De arte rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum aetatis aureae, perpetuisque exemplis illustrati auctore r. d. Dominico de Colonia accedunt etiam institutiones poeticae auctore r. d. Josepho Juvencio

발행: 1834년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 연설

161쪽

i Go Artis Rhetoricae Liber II.

Ium ad stilisset, ejus gloriam et felicitatem aemulatus: O fortunate , inquit, cdolescens , qui tuae pinulis m- merum praeconem inigeneris I Et ille historicorum princeps Thuc dides , adhuc adolescentulus , cum forte suam historiam Merodotus legeret, ita gloriae stimu- lis agebatur , ut laer mas lenere non posset. Quo animadverso, Nerodotus ejus patri dixit: Nae tu so- ne beatus es , qui situm huisus sic aridum Storiae, ef laudis oraetentem. ' Concluditur Aeliana de Allectibus

melenus de Actibus dictum est ; in quibus illid

nexolim est ui errandum , - quod opud Ciceronem (a monet Antonius et Ut omnes motus , quos Orator adhibere volet iudiei, in ipso Oratore impressi , atque inusti esse videantur. Neque enim facile est perficere, ut irascatur , cui . re velis judex , si tu ipse id lenteferre videare : neque ut oderit eum, quem tu Telis , nisi te ipsum flagrantem odio viderit: neque ad misericordiam adducetur , nisi ei tu signa doloris tui, verbis . Sententiis vi voce, vultu , collacrymalione de nique ostenderis . Ut enim nulla materies tam facilis ad exardesee uni vi , quae , nisi admoto igne , ignem coneI me phssil sie nulla est mens tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit incendi , nisi inflammatus ipse ad eam , et ardens

optime igitur monet Voratius tu arte poetica . . . . . . Si vis me stere , dolendum est

Primum ipsi tibi: iunc tua me infortunia laedent.

Finis Libri Secundi.

162쪽

ARTIS

I uid est Dispositio . . hJ.Non minus necessaria est DIspositis ad fidem faciendam et ad molus excitandos , qtiam instructi' exercitus ad pugnam ac victorim quam in humano corpore conformatio membro Din , ad gratiam et venustatem ; etuam in aedilitia AE Japidum coementique apta compositio , ad aedium o phortunitatem , et elegantiam. Unde merito praecipit Boralius in arte poetica et Singula quaeque locum tener Ebriat o decenter. Sane ordo ubi adest, res audiuntuὴ at entius , audita intelliguntur facilius , et intellecta diutius inhaerent. Si vero negligatur dispositio , sit nimirum monstrum illud ex variis animantibus conssalum , quod artis initio scite itingit idem Rostilius. Fit, quod

eodem loco reprehenditur, Fingentur species, ut nec pes , nec caput uni Reddatur formae Quin nullum mihi videtur certius argumentum In scitiae , hebetisque ac pinguis ingenii , quam cum ita incondita est oratio , ita perturbata, nihil ut sit primum , nihil secundum. Contra vero nullum majus indicium artis et industriae , quam ordo. Quamobrem cum hactenus actum sit de Elocutione , et de Inventione , in quibui opus est imprimis lepore atque in-Velut aegri somnia , vanae

163쪽

i6a . Artis Rhetoricae Liber III. genio ; deinceps videndum de Dispositione ; in qua

una magis elucet Oratoris judicium atque prudentia. Ouisnum ordo seroandus est in orationis dispositione , Ieu quoensm sunt Ortilionis ponesi Orationis partes vulgo quatuor assignantur: Exoris

dium , Narratio , confirmatio , seu Conleniiο , et Pe

IIaee artificiosa disposilio videtur omnino naturae consentanea. Salis enim novimus , vel ipsa duce natura , ubi quidpiam volumus impetrare : i. Conciliandos esse animos .eorum , quibuscum agimus , et hoc

est Exordii munus,a Exponendum esse illud quod petimus, et Loc est Narrationis r I. Asserend 'esserationes , quibus ostendatur illud concedendum nobis esse, et hoc essicit Confirmatio : . Denique preces addendas, aut alios motus adhibendos , quibus impelli vehementius auditorum animi possint et hoc

