Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

multiplex in demonstrationibus, quem ostendimus suis locis. Duo autem p. 3 . fefert praejudicia : auod commuηiter funonant homines ,

omnes res natumles, ut Vsos,prostersinem agere, id quod fatendum omnino est, idque oritur ex eo, quia omnibus rebus appetitum aliquem adeoque cognitionem attribuunt, atque ita non latis distinguunt inter rem cogitantem & eXtensiam , a quo tamen vitio nec ipse plane est immunis ; non quidem, quod omnibus rebus appetitum adeoque cogitationem attribuat, sed quod rebus cogitantibus auferendo Liberum Arbitrium,non minus eas ad unum intrinsecus determinatas Concipiat, ac res extensas, quod & ex antecedentibus jam est manifestum oc ex sequentibus plenius adhuc patebit. Alterum est. Huod ipsum

Deum omnia ad cenum aliquem finem iurigeresaluant, eo quo dicant , Deum omnia proprer bominem,hominem autem,ut i um coleret, in quo vera

mixta sunt selsis, quae ut detegamus observemus, Spinoram ipsum p. 3 6. agnoscere , quod distinguant Theologi re Memph ci imer finem indigenιias assimilationis. Per hanc autem distinctionem volunt, Deo non competere finem indigentiae, non Deum indiguisse rebus istis, adeoque Deo non eodem sensu competere finem, quo homines propter finem agunt, sui nimirum commodi cause, sed iantum ex su- pei abundantia suae bonitatis & summae perfectionis voluisse Deum sibi hominem assimilare, sicque voluisse ut homo se glorificaret, &1uam sapientiam, potentiam, bonitatem, justitiam, misericordiam in aeternum laudaret; quoniam autem ad hoc Certa quaedam media inserviunt, hoc autem est ultimum illud, quod homo per ista media consequitur, non male Theologi illud ultimum nomine finis designant, quamvis in eo sit maxima disserentia, quod homo finem spectet tanquam aliquod sui commodum, non ita Deus. Sed vir ille Deum cum mundo confundens, quod in superioribus est obtervaiatum, illum concipit tanquam rem aliquam brutam intellectu &voluntate destitutam, id enim expresse docentem ipsum superius vidimus adeoque non intelligentem , non volentem, nulla sapieniatia nulla scientia pmditum, quamvis in eo iterum sibi contradicat. quod tamen cogitationem Deo assignet. Unde in nostro Commentario de Deo demonstrabimus, Intellessiim & Uoluntatem Deo non poste detrahi vel denegari, adeoque Deum sic agentem esse concipiendum , uti ipsum Scriptura revera concipit & describit. Dein neogamus Theologos vel Metapbysicos statuere, Deum omnia fecisse

102쪽

propter hominem, eo sensu, ac si homo a Deo fuerit consideratus tanquam finis rerum omnium & singularum, quae sunt in coelo & in terra, adeoque omnes Creaturae tantum ideo fuerint factae, ut homini inservirent, etiam illae, quas homo nullus unquam cognovit vel cogniturus est,& quae propterea nullo plane modo unquam inservient homini ulli. Sed sequamur Spinoetam pergentem p. 34. Tria sibi proponit insequentibus tractanda : Prιmo querendam causam, cur pleraque hoc in praejudicio acquiescant omnes natura adeo propensi sime ad idem amplectendum. . Dem ejusdem falsitatem se osensurum, es tandem quomodo ex

hoe orta, μι praejussicia de bono &malo, merito & peccato, laude ec vituperio, ordine & confusione, pulchritudine & deformitate, σ de atiis huju/generis. Primum sic facit, ut pro fundamento capiat id, quod pud omnes homines debet esse in confesso ; nempe hoc, quod omnes

