F. JosephiArchangeli a Fracta Majori ordinis minorum observantium Sacrae theologiae synopsis ad usum clericorum ordinandorum, ita ut non amplius sinopsis dici debeat, sed Sacrae theologiae dogmaticoscholasticae cursus plana facilique methodo concinna

발행: 1831년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

rem Arnua simia et Fidem sexver auriat . . . . anathema sis. OQuaeres. An Fidei habitus maneat G ureretico p* '4. R neg : Nam de Haereticis adfirmat Paulus ad Timotheum scribens Epist. I. Cap. I. V. 7. ) , Quod circa in dem na9ragaverunt. Ast circa Fidem naufragium facere, est Fidem amittere, uti explicat Chrysostomus Hom: V. in laud : Apost. :

Elgo Elc. Quaeres. An habιtus Fidei sis in Do monibus f. 4o5. R. negative. Nam ad credendum uti oportet, necessaria est pia voluntatis assectio erga Deum

non habent; Ergo eic Ergo eic dieque ossicit quod dicat S. Jacobus sCap: Ii. v. 39. 3: Daemon credunt, et contremiscunt: quia illi eredunt, non moti Fidei Divina, sed naturali.

c APUT IV.

De Fidei resolvitone. q. 4o6. Def. I. Resolutionis nomine generatim venit regressus ab emetu ad caussas; sise redurimconclusionis ad suum Wine*ium. Hinc si quis , v. g.; hanc conclusionem : Caput humanum est minus toto integro comore, ad hoc principium. reduceret :totum est sua parte majus , illam conclusionem resolveret , quae resolutio ultima dicetur, si supra iam datum principium nullum aliud fuerit, ad quod talis conclusio reduci possit. f. 4 . Des: 2. Resolutis ita ire uisima Fidia est assignatio ultimae catissae, ex qua ima Oritur, et mi tamquam fundamento innitur. g. 4o8. Coroll. Hinc resolvitur ultimo Fides, eum alicui ultima ratio redditur, eur credat. At quae-

172쪽

nam sit ultima haec ratio, seu id , in quod in ultimo resolvatur Fides Dissidium adest Hareticos inter et Catholicos. Κ 4oq. Manichaei nihil credendum esse dicentes, nisi quod rationi humanae innitur, Fides per eos inhumanam rationem resolvitur. Lutheram , et Calvinistae tenent, Fidei regulam aliam non esse nisi Sacram

Scripturam , quatenus ab omnibus fidelibus meato Spiritu intelligitur, atque explicatur. Catholici 1 heo logi duo in Fide distinguentes; I. nempe definitionem, ac propositionem rerum Te elatarum; 2. motivum veritatibus revelatis assentiendi , assirmant,

Fidem primo modo inspectam , in Ecclesiam Catholicam Romanam ultimo resolvi ; haec namque continua Spiritus Sancti assistentia sussulta , definire debet, proponere, atque fidelibus explicare quaenam a

Deo revelata Sint; inspectam vero secundo modo, In divinam veraciolem ultimo resolvi tuentur. Quae ta-nenda sunt, breviter exponemuS.

PROPOSITIO I.

Fides in humanam rationem ultimo non resolvittam S. 43o. Prob. Nam ait Apostolus Epist. I. altarinth. Cap. II. v. ): Sermo meus, et praericatιο mea non Di persuasilibus humanae sapientiae verbιS, Sea in Ostensione visitus et sirtutis, ut Fides vestra non it in sapientia hominum , sed in Dirtute Der. Et ne, nos non ideo aliquid Fide Cathesica credimus quia illud per rationem naturalem certo cognOVImus ῆ- is . , sed quia licet humanae rationI Imper Vium , a Deo revelatum est. Ultra quamquod , s /3des, in humanam rationem ultimo resolveretur, Tatio humana esset Fidei origo, quanto propterea qui* e.

