장음표시 사용
121쪽
P R O P O S I Τ. PAR Τ. II. I PROPOSITIO X. Ad essentiam hominis non pertinet esse subsantia, sise subsantia
formam hominIs non costituis. T Ens istius Propositionis haec esse videtur, quod homo non sit rex substantia, sed tantum substantiae aliquis modus ad quem
sensum antecedentia manifeste nos ducunt. Sed quae nos in antecedentibus. nostris animadversionibus annotavimus , satis convincunt hanc propositionem falsitatis.Demonstratio fundatur Prop. 7. I. quae falsissima fuit agnita; aliam demonstrationem adjungit, quae nititur Prop. s. I. quae itidem est talia. Hinc collabitur Corollarium, quod essentia hominis constituatur aranis attributorum Dei modificationibus, sive, quod ementia hominis in modo consistat. Et nititur praeterea Prop. I s. I. & Corollario Prop. 1 f. I. quae ut salsissima rejecimus. Sed videamus Scholium hujus Prop. X. in quo videtur ostendere
velle unde sit, quod non omnes haec agnoscant. Dicit : omnes conis . radere debere , nihil sime Deo esse, neque concipi posse : esse enim apud omnes
in eo ego , quod Dein omnium rerum tam earum essentia, quam earum exi-
flentia unica sit eausa, hoc est, quod sit causa rerum non tanIum secundum fieri, sed etiamsecundum esse. At interim plerique id adessentiam au jin rei
pertinere dicunt, sine quo res nec esse nec concsi potes : adeoque. vel Naturam Dei ad essentiam rerum creatarum pertinere, vel res creatas sine Deo νelesie , rei concipipse credunt, pal, quod certius es, sibi non sati, conflant. Velim ut Lector, repetat ea quae ad Definitionem III, quae est substantiae Partis I. annotavimus, dc videbit facile, hominem istum se& alios ludere dc decipere ambiguitate vocis esse. Esse aliud est in cogitatis, aliud esse est in extantibus. Esse in cogitatu est idem quod concipi, nec ea inter se invicem distingui, multo minus opponi possunt. Quod vero est in cogitatis, sive, quod potest concipi, non
est etiam in extantibus : Multa enim concipi possunt, quae non LXistunt. Sed illud se in extantibus adhuc duplici accipitur modo, vel, ut de eo dicere possimus , esse per se, vel ut dicamus, esse in alio; illud constituit naturam substantia, hoc vero naturam Accidentis. Quando ergo dicimus, nihilsine Deo esse, nec concipisos, nihil aliud his ver .
122쪽
bis significamus, quam nihil esse in exmntibo, nullam rem nos poste concipere tanquam existentem, quae non debeat referri ad Deum, tanquam ad suam causam, quod etiam 4pse Spinoeta concedit, dc eundem in modum explicat. Sed quando dicimus, id ad sentiam di cusus rei pertinere sine quo reι esse vel concψι non potes sita enim erat lo
quendum nihil aliud volumus, quam nihil nos intelligere de re ali qua, nisi id intelligamus, quod ejus essentiam constituit, adeoque illud est hic tantum significat esse in cogitatis, cum prius significet
in exmntibω. Sic eX tricata voce es a sua ambiguitate, non sequitur, si nullam rem possiimus Concipere tanquam eXistentem, quam non oporteat nos referre ad Deum, tanquam ad illius causam .' Ergo Natura Dei pertinet ad essentiam rerum creatarum 3 quae consequentia sic demum procederet : Si res creatae non possint intelligi, si nihil intelligamus de re creata, nisi intelligamus Deum, tanquam ejus essentiam constituentem : Ergo Natura Dei pertinet ad essen tiam rerum. At antecedens illud est quam falsissimum. Tantum vetaro abest, ut sit dicendum Deum constituere formaliter essentiam rerum creatarum, quod dicit Spinoeta in Corollario Prop. II. Part. IL. ut potius d contrario sit statuendum, tantam esse distantiam inter rerum creatarum dc Dei essentiam, quanta est inter finitum & infinitum, adeo ut revera possit sermari conceptus rei creatae, in quem formaliter non ingrediatur Deus, quam Vis res creata extrinsecus spectata necessario ad Deum tanquam ad Creatorem Jc causam efficientem reseratur. Uide etiam ea, quae annotavimus ad Scholium Prop. III. Part. Ι. Insequentibus conatur aperire originem istius erroris, quam dicit esse, quod ordinem Philosophandi non tenuerint, βι-ctantes natunim divinam , tanquam ordine floremam, post sensium objecta, undefactum sit, ut, dum res natumses contemplatisunt, de nulla re minus cogitaverint, quam de divina natura σα Sed error non est, quod negetur. Naturam Dei adsentiam rerum creacarum pertinere, sed errat
qui hoc assimat, cujus erroris originem nos jam antea Observavimus.
Etiam his addi potest, ad istum errorem maxime fecisse, quod plane ille ordinem Philosophandi turbaverit, incipiens a notionibus
secundis & involuCris rerum, quando res nullae particulares adhuc fuerunt consideratae, prout ad Defin. I. Partis I. plenius annotavimus. At illum errorem sevitasse dicit in sequentibus quando sic concludit : Meum mentum bis tantumsait causam, reddere, curno dix
123쪽
rim, id ad essentiam MPmμου reι pertinere, sine quo res nec es, nec con cipi potes; ηιmirum,quia res singulares possunt sine Deo nec esse, nec concipi; is tamen Deus ad earum essentiam non pertinet 3 sed id nece fario alic in rei essentiam consti uere dixi , quo dato res ponitur, re quosublato res Iollituν:vel id, sine quo res, ου vice versa id, quod sine re nec esse nec concipipotest. Sic aperit, quo haec omnia tendant , nimirum, ut persuadeantur homines, creaturas pertinere ad essentiam Dei , quatenus sint certae quaedam modificationes divinorum attributorum : nec tamen id conficitur per ipsius argumentum. Falsum enim est, quod dato Deo ponatur creatura, Cum Deus fuerit, antequam ullae essent creaturae, quamvis id verum sit sano sensu, quod Fublato Deo creatum toliatur, quatenus nempe cessante causa cessat effectus, quovis momento ab illa causa dependens, falsum tamen est, si ita sumatur ac si Deus ingrediatur essentiam creaturae : possumus enim sacere Cujusvis creaturae conceptum, etsi de Deo nihil quicquam cogite
Primum, quod actuale mentis humana esse constituit, nihil astudes quam idea rei alicujus gularis actu existentis.
Haec Propo sitio in censum falarum iterum est reserenda. Iuxta eam non existet amplius mens humana, si contingat, ut tui non Observetur idea rei alicujus singularis actu existentis; &lcum inter res singulares non reserat Deum non erit mens humana, ruando cogitat de Deo, sive , quando habet ideam Dei, vel, icendum erit, menti humanae Dei id eam nunquam obversari, quod adeo absurdum est, ut hinc necessario sit negandum, SpinoZam de Deo unquam cogitasse, adeoque hunc librum, qui in . ter alia agit de Deo , conscripsisse. Dicet fortasse , se hoc Primum dicere tantum , sed non negare aliud; vel Secundum esse ideam Dei, quae ex hoc primo possit concludi, id quod ex colla- 'ione Prop. I 3. videmur posse Colligere Sed tunc dicendum lesieti deam Dei non esse pii mitivam, quod absurdum est admodum &ostendendum, quomodo illa ex idea rei singularis actu existentis post et derivari, quod non fecit, nec potuit facere. Sed vico a deamus
124쪽
deamus spinorae demonstrationem. Nititur illa Corollario .praeceia dentis Pi opositionis , quod salsissimum .esse ostendimus , ut &Coroll. Prop. 8. II. quod nixum falsa hypothesi reiecimus. Et sane falsum est, ipsam ideam rei non existentis non posse dici existere, si
objectum non existat, non enim licet argumentari ab esse in cogita. tatione ad esse in re : potest cogitari Paulus sicque existere in cogitatione , antequam eXisteret in re. Dici t porro, rei infinita ideam nonposse constituere actuale mentis humana esse, quia res insuim necessario exsat, cum mens humana non ex
sat necessario huc enim ejus ratiocinatio tota reduci debet) verum nulla prosecto est in hoc arsumento consequentia; confundit enim ideam rei infinitae cum re ipsa infinita : etsi enim mens humana non
existat necessario, nihil tamen impedit, quo minus possit dici, ei, quando existit, obversari id eam rei infinitae, idque longe maiori aure, quam quo dicitur, ei obversari id eam rei alicujus singularis actu exi stentis. Corollarium, quod hinc educit, omnes absurditatis terminos
excedit. Hincstequitur, inquit, mentem humanam partem e e in iii intellectis Dei; ac proinde, cum dicimuε, mentem humanam hoc velit d erripere, nihil aliud dicimus, quam quod Deuου, non quatenuου in imae es, sed quatenus per naturam humana mentis evocatur, sive, quatenus humana mentis essentiam , constituit, hanc pelisiam habet adeam. Si mens
humana sit pars Dei intellemis infiniti , igitur ille intellectus infinitus contineuit mentes humanas infinitas numero, &, si quae sint aliae mentes praeter humanas : Etsi autem illae sint numero infinitae. quaelibet tamen seorsim considerata habebit perfectionem adeoque cognitionem finitam , & per consequenS non poterunt per suam coniunctionem componere aliquid, quod est infinitum, sicque nunquam inde conficietur intellectus infinitus, qui est omniscius; non enim scientia finita etsi alteri finitae addatur in infinitum usque unquam conficiet omniscientiam. Quomodo hoc Corollarium eX Prop. XI. sequatur, non dicit Auctor, sed facile tamen est illud intelligere scilicet, si actuale mensis
humana esse consistis in dearra alicujus singularis existentis r Ergo, cum . in Deo sint ideae tum singularium rerum eXistentium, tum aliarum quarumvis, mens humana, quae tantum unam actu ideam habetia
erit pars intellectus sive mentis infinitae Dei, Monet in Scholio, uelentae Diqitigod by Coral
125쪽
linto grada lectores secum pergant, nec de hujudicium freant, donee omn/a relegerint, quod teCimus, nec id obstitit, quo minus manifestas absurditates deprehenderemus, neque id nos impedire soluit, quin eas ostenderemus & demonstraremus.
iaequid in objecto idea, humanam mentem consituentιs, eonsimgit , id ab humana mente debra percipi, sis ejus rei dabitur in mente necessario idea : Hoc es, s objectum ideae, humanam mentem constituentιs, si corpus, nihil in eo corZore poteris conissingere, quod a mente non perci Mur. HAEc Propositio salsa est iterum, & experientiae manifeste repugnat. Corpus nostrum humanum supponit ille esse objectum talis ideae . quae humanam mentem constituit, quod falsum est. Quid certius quam quod multa contingant in nostro Corpore, quae non percipimus. Dispositiones illae ad morbos, lentae saepe, contingunt in nostro Corpore, nos tamen eas non sentimus, ut non dicam de aliis infinitis corporis nostri mutationibus, in quibus incrementum& decrementum corporis consistit. Demonstratio vero iis nititur ambagibus, a quibus videtur potuisse abstinere. Quid enim opus. erat, ut hic consideraretur Dei cognitio, nisi, quod continuo voluerit inculcare & insinuare, nos partem Dei esse. Quod autem corpus singulare constituat objeEtiam ideae humanam mentem constituentis, id in antecedentibus est refutatum.
Objectum idea , humanam mentem consti uentis, est Corpus, Aeceritis extensionis modus acta exsens is nihil aliud. HAEc propositio iterum sponte sua cadit. Nititur Coroll. Prop.
9. & Prop. I r. hujus, quae falsa a nobis sunt demonstrnta. Constat autem ex scholio Prop. et r. II. sensum hujus propositionis esse, mentem re corpiu esse unum individuum, quod jam Db cogitatis-
126쪽
msjamsb extensionis attributo concipitur, de quo postea videbimus; ex demonstratione vero Prop. 29. U. videtur constare, quod haec duo constituant naturam mentis, Corpus nempe actu existensic idea, quae illud ut actu existens concipit, quae sunt absurdissima. Sed aliam adhuc demonstrationem Prop. XIII. format ex Prop. 36. I.&Prop. II. hujus quas falsas esse plane evicimus. Porro Corollarium quod educit verum quidem, sed quod ex Sisis educit , ex rei veritate autem demonstratum est a Cartesio in Medit. sexta, optima & accuratissima sequela.
Videamus scholium. Dicit, ex his nos non tantum intelligere, mentem bumanam unitam esse corpori, quod verum est, uti vidimus, sed etiam, quid ιν mentis es eorporis unionem intelligendum sit, quod non
patet. Quid ipse intelligat per mentis ic corporis unionem patere quidem sic potest , scilicet, quod corpus suasis objectum idea mentis
humana, quodque mens humana hocsolum intel2gat, non aliud quid, quod falsum esse demonstravimus 1 Item, quod, prout supra observavimus, ad naturam mentu penineat corpus actu existens, re idea, qua iEudat actu exissens concipit, quod non potest non confusionem parere maximam. Pergit et Verum Esem adaequate, μνε distincte intelligere nemo poterit, nisi prius nostri corporis naturam adaquate cognoscati. Ubi adaquate inrelligere
ipsi idem est, quod intesistere distincte, id quod profecto cum usu
illius phraseos non concordat. Per hunc hominem amittimus rerum nomina dc nova plane lingua erit formanda. Sit vero adaequale istelligera idem quod distincte intinuere, nego, nos unionem mentis re corporis nonposie ἀ mcte intelligὶre , nisi prius nostri corporis naturam Hsincta cognoseamus. Consiliit enim unio ista in eo, quod mens multa eorum, quae in corpore fiunt , percipiat, tanquam ad se pertinentia, &quod vice versa etiam in corpus agat illud variis modis moveat &inia flectat, sicque confusum quendam formet conceptum sui & corporis, tanquam inter se invicem conjunctorum; ad hoC sussciunt cogitationes consulae, quas mens habet, famis, sitis, appetitus rei
Venereae, sensuum eX ternorum & internorum , non vero ut totam conformationem Corporis omnesque ejus actiones dc motus rite intelligat. Sic quilibet homo satis distincte intelligit unionem suae
mentis & corporis, qui tamen ignorat omnes particulares corporis actiones dc motus. Sic vero tacite insinuat, mentem corpore destructo etiam cessare
127쪽
, debere, quo etiam tendit Propos. XXL aliaeque. Si enim mens constituitur per ideam rei singularis actu eXistentis, quam rem singularem vult esse corpus humanum, dc si ista id ea dependeat a cor pore existente, eo estructo etiam mentem ipsam cessare necesse est, dum sic destituitur formali suo actu, in quo ejus essentia consistit. At haec omnia pugqant cum iis, quae accurate temonstravit Cartesius Medit. II. in qua ostendit mentem extitere posse , etsi nullum
corpus, adeoque nec corpus humanum existat.
Mirum vero hoc nequaquam nobis videri debet, postquam observavimus, Deum verum , quantum fuit in Spinoeta, ab eo plane esse destructum dc loco eius introductum aliquod cerebri idolum, quod habeat infinita attributa realia, dc inter ea cogitationem &extensionem, quodque solum sit substantia, ita ut reliqua omnia praeter Deum, res quaelibet productae nihil sint aliud, quam modi quidam istius substantiae, adeoque corpus sit modus Dei, quatenus Deus est res extensa, mens humana sit modus Dei, quatenus Deus estres cogitans. Modi enim variationi sunt subjecti dc sacile destrui possunt manente substantia. Sed ut hoc emceretur destrui etiam oportebat naturam substantiae, & hanc notionem secundam plane alio sensu accipi atque hactenus accepta fuit. Sic confundere oportuit substantiam, quae ad sui naturam nihil aliud requirit, quam inis dependentiam a subjecto, cum substantia, quae includit independentiam a causa, dc hanc solam pro substantia habere, qua de re prolixius egimus in Examine Delinitionis Spinoetae III. dc VI. λt si
formemus veram ideam mentis, & accurate attendamus, quid vox. mentis natura sua repraesentet, facile videbimus mentem humanam
veram esse substantiam, prout substantia ab Accidente distinguitur. Accidens utique concipitur ut dependens a subjeetos qui talem conceptum format is cogitat, accidens in non Ens relapsurum, si sub jectu on obstet. Sublato enim subjecto, simul aufertur id quod istud subjectum assicit, vel ei inhaeret. At mens humana est aestus
cogitans: At actus cogitans tantum abest, ut dependeat a subjecto, ut potius ille sit subjectum variarum cogitationum sive variorum coisgitandi modorum. Verum quidem est, nisi Deus mentem humanam continuo conservet, eam in non Ens recasuram, sed propterea Deus non est subjectum mentis humanae sed causia. Duplex enim est dependentia rerum Productarum, vel tanquam a causa, quae omniis Diuitigeo by Goc le
128쪽
hus rebus productis est communis, vel tanquam a subiecto, quae sane non est ipsius subjecti: At actus Cogitans est subaectum omnium
acCidentium, quae in rem cogitantem cadere possunt. Probat vero , nos nonposse unionem mentis re coisporis distincte intellia
gere, nisi prim nosra corporis naturam adaquate cognoscamu . in sequentibus. Nam ea, inquit qua hucusque ostendzwM , admodum communiasunt, nee magis ad homines , quam ad reliqua individua pertιnent, qua omnia , quamvis diversis graἀbus , animata tamen sunt. Nam eujuscumque rei datur necessarao in Deo idea, cujm Deus es causa , eodem modo ac humani
corporis idea: Atque adeo , quιcquidde idea humgni corporis dixιmus , id de evjusicumque rei idea nece νio dicendum est. Quae probatio mira
admodum est, quaeque supponit tanquam certum id, quod pro valde incerto potest haberi. Ea , quae hucusque ostendit sua opinione Auctor, & ad quae ipsum hic puto respicere int, quae, habet de
idea, quam habet mens nostra; videtur ergo putare, omnia animata habere quoque ideam fui corporis, sicut mens humana sui corporis ideam habet. Quaenam vero illi sint animata, sive, quae incensum animatorum referat, nobis non indicat, cum tamen quaenam hoc. nomine venire possint, dubium esse queatἰ Intelligamus ergo per animata , quaevis animalia , quae bruta dicuntur , & quae viventia dici solent, & supponamus haec ipsum isto nomine voluisse designare. Putat ergo bruta animalia habere quoque idem sui cor
poris, & per conlequens, habere mentem cum Corpore unitam &conjunctam , at hoc est vi is, quod probatum nunquam est, potestque Mus contrarium longe videri verosimilius. Quam ipse pro- hationem hic videtur adducere velle, non video quomodo stringat. . Sit enim cujuscumque rei idea necessario in Deo eodem modo ac
in Deo est corporis humani idea, an propterea sequetur, Deum etiam in quolibet bruto debuisse ponere istam ideam, adeoque bruta debuisse a Deo donari mente λ Quidni eodem modo colligam etiam de rebus inanimatis sive non viventibus, de lapidibus, demetallis, defossilibus quibusvis 3 Deus habet istarum omnium rerum ideam, est enim Deus substantia infinita cogitans , ergo etiamideam aliquam adeoque mentem quandam conjunxit cum istiusmodi rebus omnibus. Sed supponamus nunc, verum esse quod omnia animata habeant ideamsui corporis, an putabimus inde sequi, nos non posse distincte intesigere unionem mentis cum corpore , ninnus nostri corporis Diuitigoo by Coos e
129쪽
poris naturam distincte cognosia tu e equidem nullam video inter haec connexionem, adeoque istam sequelam nequeo admittere. Addit Spinoga: At tamen nec etiam negare possumus, id ac inter se uti a olecta di ferre , unamque asia Praestantιorem esse , plusque realitatis continere prout objectum unια alterisu objecto praestantius est, si que rea
luam continet aepropterea ad determinandum, quid mens humana re-bquu intersit, quιdque reliquis prasset, necesse nobis est, ejus objecti, ut diximus, 'hoc est corporu humani naturam cognoscere. Sic scilicet mentes animatorum, quas supponit, erunt censendae vel praestantiores vel minus praestantes, prout earum corpora plus vel minus habent realitatis sive persectionis; cum autem ista major vel minor persectio corporum istorum vix possit concipi in alio consistere, quam, quod corpus aliquod habet plures vel pauciores partes organicas Sc aptum fit ad plures vel pauciores usus, vel prout ipse paulo post dicit: auodcorpuW aliquod reliquis aptius sit ad plura simul agendum velpatiendum, poterunt sic sortasse animata quaedam reperiri, quae praestent hominibus, iis saltem, quorum corpora organica vel natura vel casu quodam dc morbo sunt inepta ad varios usus. Negat autem, se illam corporis humani naturam hιc explicare velis, imo ne
gat, idnecesse esse ad ea, qua demonstrare pelit. Non vult ergo hic ostendere mentis humanae praestantiam, ad quam intelligendam dicit nessariam cognitionem adaequatam sive distinctam humani coris poris. His subjungit: quo corpus aliquod reliquis aptius es ad plura fmum agendiam vel patιendum , eo ejus mentem reliquis aptiorem esse ad plura simul percipiendum : re quo uπι- corporis actiones magis ab ipso solo pendent, re quo minth alia corpora cum eodem in agendo concurrunt, es ejus mentem aptiorem esse addisin Ie intesigendum ; quod totum eo nititur, quod mens nostra nullam aliam habeat ideam, quam corporis nostri, quo tendunt Prop. II. 32. & I3. hujus II. Partis, quod revera valde est absurdum, uti ostendimus ad Prop. tr. Tota sic aptitudo mentis ad percipiendum dependebit ex aptitudine corp9ris, ejusque minori dependentia ab aliis corporibus. Sic igitur, si Deum percipiat, necessario ipsum debebit percipere interventu corinia poris humani, unde mirum non erit ill im ut corporeum cogi
Tandem hunc in modum concludit: Atque ex humastantiam μίαν menιis stra aba cognose possumus: Quod satis ex antecedentibus pa-Ρ tet,
130쪽
iet, ex quibus simul potest cognosci, illam majorem vel minorem
praestantiam tantum dependere ex praestantia corporis) deinde causam eliam videre, eur nostri corporis non nisi admodum confusam habeamincognitionem, quod procul dubio eX eo derivat, quia nostrum coriapus a multis aliis corporibus nobis non satis Cognitis assicitur& de
pendet 3 sed sic quoque patet , nos non posse distincte intelligere
mentem humanam juxta ipsius hypothesin, adeoque non posse distinctam formare cognitionem de Conjunctione animae cum corpore, quod tamen in superioribus videbatur intendere) re alia plura, quae ex sequentibus deducam , quae videbimus suo loco dc tempore. Hac autem de caussa opera pretium dicit , se duxise haec ipsa accuratius explicare oe demonstrare, ad quod necesse judicavit, pauca de corporum
natura praemittere. Nos ea nunc breviter percurramus.
Axioma Ι & ΙΙ. concedimus. LEMMA I. Corpora rarione motusWquietis; celeritatis se tam ditatis , non ratione substantiae ab invicem distinguumur. Hoc Lemma si intelligeret de substantia in genere accepta, quod scilicet omnia corpora haberent extensionem , nos sicile id admitteremus ι sed ille vult unicam tantum esse substantiam, quae sit &extensa dc cogitans simul, uti patet ex Prop. s. I.&8. I.&Scholio Prop. I s. I. quas hic adducit tanquam fulcra sui Lemmatis, quae in superioribus a nobis sunt resutata. LEMMA II. Omnia corpora in quibusdam conveniunt. Facile admittimus. .
LEMMA III. Corpus motum vel quiescens ad motum vel quierem determinari debuit ab alio corpore, quod etiam ad motum
vel quietem determinatum fuit ab alis, S illud iterum ab alio S sc infinitum.
Hoc admodum salsum est, nitens sundamentis salsissimis, quale est Prop. 28. I. & Prop. 6. II. Nullum ille homo agnoscit Motorem primum, qui major sit &infinities persectior re mota & extensa & sic quoque nullam Considerat rem, quae primum fuerit mota , contra quam facit Cartesius; supponit causas motrices infinitas, quod intelligi nulla ratione potest. Corollarium vcrum est, non prout sequitur ex hoc lemmate salso, sed quod per se notum sit, quod&ipse observat: Corptu motum tamdiu