Petri Petiti ... De sibylla libri tres

발행: 1686년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE SIBILLA tura, quam illi eximiam fuisse in confesso est. Hanc vero facultatem licet ab exteriore principio & altiore, quam humana serat natura, perirdere haud dubium sit, non tamen hoc perinde exploratum est, nullam in huius anima aut cor pore vim dc proprietatem fuisse a natur iditam, qua magis idonea illi societati , quam cum coeliatibus habuisse dicitur, capaxque diuini afflatiis fieret. Quod idem de aliis quoque vatibus, qui eadem praedicendi facultate celebres fuerunt

quaeri potest.

m vaticinandi potesate: an sit b mini innata , re de Hus

causis. ' uinetiam non defuerunt, qui hoc in con- girouersiam vocarent, num scilicet inter animae humanae facultates & nonnulla, qua futura praesentire possit, sicut qua praeterita, puta quae memoria vocatur. 'Quo sane argumento Ammonitis apud Plutarchum in libro de oraculis defitis disputat, non esse alie 'a a natura animae humanae id munus diuinandi, hancque potest tem qua futura praesentiat. Nam quod anima nostra quorumdam naturaliter recordatur, hinc patet, posse hanc ea quae amplius non existunt, sed fuerunt, cognoscere: cur igitur non etiam

52쪽

discrimen in iis fingi potest quae pariter non

. - sunt in natura λ Haec ibi dubitatio est Ammonii, vel potius. Plutarchi, quam non satis penetrat,

contentus locum indicare & fontem aperire di- sputationis. Quid igitur obstat, quo minus, paulum nos oblata occasione in eo campo e

Fortasse aliquis ad propositam dubitationem,

quae e X, memoriae cum vaticinio comparatione ducitur, hoc esse dicet discrimen eortam quae memoria repetimus, abbiis quae vates praedit i cunti quod illorum species in memoria repositae manent, . ex quibus tanquam plintris, quae

olim fuerunt, ab iis qui ea viderunt, audierunt, aut quo alio sensu perceperunt, vel etiam gesserunt, denuo cognosci possint; horum autem quae futura sunt nullae, in animo relinquantur species. Ego vero ostendo hoc discrimen esse nullum : quoniam eaedem species perinde nobis si ad praeterita, praesentia, & satura perspicienda inseruire possunt. Quod primum de praesentibus & praeteritis probo. Illa ipsa quae nunc sunt praeterita, quorum recordamur, olim fue- xunt praesentia, cum scilicet primum fierent, &L sensi obseruarentur : ergo & quae nunc species praeteritorum, & memoriae inseruiunt, Gntium fuςrunt, cum scilicet illa, quo-

c η nunc meminimus, fierent, dispeciem suan

'hostris imprimerent , Quod autem & sit ratio specierum per quas futura projiciuntur, non minus liquido declarari potest; '

53쪽

si quod experientia notum est, cogitemus, nihil tam nouum, tam inusitatuim in tempore. futu - ro acsidere posse, cuius non species ac signa in animo nostro pridem per sensum accepta i haereant. Exemplo id ostendo γ Nam cum Propheta Isaias Iudaeis vaticinans de Christi aduentu, id oraculum pronunciaret: ecce virgo con

cipies s pariet filium &c. quid quaeso , si reni

ipsam in se contumplamur, magis nouum aut incredibile dici potuit 3 cuius tamen rei tam prodigiosae, tam incredibilis sententiae, species. omnes, siue, ut philosephi loquuntur, phantasmata in omnium, qui id oraculum audiebant aut legebant, animis fuisse reposita, nemo non sateatur. quando constat, neminem fuisse Ii daeorum illorum, qui non omnes eius propo- , sitionis terminos, propriis ex speciebus an oluo infixis, quam notissimos & euidentissimos haberet: puta, virginis, conceptus, partus, filii. quippe quorumiihil non manifestum, &in communi hominum cognitione politum. Eadem ratio est aliorum quae futura praenuntiantur. Vix enim, ut dixi, fieri potest, ut aliquid posteris seculi . accidat ixae inusit tum, Ut non per eas, quas nunc in animo spe- cies habemus, exprimi possxi, si p0ssit men componere eas species, ut ex iis apta unius daaltero praedicatio atque enuntiatio, futuro post euentui congruens, efficiatur. In quo sine est difficultas & labor diuinandi futura. ot enimuero acrius contempl/nti n -

54쪽

i nor apparet in recolendo, quae a multo tempore transacta sunt,& non sunt amplius, distacultas dc labor. Quippe & horum solae seorsim species in animo remanere videntur; composio . tio autem ipsarum, quae tunc facta est, cum res praesentes esseoin fierent,pridem cum sensu &cogitatione euanuit. Cum enim animi facultas ipsi .

hanc specierum compositionem essiciat, ipsaque nihil aliud sit quam animi contemplatio; necesi est, desinente talium rerum contemplatione, simul desinere & aboleri specierum compositionem, utpote quae in sola animi cogitatium con- sistat, & ab ea omnino dependeat. Par.igitur esse videtur dissiculta , reuocare eam, quae in praeterito tempore facta est, specierum cumDς- M.tionem; & nouam ex iis quae sint in animo phantasmatis excitare, quae sit futuro rerum

euentui congruens . lirerum non e

istentium species in animo utrobique habentur.

Fortasse aliquis dicet,in phantasmate sive im l gine rei praesentis, dum aliquid sit, aut auditur, ut spectatur, aut quopiam alio sensis Hulpatur,

duplicem contrahi habitudinem ex ea cognitio ne: unam,qua eius qui cognouit animam respicit; alteram, qua eam temporis differentiam,in

si in id factum est. Quo fit, ut is qui alicui olim

rei interfuit, per eandem rei transactae speciem in animo relictam,& se eam vidisse,aut gessisse,ex

55쪽

nem ad certam temporis disserentiam. Sed haec commentatio non tollit difficultatem ; rursus enim quaerendum, unde & qua ratione tales ha- .hitudines rationesque iisdem rerum phantasma tis ingenerentur. Quae igitur harum causa af - 'ferti potest y Non illa quae tunc extitit cognitio rei per aliquem sensum, quippe haec tunc rei erat praesentis: stinis enim tantum est praesentium. Quomodo igitur idem phantasma siue species,

quae tunc cum res sensu usurpabatur erat rei pra

. sentis, postea essicitur imago rei absentis & prae . teritae Z quid noui illi accidit, & quae causa eius mutationis ὶ Non enim sensis, qui est praesen- , ' tium; non etiam intellectus ut a temporis dif- , ferentiis abstrahit. . An igitur ipse temporis fluxus. desiiccessio huius causa dicetur λ At tempus. i. nihil addit rebus, imo detrahit potius, ut Philo- . sephus lib. . Naturat. Auscultationis docet: A Mν λ, ob μα λον ει η καθ' άυ ν ὐ- α δ - ἡ γονέαούς, patet igitur , tempus . . res magis cladis re interitus in aliquo esse cau- ,-fam , quam generationis. Causam mox subiungit tὐ .nκον η με*βολη κατ' ἀυ ν: es enim. mutatio secundum se eius quod prius fuit amotio. Quod autem de mutatione dicitur , idem dc de tempore, quod ad hanc praedicationem attinet, dici potest: cum temporis natura in ipG muta- tionum siccessione ab animo numeranda ac

computanda consistat. -

Restatuitum dic mus animae ipsi innatam esse

56쪽

- esse habitudinem, qua se ad rerum transactarum

noi ullas conuertat, atque ita earum memori-

am replicet , eo quodiis olim, dum fiexent, sei su &cogitatione interfuerit. Quod si vero co

lentaneum fatemur ; cur non pariter dicemus, aliquam esse animae concessam facultatem, qua se ad futura interdum conuertat, certa specierum sensu acceptarum ligitatione atque compositio' ne, ad eum scilicet modum, 'qui futuris euenti-

Nec mediocre porro huic rationi aceedit firmamentum ex μια κῆς, hoc est, diuinationis ipsius consideratiotae, quam omnes fatentur non minus ad praeterita & praesentia, quam futura ex

te heroi Corum temporum, in iliad. i. τοῖα δ' ἀνεπ

V surrexi Calchas Insori bur, AEVI Me Ut π,qui quaesunt, quae fucuna seunt, qV que prius fuerunt, sciebat. Qualem & Va-' tum facultatem in Proteo Viigilius expressit in

nouis namque omnia valeo, mox ventum ira '

unt, quae

Qualem & in Mose no, viguisse cognoscimus multo certiori testimonio sacrarum literarum;

57쪽

cui cum primas in hoc vaticinandi munere I . - daei tribuant, interim hunc videmus non minus 'de praeteritis quam futuris stupenda mortalibus oracula edidisse, qui tam diserte, tanquam prF- sens fuisset Deo creanti , de vera mundi origine, hominis ortu, A calamitate primorum paren' xum, tum primarum familiarum initiis & se cessione, ante literas natas perscripsit; ne qui

. riam ad eum scriptorum ano mentis propagatam. Vtenim fateamur, multa hunc deprimo-

ii a accipere; re rum memoria a parentibus ad filios auditione sibinde transmissa ;. non tamen tam certa ho

rum fides esset, ut non esset ambigendi locus , si Mosaica illa historia sola hominum fama niteretur et neque diuinae illae literae haberentur, sed . humanae. Enimuero de iis, quae hominis or-

u non potuit quam ut v tes cognoscere. Ex quo essicitur, praeterita ad eam vim diuina di pertinere non minus qua n

Cum ergo ex his constet, utriusque temporis res seb eandem cadere diuinandi facultatem; .quaerendum est, quid diuinatio a memoria diss etat disine non in ipsis rebus disserentia esse vid tur: quippe quibus id commune omnibus , o Derint, amplius non sint aut fiant. Eadem

. . in . - - - -

hoc distrimen, quod plura vates de praeteritis M

58쪽

LIB. I. CAP. IIX.

oc ultiora dicunt,quam hominum quiuis,quan-. ' . tumuis memoria excellens, dum recordatur. Ε his cssicitur; memoriam & diuinationem differ- ' ire tantum penes magis & minus. Qui enim rei Cordatur, ad ea tantum quae Vidit, quibusque in-

qua praeterita coextendere potest; vates ad ea etiam quibus numquam interfuit, & quae nullo unquam sensu usurpauit, vim mentis extendit. Caeterum, ut vulgo dicitur, magis aut minus speciem non mutant; cumque ea facultas qua cordamur, miras in hominibus differentias habeat, in multis mediocris & vix ad usim sussiciens, in nonnullis in miraculum usque & ostentationem credita si- bi repraesentet,velut in his qui duo millia nominum semel audita, quo ordine dicta sunt, re- . Terre potuerunt: ut Seneca primo libro Declamationum de seipso prodit; quis assimare pos- sit, non esse dc istud inter memoriae proprietates & miracula, ut aliquis possit occulta praeteriti tempori , quibus neque interfuit ipse , neque sensit ullo animum adiunxit,hac ipsa,quae ad praeterita est, mentis conueritone consequi Z cuius operationis modum licet explicare non vale- mus, hanc tamen penituS derogare humanae an me non aequum est; cum neque modum , quo animus illa,quae nobis oblata olim, siue sentie tibus siue cogitantibus, non amplius autem exi

iadmodum supra in e

59쪽

tibus, quae circa eam praeteri torum replicationem quae fit memoria, ostendebamus. Si tamen ea est memoriae natura & definitio ut non sit nisi eorum quae prius cognita fuerunt, utpote earumdem rerum , quarum est obliuio , cui contraria est esto sane haec animi facultra, qua occulta praeteriti temporis indagantur, di Versa a memorii; non tamen negemus hanc humanae animae inesse, qua etiam sutura praenoscat, cui sitiributum per species rerum iam animoinfixas quidena , sed eodem modo ad praeterita & futura se habentes ad praeteritas cognitiones neque amplius in patura existentes proprio motu cop

Altera Plutarchi corvectura ad asserendam

animae diuinationem ab e perientia ducitur multorum,qui morti appropinquanteS Vaticinantur, cuius rei complura extant eXempla. in quibuSΗectoris apud Homerum, qui moriens propinquam Achilli mortem denunciat: item Calani, qui Asciandro regi familiaris fuit: item cuius dam Rhodii, quem refert Posidonius morien-xem sex aequales nominasse & dixisse, qui pxi mus eorum, qui secundus, qui deinceps moritu rus esset; ut est apud Ciceronem 1ib. I. de Diui natione. Ex quo sic Platarchus ampit: Non est verisimila, aliquas animam Iucrari facultates& proprietates ire discessu e corpore, quas at

wa non haberct, cum cor oris vinculis tener

tur ; multo est verisimillius, si quam morti vi- cing ostendat, qua antea non uteretur, habuisse

60쪽

LIB. I.

D innatam , sed obscuratam impeditam corporis contagio: quam tunc exerat, cum resolui ancipit, & minus membrorum c ducorum & humorum sarcina premitur. Qua de re locus insignis extat apud Aretaeum Cappadocem libro D de acutis morbis:

Etenim antea quidem anima in limo, humoritas Alicet re cynebris versabatur: postquam vero haec morbus absumpsit, re taliginem ab ocu lis remouit, tunc re quae in aere fient aegri narrant , ae nuda antur vates Peridici σῖciuntur ; caeterum qui ad tantam humorum ac mentis subtiliantem adducti sunt , vix conralescunt, vitali facultate iam in aes rem conuersa. Quibus consentanea habet Temtullianus in libro de Anima,capite Fl. de animarum excessu, digna quae hic legantur: Hinc d nique euenit ,saepe animam in isse diuortio pote tius agitari, Follicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex majore surae iam in libero constituta ,persu suum, quod anuc cunctat in ' in corpore, enuntiat quae videt, quae audit, quae im

cipis nosse. Si enim corpus istud Platonica sten- umia carcer , caterum Apostolica Dei templum

SEARCH

MENU NAVIGATION