Exercitationes historicae, criticae, polemicae, de Christo, eiusque Virgine Matre. Quibus Iudaeorum errores, de promisso sibi liberatore, ... Habitae in Academia Patavina, a F. Iacobo Hyacintho Serry ..

발행: 1719년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

141쪽

Alam iudaei potiore conditione volebant esse , quod mbis huius conditor Herodes Rex De ii Judaeus genere . M Sari non ,siabant- quidem , sed aiebant , Urbem turrim Stratonis dictam a principio , auo tempore nullum udaeum habitasse inibi. a. Quod Iudaeorum non pauci Herodem tamquam Messiam coluerint, Herodiani propterea nuncupati, quorum orynis Sacrum meminit Euangelium. Herodiani Christian Herodem esse dixerunt, inquit Tertullianus lib. de Praescripti,nibus. Incredibile autem est, illos Herodem pro Messia habituros cusse , nisi Judaeum genere pro certo novissent. Cum nihil sacris in litteris expressitis iit, quam Judreum genere , ac etiam de Tribu Juda , imo & de

stirpe David: ca Meilia in extatumin . 3. Quod Herodem Judaeum genere dixerint Nicolaus Damascenus, s referente losepho lab. Id. Antiquit. Cap. a. J, & Strabo lib. I S. His orsarum . q. iod Iudaeos contribules suos voeare solitus cilat Herodes , dum ad illos pro concione diceret, ut apud Josephum legere est lib. I S. Cap. Id. Qui etiam priorem illius uxorem Jer solumitanam nomine Dorem Herodis popularem quasi illius concivem a

pellat lib. Id. Cap. 2I. Duxerat autem etiam ante uxorem e fuis popularibus sDorem nomine , ex qua fuscepit Antaeatrum filiorum natu maximum.

Nihil tamen ista nos movent, ut a istatuta sententia resiliamus . Quid enim si in contentiosa dis pittatione, ubi de iure Civitatis agebatur , Herodem Judaeum genere obiter dixerint Iudaei Caesarienses 3 nec repugnaverint Syri, cum de Herodis genere quaestio ipsa non es let s ac tantumdem ad tuenda Iudaeorum jura valuisset , si Herodem Caesareae conditorem religione Jiidaemn , ut revera erat, simpliciter nuncupassent 3 Ma-κim 3 qui a Jolephus ipse, qui Judaeos Caesarienses ita locutos memorat , iisdem ora verberat alias Historiae suae locis , ubi Herodem Judaeum genere disertissime negat. id etiam illud alterum miremur: Herodianos , vilissimaria, odiosi simamque Judaeorum sectam Herodem pro Messia coluis Ie s tametsi Iii-daeus genere non es let, sed religione dumtaexat nandoquidem Iosepsius ipse, vir aliunde bonus, & siinplicis veritatis amicus Vespasiani in Imperatorem habuit pro Messia, eidemque Prophetaerum oracula, quae de Christo erant, seu assentatione, seu ex animi sent ilia accommodavit, lib. g. de Bello iudaico Cap. ra. t 'uamquam Vespasiatius nec genere , nec religione Ilidaeus estet ) ob id solum , quod is apud Judaeam ereatus fuisset Amperatis. Tantum improba caecitas Judaeorum animos occumverat, ac dementaverat i Iino facile crediderim ego , Herodianos idc:rco Herodem tam- queam Messam coluisse, quod in eo impletum Iacobi mota entis oraculum cernerent, atque ita allophylum,& alienigenam probe nossent Judaeae sce- trtim obtinentem e Sed in eo illos err.rsse, quod principem alienigenam udaeae sceptriim Christo nascente occupaturum , de quo Prophetaverat Iacob , Christum ipsum fore, stultissime crederent. Qiare tantum abes , ut ex illorum errore ali Quid ad Judaicum Herodis genus. Probandum extundi possit, ut potius illum alienigenam fixasse luculentius evincat. Herodis genus a primatibus quidem Judaeorum, qui ex Babylonia in Iudaeam venerant, deducit NI colaus Damascenus e at id assentatione factum monet hoc ipso in loco Flavius Iosephus , ne quam projecto adulatori

142쪽

DECIMA SEPTIMA. irg

iatori fidem dc mus. Non ita tamen Strabo loco objici solitos ubi Her,dem Judaeorun indetenam dumtaxat vocat: hoc est, eo loco natum, quem ludari, sin minus genere, at certe religione facti, tunc temporis incoleant. Judaei enim , quos inter natus erat Herodes , annis in antecessum

circiter sexaginta ab Hircano Judaeorum Rege , atque Pontifice subjugati, Judaei religione effecti erant teste Josepho lib. I 3. Antiquit. Cap. II., relictoque proprio gentis sitae Deo , & antiquatis prioris Idololatriae ri-tabus , circumcisionem, universimqtie Moysis ritum admiserant. Hinc daeorum indigena Herodes est dichiis, hoc est, loco illo natus, quem Judaei, qualescumqtie tandem essent, multos iam annos incolebant. Hac ipsa de causa, Judaeos rontribules mos appellare solebat Herodes jure minino; quod proselytus esset, illorumque sacris initiatus; atque ita Mosaicae religionis professione in Judaicum nomen . & populum iniitus esset. Non ideo tamen Judariis genere , prosapia , sanguine censebatur , atque adeo nullum ad Judaicum sceptrum, quod hic maxime quaeritur sius habebat , quod non religioni soli , sed sanguini debebatur e ab iis, scilicet, principibus possi tendum, qui de Iudae fctimore orti essent.

Neque refert, quod Idumaei Actaeor 'atres interdum vocentur sacris in litteris , ut Deuteronomii Ca P. 23. v. T. Non abominaberis I naim, mia frater tuus est. Laxioris suippe sigmficationis appellatio illa est i quia nempe ex Abrahamo, & Isaaco per lineam Esaii descenderent Idumaei. Q a tamen per linea in Jacob prognati non erant, ex quo uno per duodecim Patriarchas Tribules , seu Tribuum capita prodiit Judaicum genus, veri snrsistique nominis fratres Judaeorum minime censebantiir; sed Alienigenae potius, & extranei iuxta Davidis oraculum, quo sutura Idumamrum

ad Christum conversio Praenunciabatur , In Idumaeam extendam calceamfrit metem , mihi alienigenae amici facti sint. Psal. Io .

De D. ,re Jerosolymitana priori Herodis conjuge expedita responsio est: mero nominis a qua voco ludere eos , qui eam Herodis popularem , hoc est, concivem ,& conterraneam a Josepho dustam effutiunt: quae alio Ionge sensit popularis est dicta, plebeia nimirum, atque ignobilis. Sic enim iuxta gi cum Josephi contextum castiganda est latina versio in objectio

ne laudata et Luxerat quidem priorem etiam urorem moularem nom ne Doris ex gente , si ibintellige , n ra. Γυ- - 13μiser, ovilr ordi uae , ita Ta IMM . Qt Iod clim

Josephus hebraeus scribat, eam ignobilem fuiste , signis at ex gente Judaica . ncin Herodis Idumaei concivem, & popularem. VIII. Nodus superest exsolvendus , qiii ex nac tota de genere Herodis disputatione relinquitur: quonam , scilicet, pacto, quave ratione in eo impletum fuerit Iacobaeum vaticinium p Ea siquidem verba Non auferetur

sceptrum de uda , O Dux de famore eius , donec veniat , qui mittendae est, postii-sare videntur, ut prius ille venerit, qui mittendus erat, quam sceptrum re ipsa auseretur a Juda et, ut si dicam , non tradetur Civitat , donee o Idime cingatur; eri ius eam obsidione cingi necesse est, quam tradatur , non tramdenda pritis est , ac subinde cingenda . Porro si Herodes Alienigena est, Res numque Judaeae tunc pri in lan excidit, dum ei a Romanis collatum fuit, prius certe Judae sceptrum ablaturn est , quam Christus advenerit , cum Q. a atinas

143쪽

i, EXEMITATIO DECIM EPTIMA.

annis ante Christum natum triginta sex Iusteorum Rex fuerit silatatue. De faelli tamen solvitur nodus: Quod in magnis eventis, quae procul admodum, & quam longissime pervidentur, ac praenunciantur, huiusn di paticuladi ad notationem temporis Positae praecinim , distinctumque tempus non designent, sed indistinctiim, ac diutinum . Ut si de Antiehristo

loquar, non incongrue dicam : ncn fuscitabithr Antie istus , donee Mundi finis doenerit . Quo tamen non significatas Mundi finem prius obventurum ,

quam suscitetur Antichristus , sed eo circiter tempore Antichristum se scitandum, quo Mundi fiuis adveniet. Huiusnodi igitur est Iacobaei vaticinii sensis , Nun auferetur si num de Zuda , donec veniat, qui mittendus est , Hoc est, ad ea circiter tempora Sceptrum auferetur a Iuda , quibus Christus adveniet: quocumque Eandem id modo contigerit, pro varia eruta ditorum opinatione, ut Peraeque particula doxec ad tantusiun tempus anterius, aut etiam ad posterius extendatur. Eum sacri oraculi sensum esse, eamque particulae donec significationem , & Potestatem, fateantur necesse

est ii quoque , qui aliter quam nos de Herodis genere sentiunt . Nemo enim ablatum de Juda sceptrum Ponat eo ipso distincto tempore , quo natus est Christus . Ac sicuti nos ablatum dicimus annis ante Christum triginta sex, dum Herodes Alienigena Restatim, iniit et ita illi annis a Cnristo nato circiter septuaginta ablatum aiunt , cum demum eversa Ierosolyma Herodianorurn dominatio finem habuit.

Atque hie finis esto institutae contra Iudaeos de Christo promisso p Iemicae inputationis: Nunc de Christo nobis oborto disputandum , Disitirpes by Cooste

144쪽

EXERCITATIONUM

DE CHRISTO,

EJUSQUE VIRGINE MATRE,

P A RS ALTE RA

In qua peracta Redemptionis humana: Mysteria

omnia ad certam historiae fidem exiguntur, explicantur, defenduntur. EXERCITATIO DE CIMA OCTA UA.

De Hirpinis ortu , deque prima illius educatione , odi oblatione in Templo facta . Hristo dudum pramunciam, iamque Proximdorituro , Matrem eo dignam seligere necesse fuit. Nulla dignior a Deo inventa est squam quae gratiam apud Deum invenerat. Virginem illam filisse , Nagareth commorantem , Mariam nomine , Josepho viro iusto desponsatain , scribit Lucas Cap. I. EuanFelii , ac nihil ultra praeterea . Verum quam Parce , quam modace de Virginis Deum nominem pariturae natalibus, educ tione , vitaeque ratione , & instituto Sacer Textus, tam fuse , copios nque dixerunt alii e quodque dolendum magis, nullo rerum delectit habiato , ac ne veri quidem servata specie 3 sed magno nugarum , ac fabularum apparatu v:x digno lucubrationibus anicularum. Feruntur hoc de argumento , ac summo eruditorum assensu ad qui se

145쪽

rdis EXERCITATIO

Epiphanio identidem memoratus , Haeresi 28. , & TO. et Prot Euange- Iuuii Iacobo Apostolo stolide adscriptum in Orthodoxographiae liber de ortu Virginis, a nonniillis Jacobo fratri Domini , as alias S. Cyryllo Alexandrano inique suppositus et liber alter de ortu Virginis ab impost re Saleuco Divo Matthaeo astictus et Historia incerti Auctoris a Diuo Gregorio Nysieno indigitata , Oratione de Christi Natali opusculii inde Nativitate S. Mariae inter Apocrypha S. Hieronymi reiectum ad calcem Tomi o. et Spuria S. Evodii D. Petri in Antiochena Sede Stic cessoris Epistola i Eustathii Antiocheni Commentarius apocryphus in Exa-meron , Tragaedia de Christo patiente ab Haeresiarcha Apollinarii LGregorio Naaeianreno supposita. Is . Ex impuris illis lacunis biberunt pleno pectore Graeci Scriptores

mediae, ac posterioris aetatis, colligendis fabellis pro more gentis avidissimi , iisdemque amplificandis studiosissimi et Germanus Constiuuinopolitanus, Joannes Damasceims , Andre is Cretensis, Didorus Thessal uicensis , Georgius Nicomediensis , Cedrenus , Nicephoriis Callivius et quos postremis etiam temporabus Latini non pauci inconsulta pietate sunt imitati a ne & ipsi in extollenda , ut putabant , Virgine Deiparae

