Exercitationes historicae, criticae, polemicae, de Christo, eiusque Virgine Matre. Quibus Iudaeorum errores, de promisso sibi liberatore, ... Habitae in Academia Patavina, a F. Iacobo Hyacintho Serry ..

발행: 1719년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

191쪽

a a EXERCITATIO

Despara , & nomine suo dedit , & nomine Ecclesiae, totiusque humanae naturae, cujus jam tunc Divina electione Resina constituta erat. E. Quia ad Cetationem inter, & Redemptionem discriminis est; quod non it quidem , sed ista consensum hominis postulet: iuxta celebrarum Augi stini dustum: qui crearuit te sine te, non salvabit te simo te. s. ni uti femina , dato assensu AngeIo tentatoris humani generis ruinae initu in dedit; ita feminam , Angelo salutanti consensu dato , humanae Redemptioni

exordium dare , maximo congruebat. Quae Patrum communis . osse Milio est.

Neque tamen inde consequens putes, At bonorum omnium maximum Dei , scilicet , facti hominis conceptionem, totiusque Mundi salutem aereatae voluntatis assensu pependisse. Quem ensin Deus Angelico ministerio a Virgine petebat assensuin , hunc Deus ipse omnipotentissima graistia sua opera ludi in Virgine. Dat quippe Deus homini , quod petit ab

homine e agit e in cordibus hominum etiam motum Doluntatis eorum s ut petr exugat , Pod agere ipse voluerit et facitque ex nolentibus volenter , ex repugnantibur

consentientes. Ut loquitur Augustinus lib. de gratia, de libero arbitri Cari 2I. , lib. a. ad Bonifacium Cap. R. III. Illud sorte curiositatem excitabit aeliquanto maiorem et quid Deus. in edocenda de tanto Mysterio virgine Deipara , ejusdemque assensu expostulando Angelico ministerio sit nitis , non humano Imo quid nota Ipse per sese varginem erudierit, instituerit 3 Et quidem, si virginis. in Dei Matrem electae excellentiam spectes , cum haec longe Angelis. Praestet . ab iis erudienda minime videbatur , sed ab ipso , quo solo mi nor est Deo. Quemadmodum & Christus obi sui super Angelos exceli

lentiam nihiI ab Angelis Iuminis accepit. Si autem nativam Uirginis conditionem attenderis , cum & femina esset , & viro iuncta , a marito potius , quam ab Angelo edocenda videbatur et juxta Apostoli sistiirat. Cor. Id. Mulieres , si quid Dolant discere , domi viros suos interrogent. Nihil attamen dubitandum , quita an eo praestando munere , AngeIoadministro Deum uti , longe fuerit congruentius. In primis ratione v

luti generali , quia ex Dei destinatione per Angelos au homines Divina perveniunt , nisi peculiare momentum obstetr quippe qui Divinae voluntatis internuncii sunt,& interpretes. Ratione subinde speciali paulo anthinsinuata de Sponsalis, is Deum inter , & hominem per Mysteriuin Incarnationis initis. Nuptiarum enim. mincium , & Paranymphum, ait rum a nubentibus esse , necesse est et solus autem Deum inter , & hominem medius erat Angelus , qui eo ministerio defungi posset. Congruum etiam fuit, ut Angelo nuncio , & administro instauraretur genus hu-noinim , quemadmodum & Angelo tentatore, atque instigatore ceciderat , titque eadem via intra et antidotum , qua venenum intraverat 3 quae Divi Bernarui pia consideratio est , Serm. a. de Pentecoste. Eo porro ministerio Angelico Uirginem erudiri , atque doceri mini-mh dedecebat. Quae licet celatae sibi dignitatis excellentia Angelos vinc ret i humanae tamen conditione naturae iisdem erat inferiori nec Divino

conIpectu , quemadmodum Christus , fruebatur in terris et qua de causa

192쪽

dumtaxat effectum est, ut Chrastus in via ipsa beatus de Divinis Mysteriis ab Angelis non fuerit eruditus. Nec mirum, si a Iosepho, viro licet suo , non sit edocta juxta consilium Apostoli , cum enim singulari privilegio potiretur , illius quoque magisterio solvebatur. Quare & diu ante totius huiusce Mysteri i rationem ab Angelo didicit, quam de illo Josephus asmoneretur. Nondum enim conceptus erat Deus homo, dum Deiparas pariturae ab Angelo dictum est et Spiritus Sanctus superbeniet in te, re virtus Altissimi obumbrabit tibi ; ideoque quod nascetur ex te Sanctum , vocabitur filius Dei ea tertio autem mense conceptus iam erat , dum Josepho dictum fuit esuod in ea natum est, de Spiritu Sanctos. sta id ergo Joseph perficiendi Mysterii prorsus ignarus Virginem docuisset IV. Angelum ea Dei ad Uirginem legatione scinctum Gabrielem nuncu-2t Lucis Cap. I. Qui, quis fuerit , quove ex ordine, a Theologis di-h3itatur. Cum enim Coelestes illi Spiritus in tres Hierarchias, supremam nimiriim , mediam , & infimam distinguantur , quarum unaquaeque tres complectitur ordines e suprema quidem Seraphinos , Cherubi- nos , & Thronos i media Dominationes , Uirtutes , & Potestates et infima Princapatus , Archangelos, dc Angelos , Gabrielem Incarnationis Dominicae Nuncium ex primo suprema Hierarchiae ordine putant aliqui et quod ita nunciati Mysterii excellentia postillaret, iuxta celebre Gregorii Magni distim Homil. 3 . in Evangelia: Summum Angelum venire dignum fuerat , qui Sunm mi omnium nunciabat. Nihilosecius ubi in Scripturas S cras , & Patres oculos intendo, Gabrielem, non supremae, sed infimae Hierarchiae spiritum censeo, ac in secundo , qui Archangelorum est sordine constitutum, Gabrielem enim ad Danielem olim , tum ad Zachariam Ioannis Baptistae parentem Legatum observo, Danielis S., & Lucae i. Ad priorem quidem , ut mysticam illi visionem intereretaretur , quae Medorum, &Persarum devastationem portendebat: ad alterum , ut proximum illi Praecursoris ortum denunciaret. Incredibile autem est , & Deum ad hi iusmodi nuncios perferendos , easque legationes obeundas , suprema Hierarchiae . ac primi ordinis Angelo usinia esse et maximo cum Gabri Iem, non a Deo ipso per sese, sed medio, atque mandante Angelo altero humana specie induto missiun legamus ad visionis interpretationem Danieli tradendam: factum es autem , cum viderem ego Daneel visionem , O quaererem intelligentiam , ecce stetit in conspectu meo quasi species viri: di audivi docem viri imrer Mais re clamavit et , ct alte Gabriel, Hae intelluere istum visionem. Supremini autem ordinis Angeli , etsi forte a Deo mitti possent s nequaquam

tamen medIO , atque mandante altero Angelo mitterentur ; cum

superiorem ipsi non habeant, a quo , & per quem mitti valeant. Imosi, quod eo loci observat Hieronymus, verum est e Angelum, scilicet, illum viri specie indutum , a quo visionem interpretari jussus est Gabriel , Michaelem fuisse , quem alias ex Principatuum ordine liquet esse, illud certo relinquitur; Gabrielem ad Archangelorum dumtaxat o dinem pertinere, qui in infima Hierarchia Principatibus subsunt, & --

193쪽

i EXERCITATIO

Et quidem caeteri plerique Patres Gabrielem Virginis Paranymphum Aethanmum simpliciter dicunt et Irenaeus lib. s. adversus haereses Cap. 2I., Ambrosius lib. I. de Spiritu Sancto Cap. 2., Augiis intis Serim I . de Natali Domini , Bernardus passim in Sermonibus super Aressis est. Nemo Cherilbinum , Seraphimim , aut Thronum dixit. Quin & Gregorius ipse ea in Homilia 3 . in Evangelia , laba Gabrielem summum Angelum v

cat, qui Summum omnium nunciabat; eumdem Paucis ante verbis Amchangelum appellat , Ad Mariam , inquit , Uirginem , non quilibet Angelus ssed Gabriel Archangelus mittitur

Quapropter tanti huius , quod nunciabat, Mysterii excellentidi idtinum pomi labat , ut eorum in Ordine , qui summa niinciant , Gabriel sim miis esset et Archangelorum , scilicet , non aliorum Quorumcumque ad superiores Hierarchias attinentium , e quibus nullus ad serendos nuncios, legationesque obeundas a Deo mittitur. Doctoris Angelici r sponsum est Gregorii Magni dictum exponentis, 3. Pari quaest. D. art. ad O. Quidam dicunt , inquit , Gabrielem fulgi de supremo ordine Angelorum spropter quod Gregorius dicit et fummum Angelum venire dignum fuerat , qui Summum omnium nunciabat. Sed ex hoe non habetur , quod fuerit summus inter omnes O diser , sed respectu Angelorum e fuit enim de Ordine Archangelorum . et de re E clesia eumdem Archangelum nominat et di Gregorius ipse dicit in re milia de centum omibus , quod Archangeli dicuntur , Pi sunmia annunciant. Satis est ergo credibile s od sit summus in Ordine Archangelorum . Et sicut Gregorius dicit , hoc nomni officio suo eongruit: Gabriel enim Dei fortitudo nominatur - Per Dei ergo fortitudinem nunciandus erat , qui virtutum Dominas , di potens in pratio ad debellandas a

reas potestates veniebat. t

. V. Gabrielem, in eo ferendo mincio Uirgini conspicuum , humanam speciem retulisse s nemo, quem noverim, vertit udi dubium. Id enim evincit Scripturarum . ac Patrum auctoritas. Lucas siquidem Angelum ad virginem ingressum scribit, locutum cum illa, ac tum demum finita legatione dissessisse: iniae tria, & corporis motum, & speciem extern8 exhibitam, & voces humanas haud dubie referunt. Augustinus autem Serm ivi de Natali Domini , Uirginem ita loque em inducit et venit aeme Gabriel Archan eius , facie rutilans , veste coruscans , incesi mirabilis. Ain-brosius quoque lib. i. ossic. Cap. 28. Angelum, apparuisse. ait , in formapere ina , quas de re nova, oe peregrina nuncium portantem. Et Ioannes Chry- stomus Homi l. d. in Matth. Angelus , ii iiit , non in somnis , imo visibit ter Virgini adstitit. Naem g ia maenam valdh revelationem accipiebat ab Angrio ,

egebat ante tantae rei eventum visione folemni

et Suadet hoc idem etiam ratio, non una, sed multiplex. Prima a Chrytas omo insinuata et ut certior Virgini visio fieret. Quae enim oculas etiam subiecta sunt , certi is , ac firmius apprehendimus , quam quae imaginamur dumtaxat, solaque mente Capimus . Altera , ex Uirginis Deiparae dignitate petitae quae enim , non metue soliun, sed & corpore Dei Filium paritura erat, non solum mente , sed.& corporis sensit Ange- Iica visione recreanda erat . Quare utraque simul, & intellectit i , &sensibili visione firmata est . Tertia , ex ipsa revelati Mysterii condi

194쪽

VIGES IMAS EXTA. i s

tione delibata ratio est . Ciuia enim Deum humanam carnem sitscepti mina nunciaret Angelus, debuit & ipse humanae carnis speciem sumere , ut qualecumque rei, quam possibilem Virgini Praedicabat, experimentum daret. Quo sensu Tertullianus species humanas Justis, ac Patriarchis veteris Testamenti interdum exhibitas, quibus Delis illis quandoque consp cutis factns et , Inearnationis tirocinia vocat, inique Filii experimenta homi

nem inter homines aetere condiscentis.

VL Id unum aliquibus venit m dubium e Vbi , & quando humanum

Corpus aptaverit sibi Angelus: in citius specie , ac forma Dei parat visus est 3 Num antequam sese in eius cellam inferret 3 num post am in illam illatus est 3 Ex Patribus enim , ac maxime ex V Ambrosio in Cap. I. Lucae, & D. Bernardo Sem. a. super missus est , Angelum clatita ostio ingressiam esse, liquet et quam ob causam etiam turbatam Virginem plerique putant. Si itaque antequam illuc sese inferret Angelus, corpus aptam verat sibi, ex aere utique condensato. ut fieri solet i introeundo dissipatum est, etiamsi per poros ostii fiibiisset. Si autem postquam se illuc intulit, peracta res est; aptari intus, formarique hominis corpus , vi ofacito deprehendit. Gerrae profecto, ramite germanissimae. Utrnm horaim sit factum , quiseerto statuat, nullo Mragante Patrum, aut Veterum testimonio p Utruinque tamen citra perimitum , & incommodum fieri perinde potuisse, fidei ter assimo. Primum quidem et quia corpus ante ingressiim ab Angelo ese

formatum induci absque dissipatione potuisset per ostii penetrationem , seu sit illa possibilis Angelo nativa virtute: seii Divina virtute facta sit.

Secundum et quia intus perinde efformata potuit corpus humanum , antem quam illud Virgini contuendum obiiceretur . Corpora enim ab Angelis efformata, atque assumpta pro ipsorum Angelorum arbitrio aliorum oculos, aut subeunt, aut effugiunt et uni quandoque patent, non item alteri. VII. Maius erit operae praetium investigare, ubi, & quando , quibusve verbis ea peracta sit se i itatio p Communem locum , Provinciam ut ita dicam, dc Civitatem notat Lucas. Missus est, inquit , Aogelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen metareth. Qua in re illud statim videtur incommodi, quod Joseph, & Marsa, utpote Judae Tribules, si quam forte domum habebant, hanc in Judaea, quae Tribus Iudae,& Beniamin in se

rem cesserat, habere deberent; non in Galilaea, quae Tribubus Zabulon,& Nephtali in Terre Sanctae partitione contigerat. Solvitur tamen, si dixeris , Judaeos nulla lege fuisse obstrictos , in suarum Tribuum sortibus habitare, sed id in illorum arbitrio fuisse relictum , etsi agros, & possessiones extra suarum Tribuum sortem habere non possent . Possemonum enim, non habitationum partitio a Iosue facta fuerat . Potuerunt ergo Maria. et Ioseph fixam Naharethi in Galilaei habitationem habere, Io Catam forte domuinculam, aut commodatam, tametsi essent ambo Judae

Tribules , suasque s si tamen pauperculis essent aliquae possessiones in Judaea obtinerent. Quibus & illud addi potest . limites a Josue prageriptos Tribuum possessioniblis haud ita relogiose fuisse servatos post captivitatem Babilonicain. Tot enim progressu temporis pressa malis, bellis jactata,

195쪽

dimicta caIamitatibus gens intalix, nec communes Regni, nec peculiares familiarum, ac Tribuum fines servare facile potuit sed omnia sus d quae inisteri palla est vel invita. Mensem , ac diem Peractae salutationis s de anno enim dicam alibi ex Ecclesiae Traditione x August. lib. 83. Quest. quest. 36. definitam hahemus Martii vigesimam quantam: eodem videlacet calculos quo diem Decembris vigesimam quintam Christi nativitati praefigimus: de quo plerinius in sequentibus. Totos enim menses novem Christum in Matris ut ro gestatum credit Ecclesia pro solito coeteroruin puerorum more. At non perinde certa est hora diei , qua peracta est salutatio . Oua de causa esseruim est, ut Eeclesia melix illud fortunatumque peractae Ilicarnati nis momentum quotidie in fidelium memoriam , venerationemque vocatura , salutationein Angelicam quavis diei parte recitari optet s sumino mane, meridae, ac summo vestare et in eo, scilicet, horae incerto ,

quo Mysterium illud impletum est . Si quis tamen in re obscurissimae conjectitris est locus , peractam Salutationem Angelicam, Deumque in utero virgineo factiim hominem existimaverim statim post mediam n eiem , ac sit, ipsum diei naturalis initium. I. Quod hac ipsa hora Chrisius die, Decembris natus sit, sic enim iusta novem mensium gestationis in utero mensura impleta est. a. Quod id Sapientiae oraculo lignificatum videatur Cap. I 8. , Cum quietum silentium contineret cimnia , ct nox msio cursu medium iter haberet , Omnipotens Sermo tutis exiliens de caelo a retalibus sedibus , durus debellator , in mediam extraminii tenram proselivit . q. Quod e

dem illa hora Angelus a Deo sit ii sitis ad occidenda primogenita AEgyptiorum , Judaeosque ab AEgyptiaca captivitate liberandos. Sic enim fi purae veritas apprime respondebit. q. Quod ea Divo Athanasio sententia ueterit e si tamen eius esset Sermo de Deipara , ubi non longe a fine legimus , Angelum in exordio dies , utique naturalis, Uirpitrem falutasse . At hujus Sermonis auctorem Athanasii aetate longe esse posteriorein , aetpost quintam , & sextam Synodum oecumenicam floruisse, perspectiun est. Peractae salutationis verba , totumque colloquium Angelum inter, Virginem habitum syllabatim refert Lucas Cap. I. a versu 28. ad *8.

simplex illud , grave , modesturn , quale prosecto . & salutantem Angelum , & salutatam Virginem deceat. Qiid ergo fingamus aliud e quilve pias quorumdam Patrum Parapta rasis, quaeis mutua verba uberius ex- placarunt, tamquam vere recitatas existimemus , ut ad novem horas

prolatum sit salutare colloquium p Quod Antonii Belingenii commentum est lib. i. de Angelo custode Cap. q. Nihil huiusmodi ex Lucae verbis extundi potest. Nec illi ipsi Patres , qui pias illas paraphrases adornarunti, totidem verba ab Angelo, Virgineque prolata a nobis intelligi volunt. Nec tanta loquacitas in seriam tanti Mysterii tractationem ad

modum conveniret.

Ridendus multo magis Rutilius Benranius , qui Gabrielem hymno suavissimo, & carmine modulato Virginem scutasse commentus est

Cap. ra. ad Psalmum 8 . Pseudo - Athanasii suffragio delusus , Iaudata iam Oratione de Sanctissima Deipara salutationem Angelicam

196쪽

appellantis. Nam praeterquam non est Athanasii, ut diximus , Sermo ible , hoemm vox in Scripturis , & Patribus non semper strictam pedibus sac nnineris Orationem significat s sed plerumque cim laudatione conium ditur: vialis profecto fuit Angelica militatio. Inficeta fortasse videri quaeat B. Petri Damiani commentatio, qui Dei Epistolam a Gabriele ad Uirginem allatam dicit, Sermone de Annunciatione, qua tota contineretur salutatio , ut jam non Nuncius Gabriel , sed Tabellarius sit habendus. Traditur, inquit ille, Epistola Gabrieli, in quas

Iutatio metinis , Derenatio Redemptoris , plenitudo gratiae , gloria magnitudo , multitudo I.etitiae eontinetur. At virum summum figura metonymiae usiun verisimillimum est ,& contentum continentis nomine significasse, Divinumque mandatum , seu verba Dei nomine ad Virginem perferenda Epistolis nomine designasse . Id ni dicamus , repugnabit Euangelio Damiantis . Quae enim eontenta in Epistola notat Damiamas , haec ab Angelo voce recitata memorat Lucas e regressas ad eam Angeias dixit e Ave gratia plena , Diminus eram h benedicta tu in Mugieriburis. VIII. Ad haee Jpsa Angeli verba turbatam Virginem sebiungis Lucas:

Oua , eum audisset, turbata est in sermone eius, in coetitabat , Malis efflet cla falam alio . Miror , in retegenda perturbationis illius causa minus inter sese congruere Ecclesiae Patres . Quamquam enim ex aliquo timore ortam illam fateantur universi s propterea quoa , ut eam confirmaret, subiunxit Ange sis et ne timeas Maria i quae tamen fuerit causa timoris, non omnino comitentiunt. Ambrosius lib. t. de Abraham Patriarcha Cap. p. ortum tim rem , adeoque di natam perturbationem existimat ex inopinato Angeli viri speciem referentis ingressur unde , relicta v lgata versionis lectione sturbata est in sermone dis , fideliter legit , turbata est in introita Maes . At me terquam ab inrverus, cum Graecis, tiam Latinis codicibus dissidet, m se mone eius .constanter habentibus: haud satis cum sequentibus Lucae verbis Congruit et coe cogitabat, qualis esset ista falaratio et quae ereth timorem incussiuninnuunt di non ex inopinato Salutatoris ingressu, quem ex augusta spem

cie , &circii infiiso lumine Angelum eae facile deprehendit i sed ex ipsa salutationis , seii allati a Deo nuncii insolentia , & excellentia. Bernardus Sem. 3. Super Missus est , incussum timorem , Ortainque Perturbationem opinatur , partim ex virginali verecundia , quae tina IIcet s timet tamen s partim ex dubio , num forte Angelus tenebrarum potius, quam lucis esset Ille , qui, datis inter salutandum seminis laird Diis , dolo malo ad siperbiam provocaret. Sed nec illa duo cum Uitas nis cogitatione 3-esset ista Distatio, satiane collatrent. Non enim vere

cundiae est cogitare , quae, & qualis salutatio illa foret , sed dubitationis Potius . reetiamne illitis sensiun optime per episset. Nec de Salutatore quis esset , sed de Salutatione qualis esset, dicitur cogitasse. Origenes Hoenit. E. Mi Lueam , di Isidorus Thessalonicensis Homilis

de Annunciatione, acceptam timoris , perturbationisque causam obten

dunt ex magnitudine , &sublimitate Musterii ab Angelo denunciati s erum Admirationem excivisset potitis Mysterii magnitudo , quam ii morem incumuet . Imminentis etenim mali tunor est , non rei Prae

197쪽

i 8 EXEMITATIO VIGESIMAS EXTI.

cellentis obventulae . Aut certe, si timorem etiam inciis lisset; quantaec set salutatio potius , quam qualis esset, Deipara cositasset. Nec comtra huiusmodi timorem virginis anuntiin confirmastet Angelus verbis illico subjectis e Spiritus S. summentiet in te . oe viuus Altissimi obumbrabit tibi: idiaque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur filius Deir sed verius tim rem ejus auxisset magis, rei magnitudine magis , magisque amplificata . Rem ipsam verius , ac certius attigisse mihi visi simi Augusti tuis Serima. de Anni inciat. , & Gregorius Nyssentis Orat. de Christi Nativitate et qui Mariam virginitati Deo per votum diu antea mancipatae initior unusue aiunt; indeque enatam animi perturbationem, donec subiectis Angeli verbis confirmaretur 3 quibus intellexit , se absque virginitatis jactura futuram Christi Domini Matrem . Cum enim in ipsis primis Angeli verbis , quibus in miateribus benedicta praedicabatur , nonnihil de pronendisset, quod Prolem concipiendam fi edendamque redoleret; illaec enim solita erat in veteri Testamento mulierum benedictio 3 ac ne dum tunc modum , quo res ipsa perficienda erat , exploratum habe ret e timuit, ne cum virginitatis Lae jactura cessi ira res esset. Idcircoxam sollicite, quam modeste quaesiivit: qhomodo fiet istud, quoniam virum mn eo octo p Ad qitae subiunxit Angelus: Spiritus S. superveniet in te , ct viratus Ahi mi obumbrabit tibi: quae tenendae , servandaeque virginitatis data securitas fuit, timoremque , animique perturbationem depulit. IX. Cavendum tamen, ne colendae virginitatis studium, quo Maria fervebat , Divini mandati observantiae ab eadem anteponendum existim Tinus i s quod forto de violanda ad prolem edendam virginitate praeceptiunnili fuisset impo tum. Quod nonnulli pio , ut videra quidem volunt, Im-Prudentor tamen, & inconsulte, quantum arbitror, Commentantur. O servantia quippe virginitatis contra Dei Praeceptum, atque mandatum non

actus virtutis est, sed peccatum e votuinque, si quod forte in antecessiimemissiim est, contrario mandato solvitur . Hinc D. Bernardus summus religionis cultor,& Doctor ita Virginem loquentein inducit, Sermoneo si per Missus est: Si oportuerit me frangere votum s Deo nimirum ita iubente ut pariam ratem filium ., gaudeo de filio, in doleo de proposito. Perperam autem ,

qui contra statuunt, Gregorii Naesseni se stragio gloriantur , quod laudata

oratione de Christi Nativitate scripserit et metinem eastitatem Angelica aopHritioni matutisse. De externo quippe Angelicae apparitionis honore, castit iis cultui haud dubio postponendo, Gregorius loquitur, non de mandato ipso ab Angelo sibi conspicuo Dei nomine denunciator cui tantum abest,

ut castitatis observantiam anteponeret Virgo, ut Postponeret potius, velletque cedere . Angelus , inquit Gregor ni, , fartum denunciat s illa virgi-mitatem eomplectitur , eastitatem praeferent Angelieae avaritioni . Non quod non esset obediens Divinae voluntati , sed quod vellet, si posset, virginitatem eo erυare.

X. sequitur nunc Salutationis Angel:cae clausula , datique a virgine paritura consensus inictus plano Divinus: Dei, scilicet, tacti hominis xonceptio purissima , quae Angelo discedente in utero virgineo Spiritus S. virilite persecta est . Quae , ut novam , uberemque dicendi materiain praebet , ita distincta , ac peculiari exercitatione pertractabitur.

198쪽

EXERCITATIO XXVII

De Christi conceptu peracto in Virginis utero .

I. V Xplicato in antedictis Dominicae Conceptionis nuncio ad Virgin nem parituram allato , pauca nunc de hac ipsa conceptione in utero virgineo Peracta dicenta venaunt , quae nos haud longo tempore detinebunt. Ne quid ergo indictitan praetermittamus, quod ac tanti Myristerii elucidationem conducere valeat s tria ad examen vocabimus , quae

sola reliqua esse videntur . I. Quandonam Christi conceptio Fracta si pNum sub ipsum Angelacae salutationis initium, dum ea simpliciter verba protulit Angelus et Ave grat a plena , Dominus tecum p Niim ad colloquii elati, sillam , dum suum paritura virgo hisce verbis dedit assensum: fiat mihi se cundum verbum tuum p a. Sit ne Cnristus conceptus in utero Virginis p Nec enim desuere , qui contra senserint. 3. Quas in ea conceptione Spiritus S. partes habuerit. Quas Uirgo Deipara uae tria ut semel explanatae fuerint , & soluta , nihil erat ultra, quod midiosam juventutem hac in Parte morari possit. II. Et prima qusdem controversia , quam est soluto facilis , si ex Sacris Litteris ex niuitur , tam erit dissicilis , si ad Patrum, veterumque Scriptorum calculos exigatur . Quid enim apertius in Evangelio , quam necdum tunc fuisse conceptum Christum Dominum , dum primum ab Angelo gratia plena dicta est virgo: cemi toto illo continuato colloquio de hae ipsi conceptione , uti de re nondum peracta, sed peragenda , se

cum invicem Gabriel, & Deipara colloquantur 3 Ecce concipies in utero sin paries filium. aiebat Angelus ; cui virgo: quomodo fiet istud, quoniam virum ram eo' co Ad quae ille: Spiritus S. superveniet in te, di virtus Altissimi utam-brabit tibi , Cui demum Uirgo: fiat mihi fecundum verbiam tuum. Iae omnia futuram etiam tunc conceptronem indicant, non peractam. Lucas quoque Cap. a. v. a I. veluti de suo observat et Nomen Iesu voratam fause ab A peto, Priusquam in utero coxciperetis et vocatum est alitem ab Angelo salutare

Nomen in colloquii prosecutione , dum inquit et vocabis nomen eius usum inon igitur sub ipsum salutationis initium in utero conceptus est . Ange- tum etiam legatum ad Virginem constat, ut assensiim eius, quo Dei Mater fieret , obtineret et quem tamen illa non dedit , ni sub ipsam coli quii clausillam Angelo subjungens et Eue ancilla Domini , fiat mihi fecundum verbum tuum. rid agitur illam, concepto in antecessiim Dei Verbo, Dei Matrem effectam effutiamus pNihilosecius ubi Ecclesiae Patres consito, Anabrosium, Hieronymum sPetrum Alexandrinum , Gregorium Neocaesariensem , Proclum Constantinopolitanum , Petrum Damiani , aliud iiDhi subolet , parumque abest , ut Christum sub ipsum salutationis initium , atque ad prima A geli verba , quibus gratia plena dicta est Virgo, conceptum agnoscam ,

Z a Quid

199쪽

s 8o EXERCITATIO

Quid enim aliud sibi vuIt illud Hieronymi Epist. I . ad Principiam pSancta Maria, quia concesterat eum, in quo omnis plenit o Divinitatis habitat eorpora liter , plana gratia salutatur . Jam ergo coneeperat, dum est salutatae. Quid aliud illud Ambrosii sonat lib. a. in Lucam Cap. I. , Soli Maria haefaturatio femabatur . Bene enim Dda gratia plena dicitur , quae sola oratiam , quam nulla alia meruerat, eonsecuta est, ut gratiae repleretur Auctore . Quid illud D. Petri Alexandrini longe disertiuet in Achis Concilii Ephesint , & Chalced

neiasis p Tutie 'rbum eam factum est , cum Angeluae Sacram metinem e modi oratione falatavit et Ave gratia plena, Dominus tuum: hoc est Dei menbum tecum est. Nam illa Gabrielis Salatatio Deum Verbum in titero Virginis natum , O remem factum sim at. Quid illud Gregorii Neocaesariensis, Orat. a. de Anntinctatio ne, quae a nonnnilis. Joanna Chrisostomo tribuitur 3 Angeluae illis vestis s

e gratia plena, Virginem compe lavit, ac salutavit ua quidem verborum voce ad eam fana , in ipsa mox auditiones Spiritus V in immaculatum Virginis temptam

ingressus est, ct sanctificata est mens eius simul eum membis. Quid illud Petri Da

Mani Serm. de Annunciatione 33 Etiam antequam 'ad Virginem Gabriel pervenixet, invenit Deum virgineis illa iam visceribus , o ma statem Dei virginalis ventris brevitate creclusam . - unde Archangelus non ait et ave vatia re enda , sed planar non Dominus veniet in te, sed Dominus tecum quia inde eam totam si rapuerat Spiritus Sanctus . di coelestibus insignierat ornamentis iid illud demum Procli Patriarchar Constantinopolitani, Orat. F. in Sanctam Deipatam e

Adeo erat humoena mente incomprehensibile Sacramentum , adeoque mirabile arcani partus miraculum et quando di Sancta ipsa Virgo , quae Deum restabat merbiam , aurem mi mi erat de Angeli verbo: gaudebat intus de Ancarnato ex ipsa di eique, qui foriae aliloquebatur, contradicebat e complectebatur Thesaurum vita, vocemque salutantis an

mo volυebat. Nempe, si tand conjicio, Verbum jam incarnatum , uter que gestatum, atque conclusum ait Proesus, dum virgo salutanti Angei uisa est contradicere , inquiens e quomodo fiet istud, quoniam vim non cognosco p diimque cogit at, quae, & qualis esset ista falaratio. - Sunt haec , fateor , longe gravissima , & quae Christum in ipso sali lationis Angeliete proludio conceptum , Deumque factum hominem evincere videantur . verum quia incredibile est, Patres multos aerecto Euangelii sensu in re etiam compertissena aberrasse et atrisque Patribus longe plurisus, qui Christum nonnisi in ipsa colloquii clausula , ac post datum assensum , a Virgine conceemm existimant, redignasse . Augiistino, scilicet , Sermone Id. de Sanctis, Gregorio Magno lib. I S. Moralium Cain a .. Basilio Seleuciensi, Orat. de Annunc, Joanni Damasceno lib. 3. de fide Cap. a. , Bernardo Serna. q. super Missus est Sedulio lib. a. Paschael. , Prudentio in Carmine contra Homuncionitas, Ruperto lib. I. de Spiritus S. operibus Cap. v. , Pseitdo- Athanasio Sermone de Sanctissima Deipara: idcirco illorum testimonia, lainetsi prima fronte disertissima, emolet ire , atque in rectit in sensum inflectere necesse est . III. H:eronymus igitur, qui Mariam uti gratia plenam ab Angelo salutatam scribat, quia C hristum eone erat, non id sibi vult, Mariam Christum antea concepisse, quam gratia plena salutaretur ab Angeloe ecquis

200쪽

VIGESIMAS E P TI M A. 18 r

quem a Deo praedestinata erat , in causa fuisse, cur gratiae plenitudinem a Deo sit consecuta , atque ut talis ab Angelo salutata . Quo perinde sensu , Ambrosius Mariam fratia plenam ab Angelo dictam ait , qua sola gratiae Auctore repleta est: non tamen quia jam tunc repleta esset i sed quia Iuminum illud decus , ad quod iam erat a Deo destinata , eam in illa gratiae plenitudinem requirebat, qua tunc erat ornata, cum salutabatur ab Angelo. Petrus Alexandrinus totam , & integram salutationem intelligit, non priorem dumtaxat partem ejus s etsi ex prioribus dumtaxat verbis , ut inoris est , eam inuigilet , ut videlicet sensus sit. Verbum factum esse hominem , dum absoluta est Angelica salutatio , eidemque dedit asse sum .' Integra enim salutatio verbum significat Incarnatum , seu factum hominem , non priora dumtaxat verba ab Angelo prominciata et cum squae subinde sequuntur , Ecce concipies in utero , verbum significent concia Plendum , non conceptum . Idein Gregorii Neocoosariensis intellectus est: ideo vel maximo , quod Spiritum Sanctum in Virginis uterum in gressiim dicat, non in ipsa verborum Angelicorum prolatione, sed in ipsa mox auditione , dum, scilicet, illis auditis , assensus a Uirgine praestitiis

est.

Petri Damiani auctoritas perperam obtruditur. Nihil enim huiusn di habet in Oratione de Annunciatione , qu ilis in ejus operibus prostat sed potius oppositum legitur , nempe r Missio est Gabriel Angelus a Deo admetinem: quae , postquam ei Gabriel locutus est , sensit Deum fuis illapsiam visceribus smaiestatemque illius virginalis ventris brevitate conclusam. Quae verba Christum conceptum indicant ad salutationis Angelacae clausulam. Inepti autem, insilsique interpolatoris audacia fuit , quod Petri Damiani sermonet, apocryphis D. Bemardi Sermonibus inserens , ( illic enim extat hodie sub titulo Sermonis a. de Conceptione j recitatam modo periodum vi tiarit, corruperit , inquinariis ac pro eo , quod verus Auctor scripsit spostquam ei Gabriel locutus est , de suo ille posuerit, antequam ad mi pium G hriel pereeniret et futilemque Proprio marte rationem addiderit , qua infla tum errorem communiret . Archangelus non aith at e pratia reolenda , sed plena et non Dominis veniet ad te , sed DominAs tecum e Quod ad Incarnationem

in ipsa priorum illorum verborum proIatione peractam demonstrandam quam sit frivolum, nemo non videt . Cum ea Angelica verba, Ave gramtia plena , Dominus tecum , non ad Dei in utero virginis praesentiam per Incarnationem referantur 3 sed ad peculiarem sanctificationem , & dilectionis gratiam , qua Deus Virginem etiam ante nuncium Angelicum prosequebatur. Aut si ad Dei praesentiam per Incarnationem referri quis velit; ad eam utique resertur , non quae iam esset, sed quae proxime fin

ret. Praeteririn Cum eae voces , Ave gratia plena , Linminus tecum verbo C

reant presentis temporas, absoluteque proferantur, ut ad futurum etiam tempus trahi pCssint. Unus sit perest Procliis Patriarcha Constantinopolitaniis , cuius verba superius rec:tata in rectit in se iasim 'di hi neclueant. At unius dumtaxat

SEARCH

MENU NAVIGATION