Exercitationes historicae, criticae, polemicae, de Christo, eiusque Virgine Matre. Quibus Iudaeorum errores, de promisso sibi liberatore, ... Habitae in Academia Patavina, a F. Iacobo Hyacintho Serry ..

발행: 1719년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

221쪽

1ox EXERCITATIO .

scribere. Si quis ergo deinceps hoc Iacere a pressus fuerat, si si Didem Cteriesu, d ponatur ; s vero Laicui, segregetur Quamquam, ut verum fatear , minoris, auctoritatis , ac ponderis habendi sint Trullanar Synodi Canones , quosnuinquam Romana probavit Ecclesia, Justini auo licet adnitente, & confirmationem summis precibus Postulante. VII. Nihilo magis Theologas allis astentior, qui Christi corpus undecumque illime ex utero virgineo Prodiasse volunt. Sed ad Tostatuit, Episcopum Abulensem, ( Quarit, et . in Cap. I a. Levit. & Christianus in Lupum publicum in Academia Lovaniensi Professorem ( Not. ad Caia. o. Truli. Syn. lubentuis accedo , qua puerum Jesum externis illis natura contumeliis , sordibusque inmersum ex materno utero prodeuntem ostendunt , quae nativam nascentis hominis condatIonem consequuntur , illibatamque Matris virginitatem, natique Filii sanctitatem niinime laedunt. Qui enim per omnia nobis similis factus est , excepto peccato , humanaeque natura sordes , , contumelias toto vitae decursu non horis ruit , quid illas nascendo horritasse putandus est 3 Et san3 Eccle ae Patres , quos , & pietatis , & religionis Magistros audire iuvat , haudita propensos invenio , ut nascentis Pueri corpusculum ab externis illis sordibus communi nascentium lege adhaerentabus iliberisin faciant. Etsi enim, & a pariente Virgine, & a Christo nascente sarces , ac sordes longo ablegente maxime vero Augustinus Oratione de quinque Haeresiabus, Epiphannis Haeresi 6p., Leo Mapnus Serm. a. de Nativitate, Zeno v ronensis Sermone itidem a. , Hyldepnonius libro de perpetua Virginitate, Bernardus Serm. 3. de Purificatione , Auctor libri de OPeribus cardinalibus apud Cyprianum Serna. de Nativitate et num tamen communi illo voca bulo externas etiam corporis sordes intelligant , qtiae , nec moralem , nec legalem immunditiam prae se ferunt, a quibus nascentis pupuli corpusculum liberum velint, merito ambigitur . t Si vel unum, alteriun veminoris auctoritatis exceperis , Pseud Cyprianum , At Hyldephonsum , quos de externis illis corporis sordibus locutos nemo neget. Iino cum eas communiter sordes ablegent Patres , Quia Christiis sordes, & macusas nostras abluturus venit , & quia de virgine Matre natus est: quis non videat , illos de sordibus animi , & ad moris genus quomodolibet attinentibus esse locutos p Maximo cum , qui illis princeps est Augustinus , ad Manichaeorum haeresim perisnere dicat, sordes illas, de quibus disserit , Christo, ejusve Matri tribuere velle. sicquis euim ad tam exeocrandam haeresim pertinere sibi fingat, si quis externas aliquas sordes , vel ex ipsa secundinarum illuvie , vel ex viscoso humore uteri , vel ex consecti in utero cibi reliquiis , vel demum ex venae umbilicaris secti ne corpori Christi nascentis adliaesisse pronunciaverit 3 Cum nihil haec , aut nati Filii sanctitati , aut parientis Matris virginitati ossiciant : imo majorem illi , si recte sapimus, omnium nostrum amorem , honorem

e concilient. Tanto enim ab hominibis dignius honorandus est , quanto pro homi--mbus , di indiena fusi it. Greg. Magia. Homil. 6. in Eliang.

VIII. Addo, Patres nonnullos has ipsis pro communi nascentium sorte immunditias , ac sordes in Christi nascentis corpusculo in ipsius h

222쪽

militatis , amorisque erga homines argumentum distincte notasse . Sis Tertullianus lib. de Cariae Christi Marcionem Haeresiarcham , qui ea-rMm sordium humanae naturae communiter adhaerentium obtentu , veram Christo Domino carnem denegabat , ne eas verus homo Dens nascendo

sensiset , his verb:s exagitat , Cap. a. Sed bideris , si tibi displices , Ut saliter natus es. ceres christus dilexit homiliem illum in immunditiis in utero eoagi latum , Ilum per pudenda prolatum , illum per ludibria nutritum Credimus nos in Deum natum , di quidem ex Uirgine , et quidem ea meum , qui per illas naturae contumelias volutatus sit. Sic & Origenes Homii. g. in Lucam e Videbat , inquit , L hristus in Matris utero immita et ais e marim visceribus eius binc inde vallatus , terrena faecis patiebatur angustias , unde assimilat se vermi , di diciti Ego fum vemis , , non homo. Sic Hieronymus Epist. ra. ad Eustochium: Dei Filius pro nostra falute hominis factus est Filius. Novem mmsibus in utera , ut na satur , expectat , rastidia sustinet is eruentus egreditur , pannis involuitur , Massili liis desinitur et di ille pugillo Mandum ineludens praesepis continetur angustiis . Quo

loco , dum Christi corpus cruentum ex utero prodiisse asserit Hieronymus , non utique matemo sanguine menstruo eruentum intelligit , quein nullum unquam fuisse religio docet , ne ex legis praescripto censeretur immundae sed sanguine ex venae umbilicaris sectione defluente, uti Cadidinalis Toletus exponit, Annot. 3 s. in p. a. Dicae. Sed & piissimus sac religiosissimus Beda sordes illas usque adeo certas habet, ut ad eas a

stersendas , petram in Rethlemi Delunea ematam lavacrum Dominico Corpori pra

bus e , memoriar prodiderit , Iab. de locis sanctis Cap. 8. Quamquam in

eo enati fontis maraculo referendo , ut loco suo probavimus , cespitave Ct. Chrysostomus demum Homil. in Genesim, quid Christi nativi tas commune cum nostra , quid diversum a nostra habuerit , paucis exponens , nihil de ea sordium communi hominum conditione adhaeremtium immunitate Pronunciat et Hune autem ingresso nostri omnium Domini di ver m esse oportet di quam nostrum , Regiis enim fuit introitus. Oportebat enim, repartim cum nostra nativitate comm micare , , partim alienum esse ; O utraque hae fuerunt. Et quomodo i Audi. Nam de utero prodire commune habet nobiscum et absque nuptiali autem confressu nasi , supra nostram est nativitatem. Naturale est scole tum fieri in utero et supra naturam humanam est , absque eummixtione esse praemginantem . Et pro terea utraque s ut in excellentiam , di communionem , quam habet tecum , arasas. Considera autem quanta sapientia tae facta sint. Ne e emisnentia obfuit assimilationi , di affinitati eius nobiscum ; neque nostra affinitas , di militudo eius obscuraDit excellentiam e sed operibas utraque ostensa sunt. Et alia per

fecti habuit nobiscum , alia non habuit , sed ab eis totus liber sit. Quapropter, cum hujusmodi sordes externae, de quibus hactenus sermo fuit , ia nativam nascentis hominis conditionem pertineant , nec mirae cula in ipso etiam Christo temero , ac sinh probatis testibus fingere liceat 3 earum quoque aliquas Christi nascentis corpusculo , non sectis ac nobis adluesisse , non dubitaverim affirmare: Qui per omnia tentatus est pro semiIitudine ab e peccato, ad Hebraeos Cap. g. v. 13. Si qui vero ad pi tatem di ac religionem pertinere velint , ut ab iis omnibus immunis suisse dicatur et respondeant, cur toto mortalis vitae decursu humanae natura

223쪽

xo EXEMITATIO UIGESIMANDO

contumelias , sordes , inquinamenta , non secus ac nos ipsi , perpessiis sit 3 Quid flagris caedi , quid conspui , quid spinis in ludibrium coron ri , quid Cruci suffigi , atque inter iniquos reputati voluerit 3 CQim de haec omnia, si de sumina facie spectentur, vero homine Deo indigniora videri possint. Ego interim cum Hieronymo, qui, quod postulet pietas ,

probo noverat ) libere exclamabo et tange , s libet , naturae contumelias, nomvem mensibus uterum insolescentem , fastidia , partum , sanguinem , pannos. Ipse tibi defcribatur infans tegmine membranaTum folii. involatus. 'g'rantur dura Praes, pia , vagitus parvuli , illaba diei circumcisio , rempus purgationis , ut putetur immundus. Abn erubescimus , non flemus. Quanto furit humiliora , qua pro me passua est , tanto plus illi debeo. UL contra ulDidium

224쪽

EXERCITATIO XXX

si loco Chri ii Nascentis.