omines rerum causarum gnari nascantur, σ quod omnes homines appetiarum habeant suum utile quarendι, cujus reι Iunt conscii. Quod dissileri utique nolimus, sed inde tamen nondum sequitur omne illud quod inde deducit. Hinc primo dicit isqui quod homines se liberos esse opinenis tur, quandoquιdemsuarum Politionumsuique anetitus seunt conscii, re de causis, a quibus disponuntur ad appetendum re Polendum, quia earum sunt ignari, ne per stomnium cogitant. Habet igitur illam opinionem pro falsa, quod homines opinentur se liberos est; quod si ita intelligit, quatenus opinentur se esse indifferentes, se non determinari a Deo in suis volitionibus recte rejicit ε, si vero putet, homines a causis etiam externis & naturalibus ac corporeis semper& in omnibus suis actionibus determinari, id demonitare melius debuisset, quam fecit, uti in superioribus vidimus. Homines se liberos esse opitiantur, hoc est . . se non invitos agere, se agere volentes, sive se facere quae volunt, quia istius rei sunt intime conscii, cisi sciant, se in singulis suis voli. tionibus dependere a Deo & ab ipso determinari, imo has ipsas volitiones a Deo essici & produci. Sed nos de hoc plenius egimus ad Defin VII. Secundo hinc stequitur juxta Spinoram , homines omnia propter finem ageret, Pidelicet propter utile , quod anNun 3 undessae, ut semper rerum peractarum causas sinales tantum scire experant,iab, i in audis'int, quiescant nimirum quia nusiam causam habent uise

rius dubitandi. Quod in sequentibus plenius deducit dc declarat exemplis, in quo non habebit nos multum refragantes, quanium

103쪽

Rttinet ad illa, quae in communi sic dicuntur ab ipse. Hoc vero non possiimus probare, quod inter errores reputet Deum hae, qua homi-mbtu instrviunt, in eorum usum pararisse. Quamvis non mirum videri debeat nobis, trunc hominem sic opinari. Nullam in Deo curam erga homines agnostit, nullam voluntatem, nullum decretum. Qui vero agnoscit Deum omniscium, omnium rerum curam habemtem, is ea quae hom in i sunt utilia sentit etiam ut talia a Deo cognita es e& sic decreta & ordinata; nullo ergo modo hoc pro errore erat reputandum. Sed inquit p. 3 s. s nolo enim omnes minutias hic

eXaminare.) Cum inter ιοι natura commoda non muta reperire debuerim incommoda, statuerunt hacpropterea evenire, quod git irati essent ob injurias sibi ab hominibus facta3, si e ob peccam insuo cultu commissa, oe quamvis experientia Uenderet, commoda a que incommoda piis aeque ae impiis

promisiue evenire , non ivio ab inveremto praejudicio destitisse, sed pro cεν- rostat irasse, Deorumjudicia hominum captum longi me si enure. Sic sub persona Ethni Corum voluit perstringere sententiam Christianorum, qui docent, si homo non peccasset vel nulla futura fuisse naturae incommoda, vel Deum res ita fuisse gubernaturum, ut nulla homini nocerent; quod prosecto non potest absurdum videri ei, qui Deum non ut rem brutam sed ut ens summa sapientia,scientia& prudentia decorum concipiunt. Porro qui Deum infinitam sapientiam

cogitant habere, etsi videant commoda atque incommoda piis aque ac impiis promisiue erenire, cum praeterea noverint nemioem ideo esse

pium, quin sibi conscius sit variarum infirmitatum, non mirantur, quod in hac vita idem sit eventus, quum haec incommoda illis inserviant ad ducendum eos ad Deum, & ad expurgationem peccati &humiliatiotina carnis, sintque castigationes quaedam a Deo benigno Patre suis immissae, ne cum impio mundo damnentur ac pereant , in impiis vero sint init ia assiictionum & poenarum, quarum cumulum sentient post hanc vitam. Simul quoque agnoscunt, Deum qui sit infinitus suo finito captu non posse comprehendi , sicque illum multa posse agere sapientissime, quorum tamen rationes illi non intelligant. Secundum aggreditur p. a 6. & ostendendum sibi proponit, vaturam sinem nultam sibi praefixum babere, cs omnes causu sinales nihil nisi humana ecte flamenta, quod si intelligit de rebus naturalibus, uti supra locutus cst, opposke ad res intelligentes, quales sunt homines,

104쪽

adeoque de rebus materialibus & brutis pro vero est habendum. Sed cum ad Deum ipsum hoc quoque in sequentibus videtur extendere velle, videamus, quid possit tuis ratiociniis evincere. Putat resutationem hujus erroris jam patere ex Prop. 6. Corosiario Proposiιω-nis 3 1. Sed illa Propositio XVI. eo sensu, quo ab ipso est prolata, falsitatis est convicta, ut & Corollarium utrumque Prop. XXXII.

