Exercitationes historicae, criticae, polemicae, de Christo, eiusque Virgine Matre. Quibus Iudaeorum errores, de promisso sibi liberatore, ... Habitae in Academia Patavina, a F. Iacobo Hyacintho Serry ..

발행: 1719년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

401쪽

EXERCITATIO LV

De Latronibus una cum Christo Cruci clixis.

L A Ccedit ad Passionis Dominicae cumulum , quod inter duos Iair a nes medius Ciuei suffixus sit Christiis. Hinc ingens illi orta imfamia : sic enim , ut vaticinatus est Isaias Cap. S g. Cum seleratis reputatui est. Mirum quam multa de miseris illis fatali ligno affixis conficta sint , quae inemendata praetermittere nefas sit. Praecipuum illud est, quod non clavis, ut Christus, affixi, sed funibus tuis alligati Crucibus vulgo credantur. Ecquae vero huius discriminis ratio, cum Scriptura pari crucifixionis verbo Graece ex initio tithtur in illorum supplicio enarrando p Creth , si sic esset , non crucifixi, sed crucibus suspensi dici debuissent. Sed & prasto nobis est decretorium Argumentum , quo eam vulgi hallucinationem revincamus, ex prisca,&indubatata Historia petitum . Cuin Helena Constantini mater ad sacra

loca venisset , & de Christi Cruce quaesiisset , fodit illa diligentius , ac tres invenit, Christi, scilicet , & latronum . Anceps diu haesit , qua nam illa esset, e qua Mundi Servator pependisset, propterea quod titulus, quo dignosci potuisset, iaceret seorsim disjeinis: ac demum ingenti

cadaveris redivivi miraculo , & Divina indicatione fuit opus ad disce nendum. Sic sane referunt S. Paulinus Epist. ad Severum , Theodoretus lib. I. Hist. Cap. 18. , Nicephorus lib. 8. Cap. 2 v. , Alexander Monacus Orat. de Invectione Crucis. Quid autem eo miraculo , atque prodigio fuisset opus , si sola Crux Christi foramina , vestigia clavorum, nabumet, nouitem reliquae sociorum P Ex aequo igitur clavis affixi sint miseri, non funibus alligati. Quod sit' etiam sit gragio confirmant, S. Joannes Chrys stomus Homil. I s. in Epist. ad Romanos, & homilia de Cruce, in Latrone , S. Augustinus lib. I. ad Simplicianum quaest. 2. , & Tractatu T. in Damnem, S. Gregorius Magnus lib. I S. Moralium Cap. as., S. Basilius Seleucia orat. II., Alcimus Avitus Carmine S. & Notinus in Cap. I Ioannis. II. Latronem poenitentem ad dexteram pependisse, reprobum ad sinistram, certa perinde Patrem sententia est et Qui hoc ipso symbolo monstratum iam tunc docuere, quae demum in Mundi excidio futura sit bonorum, malorumque discretior S. Leonis Serna. q. de Passione, S. Augustini Trach. ii. in Joannem, S. Hieronymi in Cap. Iy. Marci, S. Hilarii notae 33. in Mattharum , Ruperti Abbatis lib. a. in Isaiam. Qitibus communi consensu suffragati sint recentiores; uno, quod sciam, excepto Adriano Junio, latronem reprobum ad dexteram Iocante, poenitentem ad laevam , futili plane momento : nempe quod Iacob proxime moriturus Ephraimo ad Iarvam posito potiora iura tradiderit , minora Manassi demteram tenenti. Ecquis vero geminos illos Jacobi nepotes binos latrones Praesignata commentus est unquam Quamquam, si praesignasse fateremur,

illud

402쪽

illud reponi commode posset et Jacobum nonnisi decus latis manibus ti tr oue benedixisIe , ut vel hoc pacto Ephraimus, qui jura potiora tulit, dextet benedicetiti sit faetiis , Manasses ver Istor . . . . III. Ccetera, quae de latronibus cum Christo Cruci aruis, maximδvero de p(mitente vulgo iactantur , aut incerta sunt admod&n , aut etiam omnino falsa . Incerta imprimis amboruni nomina , de quibus ante taculum undecimum nihil auditum . Bonum Aratia , improbum, ioca primus omnium dixit Collectaneorum Bedae adscriptoriim ineptus Conlarcinator. Eumdem illum bonum, Dimam primus, quod sciam, nuncupavit Goffridus Vindocinensis Serm. Ita, quem alii subinde pari errore seu libertate , Di am , ac etiam Gmmam, Gemam , Gestem vocitarunt. Nonnulli demum Di am dixere reprobum, Gestam poenitentem, & se elunae unde es Carmen istud apud Petrum Grillardum:

paribus meritis tria pendent Corpora ramir e

sinas , ct Gestas , in medio es Divina potestas. Dimas damnatur , Cestas super astra levatur .