I. E prima , eaque potissimi susceptae de Christo nato disputati, O his parte meliciter expeditus , ad secundam accedo , in qua mihi de peracti sacri natalis loco , caeterisque illius adjunctis dissere

dum est. PChristum Bethleemi natum scribit Matthaeus Cap. a. Cum natus esset Jesus in Bethhem uda die. Et Lucaes pariter tap. a. Ascendit Joseph a Galilaea de Civitate Nastarem , in Judaeam, in Civitatem David , qua vocatur Bethleem . . . . Factum est autem, eum aestat ibi, impleti sint dies Mariae , ut pareret. Quod suturum praenunciaverat Michaeas Cap. S. Et tu Bethleem Ephrata parvulus es in millitat iuda 3 ex te mihi egredietur , qui sit Doeminator in Icta l. Bethleem

Juda Matthanis dixit , hoc est, sitarn in sorte Tribus Juda , ut ab altera distingueret, quae erat in Galilaea de Tribu Zabulon: Bethleem vero Ephrata Michaeas nuncupavit a nomine Parentis conditoris ipsius , qui eam ex Matris quoque nomine appellatam voluit. Cur autem Bethleemi Ephrata natus Jesus Christus, ninnquam Bethleemites , aut Ephraitaeus in Evangelio sit distas , sed Nagarenus seinper , & Galilaeus , inde est , quod nonnisi in Parentum transitu Bethleem l sit editus , qui fixam Naγarethi in Galilaea habitationem habebant, ubi & ipse primum, est educatuS . Movere hic obiter aliquem poterit , quod celebre Michaeae oraculum- de Christo Bethleemi nascituro longe sectis Matthaeus recitet Cap. 2. quam in ipso Prophetae contextu habeatur. Sic enim est apud Mat

thaeum et Et tu Bethleem terra uda , ne aquam min ma es in principibus hida , ex te enim exiet dux, qui regat populum myum Urael. Sic vero apud Michara inrEt tu rethleem Ephrata , palmulus es in millibus Juda 3 ex te mihi egredietur , qui

fit Dominator in Israel. Nempe illic nequaquam minima dicitur Bethleem, quae isthic parvula nuncupatur. Scrupulum evellit Hieronymus, Matthaeum Prophetae verba , non a se ipso recitasse , inquiens , sed nomine Scribarum , & Principum Sacerdotum , qui cis Herode de natali Christi solo interrogati. Bethleemum Judae ilisco responderunt, datumque responsum prodiustis Michaeae verbis confirmarunt , corruptis tamen , ac vitiatis 3 quam ille vitiationem, ac corruptionem noluit referendo corrigere , de emendare et ut innotesceret universis , quanta tunc esset in Scribis , &Sacerdotibus ignorantia Scripturarum , qui vel unum Prophetae Oracurium in responsi confirmationem proferre iussi, corruptum , & vitiatum recitarunt. Qindm qucque dicamus t si quis Michaeae verba a Mitthaeo proprio nomine recitata veliti in eumdem plane sensiim redire omnia: seu vernis, Mattharum relicta figura verborum neglectoque cortice, sensim

Michaeae intimum retulisse. Quia quod est apud Miaeliaeam et Et in 'tis Disitigod by Cooste

225쪽

ros EXERCITATIO

Irem Ephrata pamulas es in millibus luda 3 Per admirationem , & interrogationem negantem dictum est, tametsi scriptione ipsa non adnotetur, quia Hebraei admirationis , & interrogationis puncta scribendo non habenti perinde, ac si dixisset: Tu ne pamula es in milubres puta , ex qua mihi egredietur , Di sit Lam nator in Afrael 3 Uti Matthaei Cap. g. dum de Ioanne Baptista dicitur: cuid existit in Deserti in videre 3 Arundinem vento alitatam shominem mollibus vestitum p Quod utique non affrmando dicitur, sed negando. At id obster dictit in velim, plenius forte dictitrus alibi. II. Interea tamen, quia nomine Bethleemi, alteriusve citiusque urbis, ipsa quoque saburbsa veniunt, agerque coniunctiis , non otiose hic oneri solet e num intra Civitatem ipsam sit natus , an autem in suburbio, nut etiam in agro coniuncto. Natum extra Bethleemum in agro suburbano fidenter pronuncio , non quidem sub dio , sed in spelunca diversorio conjuncta , ter ue, seu saxo excavata, quae brutis animantibus recipiendis destinata erat. Quae quatuor , Partim ex Patribus , pariun ex Euangelio apertissime collaguntur.

Ac primum , in spelunca natum Christum Dominum conceptis verbis diffrmant, Justinus in Dialogo cum Tryphone Judaeo , Origenes lib. I. eontra Celsum , Hieronymus Epist. I S., Pseudo- Athanasius Sermone de Nativitate, Ioannes Damascenus lib. d. de fide Case is Speluncam hanc in avo suburbano fuisse sitam, quod hic poti ad qua ritur, testes sunt Eusebius lib. A de Demonstratione Euangelica Case a.

Agrum iuxta Bethleemum demonstrari assereux , ubi Virgo enixa Infantem deposuit.

Iustinus loco paulo ante laudato speluncam iuxta Bethleemum positam scridens et Burchardus in Descriptione Terrae Sanctae Irte I. Juxta muros Cis milesit. Suadet hoc idem Historia Euangelica: Pastores enim, qui Christum natum hac ipsa nocte festinantes adoratum venere, eustodiebant v filias noctis super 'remem sum; seu, ut Textus Graecus habet, erant in agro stabulantes, adi ti . . ., hoc est, sub dio cum grege cubantes: qui vix sac ne vix qui&m in urbem muris tunc temporis cinctam de nocte seditum habuissent, nec natum pupulum de facili invenissent,&adiissent, si intra Urbem natus esset. Herodes quoque a nato Jildaeorum Rege sibi metuens, quem Bethleemi ex Micnaeae oraculo natum inaudiverat spueros, non modo in Bethleein natos iussit occidi, sed in dimiabus finibus eius: haud alia profecto de causa , quam quod Bethleemi nomine non Urbem modo, sed & suburbia, & conjunctum agrum, adhuc etiam &fines eius intelligi posse, certo sciret. Fuisse hanc ipsam speluncam diversorio coniunctam , ac recipiendis brutis animantibus destinatam ex Euangelio longe certius . Cum vi

ginem Puerperam natum puerum in praesepio , quod continendo brutorum pabulo deservit, reclinasse dicat , quia non erat eis locus in diversorio,

Hinc Ecclesiae Patres, Augustinus Serm. a. de Epiphania, Zeno ver nensis Serm. q. de Nativitate, Pseudo- Athanasius Serm. de Censu, seu de Nat. , D. Epiphanius Orat. de Laudibus B. Virginis si toemen illius est Christum in stabido natum dicunt. Terrae demum , seu saxo excavatam fuisse speluncam observant et Hie

226쪽

ronymus, quo nemo melius rem scire Potuit, Epist. II. pamum terrae for

rura nuncupans , Eusebaiis lab. 3. de vita Constantini Antrum vocitans s &Uenerabilis Beda lib. de Locis Sanctis Cap. 8. Semiantrum appellans. Idque nec singulare, nec praeter inorem, sed ex apsa natura soli. Strabo quippe , aliique Geographi notant , totam illam regionem petrosam esse , multasque in illo tractu suisse domos saxis inclusas, vel potius cellas, quibus sese homines religionis causa includerent. III. Idem de Praesepio, in quo natus puerulus reclinatus est, facile statueriin. Et sane suisse illud excisum in rupe, scribit Burchardus in descriptione Terrae Sanctae par. I. Ca T. , a quo non admodum dissidet D. Joannes Chrysostomus Serm. ad Cada. Lucae, Lateritium fuisse observatis, seu ex Iuto coctili confectum . Vasatur tamen etiamnum hodie Roinae ad S. Mariam Majorem Ligneum, gemmasque ornatum. Quid ergo, silppositum

suspicabimur, ac pro arbitrio fictum, ut fidelium pio colentium religioni illudatur 3 Absit. Sed possiut haec facile conciliari. Burchardus enim,&Ioannes Chrysostomus, non de ipso vase loquuntur , quod constat fuisse ligneum , servaturque nunc Rinnae et sed de structura illa exigua , quae laesum Praesepe ligneum continebat, quaeque vel lapidea erat, vel lateritia. Ad majorem quippe firmitudanem vas ligneum lapideae, seu lateritiae cavitati inclusum erat , & utru Inque Perinde Praesepe non incongru, nuncupatur. Ut sileam, laudatum Sermonem dubium esse S. Chrysostomi foetum, viderique Scriptoris Latins admodum recentioris.

IV. Majoras longo momenti fuerit, ad exactam Historiae limam exigere popularem opinationem, solita Pictorum libertate . atque audacia r horatam, de Bove, re Asino ad Christi nascentis Praesepe alligatis, euim demque flatu suo , halatuque foventibus . Hujus primum Architectuli fuisse crediderim Auctorem poematis Lactantio perperam adscripti de MAsone Domini sui quae a Pictoribus incrementum acceptura erat inepta fabebla, a Poetis ortum haberet. Pictoribus enim , ac Poetis summa seinpercognatio fuit, audendique aequa potestas. Tantas vero successu temporiunradices egit, Ut in virorum etiam eruditorum libris, ac in ipsis Cardina-

Iis Baronti Annalibus Ecclesiasticis locum invenerit. Uerum nihil ea de re Lucas, qui Christi nativitatem , non modo accurate , sed etiam curioso descripsit. Nec Angelus , qui pastoribus signa dedit, ne in cognoscendo recens nato Salvatore sallerentur, puerum iii medio duorum Ansmantium positum dixit, quo eum Insolito signo facilius dignovissent. Dedit fingendae fabellae occasionem percelebris Isaiae locus Cap. I. Perperam , ac praepostere intellectus: c ognovit Bos pos sonem fram, et Asinus praesepe Domini fui et Israel autem me non cognovit . Cum enim eo loci Propheta

Euangelicus Judaeorum in Deo benefactore suo cognoscendo tarditatem s& ingrati animi vitium coarguat exemplo brutorum animantium , quae

etiam heros suos , ac Dominos , a quibus pabula sua recipiunt, probonorunt 3 imo exemplo Bovis tardioris animantis , ac ipsius etiam Asini brutorum animantium stultissimi, qui praesepe, ubi sua illi Dominus eius pabula parat , tandcm aliquando cognoscit et extannariint nonnulli, Isaiam Prophetam in singularem aliquem Bovem, Asinumque vigilum intem

227쪽

1og EXERCITATIO

disse, qui rerum omnium Dominum recens natum, & in Praesepio vagienistem agnoverint; eoque freti oraculo perperam intellecto, Bovem, Asinumque Christi Praesepio addiderunt. Quis hic manifestum Isaiae oraculi abiissim non videat Quod enim de bobus, asinisque Dominos suos temporales, & praesepia, ubi sua illis parantur Pabula, cognoscentibus gene-tatim assirmat Isaias , illi de Peculiari bove , & asino , qui reruin omnium Dominum ,& P se Pe- ubi iaceret, agnoverint, dictum accipiunt emidamque objurgationem di reprehensionemque a Propheta Judae s factam ,

brutorum quidem animantium exemPl , rei in brutis animantibus nascente Domino obventum vaticinationem Interpretantur . Longe aliter

Patres, ac in illis disertissime Hieronymus in Cap. I. Isaiae; Sensus, inquit,

perspicitiis es: Ego eos adopta i in fit:- , di feci populam pecu larem , di partem me am , c funiculum haereditatis meae, rumpestavique eos primogenitos et illi autem ne hoe quidem fecerunt, quod bruta faciunt animalia , ut beneficiis vincerent- , et intellu rent pastorem , ct nutricium suum. Nec compar Uit eos canibus, quod sagacit tim g nut animantium est , di pro parvo cibo Domin rem tecta defendite fiastidioris se fus MDi , O asino , quorum alteram carpenta trahens , duri mas terra glebar ver tu vomere 3 alterum portat onera , di hominum in gradiendo laborem temperat i undedi itimenta appellant ab eo , q/od timent homines. Potest hie loeus O de Deo Patro intelligi: sed magis refertur ad Filium , quod non cognoverit eum , neque fusi erit pompulus Israel.

Certo Jeremias quoque Isaiam imitatus eamdem illam Judaeorum in

Deo benefactore sito dignoscendo tarditatem coarguit exemplo Milvi sTurturis , Hirundinis, & Ciconiae, quae opportunum adventus sui tempus probe norunt: Miluus in Coelo cognotat tempus suum: Turtur, ET Hirundo sin Ciconia e odierumt tempus adventus fui: populus autem meus non cognovit iudicium

nomini. Quidni ergo pari licentia Pictores, M sivum, Turturem Hirundinem, & Ciconiam iuxta Christi nascentis Presepe volitantes nobis e fingunt 3 At ut video, qui bovem, asinumque juxta Presepe locarunt, ut

flatu, halituque natum puerulum calefacerent , aves circumvolantes abegere, ne importuno alarum suarum flabello ventulum facerent, tenellique pupuli corpusculum trigore enecarent. v. Non me fugit, Patres aliquos, ac in illis maxime Origenem , Hieronymum , Ambrosium, Gregorium Na EianEenuin , itemqire Nyssenum s Cyrillum Hiero olymitanum, Paulinum, Prudentium, aliosque scripsisse non semel, bovem , asinumque Christi nascentis Praesepe cognovisse silludque tunc tandem suisse impletum, quod scripserat Isaias: c ognovit hos posse orem suum , ct asinus Praesepe Domini fui. At & illud novi , Patres illos figurate, & allegorice locutos esse , eoque bovis , de asini subiugalium animantium symbolo Irastores genere ,& religione Iudaeos ferendo Mosaicae legis oneri assuetos antellexisse , qui ex dato sibi signo ab Angelo natum salvatorem in Praesepio cognoverunt. Neque enim necesse est, Vcteris Testamenti oracula, quae In Novo dicuntur impleta , ad litteram semper , atque historice exitum habuisse et satis est , si secundum allegoriam exitum obtinuerint. Sic Joannis Cap. Io. cum observasset Eua eli- sta, Judaeos duobus latronibus de cruce pendoetibus fregisse crura, ChrU: Disit iam t

228쪽

TRIGESIMA. stos

Fo vero nequaquam; subiungit, faetrein id esse: Ut Seriptura impleretur. os x m comminuetit ex eo e quod tamen ad litteram , & historice de Agno Paschali dictum fuerat Exodi i a. - quem, cum Judaei comederent, ossa comminue re non debebant et nec nisi secunaum allegoriam in Christo Jesu exitum habuit. Sic etiam Matthaei Ia. , cum observasset Euangelista, Christuin insantem post obitum Herodis ex AEgypto in terram Israel fuisse deduinim, subiungite factum id esse, tit impleretis, quod dictum est . Domino, per

Prophetam dicentem et ex Ab pio vocatii filium meum et quod tamen ad litteram s& historice de populo Israelitico dictiim erat, Oseat Cap. LI. quem Deus ut filium suum ex AEgypto deduxit et nec nisi secundum allegoriam iri Christo Domino impletum asseritur. Pari itaque iure in pastoribus Christi nascentis Praesepe cognoscentibus per allegoriam impletum est , quod de bobus , & asinis Dominorum sitorum praesepia cognoscentibus au litteram , & secundum historiain dictum erat ab Isaia . quin propterea ne cesse sit , bovem, asinumque Christi Praesepio alligare. Quotquot etiam Ecclesiae Patres bovem, annum e Christi Praesepe novisse dixerunt, b vem, asinumque figuratos, &allegoricos intellexere s Pastores nimirum s& Magos Christi in Praesepio vagientis adoratores et illos quidem, ut tet Judaeos, ferendo legis iugo duduin assiarios . istos uti Gentiles iugo liberos, & exleges e non bruta, ac stulta illa animantia. Hanc Porro laudatorum Patrum mentem esse, atque sententiam, vel

ex uno , qui omnium instar est , Ambrosio discimus, qui , cum celebratum Isita oracii linia Christo nascente impletum doceat lib. a. Coinmenta in Lucam ; sic tamen bovem , asinumque vagientem in Praesepio Christum novisse , ait , ut neglecta proprietate sermonis Mysterium unisce spectet i geminumque populum , Judaicum,& Gentilem bovis basintque nominibus per figuram expressos Intelligat, quos Christus ad Praesepe sumum coelesti voce, ac luce Pertractos spiritua iter pavit. Ambrosii verba tibi habet seuod in pannit est Chrsus , vides et quod in Caelis est , non vides f

fantis audis vagitus , non audis bovis Dominum annossentis mugitus p A mit enim

bos possessorem suum , in asina Praesepe Domini fui et imb Praesepium dixerim , sicut siripst , qui transtulit, Nihil enim apud me distat in verbo , quod non distat in sensu. Num se Orator illorum , t Demost. pro Ctesiphonte j qui phaleras feminum sequuntur , negat, in hoc positas esse fortunas Graecia, hoe , an illa verbo usus sit, sed rem spectandam putate se ipse Philosophi eorum, Di totos dies in disputationibus consummunt, minus latinis , di receptis sermonibus use sint , ut propriis urerentur et quanto magis nos negli ere verba debemus, spectare Mseria , quibus vincit fermonis vilitat squod operum miracula Divinorum millis venustata sermonibus veritatis lumine refias pret Denique a m illam rationalem , non suco deliciarum , sed fuera spiritalis at moniae Praesepia Sancta pa erunt . me est Dominus , hoc Praesepe , quo nobis Diu num Masterium revelatum est i irrationales Gentes peradum more intra Praesepia vive

res , alimoniae fac, ubertate pascendas esse. Agnodit ergo asina , Decies s scilicet, 'forma gentilium, Praesepe Domini fui. Et ideo dicite Dominus pascit me di o nibi. Mihi deerit.

VI. Alteram fingendae fabellae occasionem arripuere nonnulli ex alte ro ScriPturae oracula niliato melius intellecto juxta septuaginta Interpre-

229쪽

tum Versionein , s cilicet , cuin observassent viri boni Cap. 3. Abacuc Prophetae, ubi Versio nostra vulgata habete In medio amorum notum faeies , septuaginta Interpretes vertisse et In medio duorum animaliam cognosceris i Pr pheticum dictum Christo nascenti accommodarunt , quasi is in medio duorum brutorum a fidelibus fuerat agnitus; bovemque Idcirco , asinuinisque stolidissima animantia nascentas Praesepi iastituerunt.' Itane vero Ecclesiae Patres , probatique Interpretes locum illum de Cluillo nascente inter bruta animantia cognito intellexere 3 Minime gentium . Imo Hieronymus in suis ad Abacuch Commentariis , S. Augustinus lib. i8. de Civitate Dei Cap. 32., S. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi i a. diatuor dicti oraculi expolitiones dedere toto Coelo diversas. Primam , iit Deus in med o duorum animalium cognitus sit, nimirum inter duos latrones , dum in cruce penderet. Secundam , in medio duorum Ser phin, de quibus in Itala sermo est Cap. 6. r aut in medio duorum Cherubin, qui extrema Arcae mederis partes occupabant , Exodi as. I familiare quippe Patribus est, Angelos animalia rationalla nuncupare . Tertianta in medio utrilisque populi , Gentilas , scilicet , &Judaici . Quartam in medio duorum Testamentorum , quae perinde ad Dei cognitio nem perducunt. Nemoque Patrum s veterumque Interpretum bovem mihi, asinumque commentus est, in quorum medio Deus homo factus , di vagiens a fidelibus agnitus sit . Nisi forte mihi quispiam obtrudere velit Homilsam 33. Tomi F. S. Joannis Chrysostomi, ubi inepta illa de Christo nascente bovem inter, & asinum agnito interpretatio legitur. Veruin nemo Criticam Disciplinam extremis , ut aiunt , labris attigit , qui Homiliam rillam uti spuriain , & apocrapham ad quisquilias non amandet. Atque hinc gravissimum, ac plane decretorium momentum deduco, ad bovem illum , asinumque a Christi nascentis Praesepio procul arcem dos. Si enim existimassent Ecclesiae Patres, Deum factiun hominem in Praesepio a pastoribus agnitum illic bovem inter, & asinum vagiisse; hanc

certo primam omnium Prophetici oraculi interpretatIonem dedissent , Quae vel una modo- vel certe praecipua a vulgatae sabellae defensoribus da-

tur; nulla quippe raci Hoc di m test i nec ad violentas illas de duobus Isaiae Seraphinis, de duobus Arcae Cherubinis, de duobus Testamentis interpretationes confugissent. At nemo Patrum hanc mihi interpretationem commentus eli. Imo, ii quis Otaculum illud in Christo nascente impletum dixit, ad sensum allegoriis cum divertit; duoque animalia, Ethnicum, & Iudaicum popuhim intellexit, Ut Auctor Homiliae de Censu apud S. Athanasium et An Praefoco m.

clinatur, ut humani peneris brutalitatem emendet rum in duorum animalium cibus feret.

Ouorum verb animalium 3 Ethnici, Judaictique postuei, de quibus scriptum est In xxv dio duorum Animalium cognosceris. Quem perinde allegoricum sensium a Pseudo- Athanasio , & D. Ainbrosio datum usurpat Ecclesia ; dum die Christi natalitio in soleinni procum ossicio ita canite O magnum M=sterium , di

admirabile Sacramentum i Ut animalia viderent Dominum natum saceutem m Praseu pio . Nemine audivi auditum tuum , di timui , eonsiderami opera tua , di expetor sin medio duorum animalium jacentem in praesepio . Nimirum petitam ex ouodus

230쪽

animalibus ab Isaia , & Abachiaco memoratis allegoriam , itinc demum impletam miratur Ecclesia, duin uterque populus, Gentilis, scilicet, &Judaicus Christum in Praesepio vagientem agnovite non bruta illic ansmantia ponit, unde petatur allegoria.

Non omiserim ad uberiorem fabellae consutationem lectionem illam

latinam , unde maximo praesidium petunt et D medium daeorum animalium e merseris, arbitrariam omnino esse. Septuag:nta enim Interpretes Textum Hebraicum non latinδ, sed graece verterunt et in Graeco autem illorum Textu habetur , ι ν μ ν δ e vir dipis)cra , quod Perinde in medio duarum vitarem reddi potest, ac in medio duorum animaeirem, sola nimirum accentuum , qu

rum olim non erat usus, mutatione facta. Longeque verisimilius est, septuaginta Interpretes priorem sensum animo Intendisse , quam posteriorem eclim hebraica vox Sehamm, non animalia significet, sed annos , quae vox ad vitarum significatuin propius accedit . Unde & Hieronymus hebraichlonge docta sumus in medio armorum, non in medio animalium vertere maluit.

Jam ex quo decantata illa lectio, in medio duorum animalium , explosa est ,

ruit ab lino iactatae fabellae fundamentum de bove, & anno ad Christi

Praesepe alligatis.

VII. Uerum opponet fortasse quispiam et si Christus in spelunca reciapiendis, ut diximus , brutis animantibus destinata natus est , quid convenientius, quam fuisse illic bruta aliqua animantia et maxime cum Diversorium, cui coniuncta erat, hospitibus plenum esset, quorum multos in asino, aut in equo ster egisse, verisimillimum estp Egregiδ id vero i Ecquis sciat, an ad ipsum Diversorium spelunca illa pertineret, ut, illo h mitibus , & viatoribus pleno , plena quoque in mentis esset ista 3 Potuit enim Diversorio conjuncta esse, nec tamen ad Diversorium pertinere, nec illius hospitum iumenta colligere. Et certe , cum distincte significet Lucas, Virginem puerperlim natum puerulum in Praesepio reclinasse , quia non erat eis laeus in Dis orio haud obscitro innuit , Praesepe Diversorii partem non fuisse, & ad illud minimo pertinuisse. Ad haec. si pro multitudine hospitum totum Diversorium occupantium stabulum iumentis refertum verisimiliter colligis , quid ergo asellum unicum in scenam indu- eis nascentis 'puli Praesepio admotum p Nihil itaque boni succi ex ea hospitum totum niversorium implentium consideratione eIiici potest ad eversem fabulam instaurandam . Idcirco alii paulo acutiores t Suares

Trach. r. de Relig. lib. Cap. I. non iumenta hospitum , quae plura profecto fuissent , sed sacrae familiae comminisci maluerunt i asellum quidem , cui per iter gravida Virgo insederit , & bovem 1 Josepho adduinim, ut venditus, ad prosectionis , & Bethleemiticae commorationis expensas sufficeret et At ii fabulas fabulis nectimi , non temerhmodo , sed inconsulte . Virgo enim ex sententia Patrum sin8 gravam,

ne gravida erat , nulloque idcirco iumento ad iter egebat . Fulge lius Sermone de laudibus Mariae e cim esset gravida , salubri levitate pia debat . Bernardus Sermone in illud Apocalypsis, stigmon minum &c. Pomtabat onus leve , portabat , a quo portabatur . Joseph vero haud ita benode rebus domesticis constitutus erat , ut in profectionis expensas b D d a vis Disitiroci dy Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION