F. JosephiArchangeli a Fracta Majori ordinis minorum observantium Sacrae theologiae synopsis ad usum clericorum ordinandorum, ita ut non amplius sinopsis dici debeat, sed Sacrae theologiae dogmaticoscholasticae cursus plana facilique methodo concinna

발행: 1831년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

tur; Ergo saltem praecepta Secundae tabulae sunt a Deo dispensabilia. f. 89. R. I. per instantiam. Praecepta primae tabulae etiam praescribunt actus homanos; et quam vis intellectus Divinus voluntatem praeveniat , iudicetque necessario hos faciendos, illos respuendos, circa illos tamen Divina voluntas libertate sertur, nec ei pexadversarios, aliqua necessitas imponitur: et nihilo la- mensecius, ipsorum iudicio, dispensationem nullam admittunt ; Ergo pariter et oecundae tabulae praecepta. Sed directe. q. 9o. R. 2. dist. si quelam mai: et sic ne eessitalem imponeret Divinae voluntati necessaris ain

Probandi quae: bona sunt, et odio habendi quae

mala , c. m . , Secus n. mai., et negata min. in

Sensu distinci:, n. consm. Si in idem intellectus Divinus necessarium.firmissimumque hahet de qualibet veritate iudicium , secus omni Scius certe non esset Iat inde protul dubio minime sequitur, voluntatem

Divinam necessariam semper esse; Sed tantumcinece

sario approbare quasi bona sunt, et odio habere quae mala. A i in is Divina Stat libertas, quod ex bonis eligere possit qu0d magis Iubet; ex malis vero aliquid justa de caussa in Mundo permittere. Haec autem necessitas adprobandi quod bonum qst, ac repudiandi quod malum est, habet: Divina voluntas

etiam circa praecepta secundae tabulae; cum nequeat iustus, incontaminatus, atque henescentissimus Deus non odisse iniqua , inhonesta , et male lacta , Sicut rectaζratio, rationalis creaturae natura , atque Perinfectissima eius attributa postulant. Cum igitur necessi. ras haec, non sit, nisi ex ramositione, ut dialectici loquuntur, nimirum supposita institutione creaturae rationalis , ac promegatione Logis naturae, in cor dibus hominum, etsi velit Deus illam necessario se

vari ; nulla injuria Dei libertati esticitur , necessitas

42쪽

nulla Divinae Voluntatis Iaesiva circa actus humanos imponitur. q. 9 i. Contra. Atqui si praeeepta secundae la hulae sun. indispensabilia , et voluntas Divina neces-5ario amare debet bonum , repudiare malum, iam

circa actus humanos necessitatur necessitate eiusde IaeSiva; ergo n. r. Prob. suhs. Si Voluntas Divina necessario amare debet honum , repudiare malum , in secunda tabula erga creaturas expressum , iam auferre

non posset rationem debiti , quae fundatur in dependentia unius Creaturao ab alior . Sed hoc est si quod maxime Divinae libertatis , ac Voluntatis laesivum ;

s 2. R. I. per instantiam. Ex praeceptis se Lundae tabulae mendacium por adversarios est absoluta indispensabile , quia intrinsece malum , utpote Tecta . Tationi oppositum ; nec tamen per ipsos Divina Vo. Iunias circa actus humanos necessitatur : ergo pariter homicidium , adulterium , surrum , quia intrinsece mala, et rectae rationi opposita , erunt absolute in- dispensabilitor; quin exinde sequatur Dei libertatem laedi, Divinam Voluntatem circa actus humanos necessitari. Sed directe in forma g. 93. R. a. dis . sequelam mai. iam auferremm Posset praesupposita praesenti institutione creaturae rationalis, C. mai; secus , n. mai. min. , et conSm. Utique Deus , quia omnipotens est, alam ute Potest auferre a creaturis Talionem debiti , quae fundatur in dependentia unius creaturae ab altera; Cum'possit homines absque Parentibus condere , ut

a Mundi exordio fecit. Sed posita nunc generat ne Parentum, efficere nequit, ut filii, filii non sint, nec genitoribus honorem Oxhibere debeant in iis, quae Cum religione , gi Dei cultu ulin pugnant. Hinc cum necessitas ista non sit, nisi ea suppositione, ut fu perires dicebamus, non laeditur Divina libertas, De 'Oluntas non ita necessitatur , ut injuria alitu

43쪽

ipsi inseratur ex eo , quod secundae tabulae praecepta indispensabi lilor esse dicantur , atque Voluntatem Divinam necessario amare bonum , repudiare malum ;cum possit semper ex bonis, quod magis lubet , eligere , ex malis etiam aliquid rationabili eaussa permittere. Neque igitur Deus ipse absoluta etc.

Expenditis an dari possit ignoratia inrisibilis

juris natura. f. 94. 'Animad: Ius naturale tripliciter spe

clari potest; Et primo quidem in suis principiis per

Se notis ; quae nimirum cuilibet rationis compoti obvia Per se sunt; ut haec : Bonum est amandum, malum

tu endum; Parenses honorandi: Quod tibi non sis aueri ne feceris ; etc. cetera hujusmodi , quae ex ipsis terminis notissima sunt, et adeo conkrmia , et quasi adaequata naturali inclinatione rationis ac voluntatis , ut tergiversationem nullam admittant. Hinc mortalium nullus , nisi pueri ante usum rationis ἱ homines cum c gnoscendi impedimentis nati, ut dementia ac surore ;homines adulti aut actu amentes , aut febri delirantes , aut auctu ebrii, Principia ista iuris naturalis, exterminorum perceptione, apprehendere nequeunt. Nullus adeo barbarus adest, qui si rationis usum haheat , non cognoscat, illud quod est necessario b Num esse amandum , malum aulem fugiendum , Deum esse colendum, parentes honorandos, nemini faciendum esse quod sibi quisque fieri non vult. Secundo spectat jus naturale in conclusionibus , quae licet per se clare minime sint, tamen in praedictis principiis Per-SFeue continentur , atque ex iis proxime deducuntur , ut: Non assumes c. g. nomen Dea in Nanum; non Occiaris , non moechaberis , non furtum facies, mendacium aut fatium testimonium adversis αδεο υι non dicra,

44쪽

et cetera Decalogi praecepta. Tertio tandem spectaturius naturale in remotioribus conclusionibus , quae sunt praecepta quaedam obscure admodum in dictis principiis , proximisque conclusionibus inclusa , quaeque ex iis nonnisi dissicili, ac longa ratiocinatione a sapientibus deduci queunt; uti sunt usura ; Matrimonii indissolubilitas, et alia complura, circa quae ipsi Ecclesiae Doctores , inter se invicem dissentiunt. Κ 95. Quod hic ergo examinandum suscipimus, Est, num hominum aliquis Sui compos, aliqua principia Legis naturae , prout supra descripsimus , insincibiliter ignorare possit 8 Grea quod variae sunt. Theologorum sententiae. S. 96. Existimant Theologorum non pauci, dari non posse Legis naturae invici bilem ignora itim, nec etiam quoad remotissimas consequutiones. Inter quos eminet erudissimus Praesbiter Ballerinius Veronensis in consutatione Epistolae Pauli Segneri Cap. V. , et in Epistola i. adversus A nonymum dissertatorem . Alii

putant quoad conclusiones nedum proximaS , sed etiam remolas tantum , nou Vero quoad Pr,ncipia generalia Legis naturae dari posse in aliquibus quorumdam ex iis praeceptis invincivilem ignorantiam. Vo-Tum communis sanientia est, dari posse in aliquibus hominibus invicibilem ignorationem quoad remolas ta tum conclusiones. Sed quoad prima principia, et prο-ximas eorum conclusiones neminem, qui Sit compos,

in vicibili ignorantia laborare posse substinent: cum

quibus Sit. -

45쪽

ntillus honi tim sui compos laborαre Potest invincia διά iuris naturae ignorantia , quoad Prima Mn

g. 97. Prob. I. Nam ut aliqui d invindibilitera quopiam Ignoretur , eiusmodi sit oportet, ut morali omni diligentia , atque inquisitione ad bibita , sive communibuS nostrae, vel gratiae auxiliis cognosci ab

eo , et deprehendi non possit. Atqui prima iuris

nOStrae principia adeo per se obvia cuilibet sunt, atque ex ipsis terminis clarissima ; sicut et proxi mae eorum concluSiones, quae nccessaria illatione Oxapsis deducuntur, vel adeo per se patentissimae Sunt, vel In iis ita perspicue contenta', ut mediocri cum diligentia adhibita possint ab unoquoque cognosci : nam etiam gentes nullis legalibus graeceptis imbutae , ut mi Apostolus ad nom. II. v. a 4. et I 5. naturae logum , generalia. illa Principia, proXimasque eorum conclusiones solo illo', quod signatum est super nos Dei lumine, agnoscunt; atque ObServant. En ejus verba, quae cilalo loco habentur: Ouum enim genteS , Puae tigem non habent , naruratifer ea , quae leos Sunt jaciunt, eiusmodi, legem non habentes, ipsi sibi sum lea. Uui Ostendunt O us legis scriptum in cordibus auιS , t I-onιum reddenω tuis conscientia Osorum, et ιnter se invisem cogitationibus iaccusavictus, aut est defendenίι s. Immo subjungit, Gentiles contra Legem naturae peccantes, dignos esse Inorte , inexcusabiles esse, ac perituros. Hinc S. Augustinus

Psal. ri 6.) u Nullus est; ait, qui faciat injuriami, alteri , nisi qui sibi fieri nolit e plenim in hoc trans. v greditur naturae legem, quam non sinitur ignora-

46쪽

n re, dum id facit, quod non vult pati. Et in et et .n Cons. cap. IV. surtum punit lex tua, domine, etn lex scripta in cordibus hominum , quoniam ne n ipsa delet iniquitas. Quis enim fur aequo animo furem patitur ῖ adeoque nulla est anima , quamvis per-Versa , quae tamen ita concludit ipse S. Doctor ex Apostoli verbis lib. 2. serm. Domini c. in Matth. cap. 9.

ratiocinari potest, in cujus conscientia non loquatur Deus. Nemo ergo sui compos intimam hanc supremilium inis ad singulorum conscientiam allocutionem, proprii animi testimonium, insitam cordibus nostrae Iegem invincibiliter ignorare potest, quoad Prima generalia principia, et proximas eorum conclusiones. 498. Prob. Secunda pars. Conclusiones remotio-Tra sunt praecepta quaedam admodum, Obscura , quae

nonnisi dissicili, ac longa ratiocinationum Serie a principiis , per se notis, et generalibus conclusionibus deducuntur , ut uSurae , ex gr. prohibitio, uxorum plu-xalitas , matrimonii indissolubilitas etc. , quae sine du-hio ignorantur ab homnibus indoctis, tardioris i genii , ac subinde ad longum discursum incapacibus, Consuetudine , atque aliorum exemplo praeoccupatis ;ab iis denique ignorantur , qui occasionibus carent, et opportunitatibus comparanda .illorum notitiae : adeoque ab istis saltem naturae Lex quoad particulares remotas conclusiones invincibiliter ignorari votest.

