Exercitationes historicae, criticae, polemicae, de Christo, eiusque Virgine Matre. Quibus Iudaeorum errores, de promisso sibi liberatore, ... Habitae in Academia Patavina, a F. Iacobo Hyacintho Serry ..

발행: 1719년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

271쪽

pium illud officium vir plus, ac religiosus implevit. Cuni enim in Euml-gelio legerint, Christum puerum a Suneone in ulnas exceptum ei Ie, quo tempore a Parentibus inferretur in Templum, ut Domino sisteretur, imprudenter aestimatum est , Simeonem illum ipsum filisse Sacerdotem , qui Christum e Parentum manibus exceptum stiterit Deo. Verum, si Et angelium paulo attentius lectitassent, rem longe aliter accidisse deprehem dissent , iactatu inque Simeonis Sacerdotium ad fabulas amandassent . Enimvero Sacerdotes stabant in interiori Templi parte iuxta Tabernaculum Domini, ibique pueros e Parentum manibus exceptos Deo sistebant pro munere, Ac officio suo. Simeon autem puerum Jesu in in ulnas excepit, fortuito vellit occursu extra Templum , aut certo ad fores illius dum nempe in Templum veniens Sanctissimus Senex in Christi Parentes incurrit , qui eum in Templum inferebant, ut illic minino sisteretur e

Et venit, inquit LilcasCap. 2., inspiritu in Templum: in cum indueerent pararem Uum parentes ejus, re isto accepit eum in ulvas fuas , ct Maedixit Deum. Quod

usque adeo verum est , ut Ecclesia Graeca , quae iam a primis famuli3 pluin illum Simeonis ruinim , quo Christum in ulnas suas excepit, & S crum Canticum cecinit, solemniter colit, hanc ipsam solemnitatem in

cursus Domini folemnitatem appellet , sera rami et rata , scilicet , id occursu

veluti fortuito factum esse. Hinc tot illi apud Ecclesiae Graecae Patres Se mones, & Homiliae in occursu Domini. Unde Sc Sanctissimus Senex, Cliri, sto in ulnas excepto , Deum quidem benedixisse dicitur in Evangelio , non Christum Deo obtulisse; quod utique fecisset, si eunt uti Sacerdos s& legalis sanctificationis administer accepist et . Accedit, quod merorum oblatro in Templo non fieret, nisi postquam illorum Matres legi purgationis satisfecissent in semota Templi parte in

praescriptaque munera obtulissent: ante enim id temporis censebantur immundae et Omne sanctum non tangebant, nec ingrediebantur in Savctuarium, Levit. 12.

Simeon autem pium illum , de quo agimus hic , actum exercuit , dum puerum Jesum darentes ejus in Templuin inducerent: cuin nondum illiu Mater purgationis legem implcsset, sed adhuc pergeret impletura . Actus igitur ille Simeonis sacerdotalis oblationis actus iton erat ,.quo nempe Sacerdos acceptum e Matris manibus puerum Deo sistebat, o,

IV. De reliquo Sitneonem, non modo Sacerdotale Ministeritim ea in occasione non obiisse , ut vulgus pubit , sed nec Sacerd ,rrin re ipsa fuisse, evincit Euangelii, Ecclesiae,' ac Patrum omnium , ct uia. Gro co rum, tum Latinorum silentitim eloquentissimum . Lucas en in Sanctis Anii Senis elogium adornan, varios eius ritulos congerit, tacito tame Sacerdotior Homo erat, inquit, in 'errifilem , cui nimn Simeo et, homo hielinqui, o timoratus expectans redemptiodem Urael , cydi Spiritur m erat in eo iquamquam aliis in occasionibus Sacerdotis titulum, ubi congrisit, non modo non Prietermittat Dicas, vertim etiam primo loco ponat Eccle sta etiam, tum in lacro praecim ossicio. t uia in Martirologio ad diemo havam Mensis Octobris, ubi natalem Beati Simeonis senis diem com

272쪽

as EXERCITATIO

Iat , diligentissim h notat. Ecclesiae Patres omnes ad unum, cum Sanctisssimunt Senem ab aliis titulis celebrent longo multis , numnam tamena Sacerdotio commendant. Nisi quis fortb obtrudere mihi velit Iibrum de naturali eommunione Essentiae Disinae S. Athanasio assictum i librum de Oitis Prophetarum S. Epiphanio perperam attributum g Homiliam de Oecursu Domini S. Cyrillo suppositam , ubi a Sacerdotio Simeon celebratur . At spuriis, & apocryphis monumentis omnium Criticorum assensu rejectis fides nulla est , auctoritas nulla, Unus forsan erit S. Aligustini Sermo legitimiis, nempe IJ. de tem Pore , seu Sermo o. de Nativitate, qui nobis obiici possit, ubi ita loquitur Sanctissimus Doctore An Tempti praesentabatur , di a Simeone fene s

ramoso 3 probato coronato aenoscebatur et quo ultimo epitheto Simeone ira

Sacerdotem ab Augustino sibindicatum aliqui volunt , Propterea quod non alia illius corona intelligi possit , nisi Mitra Sacerdotalis . Rideo objectionis subtilitatem , quam nunquam e R Cardinalis Toleti cerebro Prodiasse existimassem. Eccur quaeso, Augustinus Simeonem Senem proham eum, coronatum appellans, non aliam illius coronam intellexit, nisi Mitram Sacerdotalem p Quis non videat , Augustinuin ad locum Jacobi Apostoli Capite r. Epiuolae Catholicae alludere e Beatus vir , qui fussererentationem , quoniam s eum probatus fuerit, aceipiet coronam vitae r adeoque Simeonem probatMm, in eoronatum dicere , non corona ulla temporali , seu .

Sacerdotali , seu regia s sed corona aeteratae vitae , quam repromisit De dilinentitas se . Illud itaque certum , indilbitatu tie , Patriam nemi- nem a dignitate Sacerdotali Simeonem celebrasse , commendasse is Quo vel uno , quamquam non suppeterent aliae , commentitia dignitas exsufflatur.

Sed es aliud , quod me multo plas moveat es non deesse, scilicet , Patres o qui eumdem conceptissimis verbis laicum dixerint et Theophylacinis nimirum, & Euthvmius mediar amatis Scriptores in suis in Euanielium Commentariis. Theophylacti verba simi Enarratione in Caep. 2-

.ucae: Non erat Simeon Sacerdos , sed homo Dem emans.& expectans s quando veniat Christus eonsolaturur Hebraeos , Etethymii vero in quatuor Euangelia Cap. 3. de Simeone . Spiritur m erat super eaem et Spiritvi S. proph tia . Non erat autem Sacerdor , ut mihi interim vi tur alias enim , hoe omnino manifestasset Euangelista tam tam magnam viri denitatem . Quibus sibinde

sunt stigragati Janienius, Berradius, Tillemontius, aliique non Paucis rui Laicum distincte docuerunt, de commentitium Sacerdotis titulumata opera impugnarunt.

Quapropter quod apud Lucam Iegimus t. v. 2 . , Simeonem illum Chrius Parentibus benedixisset non de benedictione Saeerdotali , sed de laicali venit intelIigendum, qua nimirum Seniores, Patres familias, Reses s Judices, Duces, aliave dignitate praestantes viri, iatnetu laicis soliti erant in veteri Testamento aliis benediceret cuius tei exempla sexcenta dare facile fuerit. Satisque mirari non possim, tam futili momen-go Interpretes aliquos usos esse , ut Simeonem Sacerdotem fuisse nobis evincerent. Qiiau vero Sacerdotes fuerint quotquot in veteri Testametu

aliis Disitiam by Cooste

273쪽

τDG ESIMA SEPTIMA. 2 3 s

esiis benedixisse leguntur. Aut aliud eae benedictiones fuerint, quambo nae praecationes , quibus prospera quaeque altis obventura etiam laici precabxntur, aut etiam spondebant, ac promittebant, si prophetiae dono illustres essent pV. Alteram de Simeone isto vulgatam a plerisque fabellam non m ror i huic , scilicet, prae senio luminibus orbaeto videndi facultatem . Christo in ulnas excepto, derepente fuisse restitutam . Ruit se ipsa male consuta fabella . Si enim , quod illi putant , non modo Sacerdos erat Sanctissimus Senex , verum etiam sacerdotale ministerium obibat a quomodo caecus erat, cum sinh oculorum tisii sacriim ministerium obire non potuisset Ut sileam , ex prescripto Mosaicae legis , di coecos , & claudos, & gibbos, Si quovis alio inembro minutos, aut deformes ab Altaris inmitterio fuisse submotos. Fabulam male consutam, ac se ipsa ruentem evertit insuper , Et Lucae , & Patrum omnium silentium , qui rem adeo prodigialem, quaeque ad Christi. & Simeonis gloriam cederet in xime, non utique omisissent, si, uti fingitur, accidisset et quemadmodum restitutam Zachariae Ioannis Baptistae parenti loquendi facultatem , nato, ac circumciso filio , non siluere , quod ad ad utrius te gloriam commendandam conduceret maximo.

VI. Paris futilitatis est , quae de Uirgine purgationis ossicium implen, te a plerisque iactatur fabula. Eam, scilicor, non una simul mim muli ribus virum passis in Templo praecari volvisse , sed altero in loco virgini-hus ad orationem destinato et qua de re , cum scandalum Judaei patere tur , eamque loco pellere tentassent, Zachariam Joannis parentem S cerdotis vices agentem partes illius suscepiste, ibidemque manere, atque

praecari iussisse; quod illam, di Dei Matrem , & Virginem probh sciret. Quae demum cauti fuerit, cur a Judaeis Templum inter, & Altare per livorem , atque invidiam hi occisus di de quo idcirco a Domino dictiim sit

Matth. a 3. v. is. Veniet super vos omnis sanguis iustus , qui effusus es super terram a sanguine Abel tu i , cque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae , quem Melasia

inter Templum , et Altare.

Vix ulla melioribus tituIis gloriatur fabula. Id quippe concordi narratione referunt Omenes Trach. a f. in Matthaeum, S. Gregorius Nyssenus

Oratione de Christi Natiustate , S. Basilius Homil. de humana Christi generatione , S. Cyrillus Alexandrinus Trachinii adversiis Antro mo phitas , c si tamen Cyrilli verh est , ae non potius aiidacioris plagiarii squi Gregorii Nysieni Orationem exscripsit ut sileam magna Graecorum

Menaea ad diem s. Septembris . Fabula tamen est, ex Ap ryphorum fomniis derivata, ut admonet Hieronymus in Cap. ad. Matthaei, eadem e facilitate contemnitur, qua profertur. Nec eam Iaudati Patres su ffragio suo probant ac ne te Sanctorum virorum auctoritas moveat sed tanquam in ore mugi pIsitam referunt; cui, nec ipsi fidem adiungunt, nec ab aliis adjungi volunt. Hinc Origenes, a quo primum popularis traditionis nomine num

rata est et Venit ad not , inquit , quaedam traditio radis , m. tum ea recitata subiungit et Sunt tamen , qui huiusmodi traditioni non eredunt, nec stomachatura

Ecquis vero credat vel mediocriter sapiens , quae tam patenter Virginis

274쪽

EXERCITATIO

modestiae, humilitati, ac prudentiae repugnant Implebat enim tune Vi go Mater praescriptum a lege Purgatronis ossicium , quae puerperis varum passis , seu f cepto fomise Parrentibus Indicta erat et quia tametsi ea lege

si immo iure non teneretur cum nec virum concipiendo passa esset, nec

suscepto semine Christi im esset enixa i servari tamen legem illam expediebat , ut virginei partus Mysterium , quod in ea peractum erat , ad certum saltem tempus maneret occultum . Quid porro tam imprudens stam a vera modestia , & humilitate alienum , quam seipsam palam in Templo Virginem prodere , Virginum stationem affictare, ambire, occupare: Mysteriin, cui od interim Deus mortalibus vellet occultum, Judaeis undecumque conssuentibus Prodere 3 idemque, cffiso etiam Zachariae languine. publice contestari Absit , ut Virginem Eo probro onoremus , dum illius honori consultum volumus. Nihil hic ad fabulam exsulitandam quaerere iuvat quo mortis genere vitam finierit Zacharias p Sit ne Templum inter, de Altare a judaeis occisi is p tiliusne, an alterius meminerit Christus , dum Justorum omnium sanguinem stiper Jildaeos venturum comminatur, a sanguine Abel ut ii, ad sanguinem Zachariae Filii Barachrae 3 Qua de re quantum digladientur Scripturarum Interpretes, nemo nescit. Hoc dico tantum quod prauentis est institutis mortis eius causam eam esse non posse, quae a nugivendis obtenditur, quod Mariana purgationis ossicio defunctam Virginem peperisse palam assereret, & contra Judaeorum obmurmurationes, eamdem e virginum s atione dopellere auialtentium auctoritate defenderet. Quandoquidem Divinar ac vargineae friunditatis Mysterium nondum mortalibus reseratum ignorabat ipse , aut si forte Peculiari quodam afflatu noverat , nondum tamen ludaris propalandum esse sciebat; imo, ne Judaeis tunc innotesceret, purgationis Oscium ampleri, probe noverat. Alteram illatae

necis Causam retulit S. Petrus Alexandrinus in Regulis Ecclesiasticis aequinta Synodo OEcumcnica probatis: Joannem, sciliccit, puerulum ab Herode 'tiar situm ad necem , illius furori pia parentis cura subductit in ,

de quo plenius, ubi de Herodiana puerorum csede, dicemus. Alii placida morte sublatum Zacharia in existimant et nihil ut certi ea in re statui possit, quam non fuisse illum Marianae virginitatis martyrem , nec Pro ea tuenda, probandaque Jildaeorum ferro occubuisse. VII. Supervacaneanta arbitror alter iis normae consutationem, quae Christi parentes duos pullos columbarum pro more pauperum obtulisse ait Rudis humilitatis , ac paupertatis 3 quamquam Magorum muneribus aucti agnum anniculum pro more divitum offerre commode potuissent . Ipsa sui leuitate namia dissipatur : quae Magos, contra quod jam ostendimus , Reges tuisse ponit , qui Chrimam adoratum , illiusque parentes opibus auxerint: Ouodque ineptum magis . ne dicam impium, ut Christi parentes praebeat humiles, .facit irreligiosos, de legis Mosaicae violatores. Non enim in parentum arbitrio Positum erat , quod mallent pro nata prole donum offerre , Pauperumque , ni tales cssent , conditionem affectare . sed sua quibusque dona pro statu, & conditione ex lege praescr:pta erant:

iique diuntaxat duobus columbarum Dillis defungebahtur , qui pro Cen Disti red by Go le

275쪽

TRIGESIMAS EPTIMA. et set

ius tenuitate agnum offerre non possent. Levit. I a. tiuod si non invener uem ius sita, nee potuerit offerre agnum, fumet ducit turtures , aut duos pullor ratum heirum. In legem itaque Moysis peccassent haud dubie Christi Parentes vis, cum comm h possent agnum , duos dumtaxat columbarum pullos saut duos turtures oditulissent . Hac porro pauperum oblatione defunctos filisse Christi parentes, diserth testatur Lucas: Tulerunt usum m perusalem, ni sisterent eum Domino di ut darent ia iam , se dis quod dictum est in se e Dramini, par turturum, aut duos pullos eolumbarum. Haud alia certh de

Causa , quam quod ita res illis esset angusta domi , ut agnum offerre

non possent . .

276쪽

EXERCITATIO XXXVIII

I 3 E Herodiana puerorum Bethleemiticorum caede proxima Eora xercitatione dicturus , nonnulla de Iosephi cum Puerulo Jeiu sR, Mn coniuge fuga in aegyptum arrepta praemittere cogor . Per hanc enim Christus Dominus Tlerodis furori subdi ictus est . Tria illius occasione sese offerunt eXPendenda, quae viros etiam senimos in diversias entent ias adduxerunt. I. Qtiandonam , & undenam Joseph fugam arri-6'erit 3 a. Quantum temporis in AEgypto sint commorati 3 3. Quae Portenta, atque Prodigia in .aegypto patrata sint, dum illuc perveneret Mi

ttim enim , oiram multa imitentur . . . . . . s

II. Hic autem, ne in ipso limine impingamus, illud pres et nendum est e Divinum mandatrim Josepho in somnis ab Nigelo denunciatum, ut fugeret m AEgyptum , hisque verbis apud Matthaeum Cap. 2.

expressiim et Surge , di accipe puerum, O Matrem ems, di fuge in AZryptim spinthi hQue diam dicam tibi r futurhm est enim , ut Herodes Damat puerum ad per

quadrageiuno Josephum una cum P ubi 'i in habitationem habebant, Perrex icth Di

x in lupin N- verba C,p. r. Ut ratem persecerunt omnia fecundum legem in Civisatem Dam metareth. Ubi verba haec M

p., re denotant, illos reversos esse statim, atque perfecta' 'Mine necessaria consecutione deduco , mandatum Ligae arripiendae Jo-riai' '' a..., A fisisse Nararethi; illumque ex NaEaretho hugam re ipsa ar- edoret ex Bethleemet, ut multis visum est , multo minus ex JerO- ' hiiciti ibus olacuit. Non, incisam , ex Bethleemo fugam a solymis, ut aliq='imi dum degerent Bethleemi, nondum is VPuix et ut prelam ossendi et post purificationem au

siqnq; mi emitam uini terers,sia Nararethum in Galilaeam tem non uix ret :β ta eae Ierosolymis fugam arripuere in in P, inteum inde non AEgyptum, Ied Nararethum abierant , nullo adsuc fugiendi accepto mandaxo III. Duo Disit iam by Cooste

277쪽

III. Duo tamen sunt, quae huic nostrae sententiae genuinum videntur infringere. Primum, quod Matthaeiis Cap. a. mandatum Josepho datum de fuga arripienda recenseat statim poli dicessuri Magorum et Eus eum ree Ssent , inquit ille, ecce Ai elus Domini apparuit in Dinvis postph dicens: surge, di accipe puerum, in Matrem eius , di fuge in aeraptum . Cum itaque adorati

nis officium Bethleemi impleverant Magi , consequens & illud videtur , ut & Bethleemi datum fuerit Josepho mandatum aufugiendi in Egyptiun . Grave id fateor, nec dissitnulo: verum, si id cons liens esset , potiori longe iure sequeretur , datum fuisse fugae mandatum statim , atque recessere Magis atque ita ante Purificationem: is enim aliquanto ante purificationem adorationis officio defuncti fuerant. Quod tamen nemo non videt esse falsiffinum: sic enim , Iosepho hac ipsa nocte susceptimandati in AEgyptum aufugiente , purificatio Ierosolymis impleta non esset . Quid ergo, haeret hic nobis aqua p Minimh vero . Sed Augustino duce periculum devitamus. Observat siquidem Sanctissimus Doctor lib.

a. de Consensu Evangelistarum , Sacros Scriptores res plerumque diver- Io tempore, & loco peractas eadem narratione, eodemque sermonis contextu recitare: dum, vide icet, quae miermedio tempore gesta sunt, ce tis de causis silentio mittenda putant. Cum itaque Matthaeus totum Ui

ginis purificatae, & Christi Jelii in Templo oblati Mysterium silentio printermiserit, & Lucae narrandum reliquerit; nihil profecto miruin si statim, naerrata Magorum adoratione, illorumque discessu , mandatum I sepho de fuga in AEgyptum maturanda ab Angelo denunciatiim recitavem rit: ut subinde imperatam ab Herode puerorum stragem a Luca praetermissain describeret. Non quod illa duo eodein tempore, eodemque loco contigerint .

Alterum, quod statutae sententiae re pugnare videatur, istud est et quod, si Naharethi in Galilaea si bstitisset Josephus una cum familia sua , dum

illi aufugiendi mandatum deni inciatum est, nulla illius necessitas extit sciet. Idcirco enim jussus est Josephus fugere in .AEgyptum critia .raturum

erat, ut Herodes puerum creareret ad presensim eum ei at illum non quaesivit He

rodes ad necem in Galilaea , sed in Bethleem , ct in omnibus finisus eius , ubi pueros bimulos itistit occidi: nulla ergo fuisset aufugiendi necessitas. Qii

si vero p Quidni ergo pari ratione dicamus, etsi tunc Bethleemi Iosephus substitille tingatur nihil fici iste necesse, ut fugeret in AEgyptuin regi nem longinquam, cum sitia pliciter extra Bethleemum aufugiens, illitiique fines, Herodis furorem evasisset; qui Bethleemi dumtaxat, & in finibus eius, pueros iussit occida Idcirco ergo in Aouptum cum puero Iesu supere iiii iis est , quia non tala Puerorum Bethleemiticoruin strage , quae Bethleemi nnes non excesiit , sed aliis quibusque modis artibus viati piisr Meinsidiatus est Herodes, quacumque pateret eius imperium et neCapse solus , sed & una cum illo Sacerdotes, & Scribae, ut observat D. Hieronymus Iab. I. Commentariorum in Matthaeum . Idcirco extra fines domminationis, &Potestatis Herodis aususere iussis est Ioseph; atque in ZE- suptii in sese recipere , tibi nihil Herodes auctoritatis , & potestatis haberet . Non enim in Judaea dumtaxat , sed & in Galilaea dominabatur He-Κ h a rodes Disitipod by Cooste

278쪽

rodes Magnus , qua Regnum tunc Judaeorum integrum obtinebat . IItaqquippe discissio , atque divisio in hilaltior partes , ac Tetrarchias post Herodis donataxat obitum facta est iu Judaeam , scilicet, proprii nominis dictam , t quae prosolymam , ad loca finitima complectabatur Samariam , & Idumaeam , quae pars data est Archelao, & Filio eius sGalilaeam , quae data est Uteri Herodi cognomento Antipae 3 Itureain , de Traconitidem , quae Philippo concessa fuit 3 Abilinam demum , quae Lysaniae eessit sta sortem e ut ex Lucae Euangelio Cap. 3. colligere est , & ex Josepho lib. I, Antiq. CAP. I IU. Consilio ergo in AEgyptum extra ditionem Herodis ali fugere culi reota familia jussis est Josepsi. Quantum autem temporis eorum illic commoratio renuerit, non insina quaestio est. Hane ego commorationem, longe quam vulgus putat , breviorem fuisse persuasum habeo et marorque vehementius Scripturarum Interpretes , alios. quidem ad annum quintam , alios ad septimuin, alios ad nonum eamdem illam protraxisse squae , si quali sapata , vix annum integrum tenuit. Id ex Euangelio colligo cum Flavii Josephi Historia collato. Ita quippe Matthaeus habet post

narratam puerorum Bethleem ilicoriim stragem: Defuncto autem Herode , ecce Angelus Domini apparuit in fomnis lifera in aegypto dicens et furpe , di acet' puerum , O Matrem ei mi, ct vade in terram Urael, defuncti flant enim , in i quare

bant animam pueri; qui consurgens accepit puerum , in Matrem em venit in terram

Israel. Quod idem compendio dixerat v. II. Erat ibi sin Argypto iusque ad obitum Herodis. Porro Herodes hoc ipso anno, quo sisagein puerorum edixit , & filium suum Antipatrum iam diu carcere detentum iussit interfici , misera tabe confectus est sub Paschatis festum , ut scribit Jos phus lib. I S. Antiquitatum: adeoque tertio vix Mense Post fugam Joses hi in AEgyptum , quae sub medium Februarii suscepta fuerat. Quid ergo.osephi in AEgypto commorationem ultra annum protrahamus p Sed etsi daremus, reversionis mandatum, quod Joseph impiger obiit , non illi- eo , ac statim atque Herodex extinctiis est , ni isse illi ab Angelo denunciatum , sed tunc tantum , dum Archelaus defuncto Herodi parenti suo. successit in Regno Judaeae , propterea quod subjungit Matthaeus di Audiens

autem Joseph , quod Archelans regnaret in tu a pra Herode patre suo , ramuit irato ire , ct admonitus in fomnis secessi in partes Gabraa et idem perinde eolli

geremus. Cum enim Archelaus post sex circiter Menses patri suo He rodi successerit in Regno Iudaeae quod tamen sub Tetrarchiae dumta xat titulo obtinuit ab Auglisto quid ultra annum Josephi in AEgypto commoratio protrahatur Quandoquidem defuncto Herode, & Archelao,

udaeae Regmim auspicante reversus est. V. Sed ad graviora nos vocat eae Christi Domini , qualiscumqne fuerit , in AEgypto commoratio , ad prodigiorum nimirum examen , quae in eius in terram illam accessu, factaque ibidem commoratione patratrudicuntur. Sunt haec numero multa , ac Plane stupenda a Cardinali Baronio publicata , & propugnata , quae idcirco accuratiori inquisitionet nostra iniugeant, atque ceti ira. Primum illud, potissimiimque comm moratur, muta simul, ac stupenda complexum: falsiorum Nummum i

. . mulacra ,

279쪽

mulacra, quibus a gyptus Idololatriae sedes abundabat , Christo puero adventante, derepente corni isse. Quod ab Isaja diu antea praenunciatum

existimat . Cap. I scribente et Ecce Dominus ascendet supra nabem larem sct ingredietur Ad ptum, di commovebuntur Simalacra AE pti a faeie eius , di eor

Papti tabescet in medio eius. Facti tes es qui rem totam instincte, ac dis lucidd referant, duos profert Scriptor Eminentissimus, Soramenum, &Evagrium e caeteri quippe ab eodem producti, tantum abest, ut facta ia Egypto referant, iit negent potius, destruantque . Soromeni haec verba sitnt lib. s. Historiae Eccles. Cap. a I. Memorant arborem esse, qua Persis dieitur , Hermopoli , quod est oppidum Thebaidis , euius fructus , aut folium, a

particula aliqua eortieis aegrotis admota morbos a compluribus depulerit. Nam re

ditum est , Joseph eum propter Herodem assumptis secum Christo , O Maria Sax ela Deipara fugisset , venisse Hermopaeim ; atque simul is porta appropinquavit aestatim arborem, luet plan/ maximam, adventu Christi tarbatam esse s atque ad se lum usque se inflexisse , O Christum adorasse. Atque hae quidem de hac artare sfeut a multis audivi , a me commemorata sint. Quae quidem , si quid ego iudita svel significabat iam christum in Urbe adesse, vel , ut est verisimiles non modo a

borem , quam ineola propter magnitudinem , di pulchritudinem lege gentilitia ven rabantur , Daemone iam , qui ibi colebatur , si Christum talium rerum eversiarem , qui in eo loco eo arebat , perhorrescente , sua sponte commotam esse et verum etiam. omnes aegyptiorum statuas , adtentante tum Christo , iuxta prophetiam Isaiae eo Icussas. Itaque , Damone inde abacto , arbor , quo rei gesta testimonium est , rem

mansi ibi , fidelesque morbis liberavit. Atque ut Eerptii , O Palaestim istarum rerum , se alii simuli aliarum , qua apud ipsis gesta sint, testes locupletes exi t.

Subscribit , pressius licet , fi compendiosius Euagrius in Uitis Patrum

lib. 2. Cap. T. Vidimus , O alium Sanstan virum nomine Apollonium apud Threbaidam in finibus Hermopolis , ad quam Civitatem Salvatorem eum Maria, O Joseph de ZMaa finabus venise tradunt fecundum prophetiram Isaia et vidimus ergo ibire Templum i mn, in quod , ingresso Salvatore , corruisse omnia Nola in terram , in

cem' invia esse m morabantis'.

At qui , qtiago , isti sunt, qui rerum adeo prodigialium , annis ante iblorum aetatem circiter quingentis patratarum, fidem nobis integram fac antp Aut quis illis Divinus amatus affulsit, ut nullo praeeunte veterum testimonio , atque suffragio patrata, Christo vix nato , prodigia , atque portenta noverint , reserantque Ut sileam , ne certa quidem , atque indubia fide patrata prodigia ab utroque narrari s sed ex obscura nescio qua traditione , cujus & sentem ignorent, aliorumque narratione et Memoravis inquiunt , tradunt traditum est. Quod autem de Isaiae oraculo s& ipsi ,& Baronius innuunt, quasi eam .aegyptiorum Simulacrorum ever sionem praenunciaverIt citato Capite Io. , futilissimum est . Alio enim animum intendit Propheta Sanctissimus, seu nativum, propriumque ver- horum sensum attenderis , seu etiam allegoricum. Priori quippe sensi ad. sibi vult unum , Deum verum , ultoremque scelerum, velocis celerique impetu, Asbriorum exercitu concitato , ingressiirum , ac vastaturum Aluptlim, Fana illius direpturum , eademque Diis aureis, atque argen

reis spoliaturum. Qiod a Sennacherib, & a NabuchodonoEor impletum

esse,

280쪽

1O EXERCITATIO

esse , notissimum est. Altero sensu hoc innuit alteruin et Deum in utero Virginis tanquam in nube levi Mundum hunc aliquando ingressi mina , &Idololatriam longd lateque diffluam eliminaturum, dcleturum, Quae certa Patrum interpretatio est , maxime vero Hieronymi r Juxta tropologiam, asintdit Dominus supra nubem levem , corpus Sanctae metinis Mariae , quod nulla humani feminis pondere praegravatum est et v I cert3 corpus fumi , quod de Spiritu Sancto conceptum est , di ingressiis est in aestvlum huius Mundi et statimque omnia

rati Simulacra commotasunt et ita ut divinationeI, O universa fraus Idololatriae ,

quae deceptum positebat Orbem , ct f actam esse sentiret di nempe siccessi tempo-poris , & beneficio praedicationis Euangelicae. Nihil illa , si priorem sensum spectes, de pueri Jesi, Herodix Levitiain effugientis ita AEgyptum ingressiit nihil, si spectes alterum de peculiata Simulacrorum Algyptiorum

eversione , dum illuc puer Jesus ingressius est VI. Caeteri a Baronio producti testes Simulacrorum, puero Jesu iiT AEgyptum ingrediente, eversorum, tantum abest, ut patrata prodigia referant , ut potius apertissiune negent. Eusebius enim lib. F. Demonstrationis Euangelicae Cap. ao. memoratam Isaiae prophetiam expendens iuxta Aquilae Versionem, priorem dumtaxat illius partem, quae futurum Domini ingressum in AEgyptum portendebat , ad verbum exitum fortitam

esse docete alteram autem , quae commota , eversaque Simulacra Pra nunciabat, non item et Scriptura dixit, inquit ille, ecce mminus ascenditD- per crassitudincm , di venit in Adutum e crassitudinem levem eo us de Spiritu Sancto eme tum appellims. Igitur etiam ipsa haec Prophetiae particula ad verbum exitum sortita est , quo tempore Angelas Domini in fomvis viras imi dixit rfurgens accipe puerum , di Matrem eius , di fuge in Adaptum , di esto ibi , d

nee diram tibi Tune igitur irae Dominis Deus Verbum puerilem aetatem ingressus , di suo corpori , quod ex Sancta Virgine acceperat , com-ctus in terra Aestiorum

diversatur At si, quod jactatur, Aersorum Simulacrorum prodigium re ipsaeontigisset, utraque ProphetIae Pars ad verbum tunc temporis exitum habuisset, uti profecto Baronius existimat di non itaque Eusebio judice commota tunc sunt, eversaque AEgyptiaca Simulacra, Subiungit idem, Eusebius, Daemones quidem in Simulacris latitantes , Christo in AEgyptum ingre', novam quamdam, Divinamque virtutem ad se accedentem novisse , adeoque fuisse commotos , Perturbatos is atque convictos et inti infecus tamen , & invisibiliter: non ita tamen externe, aperte, aet manifeste, nisi ubi coepit a Christo , & Apostolis Euangelium praedicarsis

Non itaque inanii facta ipsa Daemonum Simulacra tunc primum commota seversaque sint, Cliris o puero AEgyptum subeiinte et quae sane externa , apertaque Daemonum coinmotio,& perturbatio fuisset. Si, qui prius incestatavit Aestum , Eusebii verba sunt loco laudato , vitiosi , pravique Damones

per mucta facula in Sim acris latitantes , animasque Argyptiorum omni superst.tionis errori addicentes, ae sibi ieienter, cum sensissent novam g urendam , Dibinamque vi

tuum ad se acessisse , illico commoti sunt , ct fluctuationem , ac p rturbationem in f ipsis pera erunt , corque ipsorum , O vir intelligetat inninfectis in ipsis commicta sunt , cesseruntque , ae fugata sint ab ea virtute , quae visum e fugiens, i Dis compellabat, O ignis iustam ineffabili quadam ratiotie adurebat. Et ictu qui dram

SEARCH

MENU NAVIGATION