173쪽

ε7oaet sapioratior , et ratiocinio aliis excellentior , eo nia gis Fidei veritates , et mysteria assequeretur; Atqui hoc est salsum , dicente Domino nostro Matthaei Cap. XI. v. 25. : Gnsiletar tibi Pater, qui abscon

disi h scilicet Fidei mysteria a svientibus, et

prudentibus, et rea eLSti ea Parvulis; Ergo ete. Satissit obieciis adversariorum. f. 4i i . Obila: I. Fides in humanam rati nem resolvitur, si humana ratio sit causa credendi; Sed vera h3potiiosita; Ergo et thesis. Prob min. Causa et ratio credendi merito censeri potest illa , qua B. Virgo usa est; sed B. Virgo ad credendum propriam rationem adhibuit, utpote quae salutata ab Angelo Luc. Cap. I. v. 29. cogitabas qualis essee

ista salutatio. Ergo eic. f. 4i2. R. conc. maj. Sed dist. min. , adhibu tpropriam rationem ad credendum absolute, n. min; ad credendum prudenter, cODC: min; et n. ConSam.

Si humana ratio B. Virgini suisset ratio credendi , eerte, quae Angelus ei credenda propOSuit, non credidisset; siquidem ei proposuit credendam Verbi i Carnationem , quae eum supra rationem sit, rationsta itingi nequit. Credidit autem ; ergo humana ratio ei causa credendi absolute non fuit, sed ei inservit, ad exedendum prudenter , hoc est ad cognoscendum, an nuntius ille revera caelestiε emet, et an vera forent,

Suae nuntiabat: secit videlicet, quod postea Apostolusoannes Epistolae i. cap. 4. iaciendum praecepit his

uerbis: Probate S ritus au ex Deo sint ; H de Iactor rina in Maria creuovit, nuntium esse caelestem , ot era esse quae nuntiabat, propriae dubitationi valedicens. humiliter credidit . licet ia, quod credidit supra x lionem foret; quamobrem ad credondum prudenter solam humanam rationem adhibiat. Hoc autem omni S concessum est: omnes uti possunt Propria rationa

174쪽

473 ad credeiadum prudenter , praesertim illi , quibus in ima vice Christiana Religio annuntiatur. Neque enim Christus vult, quod homines in suam Religionem, brutorum instar trahantur. Sed erit ne idcirco humana ratio causa credendi 8 dii minus.

S. 4i3. Contra. Atqui L. Virgo propriam rationem adhibuit ad credendum absolute; etc. Pro . subf. B. Virgo non suit levis corde ; sed levis corde fuisset si propriam rationem non adhibuisset; Ergo etc. Prob min. Ecclesiastici 19. Qui cito credit levιs

Est corde. Sed cito credere est aliquid admittere ante ex identem rationem : Ergo cis.

S. 414. R. dist. mai; divina, n. mal. , humanR , conc. Loquitur ibi Ecclesiastes de Fide humana, et adfirmat, quod cum homines decipi, et decipere possint , ideo non statim credendae eorum narrationes , ne mentis levitas ostendatur, Sed videndum an verae

sint , et postea credendae. Quod si quis vellet, Ecclesiasticum loqui de Fide divina , ei responderemus ,

quod ibi Ecclesiasticus monet non cine credendum Illis qui spiritu Dei se plenos depredicant, et nova docent dogmata, nisi prius aliquo ii de digno testimonio ,

ex z gratia, miraculis, eos tales eSse nobis innotescat, ut faciendum monet etiam Apostolus Joannes dicens

Epist. r. c. 4. : Nolite omni spiritui credere. q. 4 i5. Contra. Atqui etiam circa res divinas non licet admittere aliquid ante evidentem rationem; Ergo etc. Prob. ans. Non licet , quod Apostolus prohibet; sed prohibet aliquid admittere ante evidentem Tationem, dicens I. Tessalonicensium V v. 21. 2Omnia Probare , quod bonum est tenete. Ergo Dic. s. 4i f. R. conc. maj et dist. min. , et cum di eit omnia probate , intelligit omnia agenda , vel non agenda, conc. min intellig t quaecumque credenda,

n. min. , et Comam. Apostolus eo loci non vult esse prohanda ea, quorum ratio est sola divina veracitas, 'uippuHebraeorum undecimo affirmat , Fidem versari L GR

175쪽

ea quae non apparent : et alibi docet,'in ossequium Christi captivandum esse intellectum ; sed vult esse probanda ea , quorum regula proxima est uniuscuiusque Conscientia , agenda nempe , et non agenda ; et ideo post verba in argumento laudata , immediate subdit, AδOmni vecia mala abstinete τω. Quasi diceret , cum Post probationem cognoveritis , aliquid esse malum ab eo abstinete. g. 4i . Contra. Atqui Apostolus voluit omnia omnino est probanda, priusquam adoptentur; Ergo Elc. Prob. ans. Hoc non dato , pluna credi possent

contra manifestam rationem : Ergo etc.

f. 4r8. R. dist. ans. Si ratio nulli mode foret

adhibenda , con . ans; Secus n- aDS. , et comam. Cum adfirmamus , humanam rationem non PMc cauMam

credendi ; ideoque in eam non resolvi Fidhm , nonndfirmamus etiam nullum rationis usum esse facien- dum , quandoquidem ratio adhibenda est tantum quantum ad prudenter credendum necesse est. Quo posito , nihil umquam contra manifestam rationem creditur , quum ita credere non est prudenter credere Ad hoc inquam , ratio adhibenda est, et non ad credenda objecta Fidei.

Fides non reso Pur A Sacram Scr*turam, priuato cujusque viritu, eaρlicandam. f. is. Prob. Scriptura non est adeo aperta ,

ut sola sussiciat ad dogmata Fidei definienda f. etoia T. I.); Ergo indiget interpretatione; Atqui talis interpetratio a privato spiritu cujusque seri nequit ii: γ27. ib. ) ; Ergo etc. Praeterea in Sacris Scripturis, sicuti in Epistolis D. Pauli notavit Princeps Apost lorum Epist. II. Cap. ult. v. r6 ) : sunt quaedam ut irilia intellectu , quae indocti, et instabilea destrin.

176쪽

nant, sisIt et caleras Scr luras: scriptura ergo mutationi , alterationi , depravationi hominum sive iniquorum , sive imperitorum subjacet; Atqui regula

Fidei seu id, in quod ultimo Fides resolvitur de-het esse certissima , firmissima , constantissima, et omnino a depravatione aliena : Ergo etc. Tandem si spiritus privati de Scripturis facta interpetratio regula Fidei soret , tot Fides essent, atque diverSae , S - 'hique inuliem contrariae , quot a privatis spiritibus de eodem Sacrae Scripturae testimonio sunt explanationes, quae cum veritatis simplicitate , ac puritate non componuntur. Fides namque Catholica habitualis una est *.- , sicuti unicus est Deus ejus auctor ; neque dogmata sibi invicem pugnantia continet; Ergo etc.

Fides ultimo resolsuur in Ecclesiam, quatenua sesadesinit, atque proseonia objecta ridet. f. 4eto. Prob. Nam Ecclesia , ut columna , etfrmamentum Derhasis Epist. I. ad Timot. Cap. m- , et a Spiritu Sancto, qui viritus veritatis est Joannis Cap. XVI. v. 13. continua assistentia sussulta , in iis quae Fidei, et morum sunt, insallibilis est S. 3 6. T. I. ; ipsa propterea iudieare potest , et aebet de vero , et germano ScripturarRm sensu *- zz8. ibid. , deque veritatibus , . atque Objectis Fia dei sive in Scripturus, sive in Traditione contentis, et Fidelibus , ut credantur , proponere ἔ illius ergo estimonium infallibilo est, adeo ut quoties constat , aliquid de Fide ab Ecelesia definitum fuisse , atque de Fide ad eredendum ab ea propositum , illud revera ide Fide esse, et insallibile, at ue velut omninoeertissimum, tenendum est; unde dixit S. Augustinus Lib. eontra Epist. Fundamenti. u Evangelio

177쪽

u non erederem , nisi me Ecclesiae Catholicae ooii, moveret auctoritas u ; Igitur Ecclesia est ultima

regula Fidei Catholicae ; Adeoque eic' i .

PROPOSITIO IM

*. 42r. Prob. Divina veracitas est Fidei Catho Iicae formale objectum S. 367.4; Divina ergo veracitas est illa ratio , sub qua Fides suum materiale objectum attingit, a qua constituitur, et qua distinguitur; et proinde est ultima ratio, cui Fides, ut motivo assensus innitur ἰ Ergo Fides etc. f. 422. oriis : variis mediis. Si Fides in disti nam veracitatem , ut in motivum credendi resolveretur , divina veracitas laret ultima ratio homines ad eredendum determinans. At id falsum. I. quia cum veracitas in divinam essentiam resolvatur , fit inde , ut potius divina essentia sit ultima ratio credendi. I. quia sicut alia Fidei obiecta , ita et divinam veraci talem credimus; ergo si veracitas est ultima ratio credendi, crederetur veraeitas propter Veracitatem , quod certe dari nequit, cum ratio ad aliquid ad mil- tendum inducens, distincta esse debeat ab eo, quod admittitur. 3. quia sic crederemus veracitatem propter Ecclesiam , et Ecclesia propter Veraeitatem ; et ideo redit circulus vitiosus etiam supra objectus. 4. comunis Fidelium sensus ostendit quod Fides resolvatur in divinam revelationem : eorum namque aliquis interrogatus , cur credat datum mysterium ἱ respondet,

quia Deus illud revelavit. f. 423. R. ad singula. Ad I. nos in praesentia-

i). Frassen de Virtutibus Τheolog. Disp. I. Art. I. q. 34. Couci. 5.

178쪽

rum non quaerimuS Fidei resolutionem , prout sit a

Theologo, qui circa Fidei objecta discurrit, sed prout si a fideli , qui Fidei objectis simpliciter per assenia

sum adhaeret. Porro verum est quod Theologus ra tiocinando , Fidem prius in divinam veracitatem , po stea in divinam essentiam resolvit, quia divina essen tia fons est, atque origo omnium divinarum perseiactionum : at salsum est quod eiam fidelis id praesidi ;quippe is non alia de causa credit , nisi quia vel a parentibus, vel a Parochiq, Vel ab aliis edoctus ost, Deum nec sallere, nec falli posse, eum aliquid revelat, propter quam divinam veracitatem obiectis Fidei se

miter adhaeret, quod certe non prestaret, nisi Deum insallibilem crederet , etsi caetera ejus attributa con

cederet.

g. 424. R. ad 2. Utique ereditur Veracilas propior veracitatem. Quamam in hoc absurditas p Non novi detur lumen propter lumenῖ Ergo non Semper ratio , qua aliquid admittitur debet esse distincia ab eo , quod admittitur. ASt inquiunt: ridiculum oste redere aliquem veracem , quia ipsemet Se Veracem , tostatur: ita sane si deessent motiva credibilitatis , non ita vero quando hujusmodi moti Va'non desiderantur. Quoties enim adsint rationes, quae movent ad credendum , quidquid Deus reVela Vit, Verum esse, non est ridiculum credere Deum eSSe veracem , quia id ille testatur. Iam vero id evenit circa alia Fidei obio ria, adsunt videlicet motiva credibilitatis, quae en sciunt ut prudenter et divina Veracitas, et alia Fidεi Objecta credantur. Verum repetunt: Secundum hane responsionem , Fides in moli 3 credibilitatis resolve retur. Ita , sed non Sicut in divinam veracitatem re solvi propugnamus : resolvitur enim Fides in motiva credibilitatis, tamquam in quamdam praeviam dῖ-spositionem nee essoriam ad Prudenter credendum vera esse quaecumque Deus reVelavit. Resolvitur vero in

179쪽

divinam veraci talem ἰ tanquam in motivum essiciens, ut fidelis objectis revelatis firmiter assentiatur. f. 425. R. ad 3. Nullus vitiosus circulus comitia itur, eum eX aliquo aliunde nolo aliquid probatur , seu creditur. Sic Philosophi in circulum vitiosum non incidunt cum corporis naturam colligunt ex ejus proprietatibus jam notis ex experimentis , et observationibus ; et eum deinde ex natura corporis , hoc modo dein monstrata , colligunt ipsius corporis proprietates. Iam vero cum fideles credunt Dei veracitatem propter Ecclesiae proponentis , ac des nientis auctoritatem , ipsis infallibilis Ecclesiae auctoritas aliunde nota eSt, nempe ex traditione, qua constat, quod coelus ille pastorum

qui constituit pet quem dicimus Ecclesiam , idem docet, quod Christus, et Apostoli docuerunt. Posita autem hac humana Fide de Ecclesiae insallibilitato ,

moventur ad credendum ea omnia , quae ipsa Ecclesiadesnit , atque proponit. Cum vero Ecclesia inter alia proponat etiam ac definiat propriam insallibilitatem ,

iamquam objectum a Deo revelatum , ideo moventur

ad credendam insallibilem Ecclesiam , et non amplius per sdem humanam, sed per Fidem divinam. Quo

Posito SySlemate , nullus circulus vitiosus habetur, quia creditur auctoritas Ecclesiae , ut iam nota ex traditione, nempe ex Fide humana. Ergo inquiunt, Fides divina ex humana oritur Z oritur non vero a caum cssiciente , sed ut a praevia quadam dispositione necessaria ad inducendum hominem ad credendum divina Fide. Neque id mirum: quandoquidem cum Paulus Rom. II. ait, Fidem esse ex auditu, assirmat Fidem . divinam orir; a Fide humana , tamqu3m a praevia dispositione. Nam dicens , Fides ex auditu . idem est, ac si diceret, quod homines, Fidem divinam concipiunt praestando Fidem illis , qui verbum Dei annuntiant, quae certe Fides est humana. Sic infideles Fide humana credendo concionatori Fidem divinam annuntiando, disponuntur ad recipiendam

180쪽

Fidem dIvinam ; et moventar ad credenda objecta Fidei , non ob concionatoris, sed Ob Dei auctoritatem. Quamobrem nullum inconveniens sequitur e1 modo ,

quo nos obtruSurn argumentum SolvimuS.

g. 426. II: ad 4. Fides in divinam etiam reve-

Iationem resolvitur , non vero in motivum RSSensuS ,

sicut in divinam veracitatem; sed ut in medium necessarium, ut objecta Fidei hominibus innotescant. Ut plurimum etiam Fideles, simpliciores Praesertim, interroganti respondent, quod ipsi dalum mysterium credunt , quia Deus illud revelavit ; quoniam pro certo lenent, Deum nec salii , nec sallere, cum aliis quid revelat; ideoque ipsis revelatio divina est sussiciens motivum credendi.

CAPUT V. De Mnteriorum ridei credibilitate.

S. 427. Animad. Dari motiva eredibilitatis, eaque in sola Christiana Religione reperiri, satis su-Pra ostensum est T. I. S. 43. Ioa. ; quod in hoc

Capite ad trutinam revocatur , est, an per dicta motiva , Mysteria ita reddantur credibilia , ut eis assen. Fum iure denegare non possimus. Pro cujus rei dilu-Cidatione, duo valde inter se diversa distinguenda fiunt; I. nempe veritatem aliquam esse evidenter v Tam, et 2. aliquam veritatem esse evidenter credibilem. Primum significat, nos habere claram , atque Perspicuam alicujus veritatis cognitionem. Secundum signiscat dari sufficiens motivum , argumentum , Talaonem , et moralem certitudinem propter quam Veritas illa prudenter credi potest, licet interim veritas alia, quae evidenter eognoscitur credibilis, obscura maneat, atque inevidenter vera. De primo hie non loquimur , cum sit proprium scientiae De secundo it que loquamur. Sit proinde. Tom. V. ' i,

Diuitia

SEARCH

MENU NAVIGATION