Graecis concedere viderentur. Cum tamen non egeat illa falsis honoribus , veris sat multis nobilitata. Horum omnium de Uirpinis ortu , deque prima illius educatione summaria Narratio haec es ex citatis apocryphis molimentis excerpta , ac delibata et Varginem Christum Dominum Parituram piis parentibus Joachimo , & Anna in lucem tandem editam esse , cum illi actextremam aetatem effeti, atque steriles pervenissent et Puellam depulsae prodigio parentum sterilitate procreatam anno aetatis suae tertio, quod ita illi ante vovissent , in Templo fuisse oblatam et Uirginitatis voto iam tum ab ipsa mei nuncupato Deo sacram , dicata inque et Levitis , ac Sacerdotibus traditam in disciplinam per annos rindecim commoratam itae Templo , ac in ipsis Sanctis Sanctorumt toto illo tempore Coelesti pabulo innutritam , donec annum aetatis suae qua indecimum assecutae

Josepho viro iusto virgae efflorescentis indicio designato ab ipsis Sacerdotibus nuptui traderetur ejusdem Virginitalcm custoditnro, non usolaturo. Sic illi concordi relatione , ac narratione, qnae deincepS per omnium

ferme ora volitavit.

III. Quid nos vero in hac tanta caligine temporum , nullis certis , atque indubitatis priscae memoriae a ligentibus documentis 3 Nempe id unum pronunciabimus et Excepto virginitatis voto , quod teneta adhuc aetate a Deipara nuncupatum fuisse, sim loco demonstr ibimus , caetera , quae vulgo iactantur de piis Deiparae genitoribus Joachimo , & Anna , epulsa divinitus sterilitate, Mariam essCeta aetate generantibus ' quae det Maria ipsa trienni Deo oblata , Sacerdotibusque , ac Levitis in disciplinam tradita et quae de eiusdem in Sanctis Sanctorum per annos undecim commoratione , donec Josepho virgae efflorescentis prodigio de-sgnato desponderetur , incerta omnino sunt, ac plane dubia , imo no nulla falsissima , ne dicam erronea.

Ecquid

146쪽

Ecquid enim certi , atque indubitati ex spurias, atque apocryphis instrumentis paulo ante notatis erat potest , quae lichi vera fortasse aliqua fallis multis admisceant , numquam tamen in re historica integram fidem faciunt. Huius porro furfuris sint , quae primae omnium in earum

narrationum probationem Ins3rii menta proferuntur: conficta nimirum ab

impostoribus, Apostolis, ac priscis Patribus supposita scriptae , apocrypha documenta. Sed & peculiares , atque distinctae de singulis illis capitibus dubitandi rationes accedunt. IU. Dubia inprimis , incertaque sunt , quae vulgo seriintur nomina Genitorum Deiparae Uirginis Lachimus , & Aana. Hieron vinus siquidem Dei parae patrein nomine Cleop .im existi inaevit lib. contra Helvidium Cam . Ubi cum Mariam CPophae Deiparae Virginis sororein stricto sensu dixisshi , c dixit autem & alibi saepe ) illam vicissim Mariam Cleophae dictam ait, non a Marito, cui nomen erat Alphoeo, sed a Patre. Utriusque itaque Pater , Hieronymo Quidem iudice, Cleophas erat, non Ioachimiis. Quod idem assirmat Maldonatus , ad v. g . Capitis Ia. Matthaei. Rectene hoc in Capite senserint , non expendo: illud tamen inde haud dubie colligo, nullam fuisse tunc certam iii Ecclesia Traditionem , quae Deiparae patrem faceret Joachimum. Quid etiam quod Augustinus

sta ag. contra Faustum Cap. o. Utrum Manacharum tamquam fabulam rum vendetorem carpit , quod Sacerdotem quempiam nomine Dubj-mum Mariae Patrem asseruisset uia de generatione Maria Faustus posuit squod patrem habuersi ex rata Levi Sacerdotem quemdam nomine Joachim ; qu/a camnonicum um est , non me constringit. Sed etiamsi hoc erederem , ipsum potius Machim dicerem , allati modo ad David sanguinem pertisuisse , di aliquomodo ex Tribu Judain Tribum Levi se is adoptatum . Sed & undecimo vertente taculo usque adeo incerta, dubiaque erant Sanctissimorum Des parae genitorum nomina , ut In ea curiosius inquirere, superfluum , & inutile reputaret vir illius aevi doctissimus , atque Sanctissiliatis Petruq Damiani Sermone g. de Nativitate et Aunnulli, Inquit, dum olus Doere , qviam oportet fast Te , gestiunt, quis pater , Uel qua mater A. Mariae fuerit , sudio supere a curiositatis inquirunt. Sed aliquis tector nimis Guiliter quaerit , quod Euangelicta narrare superjurem drexit . Si enim hule notitiae utilitatem esse eo'nosceret , nequaquam nobilis Historicus rem necessariam silentio praeteriret. Nec alia mi per eruditis Bollandi Continuatoribus iententia stetit ; qui Ioachimi . Annae nomina iii dubio reliquerunt in Aetis ad diem ao. Martii. Certe quotquot Christi genealogiam a Luca descriptam Case g. per Mariae progenitores ductam existimant, s exi stimant autem bene multi J Dciparae patrem Heli dictum opinantur.

Quod enim a Luca scriptum est , hsus putabatu/ filius Zoseph, qui fuit mi. sic interpretantur, ut m qui fuit mi, non ad Ioseph reseratur, sed ad Iesum; in hunc videlicet sensim, hos, qui putabatur esse filius postra , te ipsa filiis erat mi, mediatus nempe , seu Nepos et quod ab eo media Maria illius filia Christus genitus esset. Quae tamen omnia nequaquam obesse possint, quin Sanctissimi Deiphrae ginatores solemni cultu iii Ecclesia celebrentur . Ad id enim nil planc refert s quo nomine vocarentur et uti tam multi coluntur Martyres s

quorum

147쪽

quorum nomina nesciuntur. Quin etiam in ea propriorum illorum nomianum ignoratione inviticae significationas nomina imponere illis Ecclesia potuit; & alterum quidem o bimum , alteram Amum nominarer A na enim pratum sonat s Joachimus praeparationem ramini: qui titilli Sanctissitrus genitoribus apprime congruunt. Sicque re ipsa factum docet RFulbertus Carnotensis Episcopus in Sermone super natalem Virginis diem s quem ex Manuscrapto S. Vlistoris Franciscus Combefisius vulgavit , Tom. 8. Bibliothecae Conclonatoriae pag. II p. Ubi liachimi ,& Amiae nomina , non vera , ac Propria Parentum Virginis esse docet,

sed accepta sollitia ex quadam Hebraica et,mologiae congruentia.

U. Incerta perinde , dubiaque est piorum Parentum sterilitas concepto voto, ac singulari Portento depulsa s ut effoeta prorsus aetate Marsam gignerent. Mariae quippe Virgini sororem fuisse Mariam Cleophae , verisi muli intim es r tum quod id Euangelico textui congruat magis, Joan.

Iv. v. as. diserte pronuncianti , Soror Matris pera Maria Cleopha : tum

quod haec ipsa Euangelica verba simplici, strictoque sensu plerique Patres , & Scripturarum Interpretes acceperint, Mariam Cleophae vere , proprieque sororem Deiparae, &Christi Domini materteram asserentes ;alloriimque discipulorurn matrem, qui idcirco fratres Domini, seu Cons brini in Evangelio nuncupantur. Ita D. Hieronymus Epist. Iso. quaest. Olib. contra Helvidium Cap. I. ,& in Commentariis ad Cap. a T. Matthaei: Theodoretus in Cap. I. Apistolae ad Galatas et S. Petrus Chrysologus Serm. V., & v. et Venerabalis Beda an Cap. g. Marci et Maldonatus in Cap. I a. Matili. v. cf. r Possevinus in Apparatu, aliique nonnulli. Ex quo porro Mariae Virgini vera, propriaque soror fuisse ponitur, iisdem , sicilicet, orta parentibus; commentitia plane est , quae vulgo jactaturpiorum parentum sterilitas singulari portento depulsa , ut effoeta prorsiis aetate Deiparam gignerent. Aut enim Deiparae sororem genuerant antea sadeoque steriles in hanc diein minime fuerant et aut poli editam Deiparam genuere 3 adeoque erepta non erat illorum aetas, quae nonnisi miraculo filiorum generationi vacare Potes . iHaec , aliaque id genus in Deiparae ortu Patrata miracula, aetate iam

sua vulgari caepta pro apocryphis habuit Divi Anselmi Discipuliis B.

Edmerus. Qui , licet aliqua sorte patrata non neget . quae tamen illae fuerint , nesciri omnino contendit lib. de Excellentia B. Virginis Cap. a. , qui a plerisque Divo Anselmo tribuitur. Illud coniicio apud me , Nativitatem eius magna quadam , atque miranda Divinorum si oram indicia praeciaris. sitiae tamen illa fuerint, solus ipse sine Drupulo novit , qui eam , antequam

nasceretur , in Matrem elegit. Quod in ea res ut aestimo , non incongria actum credi potest , quatenus e. major veneratio fidelium existeret circa ortum eius. Contra

vero , qui salsa pietate ducuntur, eo majori veneratione ortum ejus se colere arbitrantur , quo plura in eo Patrata signa confingunt. I. Dubium perinde , incertumque omnino est , Mariam trimulam in Templum, quod ita parentes ejus ante vovissent, suas se allatam, De que oblatam , illicque annos omnino undecim egisse , Levitarum , &Sacerdotum curae, ac disciplinae commissam, donec Josepho nuptui tra, deretur.

148쪽

deretur. Quid enim , ut id adstruat Baronius, in medium profert, quod non undequa , labascat , & cormat 3 Nempe nihil este impedimento , quominus vera haec esse possint , evincere nititur quinque momentis perinde futilibus , vitiumque undequaque ducentibus i quod ita sigillatim evinco.

VII. Primum Baronii momentum istud est e quod teste Iosepho lib. 8.

Antiqirit. Judaic. Cap. a. circa Templum a Salomone primum extructiun Cethe fuerint nonaginta , aliae aliis impositae, quas totidem in Templo altero post Captivitatem Babylonicam extructo perinde fuisse verisimillimum sit 1 cum & istud ad prioris normam extructum legatur lib. I S. Antiq. Cap. Ivi, re lib. f. de Bello Judaico Cap. f. Ita vero fuerit , per me licet : s quamquam non desunt , qui ea in re cavillentur ) probandum Baronio erat si ut quidpiam evinceret, Cellas illas puellarum , foeminarumqtie Deo dicatarum habitationi , & commorationi fuisse destinatas. At longe aliter se res habebat. Harum qui pe Cellarum pars maxima ad rerum sacrarum custodiam, thesaurorum svestium , supellectilis , atque annonae destinata erat et altera viris quotidie in Templa ministrantibus , Sacerdotibus , Levitis , Cantoribus s anitoribus, Cursoribus. eaeterisque AEdiluis in habitationem cedebat. Hec honestas piiblica passa esset, ut illic una cum viris dicatae Deo puellae , ac meminae morarentur. Sicubi autem Iosephus in Templi Salom nici descriptione loci mulieribus destinati mentionem ingerit , ut lib. f. de Bello Judaico Cap. f., non commorationis, solitaeque habitationis locus is erat , sed fundendae orationis e qui Enh pro more illius gentis a virorum loco seiunctus erat. Amrtiora Flavii Iosephi verba sint, quam ut in illis cavillari quis possit. Proprius Ioeus , inquit, religionis causa mRIuribus destimetus muro dissemebatur rutilat locus illa pariter indigenis , di hospitibus foeminis relieianis e fa venientibus.

HIL Alterum Baronii momentum petitur ab exemplo Iosabeth, quae

Dasum puerum adhuc Ochosiae filium furentis Athaliae oculis una euInnutrice surripvit , occultumque per annos sex servavit in Templo in cum biculo lectulorum: ut legitur lib. g. Regum Cap. II. v. a. , & lib. 2. Para

Iap. Cap. 22. v. II.

, Quid inde, quarta, ut puellas Deo dicatas in Templo per annos mulitos habitare solitas esse demonstretur Forte quod illic mansionem haberet Iosabeth p At non eo titulo mansionem illic habebat, Iiod de Deo Templi ministerio dicata esset i, sed quod uxor esset Ioiadae Summi

Pontificis , ut Iegitur lib. a. Paralip. Cap. ar. v. Ir. An quod Ioasiis puer per annos sex illic in occulto sit asservatus p At inas ille, non foenaina erat nec consecratus Deo degebat illic , sed Athaliae furori er plus ii non ad castitatis custodiain , sed ad vitae tutelam , atque praesidi

IX. Tertium Baronii momentum paulo quidem prima fronte speci Diis petitet 'b exemplo foeminatum , quae in ostio Tabemaeuli excubas Idc observasse ducuntur et Exodi Cap. 38. v. S., & lib. I. Regum Ca

149쪽

Neque tamen inde quidpiam extunditur, niti & haec diro pariter ossenis dantur e fuisse , scilicet , foeminas illas Deo specialiter dicatas di contis nuam illic fixisse sedem , mansionemqtie habitasse a quae tamen salsissina sunt , etsi excubast illic , & o emas dicantΗr. Ex vocabulorum , quibus vulgatus Interpres usus est , et iiivocatione hallucinatio nata est et quod mulieres illae tamquam TabernaculI specillatrices, atque Clistodes continuas illic excubias, ac vigilias egisse putentur: cuin potius Illuc ad or tionem dumtaxat accederent , in qua fundenda attentae essent , vigileasque. Unde Chaldaica Paraphrasis ad obieetrem Exodi locum, feeit, inquit , labrum ex are , di basim eius ex aere de Deculis mulierum , qua veniebant , ut orarent in ostio Tabernaculi foederis. Et ad locum ex lib. I. Regum adduis inim et Constuprabant, inquit , mulieres , qua veniebant ad adorandum in porta Tabernaciat Sedraris. Cui et lain lectio Arabica suffragatur, Constuprabonem tenes , quae veniebant adoratum coram Domino in aede ipsius. Quod & ante me Jacobus Bonfierius sapienter observavit in Casi 28. Exodie Nota, inquit , mnlieres excubantes ad ostium Tabernaculi dici mmieret devotas , qua ' quenter veniebant ad Tabemaculum , Deum adoraturae , di exoraturae. Non itaque in . de Domini habitabant de continuo Mulieres illae, quibus p

mis eo venire necesse erat, ut Dominum exorarent.

X. Quartum ex Anna Prophetissa filia Phanuelis a Cardinali Baronio sertur exemplum et quae, ut est apud Lucam Cap. 2. v. 3T. Nun discedebat de Templa , ieiuniis , , obsecrationitas ferviens die, ae nocte . Quasi & ipsa comtinuam illic mansionem faceret. Verum , s sic est , cur ergo Simeone in TempIrim veniente , Aniam quoque hae ipsa bara supervenisse dicitur, Versii 38. 3 Est igitur Euangelistas figurata locutio , Annam de Templo non discessisse asserentis , ut tidianam eius in Templo frequentando assiduitatem commendaret. Toleti , Jansenii , Maldonati , Cornelii a Lapide interpretatio est. mn d sedebat , inquit , de Templa I non quod in Templa habitaret , sed quod illud frequentaret , in eoque perduraret. Quod autem additur , die ac nocte s non ad Templi frequentationem , sed ad jejunia , & obsecrationes referri perspicuum est, iuxta Apostoli monitum I. ad Timotheum Cap. s. v. s. Qua

autem ver/ vidua est , instet obsecrationibus , di orationibus dae , ac nocte. XI. Postremum ex lib. a. Machabaeorum Cap. g. ponit exemplam Cardinatas Baronius de reclusis Uirginibus in Templa , qua procurrebant ad Oniam sinimum Pontificem.

Ita ne , quaeso, in Textu Sacro p Imo missa voce in Templa , quae , S rei summam con cit , & a Baronio fidenter inserta est , ita simpliciter

legitur v. I s. Sed di metinet, quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam , aliastutem ad muros , quadam vero per fenestras aspiciebant. Non itaque de Virginibus Deo dicatis , atque in Templo occlusis illic sermo venit , sed , ut habet Glossa ordinaria , de honestis quibusvis Virginibus, quae concluta erant f seu e parentum domibus non exibant ratione verecundiae s& pudicitiae virginalis e quae tamen in illa publica Urbis commotione per Hilaodorum excitata exabant praeter solitum morem , currentes ad Oniam et seu verius discurrentes per Civitatem s quandoquidem nulla Oma

150쪽

oriae Pontificis ita Textu Graeco me alio fit , Versiculo illo Ist. Capitis 3. lata a. Machabaeoriim. Quamquam quid singula Baronii momenta distincth re Ilo , ut di biam , incertamque ostendaIn Mariae trirnulae Deo dicatae, &in Tem- sum inductae continuatam illic per annos undecini mansionem 3 Demus aronio , Quod tam in elIciter deinonstrare aggressiis est et nihil , scilicet , impecimento esses quom nus vera illa esse potuerint et Ideone verae erunt , ac citra dubium p Ecq iae vero Dialecticae leges habent , ut quae fieri potuisse, nihilque repugnare Probata sunt, facta illico colligantur pMaxime cum re ipsa facta non esse , probent alia longo multa , quae , quaa peculiare criterium postulam , idcirco in diem alteram mittimus ,

maiori otio proferenda,

SEARCH

MENU NAVIGATION