장음표시 사용
131쪽
diu moveνi, donec ab alio corpore ad quiescendum determinetur 3 cs eo inquiescens tamdiu etiam quiescere, donec ab alio ad motum deIe mine uri
Sequuntur Axioma Idc II. quae videri possunt apud Auctorem, nos ea libenter admittimus sano leni intellecta. Nec in definitione illa, quae docet, quid possimus per individuum
unum intelligere, quicquam reprehendimus. Sic ille: Cum corpora aliquoi ejusdem auι diverse magnitudinis a reliquis ita coercentur, ut invicem incumbant, vel si eadem aut Hyersis celeritatis gradibuου moventuν. ut mo in suos invicem certa quadam ratione communicent , ilia corpora invicem unita ducemus , omnia simul unum corpus , sive indFνiduum componere, quo a reliquis per hanc corporum unionem aestinguitur. Etiam Axioma III. pro vero habeo.
LEMMA IV. Si corporis, sive indoidui, quod ex pluribus comporibuου componitur, quaedam corpora segregentur, se simul D- iidem alia ejusdem natura eorum is o Iuccedant, reIinebit indixiduum suam naturam, uti antea , absque ulla οὐ forma
Eodem procul dubio seni intelligitur, quo Lemma priecedens III. quod satis patet, quia fundatur Lem. I. quod nos jam antea rejecimus. Lemma V. UI. VII. ano sensu admitti possent, at proculdubio secundum Auctorem eorum mens est illa omnia corpora non differre tanquam singulares substantias, quia unicam tantum dicit esse substantiam , quod tanquam falsum in superioribus a nobis r ectum suit. Ex his in scholio certo quodam ordine & nexu deducit Spinoga,
totam naIuram unum esse individuum cujus partes, hoc es, omnia corpora infiniris modis variant, absque ulta torius individui mutasione, de
quo nolumus cum ipso contendere, putamusque id certo quodam sensu posse admitti . . Postulata sequuntur sex, quae omnia facile damus.
132쪽
Mens humana apta es ad plurima percipiendum, di eo aptior, quo ejus corpus pluribus modis dispom potes. FAlsa est ista propositio quoad posteriorem partem , quia iundamentum ejus Prop. 1 2. II. Cui inititur, falsum esse demonstravimus. Mens humana enim non tantum percipit corporea, sed etiam mentes, sed Deum, cujus ideam nullo modo habet a lensibus, uti facile ostendi posset, si hic seret locus.
I ea , qua esse formale hμmana mentis constituit, non es plex sed ex plurimis ideis composita.
SUpponitur, aliquam ideam formale esse humanae mentis constituere, quod falsum est, eum esse formale humanae mentis conia' sistat in τα cogitare finito modo , at possumus cogitare non tantum dum sormamus ideas, sed etiam, dum volumus, dum judicamus, dum odimus &c. Propositionis vero istius Demonstratio plane fallo nititur iundamento, nimirum Prop. I 3. II.
Idea es cumque modi, quo corpus humanum a corporibus extemnis asscitur , involvere debet naturam corporis humani, SIRmul naturam corporis externi. Possumus hanc propositionem admittere hoc sensu, quod nimirum , dum V. gr. pemipimus Calorem in nostro corpore simuIcogitemus de aliquo corpore, unde iste Calor essicitur, cogitationesve perceptione confusa dc sic de aliis, eam autem hoc sensu proponi ab auctore ex demonstratione Prop. 27. II. potest liquere. Non tamen eo usque eXtendenda est ista Propositio, ac si peristiusmodi idem aliquam distinctam cognitionem corporis humani vel aliorum
133쪽
corporum externorum consequamur. Atque de tali perceptione confusa possumus etiam concedere Coroll. I& II. quae sula ungit.
Si humanum torpus afectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit, mens humana idem corpus externum, ut astu existens, mel ut sibi praesens contem' 'abitur, donec corpus vici tur assectu, qui ejusdem corporis exstentiam τel praesentiam secludat. ' . .HAnc propositionem possumus admittere, non tamen prout ab
ipso demonstratur, cum illa demonstratio nitatur Prop. Iz. II. quam falsam esse ostendimus Corollario quoque non repugnamus, quod satis experientia confirmat , posse nimirum mentem humanameorpora externa, a quibin corpus humanum stemel assectum fuit, eontem piari velut praesentia, etsi nec existant, nec praesentia sint. Scholium quoque rem istam magis explicat. Illa etiam quae ibidem habet , libenter admittimus: Praeterea clare intesigimus , qua nam M d ferentia inter ideam ex. gr. Petri, qua essentiam mentici us Petri consιtuis squorum verborum loco haec ponimus, qua exsit in mente iratio Petri 9 re inter ideam i in Petri, quae in alio homine, puta in Paulo est. Illa enim essentiam corporis ipsius Petri diserae explicat nee exi- sentiam involvit, nisi quamdiu Petrus existit dicatur potius: Illa enim directe involvit corporis Petri existentiam ) hac autem magis construistionem corporis Pauli, quam Petri naturam indicat, s ideo , durante illa corporis Pauli constituιιone , Mens Pauli, quamvis PNrus non existat, sum tamen, ut sibi prcsentem eontemplatur. His subjungit: Porro ueverba usitata retineamus, corporis humani assectiones , quarum idea corpora externa, velut nobis praesentia repraesentans, rarum imagines vocabi-m- , tames rerumfiguraι non referunt Et cum Mens hac ralione conis templatur corpora eandem imaginari ἀcemus. Quae omnia quoque admittimus, hoc tantum observantes, bene facturum suisse Auctorem, si & alibi verba usitata retinuisset, & quidem in ea significatione, in qua usurpati solebant, cum in superioribus deprehenderimus, eum ab ista significatione solitum suisse recedere, dum P I voce
134쪽
voce attributi, substantiae, Dei&c. plane in alia utitur significatione, quam vulgo obtinere solet. Quae vero de natura erroris hic insinuat, sicco pede ptaeterire non possiimus. Atque hic, inquit, ut, quid sic error, indicare incipiam,
notetis velim, mentis imaginationes in stoectatas, nibu erroris continere sive mentem ex eo, quod imaginatur, non errare sidiantum, quaremutonsideratur carere idea, quae exissentiam iliarum rerum, quas Hiprasenaes imaginatur secludat. Nam si mens, dum res non existentes, ursibi rasinia res, imaginatur, simuloret, res ilias revera non exserε, hanes ne imaginanaepoten iam virtuti sua nature, non vitio tribueret; praeferiim si hae
imaginand acultas a solassa natura penderet, hoc es per Defin. VII. p. I. si hae mentis imaginandi facultas libera esset. Supponit enim, nihil mentem nostram cognoscere, nisi corporeum, quod falsissimum est. Dein error nostrae mentis non tantum spectat rerum existentiam, sed etiam circa earum essentiam di astectiones multis modis committitur, uti vel ex illis erroribus, quos in SpinoZa notavimus, liquere potest. Nec id satis convenit cum iis, quae postea in Scholio Prop. XLVII. observat.
Si corpus humanum a duobus vel pluribus corporibus simul assectum fuerit semel, ubi mens postea eorum aliquod imaginabitur, δε- tim se aliorum recordabitur. AD mittimus hanc quoque propositionem. Uti praecedent7 propositione dc scholio alecto explicuit naturam imaginationis, ita hic & scholio adjecto naturam memoriae declarat , quamvis id potuisset aliquanto clarius fecisse , si non nimium voluisset recede iare a communi usu sermonis. Recte tamen observat, dari aliquam conia eatenationem idearum, qua si secundum ordinem intellictus, quo res per primas fluas causas mens percipit , re qui in omnibus homini in idem est.
Hanc forte possemus appellare memoriam spiritualem sive intellectualem , quam non agnoscit Spino Za. PRO
135쪽
Mens humana ipsum corpus humanum non cognoscit, nee
ipsum sissere scit, mst per idem assectionum, quibus
corpus assicit. νHAnc etiam propositionem admittimus, sed demonstratio nititue absurdissimis propositionibus antea refutatis, quales sunt 33. 9. T. Coroll. Prop. II. II.
Meniis humana datur etiam in Deo idea , sis cognitio, quae is Deo eodem modo sequitur, lis ad Deum eodem modo refertur, ae ideolae cundio corporis humani. Haec propositio sic generatim proposita sano sensu potest admitti,
si intelligatur, omnes ideas sive corporis sive mentis, pariter formari ab intellectu divino, atque ita a Deo plane dependere. Sed videtur forte aliud intendere & ideam confusam corporis humani Deo attribuere, cum in illo non possint esse ideae, niti quae sint clarae dc distinctae, prout potest patere ex collatione cum Prop. 3 6 II. Hoc igitur sensu falsa erit ista propositio. Demonstrationes male quoque sunt fundatae. Prima inter alia nititur Prop. II. II. quam salsam esse ostendimus; demonstratio secunda fundatur Prop. 9. II. quae iterum pro falsissima a nobis fuit repudiata, ut & Prop. 7. ILquam etiam supra rejecimus.
Haec mentis idea eodem modo unita es menti, ac mens. unita est corpori. Haec propositio salsa est plane , neque satis cum hypothesibus SpinoZae concordat. Nam juxta ejus principia, mentis idea &ipsa mens non sunt res diveris, sed una eademque; non potest ergo
136쪽
esse eadem unio inter mentes & corpus, quae res sunt plane diversae, cum ea, quae est inter mentem & mentis ideam. Demonstratio fundatur in propositione 12 dc is II. quas silias ostendimus; quae tamen si verae forent nondum confiCeretur institutum. Et si enim verum esset mentis unionem cum corpore in eo consistere, quod corpus sit mentis objectum,. non tamen possit similiter dici. mentis ideam esse objectum mentis, quae potius juxta ipsum idem plane est quod mens, neque a mente ulla ratione differt. iMens enim, dum pro objecto habet corpus, illud objectum repraesentat sibi per id eam quae sic non iterum potest esse mentis objectum sed est modus quidam mentis, quem habet mens, dum circa istud objectum versatur, si juxta veritatem judicare velimus, si vero ex laypothesi Spinotae, est illa id ea ipsia mens, neque quid aliud in mente praeter istam ideam reperiri potest. Scholium quod aiungitur, testatur, quam confusos homo habuit de corpore dc mente conceptus, confundens iterum omnia, quae a Cartesio tanta opera dc labore suerant distincta. Sic habet: HaecPropositio longe eiarius intel&gιtur ex dictis in Schol. Prop. 7. ώψω ; ibi enim ostendmtu, corporis ideam, corpω, hoc est , per Prop. r 3. hujus mentem re corpiu unum re idem esse indiriduum, quod jam sub cogitationis , jam sub extensionis attributo concipitur 3 quare mentis idea re ipsa
mens uuo eodemque attributo , nempe cogitationis conc itur. N os vero
isto in loco ostendimus, falsissimum esse istud Scholium Prop. 7, II.& Prop. I 3, II. etiam antea refutavimus. Ambiguitas porro est in voce individuum ; si per individuum intelligat unam & eandem rem singularem, falsissimum procul dubio est, mentem & corpus esie unam eandemque rem singularem, cum alia plane sit corporis essentia, quae in extensione, alia mentis, quae in cogitatione consistit; vel si eadem haec sint extensio dc cogitatio , nulla amplius erit interres distinctio, dc omnia unum idemque erunt, qui summus est confusionis modus, Philosopho, cujus est sediari & formare distinctos rerum conceptus plane indignus; si vero per individuum intelligat
aliquod compositum ex diversis rebus, quae tamen inter se invicem Certo quodam unionis modo sunt conjundiae, verum erit mentem dc Corpus inter se unita, hoc est, hominem, esse unum dc idem indivi-duum, quod potest jam sub cogitationis jam sub extensionis attributo concipi, vel potius, de quo jam cogitationem , jam extensionem positi
137쪽
mus praedicare, sed tamen ita, ut extensionem tribuamus distincte
Corpori dc cogitationem menti. Porro sit, mentis idea Cr i a mens una eademque res, quae sub uno eodemque attributo cogitationis concipitur, an inde sequetur, Mensis ideam eodem modo esse unitam menti, ac mens
unita est cor ori, quod vult haec Propositio Z Nihil sane minus; uti patet ex dictis. His subjungit : Mentis, inquam, idea re ipsa mens in
Deo eadem necessitate ex eadem cogitandι posentiastequuntur dari. Nam re-νera idea mentis, hoc est, idea ideae nihιl aliud est, quam forma ideae, quatenin hac, ut modus cogitandi, absque relatione ad objectum consideratur;
simulac enim quis aliquidicit, eo imoscit, se id ire, σ uiscit, se ire,
quod scit, oesic ιn infinitum. Qua ratione major adhuc confusio introducitur, quam antea suerat. Antea confuderat mentem & corpus, nunc etiam Deum, rem summe persectam, rem iudependentem
cum re imperfecta ec dependenti confundit. Scilicet, esse hominis, mentis humanae, corporis humani, illi sunt ipsum esse Dei, atque adeo mens humana est in Deo, sive pars ejus, sive modus quidam. Deus prius consuleratur illi, ut habens cogitandi potentiam, ex illa sequitur mens cogitandi actus quidam finitus. Quid vero illa sit potentia cogitandi sine acui quis intelligat Z Fluet Jam mens humana oc mentis idea ex cogitandi potentia divina adeoque infinitar finitum aliquod fluet vel sequetur ex infinito. Mensjuxta SpinoZam est idea mentis, res ipsa est id ea rei, equus est idea equi &sic de aliis. Abyssus hie est absurdorum i Iterum forma ideae, vel idea ipse erit modus cogitandi absque relatione ad objectum , adeoque absque serma sua : sic forma erit absque forma. Et tamen per hanc relationem ad obiectum, cujus idea est: repraesentamen, idea suam formam acquirit. Forte tamen hoc voluit dicere, mentem & ideam, quae est in mente, sic inter se invicem differre, ut mens cogitetur, dum concipitur in genere ut modus quidam cogitandi sine relatiors ad objectum, idea vero significet illum ipsum modum cogitandi, scd cum relatione ad objectum. Haec aliquanto magis distincta fuerint. Sed dum mens dicitur modus cogitandi debet ergo speetari ut modus substantiae divinae, cui tanquam subjecto alicui insit. Sed de eo jam actum est in antecedentibus.
138쪽
Mens humana non tantum corporis absectiones, sed etiam harum assectionum idem percipit. MIra haec est Propositio. Dum percipit istas affectiones format
ideas carum ; nulla ergo hic locum habet oppositio inter perceptionem harum assectionum& perceptionem idearum harum aD sectionum. Sed ex demonstratione Prop. I. V. patere videtur,quod nihil uliud hac Propositione velit, quam quod mens non tantum conis fusos habeat assectus, sed etiam claras & distinctas ideas horum ipso rum affectuum sermet. Mira etiam est demonstratio, dum demonia strat de Deo, quod demonstrare debebat de mente humana; quod tamen videtur propterea factum, quia mentem humanam semper tantum considerat tanquam modum, quo Deus, substantia illa unica, modificatur. Sic inquit : Assectionum idearum idea in Deo eodem modo sequuntur, re ad Deum eodem modo referuntur, ac irare a DcIionum idea, quod eodem modo demonsvitur ac Propositio 2 O huitu. Nos vero ostendimus ad Prop. ro. illam demonstratione n ficulneam plane esse : similiter ergo de hac judicandum nobis erit. Sed & reliquae Proposi tiones, quibus haec demonstratio innititur fatis sunt, cujusimodi est Prop. 12, II. Coroll. Prop. I I, II. dc Prop. 2I. II.
Mens se ipsam non cognoscit, nisi .quatenus corporis assectionum ideas percipis. FAlsissima est haec Propositio, quartota nititur hoc standamento,
quod in mente nullae sint ideae nisi rerum corporearum, nulla rei cogitantis. quae omnia absurda sunt. Demonstrationis fulcra sunt 'Prop. 2 o. Coroll. Prop. II. ProP. 13, 2 a. hujus II. partis, quas omnes salsas esie ostendimus. PRO-Diuiligod by COOsla
139쪽
PROPOSIΤ. PAR T. II. PROPOSITIO XXIV.
Mens humana partium, corpus humanum componentium adaequa tam cognitionem non in*olvit. PEradaequatam cognitionem hic, ut supra, intelligit procul dubio cognitionem distinctam. Et possumus istam Propositionem tanquam veram admittere, cum res manifesta sit, dc ipsa experientia doceat, plures esse mentes humanas, quae non habeant distinctam cognitionem partium Corpus humanum componentium. Sed demonstratio, quam adhibet aud ,r, non adeo firmis nititur tibicinibus. Nam Lemma q. supra rejecimus. Prop. 9. II. Prop. 7. II. Prop. I 3. II..& Coroll. Prop. II. ΙΙ. quibus quoque innititur pro falsis repudiavimus. Nec etiam capio, quomodo haec Propositio possit conciliari cum Prop. XII. ubi dicitur, si objectum idea, humanam mentem constituentis, sit corptu, nihil in eo corpore poterit contingere , quod a mente nonperripiatur.
Idea cujuscunque assectionis corporis humani adaequatam corporis emterni cognitionem non involvit. HUic Propositioni non possumus contradicere, quamvis in demonstratione ejusdem nequeamus acquiescere ob latera fragilia, quibus innititur, cujusmodi sunt Prop. 9. dc 7. II.
Mens humana nullum corpus externum, ut actu existens perripit, nisi per ideas assectimum sui corporis. V Era est haec quoque Propositio, quam experientia docet. Sed demonstratio nititur Prop. 7, ΙΙ. & Prop. 13, II. fundamentis ficulneis Corollarium. uatenus mens humana eo tu externum imaginatur, eatenvi adaequartam ovi cogitationem non habet. Hoc Corol. admittimus, 2 nec Diuis tred by Corale
140쪽
nec demonstrationi repugnamus utpote nitenti Schol. Prop. 17. Prop. 2 s. & 26. II. quae admisimus.
Idea cujuscunque assecrimis corporis humani adaequatam 1νιιιι corp ris humani cognitionem non in*oisit. HAnc quoque admittimus Propositionem una cum demonstratione , quae tota innititur Prop. Us. II. antehac appmbata.
Idea assectionum corporis humani, quatenuπ ad humariam mentem tantum referunIur, non sunt clara se distincti, sed tantum
confuse. SI per illa verba, quatenus ad humanam mentem tantum referuntur, in telligitur, quatenus humana mens tantum ab iis eXtrinsecus a ficitur, potest admitti haec Propositio. In Demonstratione hoc tantum taxamus, quod citra necesutatem ex Prop. 2 . & 28. demor stratione quid immisceat , quo. poterat carere, & quod omnino pro fallo nos habemus, nempe, quod corporum externorum adequata cognitio h. e. clara & distincta) ut re partium corpus humanum componentium in Deo et on es , quatenus humana mente, sed quatenus aliis ideo asse- αι eonsideratur, cum Prop. 2Α & 2 s. II. citra hoc queat admitti, uti supra visum. Hoc autem ipsum supponit, Deum humana mente affici tanquam modo quodam suo, quod variorum absurdorum syrma post se trahit, uti suo loco ostensum. Scholium sequitur. Idea, inquit, qua naturam mentis humana eo pituit , demonstratur eodem modo non esse, inse sola considerata , eiurasa inrita , ut etiam idea mentis humanae, re idea idearum assectionum coris poris humani, quatenus ad solam mentem referuntur, quod unusquisque videre potest. Hoc verum erit, si supponamus cum ipso , mentem
humanam constitui ab idea corporis humani, quae hypothesis &farum ma est, di superius a nobis refutata fuit.