Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

ideass modis cogitandi, inde concludendum sentio , non debere ipsam mentem humanam pro modo Dei haberi, contra quam ille sentit, prout etiam superius observatum fuit. His sic praemissis accingit se ad solvendas, quas vocat, objectiones contra suam doctrinam, qua volitionem omnem sive Liberum Arbitrium , quod sit distinctum a mentis idea, plane evertere conatur. Objectio prima inde desumitur, quod voluntas latius se extendat, quam intellectiis, quia experimur, nos non majore assentiendi, sive assirmandi 8c negandi facultate indigere ad assent tendum infinitis aliis rebus, quas non percipimus, quam jam habemus, quamvis

indigemus majori acultate intelligendi; distingui ergo voluntatem ab intellectu, quod finitus hic sit, illa autem infinita; hanc objectionem proponit p. 88. Videamus responsionem , quae occurrit P.

89. Dicit , se concedere, voluntatem latius se extendere, quam intelliNum, si peν intellectum claras tantummodo ου distinctas iden integimus, sed negare , voluntatem latius se extendere, quam perceptiones sue concipiendi

saevisatem; nec sane viarae, cur facultas volendi potius duendastu insimm , quam stentiendifacultas 3 sicut enim insulta unum tamen post aliud; nam in ira ut affirmare nonposiumuo eadem volenae facultate possumtu assirin mare , sic etiam in ira corpora unum ne epos aliud eademsentiendi fa- cumte possumin fretire, 'e percipere. Ad quae respondeo , me hic

quod concedit accipere, voluntatem nempe se latius exendere quam claras σ distinctas ideas, quibus Prop. 3s. II. opponit ideas mutilatas

re confusas i atqui habet ideas mutilatas dc consuas non potest dici rem intelligere. In id eis confusis est aliquid clarum, sed quod non est separatum ab altero, quod clarum non est. Quod clarum est hoc solum intelligitur, sed alterum eo ipso, quo tale non est, non intelligitur. Est ergo idea confusa ea, in qua aliquid intelligitur, aliquid vero non intelligitur,& tamen de utroque & de eo, quod intelligitur,& quod non intelligitur, judicatur: v. gr. intelligitur vinum esse in

poculo, sed non intelligitur venenum commixtum, judicatur tamen poculum qualecunque est, esse exhauriendum. Idea ergo Confusa, quatenus confusa est non intelligitur, & ideae nomen accipit ratione ejus clari, quod in ipsa est, non ratione, alterius quod cum ea conjungitur, quod non intelligitur. An enim diceret Spinota, cum

mentem intelligere, qui illam concipit tanquam aliquid subtile & tenue per corporis nostri membra dinusum, atque inde judicat, men-T tem

162쪽

tem se contrahere dc recipere ad reliqua membra rescisso pede, ve Imentis quandam partem mutilari mutilato pede, sicque mentem dividiῖAn qui statuit dari pose vacuum extensum sine coνpore potest dicinaturam corporis intelligercyAn naturam Dei intellexerunt gentiles,. qui plures Deos esse opinati sunt Z An non istorum omnium voluntas sive judicium sese extendit ulterius quam intellectus ξ An non pro

communi notione fere est habendum, quod erremus , quando judicare volumus, dum res non intel&gimus, in quo supponitur voluntatem sese extendere ultra intellectum, adeoque se latius extendere voluntatem quam se extendit intellectus p An non solemus dicere errantibus, eos.

rem non intelligere Z Quid hic est in quo possit contradici. Caeterum omnem absurditatem superat, quod negat, volendi facultatem potius posse dici infinitam, quam facultatem sentiendi: nihil enim est, quod homo non possit velle, cujus rei exempla sunt ubique obvia, Cum tamen multa sint, quae nequeat intelligere , multo plura quae nequeat sentire: Fuerunt homines qui voluerunt esse dii, qui ausi sunt bellum Deo inferre, qui volunt Deum non esse : An horum omnium quisquam censendus est istud obieetiim intellexisse ξ An ergo eorum voluntas non se extendit latius, quam eorum intellectus PAn non homo potest velle multa, quae nunquam sensit,nunquam sensurus est, quae sentiri non possunt 8 An non infinita vult, hoc est assirmat eorum, quae spectant puram Mathesin, an non multa, quae in Algebra docentur An haec potest dici percipere poste facultate ulla sentiendi λ An homo non vult virtutes, prudentiam, amorem Dei&c. quae nullis sensibus unquam potest percipere 3 An non ergo manifestum est, facultatem volendi potius dicendam esse infinitam, quam facultatem sentiendi 8 Sed format sibi Spinora instantias iisque

Iatisfacere conatur Inst. i. est, quod dicant, infinita dari, quaepercipere non possumus. Responsio sequitur : regero, nos ea gsa nulla cogitatione s consequenter, nulla polendi facultate posse assequi. At nos Contra-rium ejus jam ostendimus et percipere non possumus plures Deos, an propterea tamen non mi crediti Z An non creduntur adhuc p quot quaeso sunt errores in Communi vita Z an non in illis omnibus judicat homo de non perceptis Z An qui merces emit corruptas eas in tellexit tales, an non tamen voluit Z an qui venenatum poculum ebibit non voluit illud p an tamen venenatum intellexit λ Inst. a. est, . At iucunt, si Deus pellit emere, ut ea etiamster jeremus, majorem qui

163쪽

dem facultatem percipieηῶ deberet nobis dare , sed non majorem, quam deis δι volenia facultarem. Responsio ejus est : quod idem es, ac si dicerent. quod si Deus velit sistere, ut infinica alia entia intel eremin, necesse

quidem set, tit nobis daret maforem intesiectum , sed non universaborementis ideam, quam deist, ad eadem infinita entia amplectendum; Oseniamin enim voluntatem ens esse universale, sive ideam, qua omnes singulares nolitiones, hoc est, id, quod in omnibus commune es, explicamus. Cum itaque hanc omnium νοθIιonum communem, Me universalem ideam faetitiatim esse credant, minιme -rum, si hanc facultatem ultra limites intellectvi in infinitum se extendere aecant. Universale enim aque de uno, ac de pluribus ,

actae infinitis individuis dicitur. Sed quod de universalitate voluntatighicoggerit ejus fundamenta& nervi jam elisi sunt ad Prop. 48. ILVoluntas item intellectus meae v. gr. mentis, nihil est aliud, quam mea mens diversimode denominata, prout respicitur ad actum aliquem ejus intelligendi vel ad actum aliquem volendi. Haec mea mens est res quaedam singularis, sic etiam voluntas mea, meus intellectus, quae nihil aliud sunt, quam mea mens, sunt res eadem singularis. Meus intellectus tamen valde finitus est, Cum pauca admodum sint, quae intelligo, si comparatio instituatur cum illis omnibus, quae non intelligo; in quorum censum referenda sunt omnia ea, de quibus habeo ideas tantum confusas juxta dicta superius;adeoque mea mens, prout tanquam intelligens sive tanquam intellectus concipitur,valde est finita; sed mea voluntas, adeoque mea mens, quatenus spectatur

ut volens, procul dubio juxta dicta se extendere quoque potest ad infinita, quae intellectui non obversantur, adeoque latior est intellectu. Est tamen manetque mea mens, sive intelligat sive velit, nonem aliquod universale, sed singulare plane , eo ipso quod mea est,

manetque.

Objectionem secundam sic proponit p. 88 & 89. quod nosrum judicium possumus seuspendere , ne rebus quas percipimus Uentiamur , teste experientia; quod bine etiam eonfirmatur, quod nemo dicitur decipi, quatenus aliquid percipit, fled tantum quatenus assentitur aut dissentit: ex. gr. qui equum alatum fingit, non ideo concedit, dari equum alarum, hoc est, non ideo decipitur, nisi simul eoocedat, dari equum alatum, nihil igituria claritas ridetur docere experientia, quam quod voluntas, sive facultas a

sentiendι libera sit, ct a facultate intel endi ἀνema; sed in hac objectione proponenda non satis sincere agit: Nos enim non dicimus,