N eque vero negari debet, omnia Natura aeterna quadam necessitate procedere , etsi Deus agat propter finem, nam in ipsis illis decretis Dei est necessitas, uti in Commentario de Deo ostensum. Dicit , bane

desine doctrinam naturam omnino evertere. Nam id quod repem causa es, tit e fectum considerat, re contra. Deinde id, quod natura prius es , facit

posteritu, quae perse manifesta dicit. Verum quid periculi est, si res una eademque diverso respectu possit dici causa, alio effectus, alia ratione prior , alia posterior. Quid absurdi est, si dicas, inhabita. . tionem domus esse finem ejus, qui eX strui jubet domum, adeoque sic causam omnium mediorum, quorum respectu, quatenus illa domus per ista media conficitur, media illa sunt domus ejusdem causa pSic, ut de Deo loquamur, quid absurdi est si dicas celebrationem& glorificationem misericordiae divi irae in mente Dei spectatam , esie causam missionis Christi, vocationis salutaris electorum, eorundem que salvationis, fluorum omnium alio sensu haec Dςi celebratio &glorificatio est est ectum. Dicit praeterea, hanc de fine doctrinam id quodsupremum reperfectissimum est, reddere imperfectissimum , quod sic

probat. Nam, inquit, ut ex Propositionibus 2 I , 22, 23, constat,

illi osse Iusperfectissimus est, quia Deo immediateproducitur, re quo ala quid pluribus causis intermediis indiget, ut producatur , eo imperfemus est. At si res, quae immediate a Deo producta sunt, ea de cans facta essent, ut Deuι finem assequeretur suum, tum necessario ultimae, quarum de causa priores facta sunt , omnium praefantissimae essent. Verum enim vero in propositionibus illis, quae partim falsae, partim obscurae sunt, parum habere potest fundamenti. Nos putamus, omnem effectum immediate hactenus a Deo produci, quatenus omnis illa realitas, quam habet, a Deo plane pendet 3 adeoque sive causae secundae interveniant, sive non, nihil videmus obstare, quo minus Deus possit aequalem, sive eandem realitatem effectis concedere. Hic tamen linenter falcmur, nos in inquirendis finibus Dei sapere debere ad sobrietatem. Non ita audaces debemus esse, ut in rebus

105쪽

naturalibus debeamus rimari fines Dei, cum frustraneus hic procul dubio sit futurus labor, adeoque non a finibus , sed a causis rerum naturalium est argumentandum; sed illud non eo usque est trahendum, ut dicamus, Deum non posse quaedam spectare tanquam fines, ad quae alia tanquam media dirigat & ordinet, uti hic conatur evincere Spinora, neque negandi sunt fines Dei, quos revelavit Scriptura. Non dissitemur igitur perperam aFere eos, qui in rebus

naturalibus inquirendis argumenta sumunt a finibus, qua ratione ad scientiam earum , certum est, illos nunquam esse perventuros,

quod jam olim a Cartesio observatum fuit. Sed & perperam agit Spinoeta, quando p. 3 7. sic absolute dicit,eos, qui ad Dei voluntatem confugiunι ad as um ignorantia confugere. Si hoc enim ita intelligat, ut nunquam Dei voluntas, vel ut ipse, quamvis perperam loquitur, Dei natura, sit causia rei dicenda, Deus nullius rei eέt causa immediata, quod pugnat contra ejus hypotheses. Tandem progreditur . ad tertium, quod proposuerat sibi p. 3 . & conatur ostendere, illud praejudicium, quodomnia flant propter hominem, esse causam provindiciorum aliorum ; quae dicit, de bono'malo, merito σPeccato, --dine/confusione, pulchritudιne re deformitate.c. Sic ille p. 3 7. Poss- qu.am bomines Hrpersuaserunt. Omnia, qua fiunt, propteri os fleri, id in unaquaque repracipuum judeare debuerunt, quod ipsis utilissimum, σilla omnia praestantissima aestimare, a quibus optime sciebantur. Unde

has formare debuerunt notiones, quibu/ rerum naturas explicarent, scilicet,

bonum, malum, ordinem, confusionem, calidum, frigidum, pulchritudinem dc deformitatem : Eι quia se liberos existimant, inde hanotiones orta Funt, huicet, Iaus'vituperium, peccatum & meritum,

Sed επι infra,postquam de natura humana egero, ιEas autem hic breviter ex inplicabo. Nos vero vestigia ejus stricte sequemur, ad quaslibet suo in loco ipsi responsuri. Nempe id omne, ita pergit, quod ad Paletudinem

re Dei cultum conducit, bonum ; quod autem iis conrrarium es , malum vocaPerunt. Et quia Π, qui rerum naturam non intel unt, nihil de rebάου 'mant; sed res tantummodo imaginantur, imaginationem pro intel- Detu capiunt, ideo ordinem in rebin essesrmiter credunι, rerum, suaeque natura ignari. Nam cum ita sunt distosita, us cum nobis persensim repraesten -δantur, easfacile ima tinari, G consequenter earum facile recordari possimus , easdem bene ordinatas 3 si vero contra, i as male ordinat M He con-

fAgar esse dicimus. Et quoniam nobis ea era caterisgratasium, qua facio

imam

106쪽

imaginari possumus, ideo bomines ordinem confusionistraeferunt; quasi ordo alluid in natura praιer restectum ad nostram ιmaginationem esset deuntisque Deum omnia ordine era se, ct hoc modo Usi nescrenses Deo imaginasi nem ιribuunt; nisi velio forte , Oeum , humana imaginatιoni ρνου dentem res omnes eo disposuisse modo, quo i ac facil2me imaginari possent ἀ nee moνam D in iis injiciet , quod in ιta reperiantur, qua imamnationem nostram longe superant, cν prurima, qua imam propter esus ιmbecillitatem, confundunt. Sed de haere satis. Nos non dissitemur, bonum dc malum sic sumi, ut designent respectum ad nostrum commodum vel incommodum 3 verum negamus, hanc notionem aliquod inserre praejudicium , quod si verum laret, ostendendum hic fuisset,

non esse conveniens, ut nos tales notiones irmemus Fatemur libenter, istas notiones esse plane respectivas & naturam rerum non

explicare, sed jam supposita cognitione naturae rerum absolutae nihil videtur impedire,quo minus illas sub illo reiectu quoque conis sideremus. Deum quoa attinet fatemur nihil ipsi bonum esse, hoc est, nihil esse quod ipsi commodum, utilitatem , persectionem conferre possit, adeoque per cultum ipsius nihil quicquam illi accedere

potest. Deus est x in i, summe perfectus, nostra ope non indiget, ted hoc ipsum revera est bonum nostrum, quando Deum Colimus. Omnino ergo bonum Omne relate ad nos, vel etiam generatim reliis te ad quasvis creaturas est sumendum. Omne bonum est respecti vuln& relativum ad illud, cui dicitur bonum. Sed nego, istam notionem esse ex eo ortam, quod omnia sint pro re homnem. Bonum est

ejusmodi persectio, quae rem, cui conceditur, exornat, & prae aliis in suo genere magis persectum reddit. Bonum est menti,ut scientia & cognitione sit praedita, ut de rebus quam plurimis recta formet judicia quae cum clara & distincta perceptione tint conjuncta; bonum est eidem, ut amet & voluntate sibi jungat rem summe persectam, Deum Optimum Maximum, eo delectetur & magis magisque cum eo uniri cupiat. Sic vero Deum colit, sic ejus voluntati obsequitur,sio facit ea, ad quae lege divina est obstricta & obligata. Hoc honum est menti, non Deo; hinc ipse mens commodum, persectionem Sc ornamentum capit. Malum e contrario est menti, si scientia istiusmodi sit destituta , si laboret multarum rerum ignora a tia, malum est menti si erroribus sit insecta, vel multis dubiis inovoluta, si amore seratur erga lutum, erga mundum, si jungat se M volun-

107쪽

voluntate cum creaturis, eas concupiscat, iis delectetur ὀc gaudeat, totaque illis sit inneaea. Bonum est corpori humano si sit commodum animae habitaculum, si inserviat ulibus ipsius, si promtum sit organum ad implenda ejusjusia, adeoque si robore dc valetudine sit praeditum. Has notiones, has cogitationes etiam habere potest is, qui non statuit, omnia absolute laeta esse propter hominem 3 non enim inter se invicem ullo firmo nexu cohaerent. Nec video, quomodo notio ordinis 8c confusionis magis dependeat ex imaginatione, quam notio boni & mali ex eo, quod omnia propter hominem sint facta. An ergo non possumus ordinem Concipere in rebus, quas pure intelligimus Z An in rebus intellectualibus non est prius & posterius

An in demonstrationibus mathematicis non alia priora sunt posterioribus p an non posteriora ex prioribus deducuntur & fluunt 8 an non in ipsis etiam rebus materialibus Circa quas versatur imaginatio, oris do quid prius est memoria 3 nam propterea earum facile recordari possumus, quia bene sunt ordinatae, non vero quiafacile possumus earsmaginari, adeoque illarum rerum recordari, ideo aecimus bene ordinatat,

ut Spinoeta loqui amat : Conceptus istius viri valde fuerunt intricati , qui tamen aliorum conceptus & notiones reformare audet. Cum autem, ut ostensum, ordo etiam habeat locum in iis, qua solum intellectu capiuntur, & ordo potius inserviat Commodae ima-pinationi lcmemoriae rerum materialium, vel etiam absolute meia moriar quarumvis rerum, non est, quod notionem pulchri vel ejus,

quod nobis est gratum, 'derivemus ex iis, quae facile possumus imaginari, quasi tantum in imaginationis o cctis habeant locum ι pulchra enim etiam possunt dici ea, quae grata sunt menti, & in quibus plures mens reperit persectiones,etsi tantum sint intelligibilia. Quod si tamen pulchritudinis vox usurpetur de rebus corporeis, fateor, eam sensum habere relativum vel ad paucorum hominum oculos, ut paucis videantur pulchra, quae ab aliis aestimantur deformia, vel ad plurium, ut communi consensu pulchra judicent quaedam. Nec improbo, quae habet ep. LVIII. p. 17 I. Pulchritudo non tam objecti,

quod conspicitur, est qualitas quam in eo, qui conseicit, essectin. O nostii oculi essenι vel longiores, vel breviores, aut nostrum aliter se haberer rem-Feramentum , ea, quae pulchra, deformia, ea vero quae nunc deformia pulchra nobis apparerent. Pulcberrima manus, per microscopium conspecta teriaribilis apparebit. Euadram procul visa, tulchra, σ e propisPo conspecta

108쪽

defoνmia sunt: Adeo uι res in se pectata vel ad Deum relata, nec pulchνa, nec deformes sint. Non ergo potest haec esse causa, quare homines ordinem confusioni praeferant, quia ea pra cateris grata Iunt, quae facile im

ginamur , sed quia ordo servit ad distinctos formandos conceptus, qui non possunt non menti esse grati & accepti, quum ad suam perfectionem faciant quam maxime, ordo vero in natura non quidem est aliquid praeter respectum rerum inter se invicem, quo fit ut aliae ut priores, aliae ut posteriores considerentur, sed est tamen aliquid praIer respectum ad nostram imaginationem. Nec sequitur, quod qui

dicunt, Deum omnia ordine creasse , Deo nementes imaginationem tribuant,

cum ordo etiam in iis, quae intelliguntur tantum , locum habere queat. Quod si vero ordo in solam cadit imaginationem cum ipse SpinoZa in antecedentibus videatur asseruisse , aliqua immediate alia mediate a Deo esse producta, utique illa, quae immediate creavit, Concipit ut priora, reliqua ut posteriora, sicque ipse fateri debet, Deum ordinem observasse, unde & ipse Deo nesciens imaginationem tribuisse est censendus. Sic & nos satis ad haec videmur respondisse, nec operae pretium videtur, ut in reliquis simus prolixi' Quae sequuntur p. 38 & 39. non magni sunt momenti. Quid pulchrum dicatur, quid deforme, jam ex antecedentibus potest esse manifestum. Neque video, quid ad pulchritudinem rei faciat,simo

rus , quem nervi ab ol ectis per oculos repraesenIatis valetudini conducat, o

ad deformitatem si motussit contrarius: Nec enim puto, quod objecta pulchra vel deformia quicquam faciant ad sanitatem. De Caetero facile concedo in communi sermone objecta denominari a relatione adsensius, & sic dici odor fera , faetida , dulcia aut amara, sapida aut in in Apida dura aut mollia , aspera aut lavia dic. quod si fiat de objectis, quae revera sensus nostros assciunt, habet suam veritatem: Sed fateor in eo a vulgo peccari, si transferant vel ad ea, quae sensibus non obversantur , vel si etiam iis sensum tribuant, quibus revera non Convenit ut, si Deam quis concipiat harmonia delectari. Sed exinde nihil aliud potest evinci, quam a vulgo non intelligi rerum naturas& essentias, sed eas tantum considerari ut relatas ad sensus, sed propterea non erat absurda illa sententia dc Deo, quam tradidit Spino-Za . e ccogitanda , Cum remedium erroribus vulgaribus a Cai iesio lassiciens fuerit exhibitum. Probamus interea, quae habet in fine appendicis: Rerum Perfectionem ex sola rerum natura polentia esse aestia

109쪽

mandam, nec ideo res magis aut minus perfectas esse, propterea quod hominum sensum delectant vel ossendunt , quod humana natura conducum, pel quod eidem repugnant. Quod etiam respondet tu, qui quarum : Cur Deus omnes homines non ita creavit, ut solo rationis ductagubernarenture nempe , quia ei non defuit materia ad omnia , ex summo nimirum ad insimum perfectionis gradum erranda, non improbamus si dextre intelligatur , quamviS alteram ejus locutionem Propos. XVI. fundatam, quam superius refutavimus, non approbemus. Atque ita vidimus I. Partis demonstrationes,quas valde imbecillibus sundamentis deprehendimus nixas, quibus cum magnam Partem nitatur Pars II. facile illa vel sponte sua corruet. Quia tamen particularia quaedam & specialia in iis sunt, quae partiCulares nostras merentur observationes, illam quoque in tequentibuS aggredimur ex minandam.

110쪽

PARTIS SECUNDAE

ET HIC AE

EXAMEN.

In qua dicit SpinoZa p. V. Se easolummodo explicaturum, quanos ad mentis humana , o quesumma beatitudinis cognitionem quasimanu ducerepossunt. Nos ea ergo examinemus & expendamus.

EXAMEN DEFINITIONUM

Per torpus intelligo modum, qui Dei essentiam, quatenm ut res emtensa consideratur , certo se determinato modo exprimit. Vide Corol. Prop. as. P. I. in Corollarium cum salsissimum esse ostenderimus haec ejus definitio plane evancscit& stagilissimum

erit fundamentum omnium eorum, quae in sequentibus super ea exstruentur. Ne nunc dicamus, definitionem, cui tanquam fundamento debeat inniti natura rerum, non debere esse ex earum genere, qua ιantum ad examinandum proponuntur, sive, qua explicant rem, prout a nobis concipitur, NI concipipotes, qualem hanc suam esse modus loquendi plane inseri, de eo enim ab initio jam egiamus. Hoc tantum adhuc observamus, ne quidem istam definitio. 1nem posse haberi in earum genere, qua rem explican prost concipiρ Diuiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION