Petri Petiti ... De sibylla libri tres

발행: 1686년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

sed quia posita naturae opportunitate & volui tale, nunquam illi genii inspiratio deerat: non aliter illi , ubi opus esset , sese ex occulto adiungentis , atque in sententia Peripatetico rum intellectus agens , qui ex mente Averrois& Alexandri Aphrodisset intelligentia est manae speciei illucens, ad libitum cuiusque vim suam & lumen animae infundens. Quod enim lex naturae & ordo in adiungendo ad animum humanum intelligentiae praestat apud eos philo sophos, id daemon ex destinato & cons illo n.

ciebat in Sibylla : nue ut quantum in animalui

hominis post et declararet, & numinis in se ho-

norem & cultum transmoveret, siue etiam ut veri improvidos in eum errorem deduceret, .

quod naturalis anima: humanae insit futura praenoscendi facultas : quam tamen nullam illi esse, a natura tributam , quae quidem rationis carium excedat, supra Ostensiim est. - . Quin fortasse quocumque vellet tempore , & quocumque corporis Hatu , Sibyllam vaticinari potuisse omnino sequitur : si verum est quod Proclus in Timaeo prodidit, & supra recitabamuς, statim a natiuitate hanc in voces fatidicas erupisse : ωαπερ η Σίαλλα -ρ -την . mcυησιν χρησμιωοήσασα &c Quod idem de Apol lonio Tyaneo & Sosipati a credi potest. Quibus daemonem haud secus atque animam

ipsam semper praesentem fuisse, ex iis,quae de ipsorum actis historiae produnt , intelligi potest. QuibuS

322쪽

Lis. III. CAP. I.

Quibus haud inferiorem in hoc fuisse Sibyllam

constata immo huic magis adhuc familiarem fuisse &pnesto ad omnem diuinandi impetum daemonem existimandum est. Quo magis miraricos stabit qui Pythias vates cum Sibylla confundunt : ad quem impegisse scopulum videtur Eusebius, tum sic de Sibylla in oratione ad San

seipsam sexta pos diluuium generatione vixisse ae sacerdotem Apollinis fuisse dii is, diadema ex aequo

una cum Deo cui seruiebat gestans, s tripoda circa quem serpens Poluebatur frequentans, re ipsam cons entibus responsa edens &c. Sane tripodem in templo Apollinis , quod Delphis fuit, tantum fuisse, ori speluncae e qua oracula reddebantur impositum, cum alii scriptores antiqui censent, tum Seruius ad tertium librum aenei dos his verbis haud obscure innuit : Tripodes

mense fuerunt in templo Apollinis De bici, quia bis superpositae Phoebades vaticinabantur. Sed unius Lucretii sussiciat auctoritas, dum ita de oraculo Delphico canit lib.

323쪽

reae prius aggrediar, quam de re fundere fata Sanctii, I multo certa ratione Magis quam 'thia quae tripode e Phoebi lauroque profatur. Neque mihi quisquam hic Erasmim obtrudat, qui non unius oraculi & loci proprium fuisse tripodem censiait Chiliad. I. cent. 7. adag. 9Q. Ε tripode : translatum inquit) a tripode vel Delphicis υel Pythia. Nam hiec duo oraculaquondam summam fidem apud mortales obtinuerunt. Hic enim error manifestior est, quam ut verbis confutari debeat. Multum & a Bacidum si rore dispar vis Sibyllar : siquidem & istorum temporarius fuit affatus, quem illis a Nymphis excitari solitum antiquitas credidit. De quo vaticinii genere seorsim dicendum erit: ubi eadem soluetur dissicultas quae de Sibylla ;num scilicet plures ii, ut vulgo creditur , an

unus tantum eius nominis vates fuerit.

Quod autem mihi praecipuum in Sibyll , palmarium, singulare fuisse videtur , uniuersitas

cst diuinationis, ad omnia tempora, omnes euentus se extendentis. Euentus inquam, non rerum paruarum & ad priuatorum homi num sortianam peruenientium , sed magnorum virorum, puta regum & imperatorum, ad

mutationes imperiorum, & praeuia iis portenta& prodigia ; quae quibus cerimoniis & sacris procurari deberent, distincte carminibus cxposuit, ut mox dilucidis scriptorum v erum testimoniis probabo, CAPUT

324쪽

Lis. III. CAP. u.

CAPUT II.

Vniuersia,L Vinae diuinationis.

Timuero mihi attentius contemplanti, &Sibyllae diuinationem cum aliorum antiquorum Vatum responsis comparanti, eadem huius ad aliorum facultatem ratio sitisse vid tur, quae Romanarum rerum ad gesta aliarum

nationum, historiae Polybii ad alias superiorum scriptorum historias. Quas sic inter se ut uniuersalia a particularibus differre Polybius ipse initio historiarum sitarum praefatur his verbis: μεν ουν mς- των χθνοις , ω ανὼ ασο- δας dum συνεδεμνε τας δης οικουριενης ποξρις' No το 6' ὴς ἄλ&λιις επι συνπλειας, αυ- ν , ' 'I' τοπους Σώφερειν εκαςα τώ. πε- α γμένων τουτων τὸ ν κ ζων ο ιονεὶ σωρματοειδη συμ ωνειν γίγνει' τήν ι ργαν, συμrλεκυε η τε ζ ας IFλμάς , 'ra Λιουκάς - εις , -iς τε τὴν Ap ιν mi ταις Ελληνικίως, oς εν γνεβs τελος et ν αναφορον ὰπαν Θν. id est, Enimuero ante ista tempora, quae per orbem terrarum gerebantur ea quasi spars diuulsique erant et cum σ susciperentur σ Urentur singula eorum diuersas ob causas, stemporibo quoque ac locis inuicem distarent. Pos sa vero tempora, ut in unum quasi corpuae coires historia, euenit: utque res Italica ac Libo cae

325쪽

ροσμον της τυχης , ω κεχροτῶ προς Τήν τύνο λων πζαγμάτω/ συντ μου. id est , Quod enim operis nostri proprium est, nosroque te ore

mirandum accidis, boc t ud est : quoὰ sicut for

tima res prope PQue aue totius qua habitatur orbis in unam partem inclinauit, atque omnia ad unum eundemque scopum vergere coegit e ita j

nos scriptione hac sub unum quoi conspectum k- rritoribus ponimus, ymonam modo ad soperis hujuινniuersi consummationem ipsa se fortuna gesserit.

Non possum commodiore ad propositum uti. exemplo. Vt enim historiae, sic vaticinia, con- . iuncta sunt rebus de quibus pronunc tanturres autem ineam partem finemque vertunt, quo numinis ducit prouidentia,quam ubique Polybi us τυχην, hoc est, fortunam vocat. Quo no-'mine Deum intelligit; cum rerum uniuersitatis auctorem & causam pximam , tum ordinis ii uentorem atque custodem quo res humanae procedunt; occultis hominum consilia &facta

326쪽

habenis regentem eumque ad exitum omnia ducentem, quem in arcanis aeternitatis suae optimum

csse decreuit. Omnium enim occultae & immobiles rationes alte sunt defixae in sapientia Dei: quas quia fragiles hominum mentes videre non possunt, veteres vocabulo ab ignorantia sua nato designare instituerunt. Caeterum recte atque etiam diuinitus Polyhius. ibi , ex accurata illa qua pollebat rerum cognitione obseruat, eiusmodi fuisse earum

processisn, ut inde cuiuis sagaci apparere possit,

ea omnia, quae ante Romanorum dominationcm variis orbis partibus gerebantur, ita consulto di persa atque comparata, quae postmodum eodem prouidentiae consilio ceu partes in unum corpus, sic ipsa in unius potentiae & imperii maiestatem & supremum apicem coalescerent atque ut ita dicam coagmentarentur postquam. igitur de aliiJ prioribus regnis, quae maxime floruerunt, Periarum scilicet , Lacedaemoniorum, Macedonum diXit, eo inque angustias respectu uniuersi orbis terra in ostendit, sic de Romano imperio subdit: Pωρακιοι

νυν ουσιν , ἀνυς ii ψῆν τοῖς Ἀγγνοαενοις κατεσκευασαν βυνα ι . id est , At Romani non partibus Jobιmmodo aliquot,sed is uerso fere terrarum orbe in ius ditionemque uam S Q coacto

327쪽

SIBΥLLA coacto , imperium suum in tantum evexeruist f. suim , ut praedicare quidem eius felicitatem praesens aetas merito queat: superare vers i is nisa unpuam secula valeant. Haud aliter Plinius & ad hunc , Opinor , PO- lybii locum respiciens , lib. s. cap. S. Italiam numine Deum eis Iam dicit, quae spars congre garet imperia. Age hunc magni seriptoris Io-

cum ipsismet eius verbis referamus Terra omnium terrarum alumna , eadem re paren num ine Deum electa, quae caelum iEsum clari s D- . : ceret, sparsa congregaret imperia, ritusque mobbret , σ tot populorum dissordes ferasque lin- guas, fermonis commercio contraheret: col quia re humanitatem homini daret: breuiterque, una cunectarum gentium in toto orbe patria fleret.

Quorsiim , dicet aliquis, haec tam multa de imperii Romani magnitudine , & quid ad Si byllam Z Quia sicut Deus voluit unum in terri esse imperium , quod potentia in uniuersum terrarum orbem diffusa imaginem gereret Ecclesiae; sic & in iis ipsis gentibus ethnicis unam quandam esse Vatem, quae vaticinii sui ambitu Omnia quae gererentur in mundo singulari asessatus potestate comprehenderet. Huiusmodi vero vatem Sibyllam fuisse dicimus ; non tam Vatem , quam thesaurum vaticiniorum & prophetiae apud paganos : quo modo libros Mosis s

appellat sertullianus , thesaurum scilicet Judaici

328쪽

sacramenti, oe inde nos , hoc est , Christiani.

Quae enim pars terrarum , quae regio , quae gens, quae ciuitas, cui non sua fata in iis voluminibus, quae nomine eius circumseruntur,

praenunciet 8 Non equidem quia putem Sibyllina haec quae in manibus habemus omnia esse genuina sibyllae; sed quod fieri posse non arbitror , ut omnia sint fictilia & notha. Tum si sint talia, ex ipsa tamen fabula intelligi potes quid de Sibyllini affatus maiestate senserint ii

qui hanc fabulam composuerunt: cui nunquam ditionem tam amplam tamque extensam & per omnem mundum & temporum circuitus patentem affinxissent, nisi aliunde nouissent, huiusmodi diuinationis immensitatem non esse a Sibylla alienam. Huius argumentum sane haud sublestum es quod de aetatum mundi diuisione ex Sibyllae carminibus resert Seruius ad quartana eclogam hoc versu: Vltima Cumaei venit iam carminis aetas.

ibi Seruius : SYbyllini inquit) carminis, id est, sibyllae quo Cumana fuit, pecula per metalla diui-. sit dixit etiam, quis quo securo imperaret: s olim ultimum, id est, decimum voluit. Nou tu autem eundem esse Apollinem e pnde dicit, mis jam regnat Aposio. Dixit etiam, sinitis omnibus seeculis rasin eadem renouari e quam rem etiam

Milosophi hac disputatione colligunt, dicentes S complo

329쪽

completo magno anno omnia sidera in ortim suos

redire , re referri rursus eodem motu uod ses idem siderum motin, necesse est ut omnia quά

fuerunt, habeant iterationem. Vniuersa enim ex astrorum motu pendere manifestum es. Itaque in primis celebris haec fuit artatum diuisito &per omnes literatorum coetus & libros peruagata; Vt corum monumenta versantibus notum est, qui aut eius mentionem faciunt, aut ad eandem alludunt. Maxime autem hanc versibus commendauit Hesiodus in poemate quod inscripsi εργα ρ γ ξαεριμ. A quo Aratus ac cepit in Phaenomenis : tum ab his Ouidius initio Transformationum : Maro etiam respexit in s. Georg: Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat. Sed & Plato allusit manifeste octauo πιλιτε his verbis : ωο θ τουτων α οντες si πανυ φυλακικοὶ καGρ 1σοντα , πός το δοκιμ άζειν τα HIγο- τα -ρ ηHis γένη, χρυσουν τε, ' ζῆν, ' A χαλκουν, ', σι ηλ. id est , Ex his a tem principes constituentur non admodum ad custodiam Monei, re ad examinandum genera ilia, quae apud Hesiodum es quae apud nos referuntur: aureum scilicet genus, argenteum, re aeneum, atque ferreum. Quod autem antiquissima sit haec diuisio non modo aetatum per metalla, sed etiam imperiorum, apparet ex somnio Nabuchodonosoris Chaldaeorum regis potentissimi Danielis capite

330쪽

capite secundo. Quo somnio placuit Deo reuelare prophetae illi sublimi praecipuas rerum humanarum vices, quas quinque ordine in orbem Venturas quintuplex metalli genus in ea statua

adumbrat: aurum, argentum, pes, serrum, mixtum ex ferro & terra. Quo pacto & apud Hesiodum cit to opere quintuplex hominum genus distinguitur. sed de his alias diligentius;

tum etiam de vulgata opinione , quae unicuique Planetarum propriam assignat metalli spe ciem. Quorum accuratior consideratio aliud tempus postul t. Nunc susscit nobis ostendere ex hac aetatum diuisione per metalla, & eorum qui seculorum decursu imperare deberent praedictione , quam Sibyllam Cumaeam carmine expressisse Seruius loco stato testatur ; ostendere inquam , quae

fuerit Sibyllae facultas diuinandi , quam late

patens & uniuersum complexa aeuum. Quo nomine cum Mose & Daniele comparari possit: quorum alter suum vaticinium ab ipsa rerum ultima origine repetit, caeli & terrae creationem , & caeterarum mundi partium & ornatus, uniuersa religionis mysteria & ritus tradit: alter vero imperiorum vices & successiones ad Christi usque regnum prosequitur. Verum Sibylla non tam distincte hunc rerum ordinem, basque reuolutiones temporum tradit: sed ob-

5 1 scuro

SEARCH

MENU NAVIGATION