164쪽

1 8 EXAMEN

nos pota judicium nostrum suspendere, tunc, quando rem aliquam percipimus clare & distincte, sive . quando intelligimus, haec enim duo nobis sunt eadem); sed dicimus, nos id posse, quando non intelligimus, sive, quando rem clare & distincte non percipimus. Εxpresse Cartesius docet; quod quando clara lux est in intellectu, non possit non magna esse propensio in voluntate, quomodo ergo posset dicere, nos posse nostrum judicium suspendere , ne rebus , quas percipimus, assentiamur Z Sed hoc nos docemus cum Cartesio; nos posse judicium nostrum suspendere , quando res non percipimus, idque testari dicimus experientiam, quod satis ex IV. Meditatione Cartesii patet his inter alia verbis: Suppono, nullam adhuc meo in tellectui rationem occurrere, qua mihi unum magis quam abudpersuadeati, certe ex hoe ipso sum indisserens ad utrumlibet ,sismandum vel negandum, vel etiam ad nibu de ea re jussicandum. Nostrum argumentum totum huc redit, quod nemo decipiatur, quando rem non satis clare percipit, sed quando de re illa, quam non recte intelligit, vult Judicare, dum eam nondum clare intelligit. Ita exemplum de equo alato huc sic potest applicari, quod is, qui equum alatum concipit, sive, qui id eam format equi alati, recte quidem statuat, illum conceptum nullam implicare contradictionem, sed possit judicium suspendere de existentia equi alati, quamdiu non clare percipit equum alatum existere. Sic nunc videamus, quid ad illam objectionem, quam pro lubitu formavit, reponat. Respondet p. 9O. neganΔ, nos liberam haberepotestatem judicium oustendendi. Nam cum dicimus, aliquem jussicium substendere, nihil aliud Heimin, quam quod videt, se rem non adaquare percipere. v igitur judicissi ensio revera pereeptio, non libera volun as. Sed id sic non evincit. Quando conscii sumus clarae alicu)us& distinctae perceptionis, ea luce sua ita irradiat & abripit mentem, ut non possit non sequi judicium : Sed alia ratio est perceptionis non distincta, quam ille dicit non adaequatam, quae mentem non adeΘ aDficit, nisi conjunctum habeat vehementem aliquem affectum, ut sequatur judicium. Rus quidem tanquam perceptionis mens semper est conscia, sed non tanquam perceptionis Consulae, tenebrae non cognoscuntur nisi ex luce vel antecedente vel subsequente. Haec lux quando supervenit menti, tum demum mens fit conscia hujus suae confusiae ideae, quae ei obversatur, eamque ut talem cognoscit, atque sic potest dici dividere, quod rem confuse, sive, prout ille loqui

165쪽

tur, non adaequate, precipiat Z Quid ergo est illud videre 3 Et quomodo videt mens, quod non adaequate, h. e. non distinctepercipiat ' Hoc videt, dum attendit ad aliquam claram perceptionem, eamque com-

arat cum praesente confusa: illa est quasi lux quaedam afferens etiamucem perceptioni non distinctis, saltem ut cognoscatur, quod non sit distincta. Sed propterea ipsum illud videre, quod rem non adaquate h. e. non distincte, percipiamus, non insusten judicii: Pomunt amechus vehementes v. gr. amor, ira&c. impedire, ut non suspendatur

judicium, quando quis videt, quod rem non distincte percipiat; fieri etiam potest, ut, ubi res sentitur non distincte percipi 3 sequatur tamen judicium , quia quis censet alios viros sapientes rem illam, quam tradiderunt, distincte intellexime, ut ita auctoritate illorum ductus consentiat in iis, quae non distincte se percepisse est persuasus Concedimus, stepe sequi istam judicii suspensionem, quando animadvertitur , rem distincte non esse perceptam , negamus id fieri semper. Neque tamen, si id semper fieret, sequeretur, hos actus, judicium suspendendi, di videndi, quod rem non perceperimus adaequale sive distincte,a se invicem non differre. Non tantum enim suspenditur judicium, quando quis videt, se rem non adaequale sive non distincte percipere, fit etiam illud, quando id non videt, per ruandam negligentiam, non attendendo ad ea, quae obveniunt &sice iis non judicando, quod inprimis locum habet in infantibus; sicut, etsi judicium semper sequatur distinctam perceptionem, non tamen propterea judicium est ipsa perceptio, judicium enim illud adest quoque tape, quando praevia clara & distincta perceptio non praecedit : sub alia forma est mens, dum percipit, sub alia, dum judicat, dc sub alia, quando judicium suspendit : debent ergo ista omnia a se invicem distingui. Sed videamus, quomodo hoc ille stabiliat. Concipit puerum equum

imaginantem , nec aliud quicquamstercipientem. uandoquidem, inquit, hac imiginatio equi existentiam involvit sper CorolI. Prop. I7. hujus in nec puer quicquam percipit, quod equi existentiam tollit, ille necessario equum, ut praesentem, contemplabitur : nec de ejus existentia poteris dubitare, quamvis de eadem non fit certus. Sic putat sequi nos non habere liberam

potestatem suspendendi. Corollarium Prop. 3 . hujus dicit': posse

menIem humanam corpora externa, a quibus corpus humanum elasfectum

fuit, contemplarι PelutProentra, etsi nec existant, necpraesentia sint, sed

166쪽

corollarium non dicit, mentem humanam v. gr. pueri istius, conIemplarι equum velut praesentem, etsi non existat. Viderit puer equum praesentem,sormata est sic imago istius equi in pueri cerebro. eam, dum contemplatur, repraesentativa imaginatione sibi equum. sed, dum non amplius visui ejus obvertatur, non cogitabit eum exi- Νstere. Nec opus est, ut puer quicquam percipiat, quod equi existentiam tollat, sussicit; ut equus ejus visui non occurrat; sic enim non necessario Contemplabitur equum ut praesentem : istud igitur exemplum non probat institutum. Quomodo vero is, qui non est certus de existentia alicujus rei, non possit dubitare de existentia ejusdem, fateor, me non intelligere. Si is, qui non est certus de ali

quare, non possit de eadem dubitare, quis ergo id poterit ξ Andicendum erit eum id posse, qui est certus de aliqua re 3 An potius dicendum, neminem poste dubitare de aliqua re, sive sit certus, sive incertus p Sic ergo nulla amplius locum habebit dubitatio inter homines, quod qui dixerit soli obloquetur. Alterum ex somnis desumit. Dicit , se non credere, aliquem esse, qui putet, rie, dum somniat, fiberam habere potestatem suspendendi de iis , qua fiomniat, judicium, efficiencque ut ea qua se videre somniat, non somnietcs nihilominus conia tingere , ut etiam insomnis judicium Aspendamus, nempe cum somniamus,

nos somniare. Sed quid tum Z An quia, dum somniamus, hoc est, quia aliquando, non habemus liberam potestatem susipendendi iudicium: Ergo nunquam habemus 3 Quis sic concluserit Z Est hoe

inter illa , quae necessitatem errandi imponunt humanae naturae,

prout nunc est constituta. Exempla hujus rei adduxit Cartesius in Medit. VI. quodque ea Cum immensa Dei bonitate non pugnent, demonstravit. Quid vero fit in somnisῖ Ligatis sensibus externis, spiritus in cerebro non occcupati aliis diverticulis, quae in vigilantihus locum habent, dum variis modis debent movere musculos, &eorum interventu membra corporis humani, satis copiosi incurrunt in vestigia illa, quae in cerebro sunt, quae antea facta erant per incuris sum obiectorum externorum sic satis vehementer in illa agentes tam' vivide repraesentant objecta ac olim vigilantibus est factum. Non ergo mirum, quod secundum istam ideam tunc sormetur illud judicium. Ex his vero tantum consequitur , necessitatem aliquando imponimenti nostrae, ut judicet, quod nos non negamus, nam etiam quando praevia est clara dc distincta perceptio alicujus rei sequitur neces- . sario Diui ou by Cooste

167쪽

iario iudicium in nostra mente secundum istam claram & distinctam perceptionem. Neque enim pugnat omnis necessitas cum voluntatis Libertate, quod a Theologis nostris in doctrina de Providentia Dei solet demonstrari, sed tantum necessitas naturalis, quae locum hahet in rebus brutis ic omnem voluntatem ab iis excludit, dc necessitas coactionis, quae ipsi voluntati dc libertati repugnat. Et si igitur dum somniamus, non habeamus liberam potestatem suspendendi judicium de iis, quae somniamus non tamen tunc vel coacti vel necessitate bruta adtijudicamus, sed lubentes dc volentes adeoque libet e. IpseSpinora aelibertatis definitione necessitatem non excludit, sed includit potius, dum Parte I. Defin. VII. sic sormat: Ea res libera dicetur, quae ex Iola sua natura necesstate exsit, re a festa ad agendum determinatur. Epistola vero e o. p. 378. reprehendit eum, ad quem scribit, quod nullam inter Coactionem vel vim dc Necessitatem differentiam constituere videatur, dc neget, Iiberum dc necessiarium esse duo inter se contraria, quae etiam nos antea dum Definit. VII. examinaremus, consideravimus. Si somniemus nos somniare, non tam suspendimus judicium, quam judicamus, prius illud visum esse somnium, quod tamen parum facit ad nomm negotium, cum in his omnibus actibus locum habere possit voluntas sive liberum arbitrium, quia lubentes sic judicamus. Fons erroris SpinoZae in eo videtur Consistere, quod Libertatem confundat cum indifferentia, quae infimus est gradus Libertatis eamque non corroborat, sed imminuit potius, spectatque ad ejus imperfectionem ,cum tamen aliis quibusdam in locis, ubi