Nullum tamen Latroni poenitenti in MartyroIogio Romano, coeteri que Bedae, Usuardi, Adonis, adscribitur nomen et ubi ejusdem mem ria ita simpliciter notatur e S. Calendas APrilis . rosoli inis commemoratio sancti Latronis , qui in Crura Christum confessi s di ab eo meruit audire et Hodie

mecum eris in Paradiso.

IV. Incertum perinde eiusdem Latronis Poenitentis genus e quem Gemtilem Chrysostomus dixit Serna. v. in Genesim ; alai Judaeum cum Euthymio opinantur. Nec temere prorsiis, ut puto , cum Christum promissim esse Messiam crederet. Unde porro ea viro Gentili notitia tuisset Incertum quoque, Christum ne initio blasphemarit S: ipse, nec nissi postea resipiterat e propterea qtiod Matthaeus Cap. aT. v M. , & Ma cns Cap. I S. v. 32. de duobus dixisse videantur: Leti oves, qui erucifixi erant eum eo , improperabant ei et atque ita intellexerant Origenes Traei. 3s. in

Matth. , Athanasius Sermone de Passione, &Cruce Domini, Ambrosius lib. Io. in Lucam, Hieronymus in Cain a . Matthaei, Chrysostomus Homil. 88. in eumdem , S-Prosper lib. contra Colactorein Cap. Io, The phylaetus, Euthymius,& alii . Cum contra caeteri plerique , quoruin princeps est Augustinus lib. 3. de Consensu Evang. Cap. Issi, contendant, inicum blasphemasse latronem, altero increpante , ac Christi partes suscipiente e quod aperte notavit Lucas Cap. 23. v. 3o. Umia autem de his , qui pendebant latronibus , blasphemabat eum dicens: Si tu es Christas , salvum fae teme

tuum , di x os . Respondens autem alter increpabat eum dicens et Neque tu timet Deum , quod in eadem darenatione es 3 Et nos q/tidem dimna factis recipimtis; hae

vero nilat mali gessit. Quae sane ne poenitens quidem aIteri exprobrare poetus siet, si & ipse paulo antea blasphemasset . Quare Matthaeus , & Ma Cus, latrones indefinite per Sulseptim dixerunt, loquendi formula Sacris Scriptoribus familiari s ut blasphemantis condationem , non numerum

adnotarento

v. Falsa prorsiis , quae a Petro Exquilino , Dionysio Richelio , Francisco Mendore narratur oblata olim occatio religioso Latroni ex

403쪽

rinitae Divinae niasericordiae. Qiod ii ex Historica S. Anselmi narratione, lib. ad Solorem de beneficiis Dei is colligere sibi putant : tibi illum praedas olim agontem in AEgypto in christum adlitiae interia limi Herodis tyran-

indem aufugientem incidisse narrat, his verbis: Eris, ut dicinae , principes Laremum filius, qui praeda potitus, eum parDulum in Matris gremio eo Irisset, em tu et eius speciosissimo Diatu splendoris minestas apparuit , ut eum supra hominem esse non ambigens s mcalescenI more complexns es eum: Et , o , inquit , heatis e par- mulorum , si se aliquando tempus obtulerat mihi miserendis tune memento mei , ct hum as temporis noli oblivisi. Ferunt, hune esse latronem , qui ad Christi dexteram eruci ut est , cum alterum blasphemantem eorripuisset dicent: Nonne tu timra Deum, quod in eadem damnatione es 3 di nos quidem digna factis recipimus, hie vero quid maris

cit 3 Conversus ad Dominum, eum in illa , quae in parvulo apparuerat , in menc Ana testate , pacti fui non immemore Memento , inquit, mei , veneris in regnum tuum.

alit,in hoc, inquam, de sutilitatis plenum, ab ipsemet Divo Anselino, De vita eremitica s cuius est illa narratio, quae N inter Apochrypha Divi Augustini locum obtinuit , in Appendice Tomi primi a judicatum

est: qui hesoriam hanc narraturus sororem Praemonoer opinare verum dies od dicitur eademque narrata subitingit et Hoc ad ineratium amoris , non inv-tile arbitror , hac uti opinione , remota tamen omni Girmandi temeritate 3 nem

istum id falsum habet , ac sine temeritate affrmari non posse putat, e que dumtaxat mente narrat , quod ad sentim spiritualem conferre possit; qui ex apologis quoque , Ac indubitatis commentis non repudiatur . Quid etiam ineptum magis, quam animo sibi fingere, latronem per vias Publicas praedas agentem, puerulum Jestim Menses vix duos natum serio Hiisse allocutum s eiusdemque misericordsam in futurum tempus m)Pl rasse, in amorem illius iam time exarsisse, ac tum dein m post annos ammPlius triginta, dum in Cruce penderet, ex facie cognovisset VI. Falsa denique est, quae a Jacobo de voragine Sermone g. de Inn

centibus ,& a S. vinceritio Ferrerio Sermone g. Maioris Hebdomadar in inoratur conversionis lilius Causa et quod nempe Christi de Cruce pendemtis umbra in illum ad Septentrionem positum inclinarit; non itein in alterum , qui, cuin penderet ad Austriun , a Christi corpore inumbrari

perinde non potuit. Quomodo enim ipso Mersdae, quo Christus m Crucem est aetias , latronem perinde stibiimem attingere potuit saltuaria umbra Aut quae illi ex Christi corpore invinbratio fieri potuiti si, quod habet Euangelium, ab hora freta usque ad nonam, hoc est, a Meridiae ad horam inde tertiam, qua Christus spiritiuu Patri reddidit, tenebrae facta fune

super hisversam terram p

VII. At nullus major , ae periculosior de Laetrone poenitente obtrum sus est error, quam qui a quinto Ecclesiae Saetallo a nonnullis excogitatus est ; imo in quem propendisse videri potest Doctorum aquila Augustinus et Latronem, scilicet, poenitentem, aqua de Christi latere defluente, ean- quam salutari baptismo fuisse permnun. Ecquidem Latronis poenitentis exemplo, adversus Baptismi necessitatem saepius a Donatistis, & Pelagianis lacessitus Sanctissimus Doctor, quod is sino Baptismate Paradisum esset adeptus; tria reponere solitus erat , lib. d. de Baptismo contra Dona-

404쪽

t istas Cap. ra. , Super Leviticum quaest. S. , lib. I. de Animet, Udi eius O stine Cap. v. , & lib. g. Capite pariter s. Primo , supplicium Crucis sponte ab illo susceptum, ac tanta cum spe , & charitate toleratum Martyrii vices tenuisse. Secundo, incertum esse, annon 32 ipse, antequam damnaretur, sacro Bapti sinate tinetiis esset . Tertio , aquam de Christi latere salientem Baptismatis loco illi esse potuisse . Inventa est in eo c Augustini verba sunt lib. I. de anima ) men a Mart rii , qui tune in Chrisum

credidit , quando defecerunt. , qui futuri erant Mart res . Et hoc quidem oratia Domini clarum fuit , qui non Bapti ato , tamquam Mart rii fanguine ablato stantam felicitatem statim contulit . Sed etiam nostrum qius non consideret , qua ta fide , quanta spe , quanta charitate mortem pro Chrso vivente fuscipere potuit , qui vitam tu miniente quasviti me accedit, quia non incredduiter creditur, Lare nem , qui tune credidit , iuxta Dominum Crucifixum aqua illa , qua de vulnere lateris emicuit , tamquam fareatissimo Baptismo fuisse perfusum . Ut omittam , quod eum, antequam damnaretur , baptietatum non fuisse s quoniam nemo nostr- novit , iam eonvincit. Et lib. q. Cap. q. Latro illa, quamvis potuerit iudicio Divino inter eoadeputari , qui Marrarii confessione purgantur , tamen etiam utrum non fuerit baptitatus , ignorat. Nam, ut omittam , quod creditur , aqua simul cum sanguine exiliente

de latere Domini iuxta eonfixus potuisse perfundi , atque hujasmodi fanctissimo Bapti male dilui: quid Fi in earcere sierat baptitatus , quod et post persecutionis tempore rennulli elameiah impetrare potuerunt i cuid si di antequam teneretur tNichilosecius, binis illis Sanctissimi Doctoris responsis omissis, quaen stra modo nil referunt s certo certius est, aquam illam de Christi latere simul cum lan ne salientem Latroni poenitenti baptismatis Ioco esse

non potuisse . cum is antea confractis cruribus mortuus esset , quam Christi latus perfoderetur , saliretque ex eo sanguis, di aqua . Constat id ex ipsa rerum gestarii in serie apud Joannem Cap. I s. udaei ergo remerunt P

--., ut frangerentur rerum crura di tollerentur. Venerunt ergo milites , in primi quidem fregerunt crura, in ali ius , qui erucifixus est cum eo. Ad pesiam autem eum venissent, ut viderunt eum iam mortuum , non fregerunt e us crura: sed aenis militum

latus eius aperuit, re eontinia exivit sanguis , O aqua . Drcendum igitur, Augiistinum tertium illud de aqua saliente responsi in tamquam vulgatam, atque a multis aetate sua receptam narrationem ad solutionis cumulum asclidisse; cui nec ipse integram fidem adjungeret. Unde subjungit ovestigior

Vertim haea , ut volet quisque s accipiat ; dum tamen de Baptismo non praescribat

Salvatoris praecepto huius Latronis exemplo. Et sano , quam sit illud stitue, de ineptum ad Baptasinatis necessitatem oppugnandam Latronis poenitentia exemplum s nemo prima fronte non videt et in irorque , Divum Augustinum bonas horas in eo refellendo collocasse, ad quod reponere satis erat: necdum tunc, cum Chrssius de Cruce penderet, suscipiendi Baptismatis praeceptii in obligasse, Christumque suprema auctoritate posse se ipso ef- hini in Sacramenti cuique conferre tae Sacramento, atque ita Latronemroenitentent, nullo Baptismate tinctum aeternae gloriae fecisse participem.

405쪽

EXERCITATIO LVI

De tempore, O loco Crucifixionis: Nec non de Li

ctoribus , atque tortoribus.

I. r Um, instante festivitate Paschali, publicas praelectiones inter L mittere eoactus sum , eo processerat disputatio, ut de Christi Passione , & Crucifixione dicerem . Nunc pristino muneri restitil-

xus, intercisum disputationis argumentum re tos novoque conatu re sumo . Neque vereor, ne rem faciam parum tempori congruentem , si

. in hocce Paschali gaudio. de Christi Passione, & Crucifixione dicere Pergam. Imo Christi ipsius iussis obtemperabo, qui e tumulo redivivus

signa vulnerum , vestigia cicatricum , a rea etiam , & hiantia retim

nuit, Discipulosque, ut cernerent, digitosque in ea inferrent, manumque immitterent , provocavit . De Christi enim Passione dum dicam , quid, nisi hiantia adhuc vulnera conspiciam, atque palpabo p Quid, nisi in ea digitum inseram , manumque immittam p ac meliori etiaem si iam Apostoli, sorte. viderunt quippe illi vulnera, tetigeruntque se ibitantes, ut docerentur e tangam ego, atque videbo certa fide , ut udiosos discipulos doceam, tiaque ad intermisitim de Passione , de Crucifixione institutum acce- ci . Reiectis , & confutatis nuperrima vulgaribus opinionibus , quibus Christi Domini Passionis, ac mortis Mysteria deturparunt Mnh multi, tria nobis supersunt enodanda ad plenam, & integram luctuosi hujusce argumenti tractationem e primum de tempore , alterum de loco peracile Crucifixionis et quae duo non vulgaria ingenia, sed sublimia, Eccle- iae Patres intelliges diu, multumque torseritne e tertium de Ministris sseu de Lictoribus , atque tortoribus, qui ferale in Christum Dominum ministerium obierant. II. Ac tempus quidem quod attinet oppetitae mortis Christi Domini r si dereanno , tum tactili, tum vitae Christi quaestio vertatur hoc est , quo anno Imperii Tiberii Cadaris mortuus sit , quove vitae suae Uno mortem oppetierit, arcanum arbitror Insolubile. Quamquam enim probari utcumque possit , Christum anno tertio post Baptisma sese inum sitisse mortuum: quippe qui tres publici ministerii annos exegier sma tamen quo anno , tum seculi , tum vitae sitae fuerit bapti Eatus sincertissimum esse demonstravimus, dum de illius Baptismate ageremus, Testat, ut & Quo anno sit mortuus perinde sit incertissimum. Auget quaestionis huius incertum Sanctorum Patrum de annis vita Christi mutuum inter sese dissidium , nullo unquam studio , nulla industria conciliandum . Christum enim anno ipso vitae suae trigesimo crucifixum esse , scribunt , S. Clemens Alexandrinus lib. I. Stromatum sTertullianus libro contra Judaeos Cap. 8. , Julius Africanus apud D.

406쪽

-g88 EXERCITATIO

Hieronymum in Cap. s. Danielis, Lactantius lib. q. Institutionum Capir. , D. Hieronymus Epist. aa. , S. Augustinus lib. 18. de Civitate Dei

p. tillimo , S. Pios per in Chronico, S. Bernardus sermiam Anno unae filae trigesimo primo mortuum docuere Origenes Trach. 3s. In Matthani ire,

S. Petrus Chrysologus Serm.13I., Philostrius Briximus lib. de Haeretabus. Anno vitae suae trigesimo secundo morinum dixere, S. Epiphanius Haeres M., & S. Isidorus Hispalensis in Chronico, Anno trigesimo te eio Cassiodorus pariter in Claronico . Anno trigesimo quarto, S. --ximus parte prima compuli Ecclesiastiet , & Chronicon Alexandrisum, septimo saeculo exaratum. Anno prope vitae Sar Madragesimo S. Ioa nes Chrysostomus Homil. Ivi, & Regino Abbas Humiensis. Anno prinpe vitae suae quinquagesimo, S. Immens lib-a. contra Haereses Cap. b. stieamen nullum in eius textu mendum est , quod aliqui putant iid e go certi, ariae constautas in tanta Sanctoriim Patrum dissensione statu

Inus pIII. Uerum si de die oppeti, mortis quaestio moveatur, quam sextam Hebdomadae filisse, seu Parascevem, asserit Euangelium et eam san3 in. diem octavam Calendas Apriliae, seti vigesimamquintain, Martii amo illo mcidisse, communis taclesiae traditio est: cuius nobis testes lociipiet illinil sunt, Tertullianus lib. contras idaeos Cap. 8. , S. Joannes Chirsostomim Homil. de Nativitate Sancti Joannis Baptistae , L Augi istiniis Itiu 18. de Civitate Dei p. ultimo, Beda de ratione Temp. Case ais , Saliomas. in Cap. a. Joannis. Qtianae quidem Tradationem, cum Rogerus Bathoni .

Ordirris Manorum reruta, Mathematicarum peritissimi is taculo decim tertio oppugnare aggressus esset, confestim de errorci fiispectus malo an id, ut testatur Lucas. Uvadimus. lib. de Scriptoribus ordinis Fratruini Minorum e cumque rursis taculo sequeriti AIPhomus Tostatus Abulenus Episcopus eamdem Traditionem eonvellere tentasiet , Senis in Elmma ,

datis ab Eugenio, IV Judieibus., eX. illorum scatentia damnatus est . hujus Traditionis probationem , testatur Enschenius Actorum Bollandi Continuator, se se praeter Martydolosia tuPas edita . viginta Mam scripeti ex variis Europae Bibliothecis consulume , quae Cli rusti mortem consis nant die Martii vigesimaquinta . Ea tamen omnia nihil mortiti noninitai inditis nostrae Chronologi , Christum chet quarta Aprilis Cruci suff-κun existi Mng, astronomicis radio ribus ducti, in quibus, fareor, me minus esse versatum , ut de iis iudicium serre qualecumque possim . Illud tamen, quamquam nou sum Astronomus, pnonunciare ausim et nihil ea de re certi colligi posse ex Lunae, Solisque motibus . Etsi enim in quami quoque anno, ieii Martii, seu Aprilis diem, i derit Mariniin Plenili ilium, retegi possit et quia tamen quo, anno mortuus. sit Christus Domanus , incertum omnino est, etsi in Plenilunio Iuortuus. si P natur, c ta mortis Christi dies. ex Astronomiae legi bais definiri non potest .. IV. Si demum de horae ipsa CrucifiAioniS controversia moveatur aenon leuein dissicultatem ingerit apparens Marcum Inder , & Joannem

dissonantia . Marcus enim Cap. I, diserrassimis verbis habet et Erat au- . reii, hora tertia, ei' crucifixerunt eam. Joannes veto P. I s. Ei at, Inquet,

407쪽

QUINI UAGESIMA SEXTA. 38s

aeraste, Pascha, hora ouasi sextar nimirum more Iudaico computata, quae

incidit in Meridiem . A Meridie antem usque ad horam nonam, Christo in Cruce pendulo, tenebrae factae sint super universam terram , ac tum demum hora nona ineunte , Christus vocem magnam emittens tradidit piritum Mirum quam multae ad hane Marcum inter, dc Ioannem dissonantiam conciliandam quaesitae fuerint responsiones . Nonnulli mendum in Marci Textum imperitorum Scribarum oscitantia irrepsisse respondent , ac pro hora hema , ut initio legebatur , positum hora tertia in Textu Graeco.Quod eo facilius fieri potuit, quod Graeci simplicibus elementis, seu litteris numeros notent et facito enim e. in v. mutari potuit . Cui responso favent S. Hieronymus in Commentarao ad Psal. vet. & S. Tliomas D pararuaest. M. art. o. ad a. Alii, quorum princepq est D. Augustinus lib. De Consensu Evangelistarum Cap. Ig., reponunt , stare salvum & integrum utriusque Eua elistae contextum e & Christum quidem juxtae Marcum crucifixum fulta hora inretis, elamoribus Judaeorum Christum ad mortem Crueis postulantiuin g crucifixum vero filisse hora quas freta ivxea Joannem manibus Laetortim, atque carnificum Pilati sententiam exemtioni mandantium. Alia demum , quorum & major est numerus, &expeditior nodi solutio, reponunt , Christum crucifixum esse hora tergia, ut loquitur Marcus , non quidem inchoante , sed finiente , ac desinente in sextam, unde a Joanne dictum sit, fuisse horam. non omnino extam, sed *vase feriam. Quod ut ab omnibus Iudaicarum horarum usitan

non habentibus facilitis intelligatiir, recolere necesse est , quod alias me arbitror observasse, dum de utilinae Christi Domini Coenae celebratione disputarem et Judaeos totum diurnum tempus a Sole oriente ad occiduum in quatuor dumtaxat horas distribuisse s prunam , tertiam , sextam , dcmonam , quas solas ex nomine appellabant , etsi illarum singulae ternas horas justae mensurae complecterentur . Adeoque tertia hora iudaica desinente, qua Marcus Christum dixit crucifixum, sexta hora incipere dic hatur 3 eratque quasi hora sexta , qua euin crucifixum balines asseruit . En totius aenigmatis solutionem, expeditamque Marcum inters & Joannem speciosae dissonantiae conciliationem. V. Sequitur, ut de loco , ubi crucifixus est Dominus , difficultatem haud ita contemnendam expediamus. Locus ille Calυmeiae dictat est Matthaei et ., hebraico Golgotha ; estque mediocriter altus, Civitati Jerusalem prinximus ad Oceidentem, & Septentrionem. Veterum pen8 omnium sentet tia fuit, idcirco Calbaria nomen obtinuisse , quod illic Adae caput , seu calvaria sepulta sinuet. Sic enim constanter a stirmant, S. Cyprianus tractatu de Retiirrectione Christi , Origenes Trael. 33. in Matthaeum, LBasilius in Cap. . Isaiae, S. Joannes Chrysostomus Hornat. M. in Joannem, S. Ambrosius lib. a. in Lucam, S. Minanius lib. I. adversus Haereses, aliique non pauci a me sus8, atque cistincte recensiti in vindicationibus Melchioris Cani Canariensis E piscopi . Repugnat nihilominus

Divus Hieronymus, nec sino sto niacho in Commentariis in Matthaeum,

i locum Calvariae dictum .asserens a Calvatus , seu Capitibus decollat

Tum e

408쪽

rami propterea quod ibi truncarentur Capita damnatorum , vae saepius iaeebant insepulta. Divo Hieronymo sitbscribuni, S. Isidorus litati. Oti sinum Cap. I. , Venerabilis Beda in Cap. aD Matthaei , P ehasius atlibertus lib. ar. in Evangelium Matthaei, ac etiam Doctor Angeli,

Fatendum tamen bona fide sipriorem opinionem defensorum auet ritate , ac numero alteram vincere , imo & ratione etiam superare . Incredibile enim est , locum aliquem apud Iudaeos a truncatis reorum Capitibus nomen sortiri potuisse: cum decollationis supplicium , nec Iege apud eos sancittim esset , nec consuetudine comprobatum. Quam . quam non negaverim , sensim sine sensu induci coepisse iupplicium illud , quo ex tempore Judaei Romanis subjecti fuere et exempla tameta decolla- .eionis apud Judaeos raro admodum occurrunt , sic unicum quidem Joan nis Baptistae , Herode iubente , capite minuti ante Christi Dominii Passionem , quod ita puella saltatrix postulasset. At obiacit Hieronymus contra communem illam Sanctoriim Patrum. opinionem: Adamus non Prope Ierosolymam in loco Cruel livionis Christi seeultus est, sed in Hebron , seu in Cariatharbe, ut legitur tibia I

sue Cap. Id. v. ID Nomen Hebris ante vocabatur Cariatharbe ia Adam maxim

inus ibi inter Enacim situs est . uerum tanti Doctoris bona pace dixerim , meram aequivocationem illic esse, lusumque verborum . Asitur Euippe ibi de sepultura Arbeas viri magnitudine corporis celeberrimi , Oe Pheris gigantum Enacitarum, quorim comparatione eaeteri quisne hom nes tanquain locustae videbantur, ut habetur Numerorum CP. I S. v M. Arbea ille sepultus est in Hebron, unde Civitas illa ab eo nommi acceperat ,. dictaque fuerat Cariatharbe , hoc est , Civitas Arbeae . . Id e go est , quod liber Iosite significat his verbis s Adam maximi ibi inter

Exaeim situr est: hoc est , homo maximus inter gigantes Enacitas ibi ie-pillius est. Adam enim quandoque commune nomen est, hominem quem cumque significans, ae non semper Protoparendem- Possent tamen ambae sententiae commode inter sese concilius . Fieri

quippe posset, ut ille Pse locus , ubi primus homo sepultiis asseritur, post inodum etiam sit electiis ad Ilipplicia Damnatorum i unde illi duplici titulo Calvariae nomen adhaeserit; tum ob calvariam Protoparentis, tum ob calvarias decollatorum , quae illic insepultae relinquerentur etsi tamen sat frequens apud Judaeos extitie supplicium ilitid , ut ex ins pultorum Capitum multitudine nomen huic loco posset imponi. Mitto,

fingit larem S. Cyrilli Ieroselymitant opinationem Careehefi rue , ubi

locum hunc , nec ex Adami cranio, nec ex Capitibus damnatorum, sed ab ipso Christo Capite nostro. ibidem aliquando Passuro Calvariam prophetico nuncupatum affrmat. Sed assirmat latus , nulloque momento ostendit , ae Probat. VI. Tertiam quaestionem aliquantulum odiosam aegre admodum alti go, de Li oribus, tortoribus, Ac carnificibus , qui ex Pilati sententiri Christo Domino sipplieia inflixere . Vereor enim, ne ad alicuius Rh ionis iniuriam Pronunciare , cevieri poliun , Qtita tamen nil mi

409쪽

a INQUAGESIMA SEXTA. 3ss

eontra veritatem , dicam libero , Christi Lictores , atque carnifices Diisse Bruttios , seu Bruttianos Italiae populos , tractum illum Italia quondam incolentes , qui hodie Calabria dicitur. Constat siquidem ex Aulo Gellio, Noctium Atticarum lib. Io. Cap. g. , ex Festo Pompeio in verbo Bruttiani, ex Strabone lib. f., ex Diodoro Siculo, Bruttios in po Dam , quod primi totius Italiae a Romanis ad Hannibalem defecissent, ea infamia notatos fuisse, ut Magistratibus ad regendas Provincias euntibus parerenis & ad instigenda sipplicia delinquentibus suam operam exhab rent. Hinc illud Catonis lib. de falsis pugnis et t illius vestimema dei, ahi,

flagro exili, quem subinde Bruttiam verberaDerunt. Nempe ii Lictorum ossicio defungebantur. Nihil itaque dubitandum, Palatum Iudaeae Procuratorem , ac Praesidem ex more , & usu Romanorum Bruttiis ceu admin, uris ad infligenda Christo supplicia usum esse. Non me ingit, Cardinalem Baron turn, ut Bruttiorum gratiam demereretur, ausum non misse asserere , Christum ab iis flagellis caesum , &cruei suifixum esse. At dum Braittiorum famae consilit scriptor Eminem xissirinis, haud satis consilit sum Eas enim, ut Bruttios infamia liberet,

rationes affert , quae minus Profecto congri unt , ac etiam contrarium

evincunt. Nam irum, ait ille et Alexandrinos in AEgypto honoris gratia, non a Bruttiis Lustoribus, sed a filis popularibus virgis cardi filisse solitos, ubi id judiciorum ratio postularet. Addit, aetate Tertulliani, non solovBruditos ferali huic ministerio sese destinatos, sed caeteros cuiusque Nationis milites, ut ex illius libro de Coram militis liquet. Sit ita porro, ut Baronius observat; quid hoc, quaeso, aed Christi flagella , atque suppliciae ne & ipse a Bruttiis caesus dicatur, & crucifixus 3 Cum Christus Alexandrinus non fuerit , ut eo privilegio frueretur, sed Galilaus, nec in

Empto caesiis , & crucifixus sit , sed in Judaea . Imo , inquio ego , si

Alexandrinorum hoc erat privilegium , ut non a Bruttiis, sed , sitis p

pularibus caederentur 3 argumento est, caeteros, atque ita Judae a Britt-.ciis Lictoribus pro more , & um Romanorum filisse flagellis caesos , ehtremoque supplicio affectos , ubi esset lata sententia . Fatendum itaque hona fide, quod res est, semotisque Regionum aflectibus, id simpliciter asserendum , quod Scriptorum omni exceptione majorum testificatione compestum est, Bruttios Christi tortores, atque Carnifices extitisse. VII. Quandoquidem autem de Christi Lictorum , tortorumque pM tria sermo incidit , non erit abs re , nonnihil etiam de Iudae patria dicere, de qua multos digladiari video , satis meo iudicio inutiliter a cum eam miIlies in Evangelio subindicatam habeamus . Judas enim Magistri sui, ac Domini proditor cognomento Summis dicebatur et quod quemdam nomine Simonem Patrem haberet: & patria Iscariotes est dichiis, quod vir

esset ex Carlat oriundus. Is enim Hebraice virum sonat s Cainiot civitatis est nomen et quare Iscarist , & Ucmiores, idem est ac vir Cariat , seu vir

Carioti natus. Qua loquendi formula Hebraei Patavinum hominem dicerent Is Patavii s Romanum , Is Roma. Ita Divus Hieronymus Judae patriam retegit in Commentariis ad Caput IS. Isaia . Quia tamen duplex

410쪽

est in libro Josue Cap. II. Altera in sorte Tribus Ephraim, cuius mem nerunt Amos Prophetas Cap. 2., dc Jeremias Cap. q8., dubiuin utut maxim, subesse potest , ex qua Cariot Judas oriundus esset. Ex Cariot Earhraim ortum existimat Divus Hieronymus loco laudato , etsi nullamententiae suae rationem proferat et subscribunt Haeronymo S. Cyrillus , Adricomitas , Uvillapandus, Caninius, Baronius, Maldonatus. Utcum que tamen se res habeat, seu ex Cariot Tribus Juda, seu ex Cariot Trisbus Ephraim originem traxerit Iudas proditor, Perinde nobis esse debet , ut Ubertini, & Rubisii aberrationem rideamus i qui Cariot Piceni oppidum commenti sunt, ut Picentes eo probro onerarent, quod Judam Christi proditorem concivem,& conterraneum habuissent. Vah putidam , insulsamque calumniami Ecquis enim nesciat, Christum Apostolos suos omnes, non religione modo, sed dc genere Judaeos, dc quidem Galilaeos discivisse sibi3 Atque ita repugnare omnino, illorum aliquem, atque adeis Judam Picentem extitisse , aut etiam Gallum, Germanumve; quod alios

etiam video delirasse,

Novi, qui Iudam Iscariotes diebim existimant, non a patria, in qua natus esset, sed a Tribu Issachar, equa suam originem traheret. At ii summos Ecclesiae Patres repugnantes habent , Hieronymum, Chrysostomum scurillum, Theophilataim, aliosque s hoe illi cognomen a patria inditum

asserentes. Ad haec , ipsum Judae cognomen aduherant, depravant , vistiantque, qui id etatiunt. Sic enim non Uoariotes, ut habet Euangelium, sed Issacharenus , aut Hacharite a Tribu Issachar fuisset appellandus. Ut sileam, non fuisse Iudaeis familiare, ut a Tribubus cognomen acciperent , maxime post Captavitatem Babylonicam, quo ex tempore Permisceri C Perunt Tribus, atque confundi. Dictus itaque standum, Iuriam a patria

Iscariorem fuisse nuncupatum: nimirum a Caraot Civirare 1 rmus Ephraim . A earlat Hebraice vir Cariot; A rariores , vir Cariotes: uti Plaue vir Patmii ,

ut Tir Patavinus dicitur, qui Patavii natus est r

SEARCH

MENU NAVIGATION