Deinde particulares istae, ac remotae ConcluSioneS, cum obscurae admodum in generalibus iuris naturalis principiis contineantur , etiam a Theologis quibusdam Ignorari ponunt, cum nonauna, eademque

sit apud ipsos illatio ex illis orta principiis. Atque hinc est, quod apud Theologos quosdam de aliquibus praeceptis minus , quam de aliis constet, quae ex naturalis legis principiis deducuntur , quia conclusio , quo magis a Principiis distat, eo minus est evi- deus, Sic e. g. α noe principio: quod tibi non m s ,

alteri ne jeceris, evidentissime quidem insertur: ergo

47쪽

falsum festimonium adrersus alterum proferri nora chel; non ita tamen evidentur eruitur: ergo , faia sum testimoniam Proferendam non est pro Promi et Ita tuenda. Item eX eodem principio sequitur evidenter, et immediate; ergo , non est furandum ; noctenim pari evidenda insertur ergo, Pecunia non eradanda ad usuram. Hinc quoque est, quod nonnulli Theologi dixerunt, aliquo in casu mentiri, ac foen rari licitum esse; quamvis haec duo , proserendum non esse mendacium , sive salsum testimonium , etiam ad vitam hominis conservandam , et dandam non eSSepecuniam ad usuram, tamquam praecepta legis natu-Yae aequaliter sint habenda , ac ea ex quibus ipsa descendunt. Tandem nonne praecipua Eeclesiae , et Scholarum lumina , Thomas scilicet, et nona ventura inimultis ad naturae legem pertinentibus inter se dissident ῖ ergo erravit alteruier. Agedum, erroresisti vincibiles ne fuerunt, an invincibilosy Si vincibiles atque, culpabiles; ergo graviter peccavit alteru- ter. Gravis enim culpa est, culpabiliter errorem circa Divina praecepta diacere. Cumque eorum neuter utilam ex iis opinionibus usqueSatile obitum retracta verit , in iis peccatis alteruter est; pdpoque aeternis suppliciis mancipatus; ac per consequens immerito in Sanctorum numerum relatus; quae cum impia , a surdissimaque sint consectaria ; dicendum errores illos sui uo invincibiles ; adeoque dicendum , posse naturae Legem , quoad remotas conclusiones invincibiliter ignorari ; et consequenter probatum manet, quod nullus hominum et .

f. 99 . Dic . a. Si Prima princῖpia Legis naturae, atque proximae, quae ex ipsis deducuntur conclusiones invincibiliter ignorari non possent, Deus ea in labi Iis lapideis non scripsisses; Atqui scripsit; Ergo eis. Ioo. n. Deus non ideo scribere secit in labulis lapideis prima Logis naturae principia , et pro Σimas , quae ex illis deducuntur Conclusiones, qui

48쪽

homines illa in vincibiliter ignorare poterant, sed ut

homines ad Legis naturae transgressionem tarnastroni eia secti , paenarum metu , coercerentur , et eXlerius quoque audirent, quod interius legere nolebant. α ΗΟ-

n r. q e 3. , ab initio creationis:suae lex naturann indita fuit sine scripto; quia tamen scri plura COT-Μ dis interior propter peccatum erat obnubilata , et v homo, qui fuerat spirituali mente praeditus, esseclus

i erat sensibilis , et carnalis , opportunum erat, utn exterius legeret, et audiret per sensus corpori S ean per quae posset ita rectitudinem justitiae regulari. n Et ideo explicat; o , et distinctio mandatorum D n calogi spectabat ad Legem Scriptam, quamvis ob v bligatio spectaret ad legem inditam , scilicet natu

f. IOI. Blaes. 2. Concupiscentia tum UXoris, tum rei alienae , sicuti furtum , et homicidium prima-xiis naturae legibus adversantur ; suntque conclusi

nes , quae cX generalibus iuris naturae principiis proxime deducuntur Atqui de sacto ignoratum est, haec esse mala , antequam Lex Scripta promulgaretur; Ergo dari potest ignorantia invicibilis etc. Prob. min. Ap Stolus ad Romanos scribens de seipso dicit Cap: sit: V. 7- Peccatum non cognovi, nisi per Legem; Nam concusesecentiam resciebam , nisi Lex diceret: Non

concVisces. Ergo antequam Lex scripta daretur , nesciebat Apostolus , concupiscetitiam eSse peccatum.

q. IO2. Ι . exprica nclo Apostoli verba. Laudato in loco Apostolus citatus, ait S. Bonaventura, ut is supra ) loquitur in persona hominis earnalis , autn certe hoc dicit' quia, etsi alioquo modo nosset pern Legem naturae in generali, non tamen in Specialin cognoscebat, nisi per Legem scriptam; unde ipseu met idem dicit, quod per Legem est cognitio pec-,i cali , propterea ex verbo illo non habetur , quod ii obligatio hujusmodi mandatorum ortum habeat a

49쪽

n Loge scripta , sed solum quod ipsius obligationisin explicatio in lege illa sit facta.

De Lege Diadia posse a. f.'Io3. Ammad. Legis positivae nomen duplἰcἰ-

ter sumi potest collectise nempe, et communiscr. Sum-Plum communiter signiscat quamlibet peculiarem Legem , juxta datam legis definitionem *. 64. , talis

est lex non occidendi, non furandi etc. Sumplum Veroces αιτε, collectionem signi stat plurium particula-Tium Legum, quae, ab uno Legislatore suis subditis constituta est, et hoc sensu Legis Dei positivae nomen usurpamus; Itaque. - J Oέ- L V. I. Lea Lirina posse a est, commS , Seu Purrum partιcularium DSum aggrega-ίιο , a Deo lιhere iacta, homini dasa , pro scribens Purd agendum ab eo'sis, et et omittendum, ut finem iam Smerniaturalem Ute consequatur. Eaque duplex est; Vetus nempe, et Nom.

f. IOS. Def. 2. Lea Vetus' i , de qua solum

In praesenti capite agimus , est illa quae Moysi seriamum data futi, et a Moyse Israelusco Populo ad servandum prose ita , et inculcata. f. ro 6. Schol: Quaeri solet hic , an ante Le-R In Q 'βολοῖ m P0' Adami lapsum, aliqua extit xii Divina Lex positiva. Alii assirmant, negant alii. Verum ambo conciliari posse existimo. Et quidem , SI Legis nomen sumitur commvniter f. Iob. , cet- um eSt, ante Legem Mosaicam, post Adami lapsum nonnullas positivas Dei Leges extitisse. Nam LeXeΣ- . Alias Lex Moysis; Tex Vereris Tes pruenti, vel

αex simpliciter.

50쪽

titit de remedio peccati originalis; Lex de secernendis animalibus mundis ab immundis pro usu sacrificiorum ; Lux de non comendenda carne cum Sanguine, ot Lex Circumcisionis. Si vero sumitur collective, uti

Lex Mosaica f. io S. ) , indubium est nullam tune

huiusmodi Legem extitisse.:Unde status ille a lapsu Adami usque ad Legem Moysi datam, status Legis naturae vulgo appellatur; et Patres, atque Theologi

Legem Divinam positivam dividentes , in Vetierem , et Noxam dispescunt. Quid porro de Veteri Lege ducendum Dissidium est inter auctores. g. Io . Velerem Legem: non bonam, sed malam

suisse impie blasphemarunt Cajani, Marcionitae , Manichaei , et alii non pauci trium priorum saeculorum idque duplici de causa , et quia nempe ut opina-hantur non a Deo bono , et Patre Domini nostri Jesu Curisti, sed a malo principio, uno de princi

pibus tenebrarum data fuit, et quia Draecepta non bona hominibus observanda proponit. Catholici, eam et bonam, et a Deo hono latam fatentur, discrepant vero quoad aliqua, quae eius promulgationem , et obligationem respiciunt. Irenaeus, Iustinus , Athanasius aliique antiqui Patres , qui ante S. Augustini tem ora vixerunt, Opinati sunt, veterem Legem a ' erbo Divino , sub humana sorma apparente , Moysi datam sui se. Omnes fere alii, post S. Augustinum, tenent Musen eamj, Angelorum ministerio, accepisse. Putant alii, Legem veterem omnes omnino liomines Ob Iitasse ; tuentur alii earn non obligasse , nisi solos

Israelitas. Quid sequendum sit, ex subjectis prop0sitionibus , patebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION