Exercitationes historicae, criticae, polemicae, de Christo, eiusque Virgine Matre. Quibus Iudaeorum errores, de promisso sibi liberatore, ... Habitae in Academia Patavina, a F. Iacobo Hyacintho Serry ..

발행: 1719년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

91쪽

et et E X E R C IT ATIO

gineuin miraculorum omnium maximum prenimciavit, totumqtie huma nuin genus Dsaboli tyrannide liberandum vaticinatus est. Non ergo partus virgineus , ortusque Messiae tanqu1m prognosticum liberationis Achisi signiam datum est: imo potuis tanquam sigmina posthumum , aetrememorativum , ut ita loquar , prophetiae praecedentis: Ut videlicet homines a Diaboli tyrannide Messiae ministerio tandem aliquando liberati , anteactae liberationis AchaZi recordarentur Extant divinis in litteris istiusnodi signa posthuma , seli inemni stica longb multa. Exodi Cap. 3. v. I a. Deus Moysem populi liberatorem

mittens , his habebis Mn- , Inquit , quod miserim te et cum eduxeris populum meum de anpto , immolabis Deo super montem istmne Haec porro immo

latio populi exitum , Moviisque missionem diu subsecuta est. Primi Regum Cap. Io. v. a. Samuel post inunctionem Saulis in Regem ,

Et hoc tibi signum , inquit , quod unxerit te Deus in principem e cum abieris hodie a me , invenies duos viros iuxta feoulchrum Raesti , & alia , quae noni tisi post

Saulem inuninim gesta sunt. Sunt igitur signa posthuma, & memnistica priorum , non prognostica fit turorum . Neque refert, quod in vivis Attii rus non esset Achar, dum virgo Christum esset paritura, quia non AchaEo ipsi prodigiale illud signinia ab Isaia datum est , sed domui David et Audite ergo domus David et quae ad id usque temporis perennatura

erat

VII. Reponunt viri propositi tenaces , hujus pueri ortum Portendi laudato Isaiae vaticinio, quo discretionis annos nondum assecuto, Remae Damasci , & Samariae devastanda erant et at non modo ante discretionix annos a Iesu nostro habitos , sed & diu antequam OrIretur in terris, utrumque Regnum fuerat devastatum g non itaque Prophetia illa rese tur ad Iesiun. Verum non advertunt viri carnales , & m uno litterae conice dumtaxat haerentes , Prophetam pro more suo a figura ad retri ipsam designatam transvolare: a temporala liberatione AchaEi. ab obsi- ione Rasin , & Phacee ad liberationem humani generis a diabolica servitute , cuius haec nonnisi symboluin erat. Nihil ergo sibi vult aliud

Isaia iis verbis , antequam sciat reprobare malum , di eligere bonum et antequam scias vocare patrem suum , di matrem suam et quam fenus humanum precocibus venturi Messae virtutibus , ac laboribus, a peccati tyrannide liberatum iri a Quare & ea parte figurata locutio est. Sexcenta Prophetarum exempla dare, fac ith fuerit, ubi eodem planh contextu a typis ad antitypas a figuris ad Christum transitum faciunt , nasi otiosi hominis esset , in re compertissima demonstranda diuitiis immorari. VIIL Qiit hactenus in explicando, tuendoque Isaiae vaticinio diximus smajorem ex aliis oracillis lucem accipiunt , quae sterninam tandem aliquam absque viri copia parituram portendebant. Ouamquam enim quis eo partu iri lucem edendus esset, non ita ut Isaias adnotarint , hujus tamen ortus praerogativa , si res ita contingeret , prae caeteris dignum Messiam Iudaeos non arbitror negaturos. Et quidem Levitici Cap. II. v. a. ita Moysem Deus alloquitur et Loquere filiis Israel, O dires ad eos die Iire , si fascepto femine peperat masculum , immunda erit septem diebus , iuxta dies

separam

Diuiti pe

92쪽

s parationis menstruae . Ut quid vero clausula illa , si fuscepto semine pepererit isti milla unquam mulier , nisi suscepto semine, Paritura erat 3 Certe aue supervacua plaene circurnicriptio illa fuit , aut mulierem aliquam nulls si ucepto semine parituram ea loquendi formula significavat. Pariter

Exodi i g. v. a. & Numerorum S. v. 16. Sanctifica mihi onme primogenitum, quod aperit vulvam , tam de taminabus , quam de iumentis. Quid hoc quoque , quod aperit Diatiam 3 si nullus unquam futurus erat primogenitus, qui matris vulvam non aperiret , atque ex matre integra nasceretur Sed de hoe

ibi plura , dum de Uirgine purificata disseremus . Non absitniliter lib.

a. Regum Cap. . v. ra. Ita Deus Davidem alloquitur et Cum completi fuerim dies tui , di duimieris eum patribus tuis , fuscitabo semen tuum ps te , quod egredietur de utero tau , ct firmabo Regnum eius. Et Psalmo IJ I. v. II. puravit Dominus David , di non frustrabitur eum di de fructu ventris tui p)nam super fedem

tuam. Quod non de Salomone diu antea nato , sed de Claristo ex Davi dis genere orituro intelligere necesse est. Quid hic porro Christus ex Davidis utero , seu Dentre eggressiirus dicitur , cum tuas ex patrum lumbri s non ex patrum ventre , vel utero nascantur filii nisi quod iblic Virginis Matris uterus designetur , de quo solo Chrillus Dominus spromi suim Davidi semen , non de lumbis , & semine viri proditurus erat. Ingeniosa Tertulliani observatio est lib. g. contra Marcionem , dc S. Irenaei lib. 3. adversus haereses Cap. aT. IX. In hanc usque diem , de variis pramunciati Christi notis , dotibus , characteribus diximus et ut salsa Iudaeorum praeiudicia revelleremus quibus longe alium oriturum sibi Christum animo fingunt, quain quem Sacra Scrapturarum oracula promiserunt . Postulat in pracentia suscepti operis ratio , ut de Praefinito salutaris adventus tempore dicamus. Quod ubi semel Jesu nostro nascente elapsum ., impletumque probaverimus icerto iam , invictoque momento colligemus, taetem dudum re ipsi venisse Christum , quaelem venturum Lex , dc Prophetae praenunciaverant, EXEMDisi iam by Cooste

93쪽

EXERCITATIO XL

De Chri Io , sante fecundo Templa , mortalibus

orituro.I. A Bsoluta de Christi promissi notis , dotibus , charEcheribus

prolixiori tractatione , qua Judaeorum ignotum Sacris Vatibus Liberatorem effingentium hallucinationes reteximus , confutavimus , alteram de Praefinito optati adventus tempore commentationem aggredimur, ut Iudaicam Perhdiam, undecumque id fieri poterit, impetamus . Hactenus omnes veri Messae dotes sacris in litteris praesignata lini Iesu Nahareno congruere , inultis ostendimus , nunc notatas salii itaris adventus periodos , necnon definita ortus illius optatissimi tempora in eiusdem Iesu nostri aetatem indicere , admotis veluti calculis ,

deinonstrabimus. - -

Caeterum, ut est isbud magnae molis opus, nec una exercitatione conmfieiendum, rem totam per Partes aggrediemur , hocque unum erit hoc

diernae prassectionis argumentum et Messiam a secris vatibus praenunciaei tum certissime nasciturum fuisse , stante adhuc secundo Salomonis Templo I seu , ut clarius dicam , stante Salomonis Templo , quale a Zorobabele post solitiam captivitatem Babulonicam sub Cyro Persarum Rege instauratiim erat et nec ultra post Iecundi Templi nutus exes,dium adventum Messiae protrahi posse. Quare etim instat iratum a Z robabele Salomonis Templum, annis subinde polb Christum nostrum in Coelos elatum traginta septem eversum , solo ite aequatum suerit sub Vespasiano nimirum , & Tito ; conseqtiens omnino est, Messiam antet Vespasiani , ac Titi imperium adventasIe e recidque idcirco filutaris illius adventus e cham in Iesu Nararent aetatem incidisse. Atque ita Iudaeos ignoranter , ac perperam suurn etiamnuin hodie Liberatorem e pectare , qui dudum advenit. II. Amplam nobis probationum copiam subministrat Aggaeas Propheta Cap. r. Prophetiae suae , si cum libro prurio Esdrae Cap. 3. conferatur. Rem paucis exponam , ut eruendi inde argumenti vis percipi tacilius possit. Eversi primitus Jerosolyma, dirutodite Salomonis Templo , Judaeos captivos in Babylonem deportaverat Nabuchodonogor Rex , anno ante Cnrimini nostrum sexcentesituo sextod Annos seetuaginta perduravit silva captivitas , quibus demum exactis , Jildaei a Cyro Persarum Rege libertate donati sunt , veniamque Templi instaurandi , suis tamen si imptibus, impetraerunt. In hanc operam potissimumi intenderunt Zorobabel filius Salathiel, & Jesiis FiIius Iosedech. Verum, ut erant tunc temporis tu ortim accisae vires , exhaustum aerarium , adeo instaurati Templi nioles a prioris Templi pompa, inaiestate, & magnificentia procul aberat, ut quotquot inter sucisos levem aliquam pristini Templi

94쪽

memoriam retinerent, in lac mas solverentur. Lacrymantem populum filatiis est Deus et uas Mirati Templi praerogativas , quibus pristinum si-peraret , commendandos ac celebrando iusce verbis observatione dignissimis , apud Aggaeam Prophetam Cap. a. v. T. Adhuc unum modicum est ,

re ego commmebo c aelum , di terram , di mare , , aridam e ct mmebo omnes gentes , di veniet desideratus cunctit gentibus e re implebo domam istam gloria , d, est Dominus exercituum Moegna erit gloria domus istius novi sima , plusquam primae , dicit Dominus exercituum: er in loco isto dabo pacem , dicit inminus exem

cituum a

Tot hic in Iudaeos decretoria argumenta , quot verba et tot etata s litot apices. En etenim desideratum cunctis gentibus , qui Templum ibud secundum a Zorobabele Instaurati im sua gloria sit repleturtis et en

racem sellitarem eo in Templo dandam hominibus et en Coelum terramque s ac omnes etiam Orbis populos commovendos et en novissimi

Templi gloriam pristini Templi gliria superiorem , maioremque . Stane porro universe haec in nostra Christianoriim hypothesi , qua ponimus, verum Messiam Templum is iid secundum s antequam a Romanis secundum everteretur praesentia sua fi miraculis , adhortamentis , ora tionibus illustrasse , consecrasse. Messias enim desideratus cunctis gentibus sacris in litteris nuncupari solet: Is tali ita rem animorum pacem reconciliato hominibus Deo fidelibus dedit Is novae legis institiiti ne , omniumque gentium in unius Ecclesiae fidem consoc latione Co Jum , terram, populosque commovit universese Is divina prorsis maiestate , ac gloria , qua maior Salomone fuit , Templum replevit, & illustravit e tat plane tot illis titulis secundum hoe Templum pris iniimmodis omnibus superarit. Atque ita in Christianoruni hypothesi , AM

3ae prophetia plenam , & integram sortita est veritatem . Verum in

hypothesi Judaeorum , qua Messiam secundum illud Salomonis Templum

praesentia sua illustrasse diffitentur, eumque temporibus illis Mundo illudixisse inficiantur, quocunique ex capite Aggare prophetia selsi est, nihil enim eorum , quae ab Aggaea sunt memorata , eo in Templo per

inim esset , undo prioris Templi gloriam si rasse dici posset. III. Risum tenere vix possiun , duin Iudaeorum efiugia recolo , quibus et umenti huiusce vim eludere adnituntur. Jactant, scilicet, nonnulli ad hujusce secundi Templi gloriam exaggeraniuam 3 Alexandrum Maced num Regern ad illud aliquando supplicem accesssse et magnumque Herodem hoc idem munificentia plane regia evomasse. Sit ita porro, per me licet 3 an er o Propterea pristini Templi dignitatem , & gloriam superasse dici et, quasi Alexandri, aut Heroclis maiestas plus illi di gnitatis attulisset , & gloriae , quam vel unius Salomonis contulerae primo i Aut etiam, quod absurduin masis, vel Herodes, vel Alexander desideratus emctis gentibus dici posset 3 Cum tamen promiserit Deus , futurum ut desideratus cunctis gentibus hoc Templum subituriis eget . Reponunt alii, maiorem secundi Templi gloriam cictam esse, ob mai rem, scilicet, illius diutumitatem isti od primum dimis dumtaxat quadrii gentis viginti duobus perdurasset , secta nimirum computatione , ab anu Κ a m SMDiuitiam brum Coos

95쪽

no Salomonis undecimo , quo perfectiim est sacrutri opus , ad annum Sedeciae undecimum , quo a Rege Nabiichodo Eore igne a impium est Alterum annis circiter quingentis septuaginta Perennarit, , donec a Romanis una cum Urbe succenderetur . Perperam tamen , ac futiliter , cum non ex novi operis diuturnitate aliqtianto maiori gloriam illam , & excellentiam petierit lietis, sed ex Servatore a clinetis gentibus expetito Templum istud subitum , & ex pace, illic ab eodem mortalibus concedenda, quod ex utroque laudato oraculo perspectum est . Sunt den que qui reponant, in eo majorem secundi Templi gloriam fuisse positam , quod repugnantibus Judaici nominis hostibiis sit extruetiim I primum vero sumina , 32 integra pace . Cujus quoque responsi nugacitas , tametsi patet ipsa per sese , alio adhuc ex capite ruit et quod nimmim major illa secundi Templi gloria uti futura promitteretur a Deo , ista, qualiscumque a Judaeis fingitur, praeterita esset, Quandoquidem autem de pace ferino inciuit, a Judaeis scire velim , quo pacto , quave ratione ita hoc secundo Templo datam nobis paeem ostendent , qui spiritualent pacem a Messia ibidem datam inficiantur pEniin vero, si de temporali pace , 'tiatra unicam Judaei noriant , indec Pretentur oraculum , vereor ne manus secundo huic Templo pax fiserit, quam alteri praecedenti. Ecquis enim nesciat, quam impodenter furiisrnvectus Seleucus expilationem eius attentarit , quam foedo prophanarit Antiochum, ac deinde Pompeius , quam fieri lege idolis, ac suo praesertim simillachro dehonestare praesumpserit Cajus quam ferociter in idem exarserint Vespasianus , & Titiis , illudque tandem solo aequarim vertant igitur sese in omne satias miseri homines, horum alterum admittere compelluntiar i. aut Messiam stante et ianinum Salomonis Templo a Zorobabele restituto , & instaurato adventasse, illudque praesentia sua illustrasse , consecrasse v aut nullaem divino huic Aggaei oraculo veritarem inesse. IV. His robur addit, qnia Iemnans apud Malachiam Prophetam. Fuidi ille, ut noriam est, Prophetarum ultimus, qui etiam instaurato per Zorobabelem Salomonis Templo prophetiam adornavit , eo maxime tempore , quo Judaei secundi aedificii mole vaspectae a lacrymis temperare

non poterant, quod prioris comparatione valius videretur. Hos ille, nonciliter quam Aggaeas, solari aggressus est, furiarurn spondens, ut ad ipsuin

Templum brevi Messias accederet et qui nomen ei suo adventu, dignitatem , & gloriam conciliaret . Erae ego, inquit Deus Malaestiae S. v. I.

fitto Angelum meum , O praepetrabit viam ante facim meam e , statim veniet ad emplum suum Dominat, , Mem dos quaeritis , ' Angelus Testamenti , quem vox vultis: Ecce venit, dicit Domistis exercituum. Certe Ii eorum nem mem fore puto A qni nomine Dominatoris, de Angeli seu Ninicii Testamenti ab Hebraeis tamdiu expetiti alium a Messiae significari eontendat et maxime cum illum aliis etiam notis. sibinde indigitet Malachias, vae intinum Messiain referri valeant. Ad illud itaque TempIum Messias verieturus erat et atque adeo ante Vespasiani , ac Titi imperium , 1 qiubus tandem eversum est Templum, Messias Mundo illuxit

Crescit

96쪽

. Crescit autem in iminensum argumenti robur, si in nostrortim teinp rum Jud eos serinonem convertamus. Enim vero Aggaras, & Mala ias Messiam brevi tunc nasciturum portendebant i ac velut staret in ianuis .

dhue unum modicum est, inquit Aggaeas , di movebo ommes gentes , in veniet desideratus cunctis gentibus Ecce ego mitto Angelim meum , inquiis Malachias , et statim oraret domenator et die. Eue vellit die. Quibus etiam com sentit. Habacuch Propheta Cap. a. v. 3. Veniens veniet, di non tardabit. Pr

phetabant illa porro annis anto Jesum nostrum quingentis circiter , ac viginti e quibus si addamus annos I 18., quos in praesentia a Jesu nostro numeramus , recurrent anni bis mille ducenti triginta Si octo, quo extempore Prophetae illi tres Messiam proximδ , brevique venturum Prommiserunt . Et tamen , si Iudaeis fidem adjungimus , nondum advenit . Quis, quailo, caecam obstinationem non videat, lugeatque 3 Sed audite, quasso, quid illorum uni non ita pridem in mentem v nerit , ut hujusce argumenti vim elideret. Reposvit ille . Prophetas ante laudatos Messiam intra modicum tempus oriturum dixisse , tametsi viequidem hodie venerit post annos bis mille ducentos , & quod ex dirit, quia apud Deum immensa temporum spatia instar momenti repserantur , juxta Illud Prophetae Regis oraculum , mille anni ante oculos tuos ranquam dies hastema , qua praeteriit. ymal. 8o. v. g. Sit ita vero , ut re ipsa est., immensa temporum spatia innar momenti Deo reputentur et at ubi

Deus alloquitur homines , eiusque certas ad aliquid designandum temporum periodos definit , tales istas accipere necesse est , qnales homini-hus seriodi fluunt, non quales Deo, cui nil effluit, sed omnia ex aequo praesentia sunt . Alias nihil ex Dei verbo certi colligeremus e sicque temporum notae divinis in litteris frequenter expressae nihil unquam certi designarent: siquidein nulla apud Deum temporum intervalla, atque discrimina reperire licet . Sed & dicat magnus ille Iudaeorum Apollo scur extremi dumtaxat Prophetae Mesiam intra breve tempus oritumippra carunt, non itadem antiquiores h Certe, si, quod ille reponebat , veritate constaret 3 quidni etiam Moyses , quidni Abraham , quidni Adamus ipse Messiam intra modicum tempus oriturum dixissent 3 Nam& totum tempus , quod ab Adam ad Christum , imo ad diem usque iudicii fluit, Deo ipsi modicum, & momentaneum reputatur. Facetant, ergo nubaces , & malenati Circulatores.

VI. Gravia sunt haec, sed addam, quae Iudasis multo certius iugulum

petant. Usque adeo ex sacrarum litterarum oraculis compertum est sMesiam eo saeculo fuisse nasciturum , quo Jesus noster Mundo illuxit sui haec ipsa inter illi iis aetatis Iudaeos receptissima onnio esset s ac cedita sententia . Non hic ego Jucheos Illos numerabo, quos ea timc Persea sione suisse imbutos, sacrum memorat Euangelium et Simeonem, quem

tunc expectasse eoaesolationem Israel, monet Lucas Cap. a. v. 23. Annam Proephetissam filiam Phanuelis . Redemptionem caelis pariter praestolantem et v. 38. Mulierem Samaritanam Christo nostro dicentem, Dan. g. v. u. . Seio quia Messas venit, qui dieitur Christus et Non hos, inquam , appellabo et sed Iudaeos propriorum librorum at oritate convincam et quoa ante me erudite

97쪽

erudite praestitit Ilustriglinus Praesul Petrus Daniel Hiietius in Demonis stratione Euangelica , e qua nonnihil hic delibare , nulla mihi invidia sit Legimus igitur in Thalmude , maxime vero in libro Sanhedrin Capite ultimo , Scholam Eliae , non quidem Prophetae huius celebris , sed alterius Hebrari Doctoris inter silos prestantissimi, Scholam, inquam sEliae , totum Mundi tempus ab Adam usque ad finem saecli lorum sex annorum millibus definiviise a quorum duo millia Priora ant E circumcisionis legem Abrahae datam fuerit Thou , id est inanitas e duo iniblia sequentia Lex et postrema duo Messiae Regnum. Messias ergo iuxta eam Eliae Scholam expleto quarto Mundi millenario Regnum situm

nummatum S erat. Ac re ipsa quidem expleto quarto millenario natus

est Iesus noster . Fertur & in libris Rabbinorum , confessos esse mai res suos, qui temporibus Jesu nostro paulo superioribus vixere , Messiae adventum fuisse tunc imminentem. Fertur iisdem in libris, Judaeos, qui tempore secundi excidii Ierosolymitant viverent , arbitrato; iam tunc Meuilin adventasse , sed ignotum alicubi latitasse. Tradit Rabbi Salomon Drchi, asseverrisse priscos gentis siue Doetores, Messiam eo die naturn , quo excisa est Ierosolyma. Sed & in eodem sibro Sanhedrin , ubi varia Rabbinorum deliramenta de Messiae adventu reseruntur , notantur nonnulli Rabbini, qui diverint. Messiam venisse quidem , antequam Templum Jerosolymitanum secundo excideret , sed inter horti Eclen delicias aevum agitare cum Elia Propheta , a quo tandem aliqnando ungendus sit oleo laetitue, dum ad muneris sui administrationem prodibit. Notantur & alii Rabbini, qui finxerint, eum trinc re ipsa venisse, sed Romae inter aegros lepra laborantes latitasse , qua de carisa ab Isaia de illo di

ctiun esset , cr nos renutavimus eum Das leprosim et ratum vero tempus, quo

ex his latebris emersurus esset, non designaruiit, Adeo , scilicet , Pe suasvin Ardaris erat , stante adhuc secnndo Salomonis Templa , ac sub Naxareni nostri temporibus notatas Messiar adventus periodos succe

UII. Ex hac eadem pervulaata inter Iud rog opinione , t quod nempoeo tempore Messias venturus esset , quo Christus noster Mundo illuxit Ipullulavit multorum ambitio, qui Messiae nomen, & dignitatem usurpare pare tunc ausi sunt et cum tamen ante id temporis quemquam hoc attentasse nulla prodat Historia. Primus, ut erudite notat laudatus Praesul

blaetius, hac impietate sese illigavit Herodes masnns , qui festim de suo nomine celebrem fecit, a qua uti Messias agnoscebatur. Christom postea se ipsos professi sunt vecordes illi Samaritani Dosithaeus , & Simon. Imperium deinde tenente Adriano , Messiam se dixit Ba cochebasvo filius Stellae; hoc insignitus nomine, quod sibi nobile iIlud Balaam ivaticin um accommodaret et orietur stella ex paeo, , Num. Cap. ag. v. IT.

Deinde vero Ba cuEiba, hoc est, filius mendacii dictus est , postquam eius impostiira deprehensa fuit. Bar-cochebae vesaniam imitati sunt Rus is ipsius filius , ac deinde Romulus nepos, sed infatisci prorsus exitu is

Marii subinde exorti sunt pseud Christi velut insignis ille David Eld Disit iam by Cooste

98쪽

UNDECIMA s

vid , qui Persidis Regem bello lacessere auius , vesamae tandein suae pomnas capite luit: alsique priures, quos memorare hic longum esset, in Epirum stola munonidae aet Rabbinos Massilienses , de in labro Seheore 3 uda r censiti. Unde porro, undEnata est tanta illa apud Judaeos suffiirandi Messiae tituli ambitio, quo ex tempore Iesus noster Mundo illuxit, cum nullus in antecessum id attentasset Nisi quod Judaeorum animos ea iam tunc occupasset opinio , promissi Messiae tempora successisse , dum Chrsiuis noster obortus est . .

Ac re ipsa quidem, tametsi Iudaei, qui Jesuin nostrum praedicantem ssibique Messis titulum arrogantem audivere , litem illi quovis ex verbu- Io , ac motu intentarent, ut illum imposturae reum agerent; nemo thmen omnium inventus est unus , qui illi eo ex capite litem moverit squod se Messiam, Christumque venditaret, quo tempore salutaris adventus periodi elapse non essent: nemo illi ex repugnantia temporum late rium facessivit. Ita nempo eo ex capite causa ejus erat in tuto et Mesesiaeque promissi tempora jam tunc advenissse, Iudaei fatebantur universi, tamquam rem sacris litteris contestatam, ipsisque etiam gentilibus non ignotam. Testis mihi sit Flavius Iosephus scriptor inter Iudaeos cel berrimus , qui ApostoIorum temporibus vixit , & Ierosolyinitano excisdio praesens adfuit. Is libro . de Bello Iudaico Cap. I a. diserte testatur, Judaeos suos eo taculo sub Nerone, ve,pasiano, & Tito ad bella movenda filisse maxime concitatos ob sacrorum codicum vaticinia, quibus futurum spondebatur, ut hoc tempore aliquis e Iudaica gente toti Orbi imperitaret et quamquam is, ut erat vero Iumine destitutus, vaticinia illa, sive adulataone, sive ex animi sententia Vespasiano accomm darit, non utique Judaeo, sed Imperatori apud Iudaeos renunciato. uod

maxιme eos ad bellum excitaverat , responsum erat ambiguum , itidem in Deris IMbris inventum , quod eo tempore quidam esset ex eorum finibus Orbis terra habit ras imperium. Ad enim illi quidem quas proprium aeceni unt , multique sapientes in terpretatione decepti sint. Hoc autem plani responsi mpasiani desis abatur Imminperium , qui apud Z daam creatus est Imperator. Testis & mihi Cornelius T

citus eo locupletior , quod Ethnicus fuerit. Is libro x. Historiarum s de Iesu nostri seculo ita scribit e muribus persuaso inerat , antiquis Sacer dotum litteris contineri, eo ipso tempore fore , ut vatisceret Oriens ,profectique udaea rerum potirentur: hoc est, Iudaeos hupremuin Orbis imperium occupaturos. Testis mihi Suetonius Ethnicus quoque in Vespasiano. Percrebuerat Oriente toto vetus , ct constans opinio is esse in fatis , ut eo tempore Tudaea profecti rerum potirentur. Quod etiam Judaeos ad se traxisse contestatur, indemie maxime rebellandi animum inditisse. Adeo, scilicet, verum est,

Judaeos divinis oraculis admonitos Messiam Regnum Iudaiae , totiusque Orbis imperium occupaturum expectasse tunc temporis , quo Jesus noster Mundo illuxit: tametsi falsis Aegiae dignitatis imaginibus delusi terrenum , ac temporalem , non coelestem, ac spiritualem Regem praest larentura

VIII. Unum silperest desperatae cause praesiditim , quo se Judaei plerumque recipere solent, dum eo a nobis telo petuntur. Neinpe rem

nunc

99쪽

EO EXERCITATIO UNDECIMA.

hunt illorum aliqui , sic sand sitisse prunum definita salutaris adventus tempora , at ob ingentia Patrum silorum scelera iii meliorem subinde tempestatem a Deo ipso dilatum esse. Dignum Palamione commentum l ilicet , consilia sua mutarit Deus , quali quid essent Iucher peccaturi , non pervidisset , cum prunum mittendum Christum delinivit 3 Quia tamen Responsum illud omnium insanissimilan, aliis etiam argument:s pressi Iudaei nobis ingeminant et hoc nos peculiari Exercitatione , data opera consutabim , dum de promissu conditionc saepetitis agemus . .

100쪽

EXERCITATIO XII,

De ChriFo , intra septuaginta hebdomades , ac D rente

adhuc ramanomum Imperio , in lucem prodituro.

I. DInas orituri Christi temporis notas definivit Daniel Prophetao Sanctissimus , in quarum examine nostra hodio desidabit industria et Christuin mortalibus oriturum portendens intra hebdom des septuaginta, ac florente etiamnum Romanorum Imperio per ipsiunevertendo is & conterendo . Ex quo certe duplici vaticinio geminum contra Iudaeos momentum delibabimus , quo promisitim Liberatorem c quem etiamnum hodie praestolantur multis retro saeculis adventasses demonstremus. Illud porro celeberrimum Danielis vaticinium de Christo intra septuaginta hebdomades orituro, dum verso ordine primo, solos mihi Judaeos oppugnandos aggredior, missaque implexarum quaestioni un tractatione , quas ab instituto nostro remotissimas novi, unicam, quae Messiae adventum intime spectat, difficultatem attingo. Quid rei sit, paucis aperio , ut prImum inde momentum contra Iudaeos invictum eljiciam. Soluta post annos septuamnia Captivitate Babylonica , anno ante Christum nostruin qii ingentesimo trigesiano sexto, Daniel Propheta sanctissimus prolixam ad Deuin precationem habuit , qua Iudaeorum peccata confessus humillime , quibus iram Dei concitaverat misera gens, divinam illis misericordiam efflagitavit . Sub orationis sitae finem Angeli Gabrielis aspectu, atque alloquio recreatus est, qui ei divina conmtia de Christo proximδ mittendo reseravit . Supplicantem Prophetam

hisce vertiis aflatus est Angelus e Septviginta hebdomades alismiatae sint siperpopulum tuum s di fuster Urbem Smctam tuam , ut consummetur praevaricatio di er

finem aecipiat peceatum, di deleatur iniquitas, re adducatur et, stitia sempiterea, di impleatur Visio, o Prophetia , ct ungatur Sanctus Sanctarum. Seira ergo, di am madverte' ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Drusalem , usque ad Christum D eem , hebdomades septem , O hebdomades sexaginta due erunt. Et rursun aedificabibitur platea , in muri in angustia temporum. Et post hebdomades sexaginta duas , o eidetur Christus, di non erit eius populas, qui eum negaturus est. Et Civitatem , di Sanctamiam dissipabit popuIus cum Duce venturo , , finis ebs vastitas , di post senem belli statuta desolatio. Confirmabit autem pactum magiis hebdomada una , di in medio hebdomadis deficiet hesia, et Sacrificium. Et erit is Templa abominatio desolationis , ct usque vid consummationem , in finem perseverabit desolatio. Haec Angelus Gabriel Danielem alloquens, uti legere est apud eumdem Prophetam Cap. s. v. a . & se'. Ut ergo Judaeos eo telo feriamus, Messiamqtie Mundo iamdudum illuxisse apertissime colligamus , duo haec demonstrare nobis est opus . Primum non alium nisi Messiam sacro illo Gabrielis oraculo fidelibus ad-L promitti: Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION