Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

DEFINIT. PAR T. II. 93

ta possit concipi sine relatione ad objectum , ut ne quidem sine ea possit esse idea : quin imo ex vi vocis adaequata debet intelligi id , ad quod refertur, Eccui adaequatur. Quilibet etiam per illam vocem intelligit talem ideam; quae plane in omnibus ipsi objecto adaeque tur , sive, quae ipsum objectum plene & persecte exhauriat, ut nihil sit plus minusve in objecto quam est in id ea. Nec intelligi potest,

quaenam sint ideae proprietates intrinsecae, nisi eae, quae sunt cogitationis, quatenus est cogitatio, quas tamen non declarat Auctor.

Tantum dicit : Intrinsecas se aecere, ut illam secludat, qua extrinsecas, nempe convenient m idea eum suo tri.uo, quod tamen in antecedentibus jam secluserat, eo ipso quo dixerat, se eam considerare sine relatione ad objectum, ut sic tautologica admodum videatur ista definitio. Etiam non capio, quaenam sint denominationes in intrinsecae, cum omnes denominationes, eo ipso quo tales extrinsecae

videantur dicendae. Sed mentem hujus definitionis intelligere possumus ex demonstratione Prop. II. V. ubi docet, ideam veram esse ideam adaequatam 3 idea autem vera est clara & distincta, prout possumus intelligere ex iis, quae habet Spinoga de Emendatione Intellectus p. 3 76. haec autem clara distincta ipsi propterea appellatur adaequata, quia mens in ea notum ab ignoto distinguit.

Ita p. 379. inquit : Simplices idea quicquid a firmationis continenI earum adaequar conceptum, nec ultra se extendit. Adjiciamus ea quae legimus initio epist. LXIV.p. s8 9 .DIer ideam veram re adaequatam nudam aliam infrentiam agno fio , quam quod nomen veri resticiat tantummodo conpe nrenIiam idea eum suo ideato; Nomen adaequati autem naturam idea in se ipsa, ita ut revera nulla desur disserentia inter ideam veram re adaequatam praeter relationem iliam extrinseam. Jam atatem ut scirepossim, ex qua rei idea ex multis omnessubjectiproprietatespos λι deduci, unicum tanIum observo, ut ea rei idea, sive desinitio causam e cientem exprimat. Iis autem quae porro subjungit innuit, eam se intelligere ideam, quae rei essentiam exprimit. Verum enim vero quid opus erat tot ambagibus,&quidni potius illam ideam appellavit claram & distinctam, quae essentiam rei exprimit , idque explicavit exemplis p. 189. ad ductis. PRO in

112쪽

Duratio es indefinita expendi continuatis. HAnc definitionem sic explicat ut dicat, se eam indefinitam appeniare, quia per ipsam rei existentu naturam determinari nequaquam potest, neque etiam a causa e ciente, qua filo rei existentiam ponis, non autem tol D. Uerum enim vero cum vocabulum rei ita late accipiat, ut etiam comprehcndat modos, cujusmodi juxta ipsum sunt omnia, quae a Deo sunt producta, & certum sit, multas creaturas esse desinere, saltem multos modos esse desinere; Ergo necessarium est,ut determinentur vel per rei naturam vel per causam essicientem. Nec absonum videri de ciet, aliquid esse desinere per cessationem causae eLficientis vel etiam naturam rei.

D E F I N I Τ Ι Ο VI. Per realitatem se perfectionem idem intelligo.

HUic non contradico.

Per ressingulares intelligo res, qua finita sunt se determinatam habeni exsemiam. Eul si plura individuam una actione ita conis eurrant , ut omnia smul unius esse Iud sint causa, eadem omnia

eatenus, ut unam remsingularem, confidero. Haec definitio excludit Deum, ut nequeat haberi pro re singulari, cum tamen per suam infinitam essentiam quam maxime distinguatur a quavis alia re. Ideoque non possum istam definitionem siter admittere, quam prout spectat res creatas.

113쪽

EXAMEN AXIO MATUM.

Hominis essentia non involvit necesariam existentiam, hoc es, ex natura ordine tam fieri potes, ut hic o ille homo existat, aquam ut non exsat. rizeu Moma ipsum idi se consideratum verum est, sed explicatio adjecta essicit , ut hoc sensu nequeat admitti, saltem juxta hypothesii, Spinoetae. Si enim hoc sensu verum sit istud axioma , hominis existentia plane erit contingens , quod cum Prop. 29. Partis I. plane pugnat.

Homo coottas. Hoc axioma libenter admittimuS.

Modi cogitandi, ut amor, cupiditu, vel quicunque nomine asperis animi insigniuntur, non dantur, nis in eodem indi duo detur idea rei amatae, desiderata Sc. in idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus. Hoc axioma, quoad primam partem, est extra omne dubium: Posteriorem partem quod attinet, vera est illa de ideis quibusdam, non de omnibus quae enim valde clare & distincte menti omeruntur saepe non possunt esse sine aliquo alio cogitandi modor Sic idea Dei clara di distincta non potest esse sine assirmatione , sine

amore &C.

114쪽

Nulliu res singulares praeter corpora S cogitandi modos, fendimus, nec percipimuri Istud est verum quoad primam partem, non quoad posteriorem , Deum enim quoque percipimus, qui res est quam maxime singu

laris.

EXAMEN PROPOSITIONUM.

PROPOSITIO I.

Cogitatis attributum Dei es , Ανe Deus es res cogitans. Stam Propositionem libenter admitto, sed ex alio plane fundamento, quam illo, cui ipsam superstruit Spinoχa. Nititur illa Corollario Prop. et s. Part. I. quod falsissimum esse supra observavimus. In Scholio tamen meliorem habet demonstrationem, nimirum, quodnos 'sumus ens cogitans inis si tum concipere. Nam quo plura ens cogitans Potes cogitare, eo Hus rea. titatis' perfectionis idem continere concipimus σc.quae vide apud Autorirem; qui tamen etiam hic non potest, quin suas intermisceat hypothesis, ut, quando Deum concipit tanquam Εns, quod habet infinita attributa quae concipit tanquam realiter a se invicem differentia.

PROPOSITIO II.

Extensio attributum Dei es, He, Deus est res extensa. FAlsissima est ista Propositio, & demonstratio, similis priori nitens

Prop. 2 s. corollario , quod falsissimum eme ostendimus. Sedec superius ad definit. VI. Partis I. ea de re egi, hic tantum addo, nullo modo possie extensionem cadere in Deum, nec possie extensionem pro attributo divino haberi. Dicit SpinoZa de intellectus emendatione p. 3 74. Postquam novimus naturam anima, nonpossumusfingere, eam esse quadratam, quamvis omnia perbis pos in effari , similiter p. 377. Postq am novi naturam circuli ac etiam quadrati jam non possem ea duo Diuitiaco by Goral

115쪽

duo componere s circulum facere quadratum. Ita & ego hic dico: Polt. quam novi naturam Dei & naturam extensionis, non possum dicere Deum extensum. In Natura Dei necessario concipio absolutam dc summam perfectionem, eamque in quovis ejus attributo necessario Contemplor , adeoque comparationem instituendo attributorum divinorum inter se invicem, nullum reperio, quod majorem perfectionem habeat altero. Certum autem est, me in extensione reperire minorem longe persectionem, quam est in cogitatione. Cogitatio est actus, quem anima in se ipsa format, idque vel ex se ipsa, quando se non sentis a corpore ad illum impelli, vel saltem in se ipsa, quando ad eum corpore impellitur. Nec enim istam in anima perceptionem sive cogitationem corpus format virtute propria, sed animam impellit, ut id faciat, quando autem id facit anima intra se ejus quoque sibi conscia est, at extensio meram dependentiam aliun de infert & passive se habet: Haec autem est minor persectio, quam quae reperitur in actu, qui sic quasi in seipsum replicatur, quatenus conscientiam habet. Major autem haec procul dubio est persectio, quam ea, quae in extensione reperitur. Non igitur potest extensio

esse Dei attribuIum. Distinguit Spinoeta p. 12 s. id , quod in suo genere in determinatum & perfectiam est, ab eo, quod absolute indeterminatum & persemim est: Atqui extensio non est absolute indeterminata & persecta, si enim talis foret sua sussicientia existeret;

haec vero sussicientia in extensione non reperitur. Praeterea statuit SpinoZa Deum esse ens simplex non vero ex partibus Compositum rAtqui hoc dici non potest de extensione: Omnem enim extensionem superius demonstravimus esse divisibilem in partes. Quoniam autem Deus est ens simplex, omnia ejus attributa erunt ipse Deus. Dei omni scientia est ipse Deus, & sic de aliis. Quis vero dixerit, extensionem esse Deum, quis ipsain extensionem infinitam Deum dicet 3 sed non lubet in retundenda tam absurda sententia, qua illa, quae tanto intervallo inter se invicem differunt, adeo confunduntur, diutius immorari.

116쪽

I, Dco datur necessario idea, tam ejus sentia, quam omnium, quaox ipsius essentia necessariosequuntur. HAnc propositionem sano sensu intellectam, modo non supponat,

creaturas necessario eX Dei essentia sequi, admittere possumus. At ex demonstratione Prop. V. apparet, hoc velle Spinozam, geomideam suae essentia, s omnium, q*a ex ea necessa ιν sequuntur , formare posse ex hocsolo, nempe, quod Dein es Me cog ios , σ non ex eo quod sit, suae idea ob ec um. Haec enim duo conjungenda erant non opponenda; nisi enim hoc posterius quoque adsit, poterit dici, Deum sermare poste ideam suae essentiae & attributorum non convenientem cum iisdem quod utique est absurdum. Demonstratio ejus nititur Prop. I 6. 33. dc I S. I. quas omnes pro falsis habemus. Scholium, quod subjungit, repetit ea ad quae jam in superioribus respondimus, scilicet Coroll. 1 dc II. Propos. 32. I. & Propos. 16. I. Putat autem vulguι male comparare Dei potentiam V m potentia Regum, quod verum est, quatenus Deo non plus attribuit, quam regibus, sed non tamen negandum videtur, quod potentia Dei in aliquo tertio possit comparari cum potentia regum, quemadmodum fit ab ipsi Scriptura, quae Deum appellat Regem Regum & Dominum dominantium. Provocat & vult eXpendi ea , quae ad Prop. Iss. Part. I. dicta suerunt, ad quae nos ibi respondimus.

Idea Dei, ex qua infinita infinitis mod sequuntur, unica tantum' esse potes. HAEc Propositio verissima est, sed non propter demonstrationem

Spinoetae, quae nititur Prop. O. Part. I. & Coroll. i. Prop. I . pari. I. quae salsa sunt ambo. Sequuntur autem ex idea Dei in finita infinitis modis, quarenus illa id ea Dei non dissert ab effeaei Dei voluntate, a qua omnia dependent, cum in Deo intelligere &.velle sint idem. PROα Diuitigod by Gorale

117쪽

se formale idearum Deum, quatensu tantum ut res cogitans consideratur , pro cauta agnosiis, S non, quatenus alio attributo explicatur. Hoc est, tam Dei artributorum , quam rerum gula.

Num idea non ima ideata, sive res percepta pro causa es iente agnoscunt; sed Usum Deum, quatenus est res cogitans. V Erum est, Deum posse dici caua suarum id earum , quatenus est res cogitans , etiam verum est, res singulares sive creaturas non posse esse causas Dei id earum, quia sic Dei cognitio ab illis dependeret, attamen Dei attributa sunt causae exemplares illarum id earum, quas Deus de luis attributis habet. Demonstrationi- .ritur Prop. III. quam eb sensu, quo hic illam urget, rejecimus. Addit aliam demonstrationem, quae nititur Corollario Prop. IO. Part. I. quae falsa ostendimus.

Cujuscunque attributi modi Deum, quatenus tantum sub illo attributo,eujus modi sunt 1 S non, quatenus sub ullo alis confide atur pro causa habent. HAEc Propositio supponit, reliqua quae praeter Deum sunt, esse

tantum modos divinae substantiae , prout consideratur vel ut cogitans vel ut extensa,quae omnia pro falsis habeo. Verum estalias, Deum esse causam omnium rerum, sed non e si causa corporum,prout est extensus, qua extensus non est, quod tamen hic supponitur; unde merito haec Propositio inter falsas debet referri. Demonstratio ea dem nititur salia hypothesi, quod nempe Deo aeque Competat infinita eXtensio, ac ei adscribenda est infinita cogitatio. Vide ea quae annotavimus ad Prop. Io. Part. I. Corollarium est , quod esses male

rerum , quae mori non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex aerina natura quia res strius cognovit; sed eodem modo eassimque necessitate res ideatae ex. suis attributis consequuntur re concluduntur ac ideas ex astrιbuto cogitatis innis consequi osenssimus.

Corollarium hoc concedimus rite sequi, sed cum & Propositio .

118쪽

ichypothesis, cui innititur, aeque sint falsae, non potest verum esse Corollarium, quod in iis fundatur.

PROPOSITIO VII.

ordo o connexio idearum idem es, ac ordo se connexio rerum. Haec Propositio sano quodam sensu concedi potest. Sed ille, uti

ex Corollario patet, hic intelligit per ordinem & connexionem rerum , quod omnia ex Dei natura consequantur citra ejus decretum, quae iterum est salsa hypothesis, unde EM haec Propositio pro falsa est habenda. Corollarium, quod subjungit, est e quod Dei cogitandipotenIta aqualis est usim actuali agendi potentiae. Hoc est, quicquiaeex in ira Dei na-ιurassequitur formaliter , id omne ex tei Mea eodem ordine, eademque

connexiones equituν in Deo objective. Ubi dubitari potest, an prius concipiat Corollarii auctor, aliqui equi ex Dei natum formaliter, cs posterius, abquid sequi ex Dei idea objectire, quod credo ipsum velle. Sic sensus erit. Sicut ex Dei natura formaliter sequuntur mentes finitar &corpora : ita in id ea Dei, quam ipse Deus format, repraesentatur Dei natura & omnia illa, quae ex Dei natura sermaliter sequuntur; . di similiter dum ego Dei id eam sermo, necesse habeo cogitare de ipso, ut de substantia, dc dementibus finitis S corporibus tanquam de istius substantiae modis. Haec autem, uti patet , nituntur hypothesi, quae jam superius refutata fuit. In Scholio revocat in memoriam id, quod jam antea falsitatis suit

convictum , nempe, Abstantiam cogitantem σ extensam unam tantum esse siubstantiam. Observat praeterea, modum extensiomo, re ideam ill modi unam eandemque esse rem, sed duobus modis expνesiam. Id exemplo declarat: circulum in natum existentem re ideam circuli existentis, quae etiam in Deo est, dicit, unam eandemque esse rem, qua per diversa attributa explicatur. Sed haec gratis asserit, non probat, non demonstrat. Imo

hoc procul dubio falsissimum est i nam idea circuli est quidam cogitandi modus,at circulus ipse est quidam modus extensionis, quae profecto admodum sunt diversia, nisi nolit differre extensionem dc cogi - . tationem que tamen superius tanquam diversa attributa consideravit. Mira vero lunt, quae in hoc Scholio subsequuntur : Me ulla aha

alia .

119쪽

alta de eius dixi, quod Dem sic causa id e ex .gr. circuli, quaten Iu forum es res cogitans, cs circuli, quatenuι tantum es res extenser, nisi quia esse θνmale idea eireati non, ns per abum curtianae modum, tanqu rm eanfamproxιmam, re tige iterum per alium, σμ in infinitumpotessercipi. Quis enim hic capiat progressum illum in infinitum, ita citra ullam causam fictum&luppositum Z Certum equidem est, se formale ideae circulisereunanda modum percipi, sed non opus est, ut ille cogitandi modus iterum per alium cogitandi modum percipiatur : nam ille cogitandi modus est ipsum ideae esse formale. '

PROPOSITIO VIII.

Idea rerum finguiarium sive modorum non existentium ita d bene comprehendi in Dei infinita idea, ac rerum singularium, sive modorum essentia formales in Dei HIribinis continentur. SUpponit haec Propositio eande hypothesin, quam & praecedens

omnia nempe ex Dei attributis fluere σ oriri, qua sublata eandem concidere necesse est Fateor alias eam recte ex prioribus sequi, uti

Forollarium quod subjunxit , dc Scholium, quod adlecit.

Corollarium tamen consideremus : Hinc sequitur quodquamdis res gulares non existuns, nisi quatenus in Dei attributu comprehenduntax, earum esse objectivum sive idea non exsunt, nisi quatenus in ira zel idea existit, re ubi res singulares dicuntur exsere, non tantum, quatenus in Mei attritatu comprehenduntur, sed quatenus erram durare dicuntur, earumidea etiam existentiam, per quam durare dicuntur, inpolvent. Co-

noscimus ex his, quaesit illa aeternitas mentium nostrarum , quam arte V. docet, nihil nempe, nisi ipsum Dei attributum cogitationis & quod , quando illae sunt conjunctae cum Corporibus, dicantur durare resipectu corporum, quia nihil aliud sunt juxta Spinoetam, quam ideae corporis actu existentis. PRO

120쪽

Idea reis,gularis , actu existentis, Deum pro causa habet, non

quatenus insinum est 'quatenus alia rei gularis actu ex

sentis idea affectus consideratur , cujus etiam Deus est causa, quι- tenus alia tertiis assecius es, o Ac in infinitum. . HAEc Propositione quidem speciem veri habet, nec intelligibi-lis quoque eit. Per ideam ressingularis non puto ipsum intelligere ideam illam, quae in nobis est, negat enim Prop. XIII. aliud esse objectum ideae mentis humanae, quam corpus. Sed forte tantum generaliter id sumit eamque intelligit , tum prout in nobis. tum prout in Deo est. Quicquid sit, hic processus in infinitum quem supponit, intelligi nullo modo potest. Haec idea rei singularis quaecumque etiam illa fuerit, supponit ideam iterum aliam rei singularis, idque in infinitum, ita ut nulla hic concipi possit prima , quod tamen nulla ratione convenit cuist intellectu humano, qui ordinem aliquem debet habere in suis cogitationibus, sine quo nihil distincte Concipere potest. Sed videamus demonstrationem, qua nititur ista propositio. Primum nititur corollario & Scholio Prop. 8. II. qui a cadit cadente Propositione VIII. De in nititur Prop. 6. II. quae itiisdem pro falla fuit agnita. Fundatur quoque super Propos. 28. I. quam absurdissimam ostendimus, ut & super Prop. 7. hujus, quar usdem plane est valoris. Corollarium: tauicquid in singulari cujuscumque idea obiecto contingit,

ejus datur in Deo cognitio, quatenus tantum ejusem oleriti rdeam habe ,

non meliora habet fundamenta, quam ipsa propositio. Propositionem 3. sensu SpinoZa acceptam rejecimus ; praecedens propositio etiam salis est, ut &Prop. 7. hujus, quae reliqua sunt fulcra, super quibus hoc nititur corollarium. Videtus etiam hoc corollarium supponere, cognitionem Dei pendere ab objecto, cum natura rei Dei volitionem , adeoque cognitionem , postea Ob- Prius p

SEARCH

MENU NAVIGATION