Peroratione consequimur

Sunt qui non quatuor dum laxat, sed sex omnino velint esse partes orationis , nempe Exordium , Divisionem , Narrationem , Lonfirmationem, Consulationem , et Perorationem: quas etiam ajunt indieari peris vagatissimo versiculo: Exorsus , narro , seco, sirmo resuto, peror si Verum, S recte res aestimare velimus, Partitio cum Propositione revocatur ad Exordium. Consulatio vero redit ad Confirmationem. Unde liquet, quatuor tantum esse statuendas orationis partes , quarum duae valent ad faciendam sidem , scilicet Narratio , et Con- vero saciunt ad motus excitandos videlicet Exordium et Peroratio. Nunc vero de partibus orationis singulatim videamus.

CAPUT PRIMUM

De Exordio uid est Exordium t .

Exordium definitur a Tullior Pars orationis.cumlorum animos idonee comparans ad reliquam dicit

164쪽

De Dispositione. 163nem. Unde quod in humano corpore caput est , quod in aedibus vestibulum, hoc est Exordium in oratione. Atque adeo praecipua quadam cura diligentiaque prae ceteris orationis partibus est elaborandum, naturae ipsius instar, quae in singendo atque ornando capite potissimum desudare consuevit. Unde etiam, Exordium disset ima pars orationis vocatur a Tullio . Undenam, sumpla est mordii met lii . Est Metaphora a te xoribus sumpla, qui proprie telam ordiri dicuntur, cum certa quadam lege Ii collocant, et ordine illa componunt. S. I. De variis Exordiorum generibus.

Ouos lex est Exomum n. Duplex. Aliud est justum ac legitimum , quod

etiam temperatum appellatur et aliud est vehemens et abruptum , Sive ex abruplo' , , , Ouid est mordium justum ac legitimum cillud est, quo auditorum animi artificiosa quadam verborum conciliatione praeparantur. Ouid est mordium ex obrii lo s. . Illud est, quo Orator, quasi quodam abreptus impetu, auditores repentino et in o D malo motu perincellit. Tale est celebratissimum Illud Ciceronis Exordium in Catilinam : Quousque tradem resere , cultu-

n. Fit primo per ilicentiam , seu per liberiorem quemdam loquendi modum. Sicut apud Livium lib. II. Mucius Scaevola deprehensus in I orSenae caStris , ala illum alloquitur ex abrupto. n Romanus Sum cI IS M C. Multum vocant. nostis hoSlem occidere volui , is nec ad mortem minus est, quamis Et facere et pali sortia Romanum est. Nec unusis ego in te hos animos gessi. Longus post me ordon est idem petentium decus. Proinde in hoc decen men , Si luxat, accingere , m in Singulas horas, de capite dimices tuo. Feriumn lihulo habes Regiae r Uoc libi luventus Romanan bellum indicimus. Nullam aciem , nullium Praellum n limueris : uni tibi et cum singulis re S erit.

165쪽

. I Artis Rhetoricae Liber III.

2. Fit per indignationem et increpationem , ut cum apud Lirium lib. I. cap. hi. Veturia Dium Coriolanum sic alioqui ur: Sine prilisnuam complexum accipio, sciam, ad hostem, an ad filium venerim; captiva , materne in castris tuis sim. In hoc me longa vi. ta , et infelix sene iis traxit, ut exulem te, deinde hostem videremi Potitiisti populari hanc terram, quae- te genuit, atque aluit Non tibi, ouamvis infesto antismo et minaci perveneras , ingreuienti fines ira cecidit Z Non cum in conspectu Roma fuit , succurrit: Inistra ista moenia domus , ae penates mei sunt , mater ,

coniux , liberique t Edo e o , nisi peperissem , Romanon oppubnaretur l nisi filium haberem , Iibera in libera palrha mortua essem l . . Quando em usurpandum est noxiuium eet obruto tiJsurpatur potissimum vel in summa aliqua gratulatione et laetilia , vel in summa quapiam offensione , aut indibnatione : quibus sellieet omnibus Orator extra se rapi videtur quodammodo. S. II. De virtutibus ae vitiis Exordii. cte sunt mordii dolis ae uirtutes tquatuor vulgo recensetur: Prurielus , cum pe

si quo sedi et est propriefas more it In eo posita est, ut Exordium sit cum reliqua

oratione coniunctum, tamquam caput cum corpore. 2. Ut sit ex re quasi natum, et ex ipsis causae visceribus ita depromptum , ut ex illius natura quodammodo videatur emorescere. Contra vero viliosum erit , si sit vulgare ae eommune , hoc est , si causis alus , et sortasse etiam contrariis, possit accommodari: cujiismodi Exordia lepide comparantur b) ephi'Pio , quod equis bene mullis accommodaretur, vel gladio Delphico , qui ad hunc modum factus suit , ut eo

dem et sacras mactarent victimas , et suppIicio nocentes afficerent.

2. vitiosum erit Exordium , si sit commulahile:

sal Mumius Coriolanus plebis odio in exilium iacitis. Dicte

166쪽

De Dispositione. et i GS hoc est, si leviter mutatum , ab adversario possit usurpari. Si sit procul accersitum , longiusque peti, lum , vel si nihil ad rem pertineat. Quae Exordia fiamillier se habent, ac itium ano capiti cervicem pictor equinam

Jungere si velit.

quale etiam fuit Exordium inepti illius causidici qui de lite inter duos vicinos acturus , Exordium pe- fuit ab Adamo, vixque ad. diluvii tempora tandem

pervenit.

In quo posis est Gordii rarae In eo posita est, ut Exordium sit plenum dignitalis , sit accuratum et acutum , sit aptum verbis et instructum sententiis , et quod periti solent Architecti , pessibula aditusque od causam sociat illustres , inquit Tullius. Prima quippe Oratoris commendatio proficiscitur ab Exordio : quod si negligentius iractatum fuerit, reliqua oinnia fastidiet ex nauseabit auditor. Et enim optime monet Fabius , , pei Simus sane videtur gubernator ille , qui e portia solvens , statim ad scopulos navem appellit. Caveat tamen orator . ne, quod saepe contingit, Exordii nimis' picti et nimis artificiosi splendore ac concinnitate , a fraestigiarum ac fraudis suspicionem praebeati 'In quo consistit Exordii oe undia ii. In eo consistit , Suod Orator dicere incipiens , praeseserat ingenuum illum pudorem , quem in Oratore summo L. Crasso tantopere laudabat Cicero :Fuit enim , inquit , in L. inusso pudor quidam , qui

non modo non Obesset ejus oriationi, sed etiam probitalis commentatioEe prodesses. Et ipse etiam L. Crassus de se sic confitetur lib. i. de Oratore : In principiis dicendi , lota mente, sique omnibus artubus confremisco.Sethbat enim summus ille dicendi artifex et doctor, offendi solere auditorum animos, si Orator velut exul

tans sibique praesidens , ad dicendum accedat. In quo posita est braritas mordii lIn eo posita est, ut Exordium reliquae oratio.

167쪽

im Artis Rhetoricae Liber III.

nis magnitudini sit accommodatum, et ut inani veris horum circuitione non producatur longius , quam parsit. Neque enim prosecto cubitali pygmaei corpori caput giganteu in , aut humili lugurio valvae praegrandes iligensque vestibulum assigi debent. Quod si fiat hellissime sane quadrabit in enormia id genus prooe

mia facetum illud Diogenis dictum ad fa) Myndios,

, qui suo oppidulo grandes et magnificas lares affixerant : Myndii , portus claudite , ne urbs enm. Nolim tamen orationi nullum jungatur Exordium, ut olim in Areopago fieri solitum accepimus , ubi dicebant oratores (bj sine mordio , sine Uectibus, sine uo inquit Iulius Pollux ; et ut etiam a Xenophonte laeti talum legimus . qui sic exorditur; Darius, et Porseolis duos habuere flios. Nolim etiam orationi, ceteroqui longulae , brevis- simum, ut nonnulli solent, affigatur Exordium et neque enim ingenthni Basilicam decent exiguae fores, aut giganteo corpori pygmaei caput di, vel ingenii colosso globulus imponitur. S. III. De variis Exordiorum fontibus. Varii sunt Aules, unde derivari soles Exordium iusium ac legitimum. Nos hic praecipuos indicabimus.

i. Exordium recte ducitur ab adjunctis personae, rei, loci, ac lemporis: alque hic erat fons notus ac familiaris Tullio , qui hinc se in te solebat cxordiri. In oratione pro M. Caelio exorditur a temporis insolentia , quippe die festo , contra quam seri soleret, causam dicere cogebatur. Exordium Milonianae ducitur: I. a persona adversariorum i qui armali sorum obsidebant et 2. a persona Pompeii ludicis et 8. ab insolita iudicii forma. Pro rege fc; Deiotaro , ducit exo dium ab angustiis loci, in quo habita fuit haec ora-lio : n Moveor etiam ipsius loci insolentia (inquit Tul-n lius , quod tantam causam, quantam nulla um

(s Haec oratio priuatim habita uis in aedibus Caesariae

168쪽

De Dispositione. I M quam in disce platione versala est, (a dico intra

es domesticos parietes, dico extra conventum et eam di, frequentiam, in qua oratorum studia niti solent, M in tuis oculis , in tuo ore vultuque acquiesco . . .,, Uanc enim , C. Caesar, causam si in foro dicen rem , eodem audiente et disceptante te , quantam iam mihi alacritatem populi Rom. concursus afferret ,, quis enim civis ei regi non laveret cujus omnem , n aetatem in populi Rom. bellis consumptam esse is meminisset i Spectarem curiam , intuerer forum , b, caelum denique les larer ipsum . . . . Quae quomo, niam angustiora laciunt parietes actioque causa es, maxime debili latur loco , tuum est , Caesar , quidi, pro mullis saupe dixisti , quid nunc mihi animidi, sit , ad te ipsum referre rum quo facilius tum aequitasn lua, tum audiendi diligentia minuat hanc pertur-b, halionein meam.

I. Ducitur Exordium a Totunda simplicique rei expositione , sine suco et cale mistris, et sine ullo in speciem artificio. Ita Cicero pro Ligario A Nooum crimen . C. Caesar , el onte hunc diem inauditum , An inquus meus ad se Q. Tubero delusii , Ligutium in Africa fuisSe.

3. Ducitur Exordium a contrari g. rum prima fronte ea videmur dicere, quae causae nostrae sint omnino contraria , et adversariis faveant, ut scilicet eos sensim in nostram sententiam nihil minus cogitantes ertrahamus 3 in quo sane est artis et industriae plurimum. Ita AlexEnder apud Curtium .milites suos cohortaturus , ut Secum audacter pergant ad extremas

Indiae partes, primo videtur prohare illorum studia, qui reditum in patriam cogitati inte Magnitudinem re rum , inquit , quo v gessislis , milites, inluentibus uobis minime mirum est ei desiderium quietis et salielalem dorice Occurrere, etc. Deinde mutata sensim velificalione , in contrariam Senientiam callidissime descendit.

