Exercitationes historicae, criticae, polemicae, de Christo, eiusque Virgine Matre. Quibus Iudaeorum errores, de promisso sibi liberatore, ... Habitae in Academia Patavina, a F. Iacobo Hyacintho Serry ..

발행: 1719년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

181쪽

concepit , longam trium mensium , dissicilemque in montana Iudaeae rum regi inationem iiiicepisse legitur Lucae . I. Quis igitur illam noli in tune Matrimonio iunctam sibi .fingat pV. Quin & illa ipse Euangelii locus Matth. I. , qui tam multig Inte

pretibiis vicum fecit , ut Mariam e montana Peregrinationc redeuntem necdum Matrimonio junctam dicerent , eamdem Matrimonio iunctam evincit, si penitius perpendatur. Qiiorsum enim sinistra de illius graviditate suspicione agitatus Josephus votuit oeculte mittere eam 3 Nemo qnippe dimittit uxorem , quam re ipsa non duxit. Ambrosis observatici

est lib. r. in Luc. Cap. I. Qiam non accepit m nemo dimittit r ' ideo qui Lot bat Lm ttere , fatebatur acceptain. Quorsum N Angelus , ut sinistram ab eo suspicionem avelleret , ait : Noli t mere , accipere Againia' eonjurem tuam true tum postea sibditur : aecepit Joseph coniuram suam , nisi coniux re ipsa jam esset , quam monebatur non dimittere de domo si a , sed potius a cisacre ad convictum, non ad coniugium p Nam qui Matrimonio primum

iungitur , non dicitur accipere con etem suam , sed accipere in comis em suam is

apropter totiis ille Matthaei contextus , qui plerisque Patribus v positae sententiae vindicibus ludum fecit, in hunc sensum flectendus este Cum esset des vfata Mater Jesu A fama poseo, , non simplici desponsatione per verba de futuro , quae vulgo Sponsalia dicuntur , sed desponsatione

Ter verba de praesenti , quae veruin , ratumque Matrimonium est . (Eo quippe sensu desponsatimis nomen usirpat Euangel. Lucae Cap. 2. , dum

Marsam praegnantem , & Partiri Pt imam narrat, Clio tempore Matrimonio iunctam nemo negat. scendit autem O goseph a Galilaea, de Civitate metareth , in sidaeam, in Civitatem David , qua vocatur Bethlem, ut profiteretur eum A pia desponsata sibi uxore praegnante. Antequm convenirent , inventa est in utero habens de ubi, Sancto , hoc est antequam ullam copulam haberent m. eph autem , cum es t ustus , et nollet eam traducere , moluit occult/ dimittere eam , hoc est , cum nollet ea in

infamare, & ad tribunalia traducere puniendam ut adulteram e Votate occult/ dimittere eam, de domo sua , de convictu , de conversatione. me

autem eo eo tante , ecce gelus D ani apparuit in somnis ei d.cens e Z em fili David , noli timere , accipere Acariam eoniugem tuam et hoc est , accepta naretinere , ut hebraica phrasis habet, actum Tontinuatum significans , non inchoatum e seli etiam , accipere In domum tuam , atque convictitan . Exui res antem Joseph a fonto fecit , quod praecepit ei Am Itis Domini se accepit contigem suam , in domum , scilicet, atque convactum , acceptamque servavit , atque retinuit.

VI. Unum huic interpretationi , tametsi planissimae , genuinum videtur infringere. Si ea Euangelii verba , antequam eonvenirent , inventa est m urem habens de Spiritu Sancto , de conventione ad copulam intelligendacssent ; quasi diceret, antequam eo iam eon uralem haberent fi inventa est in utem hiabens de Spiritu Sancto ; consequens esset , eos postea saltem convenisse , seu copulam coniugalem habitisse , postquam Virgo Christiana enixa est et, quod Deiparae virginitati perpetuae palam , apertoque reptam gnat i Est igitur intelligendum de conventione in earndem habitationem iut sit Disit iam brum Cooste

182쪽

ut sit sensus , retequam simul cohabitarent , inmenta est in utero habens de Spiritu Santa et non ergo antea cohabitabant , adeoque nec erant antea Matris monio juncti et quotquot enim juncti erant Matrimonio , habitatione quoque iungebantur , ne sinistris rumoribus occasionem praeberentis Vettun est haec putida cavillatio ab Heluidianis Marianae virginitatis oribus initere corrasa , mutuoque accepta , quam dudum Hieronymus occupavit. Consecutionern itaque negat Sanctissimus Doctor et ait quam eonmeuirent inDenta ea in utero habens de S ritu Sancto; igitur postea renuen runt. Scriptura enim quid antea factum non sit , simpniciter notat, non quid postea factum fuerit . Ut si dicam , Antiochus , antequam ageret poenitentiam , extinctus est et aut etiam , Judaces , antequam causam cognoscerent , Pronunciarunt : consequens profecto non erit , Anti chum, postquam extinctus est, Poenitentim es isse et aut Iudices causam ipsam post pronunciata in sententiam cognovasse et sed nunquam Anti chum poenitentiam egisse, numquam Judices causam, quam deciderent sc novasse. Exemplis longe multis ex humana litteratura petitis, hunc

Euangelicae locutioni senium subesse deinonstrat Desiderius Erasitus in

Cap. I. Matth.

Sed etsi daremus , quod tamen liquet esse falsissimum , Matthaeum de

conventiones seu cohabitatione locutiun, Virgineinque ante id temporis nondum communem cum Josepho habitationem habuisse s non illico consequens esset, non fuisse jam tum illos Matrimonio junctos. Quia tametsi cohabitationis iure potirentur , occasione tamen susce, piae ab Despara peregrinationis in montana Judaeae, quae tres menses integros tenu:t , nondum fortasid cohabitabant. Non desunt enimvero Toletus in Cap. I. Lucae, annot. LII., Franciscus Lucas ad versum 3

Cap. i. Lucae. J qui putent, eam sinE Josepho ad Elimbetham perrexisse

eum alia fidelissima iocia consanguinea provectioris aetatis , ad fidam shonestamqite custodiam. In quam ego sententiam propendeo maxime et tum quod Ioseph in toto illo peractae salutationis ossicio ab Euangelista sileatur et tum quod , si praesens illic adfuisset, numquam sinistram illam de Mariae reducis graviditate suspicionem hae isset , quam Deo motam, & gravidam ex EliZabethae oraculo didicisset a dum repleta So,

ritu Sancto exclamabit voce mama , et dirue Benedicta tu inter mulieres, o b ned stas Iructas ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me p

Lucae i. Nec de tanto Musterio ab Angelo edoceri necesse habuisset; iis Eli habethae Spiritu Sancto plenae disertissimis verbis jam satis ecloctus. Sod de his alibi plura. VII. Nihilo melioris est commatis altera cuiusdam recentioris an bmadversio , Uirginem: nondum tunc Matrimonio junctam probantiis dum illius graviditas deprehensa est , quod eain adulterii suspectam I sephus occulto, uti meditabatur, dimittere non debuisset juxta Mosaicae Legis praescripta , sed palain , & publice , ac dato etiam libello repudii. Si quid enim ea probaret argutia, perinde evinceret. Virginein nec tunc quidem simplici despontatione fuisse Iosepho Dromissam , ac in

183쪽

lapidari perindo publice , atque adulterae juberentur. Deuter. Cap. 22.

v. ata Si non est in puella inventa Virginitas ; ejicient em extra fores domus patris Di.in lapidibus obruent viri Civitatis illius , di marietur , a feeu nefas in Pael Si puellam Vnginem desponderit vir, di invenerit eam aliquis io Civitate , di concubuerit cum ea , eduras utrumque ad portam Civitatis illius , in

lapidibus obruentur. Quod itaque Joseph occulte dimittere, non Palam traducere cogitaret, ideo fuit, quod certo adulteram nesciret, seu mere suspicaretur a imo potius fluctuatione , animiqtie perturbatione mover tur. Cum enim conjugis puritatem , castimoniam, Sanctitatem exploratam haberet , aliunde vero deprehensae gramditatis camam penitus ignoraret , medium quid tenuite noluit adtribunalia traducere ut adulteram . Quaem vix , ac ne vix crederet; noluit ultra convivere , & cohabitaret

euin illa , ne si quid forte sis uet criminis , illius & ipse paniceps h

ret . 3 eph stiens illius eastitatem , di admirans quod evenerat , celat silentio , cuius M sterium nectiebat . Inquit Hieronumus in Cap. F. Matthan

VIIL Mitto piam quorumdam, religiosamque considerationem , qu osephum de dimittenda imore deliberasse sibi fingunt , non ex tuis linde illius graviditate suspicioneri animique fluctuatione , atque Perturbatione , feci potius humilitatis sensu ; quod se illius convictu , societat que putaret indignum . quam Spiritus Sancti virtute foetam , Dei et Matrem essectam agnosceret. Ita quidem in Apocriphis Origenit Homsia I. in diversa Euang. loca, & Basilii Maegni Homil. as. legere est, necnon apud Dia Bernarduin Homil. - quae est a. Super Missus est si di amet Gersonium Epist. a. de Festo S. Ioseph instituendo. At pia here , rei

eiosaque conlideratio videatur , textui nihilominus Euangelico repugnae aperte . Si enim de dimittenda uxore cogitauet , quod ea Ie Indignum, reputaret , quam Spiritu Sancto foetam deprehenderat . tantum abest,

ut ad eamdem retinendam inductus esset, ubi primum Divinae Illius foecunditatis Mysterium docente Angelo intellexit , ut ob id potius multo magis in suscepto ante consili' futilet confirmatris . Qui ergo cognata Virginis innocentia, Divinave illius foecunditate intellecta, a medIthio consilio resiliit, eoniugemque retinuit rum is sane nomih eR simum i spieione de illa dimittenda deliberasse censendus est . IX. Cinerum quod de libello repudii Mariae dando obstero ectiunest, risum verius elieit, quam responsume liber quippe repussis ingratis uxoribus dari iussus est, Deuter. Ca M., non adulteras , quae Potius lapidibus appeti iubebantur , Levit. ro. Eoque tal Itiet fine , ut mulier dimissa ab alio viro duci posset , virque vacillim alteram coniugem sic re . Ioseph autem in ea animi perturbatione Marsam dumtaxat de com

ejicere messitabatur , non ipse aliam ducere , illique , ut alteri viro numberet, potestatem facere cogitabat,

184쪽

EXERCITATIO XXV

Quoto quisque anno vis Matrimonium inserint quo

in titulo Joseph Christi Domini pater fit I

I. DIctores, audax hominum genus, ridere taph soleo, qui in e

1 genda Mariae Josepho nubentis imagine , utrumque aetate tam dispari nobis adumbrante Mariam quidem tenellam , puellam , adolescentulam annos vix quatuordecina assecutam; Josephum vero devexa iam aetates annisque gravem , vietum, silicernium , capularem , ac depontanum; ut plan8 qui historiam nesciat , non sponsam , & Iponsiim effetos putet, sed proneptem , & proavum . Cur id faciant audaces homines sCCeterosque penicillo in errorem inducant , quaesivi diu , donec illud os currit in femina apud Gersonium: Ergo D ph pinxisse Phem , fecere seniles

In se virtutes s vel neu carnalis haberet Suspieio de te quicquam earnale Maria.

Nempe, si superis placet, canus, & efitatus pingendus fuit Josephus snt & prudens credatur , & castus , conjugumque adeo aetate disparium fingenda consociatio , ne si iuvenis maritus speciosissimae sponsae adjungeretur , in suspicionem veniret illibatus Virginis pudori Nugaces, ignaros i Qiasi vel non sint, fuerintque semper in ipso aetatis core , & prum dentes, & casti , non sint, fuerintque seinper, devexa etiam aetates immyudici , & imprudentes lGeminus igitur error Pictoruin audacia in vulgus inductus nobis re blendus est hodie et alter , quo Joseph plus iusto aetate provectus , altersquo Maria aequo iunior fuisse creduntur is dum Matrimonio iuncti sentui utriusque aetate ad certum modum deducta , aequa sit, prudens, ac tantis conjugibus digna consociatio.

II. Pictoriim errori Josephum canum , & vietum , dum Virginem duxit, essingentium, sola suffragantur apocryphorum somnia, atque deliria is Pseudo - Evodius, iactata dudum Epistola , de A. Ubeinis eduratione, cuius fragmentum exhibet Nicephorus Callixtus lib. I. Histor. Cap. I. , &s-ria Iosephi Historia , cujus lacinias nescio quas exscripsit Epiphanilis sHaeresi 28. , quae est Antidicomarianitarum , Iosephum octogenarium se ue maiorem narrant, ac etiam ex priori uxore viduum, e qua sex filios sistulisset, quorum aliqui eadem cum Christo aetate viventes idcirco dicti sint fratres Domini . Liber pariter de Nativitate R. Virginis haud memlioris notae foetus inter apocrypha D. Hieronymi Tom. grandaevum Virgini iunctiim refert , quamquam distinctum aetatis annum non adnoetet . En primos fabellae fictores: nelnpe impostores , nugivendos, i mniorum somniatores ab universo Criticorum coetu summo consensit

reiectos . E contrario Ecclesiae Patres ea passim principia ponunt, saepius

185쪽

ices EXERCITATIO

a nobis insinuata , unde Josephum , quo tempore Varginem duxit , non

mum , non vietum , non octogenarium , eorum majorem fuisse, eertim

sine codligamus , sed vimin aetate florentem , vegetum di amatura s& annis bene valentem , & integrum et etsi ex priore uxore viduum fa

teremur a

la hoe enim consentiunt universi, Deum ex Virgine quidem , Matriamonio tamen iunista, nasci voluisse, ut Matris honor Poneretur in tutos possetque gravidatas eius , ac partus marito tribui ab iis omnibus , qui peraetum in ea mysterium ignorarent. Ea ergo aetate Josephus esse debuit , iis viribus integer , ut metus virgineuS ex illo profectiis communiter credi posset . Ecquis vero id de seriiculo , capulari , de filicernio facile crederet . qui per aetatem , & senile frigus ad coniugii opera esset impotens p Imo, ut est suspicio in hominum gentis, ex hac I se mariti seniculi eiloeta aetate , ad male de uxore iuvencula pariente uispicandum , nemo mysterii nescius non sussset adductus.. In id quoque conspirant Patres , ut Virginem Matrimonio iunctam velint , ut maritus illi tutelae , solatio , praesidio esset , in fovenda , Meducanda proles in ferendis oneribus Matrimonii , in suscipiendis itineribus , in re qualicumflue familiari gerenda , utque pauperem familiam arte aleret, & industria . Haec autem vitae subsidia , atque praestadia ab homine annoso , incurvo fi ac plane cano sperare quiae audeat Pi Augustinus etiam toto passim Cap. ra. libri S. contra Julianum Pela- limum in hoc est, ut ostendat, Josephum veruin Deiparae varum extitice , qui Mariam in spem procreandae prolis duxisset coniugem , etsi eam

postmodum procreandae prolis spem amiserit , seque voto virginitatis o strinxerit , deun Divinam uxoris foecunditatem , monente Angelo , intelIevit di poseph fili Damid , noli timere , accipere Mariam --m tuam et quod enim in ea natum est , de Spiritu Sancto es . Ea ergo florebat aetate , iisque viribus erat, ut prolam futuris temporibus prudenter sperare Pomset , nisi alium subhide Divino afflatu animum induisset III. Quid , quod Lucae a. obsei vamus , vixisse adhuc Iosephum , dum

Christus annum aetatis attigerat duodecimum , eumdemque annis si

gulis cum Maria , & puero Jesu itinera suscepisse ex Nahaereth in Ierusalem tempore Paschatis P Si igitur octogenarii ri , eoque maior sponsatraduxerat , annos itaque nonaginta tre& , ac forte plures , Christo duodecimim annum agente , numerabat. Qui& vero devexam illam aetatem suscipiendis annuis itineribus, diicendaoue per iter familia parem dix rit Quid plura, Christo publicum minasteriit in obeunte ,. annumque i, circo circiter trigesimum agente . Iosephum adhuc in vivis extitisse , aetfabrilem artem exercuisse , verisimillimum est . De illo quippe tanquam de viro adhuc in vavis degente , artemque suam exercente locuti videntur Judaei Joan. f. v. m. Nonne hic est Filius 'ofere , euius nos noetimas patrem , in matrem e & miltho I i. v. IJ. Nonne hie est fabri filius Nonne Mager elux dieitur Maria , odi fratres e us lac u , in 'oseph , et Simon , di Judas ct S

mrer e m mmme Oinnesia apud nos tant i Tunc ergo Iosephum annum vitae

centesiimum deciminii superasse neccile est, si Mariam octogenarius co jugem Disit iam by Cooste

186쪽

- iugem duexit. Quod absque certi probatione nemo sibi facile inducat in animum. Imo non desinat Ecclesiae Patres , qui Iosephitin . Christo moriente, adhuc in vivis filisse putent; Chr stumo te nihilominus Vi ginein Matrem Joanni , non Josepho licet si perstiti cominendasse s ut ea ratione palam significaret , nullum Mariam inter , & Josephusn Camale commercium accessisse. Ita D. Clarysostomiis Homi l. v. ia Matthaeum , S. Ambrosius lib. de Instit. Vset. Cap. f., Epis h. s. lib. I. , lib. a. in Lucam ad Cap. I. , & lib. I in ad Cap. a 3., S. Augus mus SermBI. de Tempore , Auctor Sermonis de Pastione Domini apud D. CPyrianum . Quod etsi , an ita sit , non expendo i id tamen inde certo

colligo , Patres illos Josephum , cum primum Mariae iunctus est 3

octogenario maiorem non putasse , sic enim Christo patiente annum ferino rata attig uet.

IV. Neque illud omittendum, in eo praesertiin ineundo coniugio se vari debirisse honesti spectetur cum ob id maximd a Divina Sapientia decretum esset , ut in oculis hominum Sanctissimae Conjugis honestatem, & decus ad speciem conservaret. Quid vero in hominum aesti-inatione tam in decorum , & indecens , quam in tanta aetatis coniugum discrepantia Matrimonium inire 3 Non iurenis vetulo coniux est apta Marito et Theogirides . Non Faeminae theni Maritus convenit senex , Arist

phanes Comicus apud Clementem Alexand. lib. f. Stromatum. Quid tam inhonestum in hominum oculis , quam senem edentulum , ex

priori uxore viduum , t qui alter Iosephinae fabulae ludus est ac

multa iam prole ait inlin ad secundas nuptias transvolare , & quidem cum puella tenella , & adolescentula contrahendas p Id , Icilicet, j eis, ac facetiis luditur tamquam intemperantis libidinis argumentum.

Quod a Josephi animo eo magis aestimandum est alienum, quod & is,

iudicio plurium Sanctoriim Patrum, antequam Deipara jungeretur, virgo fuerit , & a nuptiarum opere alienus et S. Hieron. lib. contra Helvidium Cap. v. , Gregor. Neocaesar Orat. t. de Annunc., Joan. Damam scem Orat. I. de Natio B. Virginis, Auctor Serm. Id. de Nativ. D

mini apud Augiist. Quisquis haec alte perpenderit, facile intelliget , fabulam Pictorinnaudacia sparsam in vulgus de Josepho seniculo octogenario, non moedo omni auctoritate destitui , Ad & constanti Patrum traditioni repugnare , & ab omni veri , atque honesti specie esse remotissimam. V. In alterum de Marsa nubente labuntur extremum , qui puellam tenellam , iuvenculam , annum vix decimumquartum assecutam existimant, eadem Pictoriim arte, atque audacia delusi turpiter . Exorbitantius multo Nicolaus Monachus S. Albani Mariam vix duodennem nuptui traditam docens in Epistola ad Petrum Cellensein data. Hujus nullum in veteri memoria fundamentum extat, probatio plano nulla . Quod enim ex Evodii D. Petri in Sede Antiochena successoris Epistola momentum petit Cardinalis Baronius , ut virginem decimoquarto aetatis anno Iosepho nuptam, ac tum decimo quinto Christum enixam evincat, cachinnis , ac tibilis excipitur ab universis Criticae scientiae peris

187쪽

tis , qui Epistolam illam spuriam , di apocrypham habent , namus sae fabulis a capite ad calcem insertam . Quod vero ex aliis Scriptori-hus ordine longo , ac sola nomenclatura iactatis repetit ri ut hoc idem evincat, futilius est longe multo. Gregorius quippe Nyssenus orat. in Christi Natale . de Virginis aetate, dum nupsit, nec verbum habet e Germanus Constantino Titanus, Georgius Nicomediensis, Joannes Damascenus , Cedrenus , Elias Cretensis di nec annos , quos tunc Deipara numeraret , distincto notant; nec , si serte notarent , fidem integram facerent , quibus a cana antiquitate auctoritas deest. VI. Quid ergo Nullum cum extet ea de re antiquae memoriae d

ramentum , standum rationi , idque factum aestimare par est , quod fieri debuiue, & ratio , & honesti species postulabant . Quid autem

rationi consentaneum magis, quam ut Matrimonium non ita acceler rit , quae voto iam virginitatis obstricta, nec libidinis causa, nec pr errandae prolis studio nuptui tradebatur a sed Judaicae gentis consueti duas, atque ii sibus obsequendi voluntate 3 Solent enim in oculis hominum praematura coniugia intemperantis libidinis argumentum esse . Quid magis ex honesti specie videbatur esse, quam, ut aliquanto ma in rior viro collocaretur , sin minus devexae , s quod falsuin esse iam vidimus at certe maturioris aetatis 3 Ne In tanta aetatis conjugum dis repantia initum Matrimonium a Judaeis , extema dumtaxat rerum specie excitatis , rideretur, culparetur . Quidni demum grandiusculam cogitemus , quae quarto post mense s Angelico nuncio excepto , longam , & periculosam in montana Iudaeae peregrinationem suscepit , Eli-etabetham cognatam salutatura Neque illud movere nos debet, quod Iosepho Maria dum nupsit , Christumque subinde concepit utero , puella etiam , atque iumene a vocetur a Patribus , & in sacris preetim Offciis i quasi vero inde sit consequens , eam tunc annos dumtaxat quatuordecim ut vulgo creditur , attigisse. Quandoquidem & iis notantur titulis Rebecca , dum nuberet Ithaco , Genesis et , & Abisag Sunamitis, dum ad Regem Davidem adducta est, 3. Regum Cap. I. , quamquam ambae annorum tunc essent circiter viginti. I in & Ruth Moabitis puella a Booso vocatur e Cuius est hae puella p quae tamen a norum erat utut minimum viginti quinque , cum ex priori viro , cum EI annis decem vixerat, vidua tunc esset. Lib. Ruth. Cap. I. v. q. sp. a. v. S. Nihil itaque verat , Virginem Iosepho nubentem annos aetatis suae quatuordecim excessisse , quamquam puella tunc , atque iuben e a dicatur a Patribus.. Coelerian quem distincth annum numeraret ipsa , dum nupsit squem itidem Josephus meret , definire impossibile est , nullo Scripturarum , ac patrum testimonio sitffragante . Cajetanus annos viginti Quatuor nubenti Uirgini tribuit et Gersonius quinquaginta Josepho adiudicat , Serm. de Nativ. B. Uirginis habito in Concilio Constantien- si . Iudicio quidem meo divinat uterque . At si dictis hactenus , probatisque standum est , ii certo sin minus vera , at certh verosim Mlia dixere . Josephuin enim longe quam vulgo creditur , juniorem s

188쪽

Mariamque vicissim provectiorem extitille , dum nuberent , deino

strata res est.

VII. His ista ad liquidum perduistis , initoque Josephum inter , &,

Mariam coniugio cumulatissurie probato , explicato , ac vindicato a illud coronidis loco quaerendum est 3 num Josephus , ut est Matrimonii tire verus Mariae vir , atque Mariciis ; ita verus Christi pater e em Matrimonii jure , & dicatur , sit st Matrimonii jure , inquam di namque non esse verum Christi patrem ratione copulae habitae cum Maria, catholica sedes est adversus Ebionitas , Deiparam in ipso Chrssti partu Virginem abnegaut is Et quidem nihil ita plerique in ore habent , quam esse Josephum Christi Domini patrem dumtaxat nutritium , existimatum et & creditum , at nihil ultra praterea. Stant nihilominus ex adverta non infimae notae Theologi , ac in illis maximE Guilleliinis Estius in c. Semrent. . Dast. 3o. F. II., qui Josephum specialiori , atque excellentiori titulo id nominis obtinuisse velint , probentque disertissime et adeo ut, non opinione dumtaexat , sed & versi pater Christi appellaretur , dc es, non Uuidem natura , sed iure , eoque strictissimo Matrimonii. Id lato docere, atque ex Sacris Litteris probare videtur Augustiniis

lib. a. de Consensit Euangel. P. I. Neque enim , Inquit, propterea mn erat appellandus Joseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat e quandoquidem rect/ pater esset etiam ejus , quem non ex sua eoniuge procreatum aliunde adoptasset . :Putabatur qaidem Christus etiam aliter filiis lifera , tamquam eius omnino came progenitus ; sed ab eis hoc putabatur, quos Maria latebat virginitatis Nam Duas ait,

M & sp e erat incipiens quasi triginta annorum, ut putabatur filius,, Joseph . sevi tamen Lucas non e us parentem solam Mariam , sed ambos parenter eiurappellare miniis dubitavit, ubi ait: puer autem crescebat, & confortabatur

,, plenus lapientia, & gratia Dei erat in illo: & ibant parentes ejus per M omnes annos in Jerusalem , in die selemni Paschae. Sed ne quis Me pare

nitet' di et fretum i Potius Maria cum ima matre eius, intelligendis putet, quid ad Iud respondebit, quod ipse etiam Lucas superius dixis , Ac erant pater ejus , &- mater mirantes super iis, quae dicebantur de illost mn iritur ipse narret, non ex concubitu Joseph, sed ex aria mirgine natum Christum; unde eum patrem eius appellat, nisi quia , ct mirum Maria rem intelligimus sita eommixtione cernis , ipsa rapulatione coniugiis di ob hoc etiam Christi patrem multo em mctins , qui ex eius con- uge natus es , quam si ei esset aliunde adoptatus pAugustini probationi ex iis Euangelii locis petitae, ubi Ioseph Christipater ab Iss etiam est dichiis , qui non vulgi opinione ducebantur , sed rem, ait se natareat, probe seirent; alteram planiorem, ac faciliorem ar Theologica petitam adiungit Estius: quod Christus , utpote verus Mariae filius , ad Josephum Mariae sponsum peculiari titulo pertineret, tamquam fructus Ipsiuis Matramonii, non ex illo quidem natus, sed

in fiinclo Josephi satus , & procreatus sin illo, scilicet, hi,s, d illo vitaiueo corpore di an quod ille potestatem iure conjugii ob Neque refert, si forte dixeris, puerum ex muliere adultera gentium ad Ma-- - Y ritum

189쪽

ritum minime pertinere, quamquam in illius fundo sit satus, & proereatus . Vah stultam , impiamque comparationem l Spurius ad mariti dede. s. ad injuriam Matrimoniis ac violata illius fide generatur; atque adeo adultero nascitur, non marito. Clitas iis ad Parentum decus, ad gloriam Matrimonii, integra fide procreatus,& Mariae natus est, de Josepho. Is

circo Jesus, carnali quidem generatrone Putabatur filius Joseph Luc. g. ,

coniugii vero iure, non modo Putabatur, at erat.

VII. Altius Gersonius enititur, Sermone de Natim B. Uirginis, Christumque ex corpores di carne Mophi conceptum dici posse, contendit ob id solium , quod ex corpore, & carne B. Virginis conceptus siti quia duorum conjugum unum est corpus, & una caro. Perperam, & immerito. Coniuges enim corpus unum, & una caro fiunt Matrimonio, non simpliciterrato, sed consuminato, quale profecto Josephi cum Maria non fuit. Hinc per Sacros Ecclesiae Canones in Matrimonio simpliciter raro relaxatio , seu dispensatio dari aliqua potest , non Itidem an consummato is quod iblius consuminatione coniuges facti sint corpus unum , et una caro. IX. Futilaus longe multo, ac cachinnis omnibus excipiendum arbitror recentioris cujuspiam systema peculiari labello vulgatum non ita prideinde paternitate L . i , quo sanctissimi un Patriarcham Derum fecundum naturam christi patrem dici posse contendebat: non utique quod Christiim, habita cum Matre Ut me copula, genitisset: absit haeresis: sed quia Divinus Spiritus illud iplum individuum Christi corpus in utero virgineo eta marit, quod Josephus, si rem venereain faceret, editurus erat. Quod ille sin minus factum, at saltem fieri potuisse, magno inanium cavillatronum sae subtilium argutiarum apparatu evincere fatagebat. Quis inane commentum aequo ansmo ferat Da enim, ad Potuisse Divinum Spiritum: A, id fecisse , quod poterate itane, quaeso, Iosephus editi huiusmodi foetus pater secundum naturam habendus esset Relatio enim paternitatis naturam

Iis, ut Philosoph i docent, in actione generante fundatur, quae nulla etiam tunc Iosephi fuistet . Nec Divinus Spiratus eamdem individuam humanitatem producendo, qua in Joseph ipsemet productitrus erat. ipsam Jdephi actionem elicuisset, sed asteram longo diversam. Uti plano dum Deus in

extremo iudicio Isaacum a mortuis excitabit, eumdcin quidem hominem secundo producet , qui quondam ab Abrahamo genitus est et non eadem tamen erit actio Dei secundo producentis , quans olun fuit Abrahae generantis , haec enim supernaturalis erit , ac plane Divina, ista humana hiit,& naturalis . Ac nisi Abrahae olim generantis actio praecesisset, individuus ille homo a mortuis excitandus Abrahae filius minim, censeretur . Sit igitur, ut lubet, libetque inepto argutatori , eadem a Deo in utero virgineo producta humanitas, quam productitrus esset Josephus A si copulam habuisset: quia tamen non habuit, nullumque generantis actum eiscuit, Christi pater secundum naturam dici nequit.

190쪽

EXERCITATIO XXVI,

si Christi conceptu Virgini nuncino.

I. E Christi conceptii , seli Dominicae Incarnationis Sacramento LM ab Angelo virgini Deiparae minciato , dum loquor hodie, rerum multitudine dicendarum pene obruor , ac tantum oneri non succumbo. Idcirco in certas veluti classes Argumentum partiri cogor, ut ordo saltem in dicendo servatus disputationis amplitudinem expeditam reddat, facilemque . Ac primo statim controversia illa veniet in medium , quae fundame tum est caeterarum e Cur Christi conceptus fuerit ante virgini nunciatus, quam reipsa in uirgine fieret 3 E vestigio sequetur altera et Cur a Deo ipso per sese , cur non ab homine, sed ab Angelo perlatus sit nuncius p Succedet seo ordine tertia et Quis ille sit Gabriel Angelus, a quo nuncius allatus sit 3 Quarto loco id quaeretur: Qua specie conspicuum se- se Virgini prebuerit Angelus Quinto illud investigabimus: Quando, ubi, & quale colloquium Angelum inter , & Uirginem habitum si Postr mo e Cur ad talutatio in Angelicam turbata sit Virgo p Quibus omnibus ad liquidum perductis , au illud demuin progrediemur, quod habiti colloquii , totiusque peractae salutationis clausula fuit: Christum ,

scilicet , in utero virgineo conceptum , Deum pro salute humani generis semim hominem. II. Ut ergo ab illa controversia ordiamur , quae licδt facillima . ait men caput est coeterarum . illud primum omnium ponimus: Christi comceptionem, seu Dominicam Incarnationem idcirco fuisse Uirgini Deipserae antea nunciatam, quam re ipsi in virgine fieret: tum ut huius Mysterii notitiam haberet , quod in ea , ac per eam implendum erat s Ibeet enim Deum humanam naturam assiimpturum aliquando fide noscet ghaiid ita tamen de se alid sentiebat, ut id suo in utero perficiendum exbstimaret tum, ut debito ordine Christum prius fide, & corde, quam carne conciperet unde ingens Virgini meritum accessit, dicente At gustino , lib. de S. Virginitate Cap. 3. Beatior fuit minia praeipiendo fidem

Christi, quam eoneipiendo carnem c. hristi Materna propinquitas nihil Mam

riae profuisset , nisi faelicius christum corde , quam eame gestasset et tum demum mut ejus in antecessim consensus obtineretur , qui triplici de causa neces artus videbatur. I. Quia Dominicae Incarnationis Sacramento varia contracta sunt sponsalia Dei cum humana natura, quam induit et hae fabo te mihi in fide , osseae Cap. a. Spiritus Sancti cuin Deipara Virgine squam foecundavit et Spiritus Sanctus superveniet in te . di virtus Altissim stam

brabit tibi Lucae a. Christi Domini cum Ecclesia , quam instituit et D

Dcindi vos uni Dira , mrginem eas am exhibere Chisto r a. Cor. II. In sponsi b

SEARCH

MENU NAVIGATION