in Sibylla putandum est ,&propterea sedem elegisse in antris quo meli us tali spiritu

exeri r ὶ Sanemirandas terra: variis in locis in esse vires, quas non modo eoruni quae ex se ge'nerando. p fert proprietatibus, sed & homi nunx naturis & temporariis commotionibus o- λ . stendat insigni exemplo confirmat Leonicus Thomaeus ire dialogo qui Trophonius iue de Divinationeinscriptus est non meministis, i quit miraculi illius quod superioribus annis iu ' agro Veronensi, non irange a Benaci lacu Alpes verm

Hse , vulgo proditum est contigisse Z Templum scilia

cet quoddam divae Mariae eo intractu dicatum esse, in quo flatis He ι quidam terrae excitabatur hali /- , qui Memsacram ingressos homines excitabat adeo re commouebat , re singulis primum artu contremiscerent , mox etiam csidistim perma f- sint non sine incondita quadam manuum s ceruiacis iactatione incessante altinent, neque usio con

sistere possent modo. Auod men non omnibus accidere dictum est, si plerisque, quos ut γωρη exhalans sisse spiritus pro habitu quodam corpori se

e tempemmento ,solummodo cere re concitarc

poterat.

127쪽

π, ut par est , causis, illa quo exire coeperat anno euanuisse dicitur; licet idipsis , ut moris es, Putagos imperitorum siversitiosius etiam nunc inter ecari non desinat, vernaturalibus assignare id causis contendat. Quae eo libentius aescripsi, ut desinant osoresti exarum multa eiusmodi quae in veterum Ilibris teguntur, illumque specus Delphici halitum, fabulis annumerare. Qil od ad Sibyllam autem attinu, hane in antris fere habitasse constat. Cur autem in antris potius ferarum ritu, quam lubiectis humano moredegere mallet, aliquam pro- secto causam fuiste putandum est. An igitur ut terrae halitum mouendae phantasiae aptum hauriret Z Si Cardanum audimus, nihil potentius quemadmodum declarat in tertio eorum librorum quos de somniis composuit cap. 13. post

multarum enim rerum enumerationem , qui ibus animam censet redigi posse in eum splendorem, quo fiat capax im aginum quibus sutura ipsi

1 aprimantur, caeteris ut parum efficacibus reiectis, sic speluncarum ad id opportunitatem com-

mendans subiungit: Si nihilceritas pecubus, in quibus ex halitu terrae longe magis diuerse otii vigilantibus obuersan ur quam somniantisin fine illis. Atque id Arisoreos retulit in libro de ora. culis , Plutarc Uxe. Quod Aristotelem pro hac opinione & Plutarchum testes citat, de Hu-xarcho fateor: huic enim sententiae propalam in libro supra memorato de defectu oracuIorum

128쪽

α ' sistragatur. De Aristotele autem de libro ei s de Oraculis fiagit eum ratio: cuius libri eius nomine neque apud Laertium in catalogo Operum Aristotelis , neque apud alium auctorem fieri.

mentinem memini

Sed missae hac critice, quae nihil ad rem pertinet, quod de hac terrae in antris facultate dicitur, an sit veram, perpendere satius est. Est autem dissicile hic aliquid constituere quod sit liquidum ; propterea quod non uno modo cauςrnae: dc specus sab terr iaci animam ad profundas me- P ditationes adiuuare possimi. Nam & solitudine & silentio tenebrisque ipsis animas non parum attolli atque ali videtur. Quo pacto & siluae me ditantibus aptae censentur 2 Plinio etiam iuuio re attestante in epistolis lib. i. Jam undique μναα flitudo, ipsumque illud silen m magna cogitationis incitamenta sist. Idemque alibi mire animina ali tenebris dicit. Neque immerito ; quando his maxima cogitationis impedimenta, remouentur , spectaculae externorum visibilium, .&quilaquid senis & vocibus importunis obstr pit. Addit Massilius Ficinus admirationem quam locorum subterraneorum secςssu excitari censet lib. 13. Theologiae Platonis; quo Ioco sep tem Vacationis genera distinguit, & vacationi nomine intelligit animi a sensibus & corporeis rebus abstractionem. In his igitur & admirationem antrorum horrore excitatam ponit, hac que ratione adductam Sibyllam in antra diue

129쪽

tiste ad captandum numinis afflatum: Sibysse n-

quit PT n sacer tes , cum suis em in I uis aut Apollinis antrum, νbi numen Vsum adcis credebant tanto admirat oris venerationissest vG- redemsesate numinis cogitabant, ut sensu/.phan tam , ratioque ad Du suos illico praetermitterent. - Tunc mens ii exposita numini Jue Dein ille fuerit , e Daemon , se Fem praesentiebat motus o eos praesertim qui ad ea negotia pertinebant, de quibus nuper deliberauerant.. In id album tali ex causa .

ariolantium Corybantes adicribit, & Corneliuim sacerdotem, de quo Gellius lib. V. NOct. Attic- . . cap. I8. Horatius autem lib. i. ode 13. & Thraciae mulieres in Bacchi orgiis nimio stupore& M- miratione solitudinis in furorem conuexti & bac- chari dicit; quo eodem affectu se quoque ad lau-

des Caesaris cantandas incitari autumat,. non απι in iugin

Thracen, ac sede barbaro. Lustratam Rhoduem: ut infideuio

Quod autem vchemens admiratio ccstasim, hoc

est, mentis cycessum. vel motionem , vel ut Politianus Miscella eorum cap. 9o. vertit , pauo

rem inducat, testatur Fracastorius lib. de synipa- . thia & antipathia rerum cap. zo: Si vero inqquod retur uti ignotumsub ratione obseratur cu-

130쪽

Lis. I. CAP. XIV.

Dudam magnitudinis consueta longe excedentis, s rei tamen quam per opisionem veneramur samamus, tunc ecflos vocata fit, hoc es, mentis pham asiaeque excessu quidam ab admiratione, per quam ab omni alia re distracti immotique reddiamur σinsensitivir quod maxime iis accidit, qui aut vere sanctisum, aut sibi ex melancholiis nidem ture his enim re angelorum choros re Deos videre apparet. Cum ergo admirationem ad mentis abstractionem vatibus necessariam facere ex his liqueat, morosi animi sit, & supra modum contentiosi , in re tam probabili litigare cum viris doctis, qui eo etiam affectu Sibyllam paratiorem ad diuinandum accessisse dicunt. Non ta- men eius admirationis causam per se antrum aut vim terrae crediderim, sed ex accidenti, propter solitudinem, silentium, obscuritatem, quibus animum ad meditandum non mediocriter iuuari in confessio est. Quod autem ad terrae exspirationem attinet, neque haec omnino oeinio repudianda videtur, quae nonnullam speluncis vim inesse vaticinio opportunam statuit; ea ratione qua succus melancholicus , qui omnium corporis humorum maxime est terreus, siccus, densus, calore concepto homines reddit amentes & ς κους, quam proximam esse ad diuinandum praepara

tionem ex Aristotele ostendimus. Quod si illi humori inest ex terrae, quae in ipse dominatur, proprietate; quanto magis terrae ipsi inesse exi

SEARCH

MENU NAVIGATION