. Ducitur Exordium ab insigni quopiam effato , et

169쪽

i68 Artis Rhetoricae. Liber III: dicto , vel ab illustri exemplo. Ita Catilina suos conis juratos ad invium bellum adhortatur apud Sallustium

hoc assato. Comperium habeo , milites , perbo uinulem Non cluere, neque eae Uticeo Si livum , neque forum ea timido exercitum Imperam is orationes et. Ita etiam

Caesar , dum in Senatu pro Catilina loquitur, apud eumdem Sallustium ab insigni effato sic exorditur et Omnes holmines c P. C. qui de rebus dubiis con- vltant , ab odio , amentia, ira , cique mitericordia uia

mos esse decet.

5. Duci potest Exordium , ab insigni aliqua quaestione. Ita Tullius suum de Inventione Rhetorica librum auspicatur et Saepe et multum hoc meram cogitamri , boni ne , an mali ritis offulerit hominibus et eiura falibus cula dicendi, ac summum eloquenlice Studium.. Eodem ex fonte suum in ta Rufinum carmen ducit Claudianus :Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem , Curarent Superi terras , an nullus inesset Rector , et incerto fluerent mortalia casu , Abstulit hunc nobis Rusi ni poena tumultum ,

Absolvitque Deos. Iani non ad culmina rerum injustos cretisse 'queror. Tolluntur in alltim, Ut lapsu graviore ruant. G. Praeclare admodum trahitur Exordium a suis spensione , quae mirifice praeparat auditorum animos , magnae alicujus rei expectatione et et illos acuit vehe-

menti cupiditate sciendi quid demum sit illud , quod

pollicetur Orator. Ita Cicero Verrina I. n quod eratn optandum maxime judices , et quod unum ad in-ri vidiam vestri ordinis , infamiamque judiciorum se-i: dandam maxime pertinebat et id non humano con-n silio, sed proee divinitus datum atque oblatum vomn bis summo Reip. tempore videtur. Inveteravit enimai jam opinio perniciosa Reip. vobisque periculosa , quae non modo Romae , sed et apud exteras na

( Rufetus Areadii tutor Oseetat imperium , et et militi,

170쪽

Po Dispositione n tiones omnium sermone percrebuit, his iudieiis quae nune sint, PECUNIOSUM hominem, quamn vis sit nocens , nullum posse damnari. Denique Exordium ab ipsis causae visceribus, hoc est ab intimis causae principiis trahendum est, et in illo solerter iacienda sunt argumentorum et asse- , 'cillum omnia semina , quae deinde retractata , fusius isticentur. Id vero non dissiculter emcies , si ex Fa-- quintiliani praecepto diligenter intuearis , apud quos, pro quibus, contra quos, quo tho , quo tempore , quo rerum statu dicendum sit tibi, quid auditores ac iudices sentire credibile sit et quis sit orationis tuae scopus; quid consequi velis. Raec omnia ubi perspecta mature fuerint tibi, ipsa te magistra natura facile docebit, unde sit lini capiendum orationis Exordium. f. IV. De officio , ae munere Exordii. Quodnam est officium ae munus mordisi pii. Triplex ; ut nempe reddat auditorem benevolum , alientum , et docilem. de reddet auditorem beneuoluarum l . . Ex quadruplici canite et t. a pyrsona oratoris

ip&ius: di. a persona auversariorum : persona

auditorum vel judicum et . ab illius , pro quo dicitur.

persona.

Quomodo redde aviduommbeneuolam a Persona inu-

foris ipsius psi . Si orator modestiam, pudorem , probitatem , et

ingenutim quemdam candorem ore potius et reipsa prae se fetat, quam verbis ostentet. Poterit tamen Inierdum sua merita , suum ossicium, suas virtutes, sed parce omnino ac sine arrogantia commendare,

quod mirifice facit Tullius in oratione pro Archia , suo quondam magistro. ' Si quid est in me ingenii, dii iudices , quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non inficior medio-33 criter esse versalum, aut si hujusce rei ratio aliquam ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, M a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus ah horruisse; earum omnium rerum vel imprimis hic

SEARCH

MENU NAVIGATION