negat necessitatem pugnare cum libertate, quae ad Def. VII. vidi- mus, eo ipso illam indifferentiam a natura Libertatis plane removeat. Post haec conatur probare, Homi em, quatenμι percipit, abfirmare; Sic ille: Porro concado, neminem decipi, quatenus percipit, hoe es, mentis imaginationes, in se considerasas, nihil erroris involvere concedo; vide Schol. Prop. XVII. hujus sed nego, bominem nihil assismare, qualenus percipis. Nam quid aliuis es equum alarum percipere, quam alas de equo a maνep Si eram Mens prater equum alatum nihil aliud perciperet, eun dem sibi praesentem contemplaretur, nec eausam haberes ultim dubitandi de ejusdem existensia, nec ultim disientiendi facultatem, nisi imaginario equi ausi juncta sis idea, qua existentiam ou em equi tollis, Pel quodpercipit, . ideam equi alati, quam habet, esse inadaquatam ,, atque tum vel ejusdem equi existentiam neeessario negabu, vel de eademnere N. dubitabit. Hic

autem.

168쪽

autem primum observo, eum pro iisdem habere mentis perceptiones di mentis imaginationes, quod perperam fieri ad Schol. Prop. XVII. hujus jam obserJavimus; quam enim imaginem format pruindentiae, amoris Dei, justitiae aliarumque virtutum Z quam imaginem format, dum percipit mentem, dum objecta purae Matheseos ipsi obversantur Z An vero negabit se isthaec percipere, quia nequit imaginarit Nequeo vero intelligere, quomodo dici possit hominem assirmare, quatenus percipit, si non decipiatur quatenus percipit. Concedit enim, hominem multa percipere inadaequate, hoc est, non distincte; si igitur illa, quatenus percipit, assirmat, utique errat sive decipitur. Si is, qui assirmat plures Deos, eos assirmat quatenus percipit, cum in illa assismatione sive perceptione, uti ipὶ loquitur, sit error, utique talis, juxta ipsius hypothesin, dici debet decipi, quatenus percipit. Porro argumentum, quo probat, hominem , quatenus percipit, assirmare, imbecillum admodum est. Quando habemus ideam alicujus rei claram & distinctam, omnia illa, quae scin ea intelligimus, de ea assirmamus, ob illum necessarium nexum, qui est inter claram & distinctam perceptionem & judicium, potest etiam fieri, ut uno eodemque actu, quo rem istam percipimus, etiam assirmemus, cum mentis isti actus sese immeent quasi in tali casu, unusque alterum includat, sed propterea non sequitur, formaliter illos non esse distinctos, quod in superioribus jam notavimus; neque id semper obtinet, ut homo, quatenus percipi

assirmet ; si enim percipit inadaequate, hoc est, non distincte, potest utique judicium suspendere, idque tape fieri supra ostendimus, etsi homo ne quidem percipiat, se istam rem non clare di distincte percipere. Supra quoque diximus salsum esse, quod puer, qui nihil aliud percipit, quam ut equum imaginetur , eum necessario ut praesentem contempletur et Falsum ergo etiam est, quod si mens praeter equum alatum nihil aliud perciperet, eundem sibi praesentem contempletur, & quae reliqua hinc deducit SpinoZa. Tertia objectio, quam Spinoeta sibi refutandam sumit, sic proponitur. Pag. 89. quod una a mario non plus realitatis videιαν continere , quam alia, hoc est, non majorestotentia indigere videmur ad Armaniadum , verum esse id, quod ver m es, qoam ad aliquid, quod asum est, verum esse as mandum 3 ac unam ideam pluι realuatis, sive perfectionis , quam aliam habere percipimus i quantam enim objecta alia aliis p santiora sDiuitigod by Cooste

169쪽

tiora, tantum etiam eorum idea alia aliis perfectiores sunt; ex quibus etiam constare piritur disserenIta, inter voluntatem re intelli tum. Hanc objeiactionem solvi posse putat duplici responso : prius est , quo voluntaruniversale quid', quod de omnibus ideis P aedicatur., quodque id tantum significat, quod omnibus ideo commune es, nempe rmationem, cujuου propterea adaquam essentia, quatenu sic abstracte conc/pitur, debet esse intina quaque idea, re hae natione tantum in omnibus eadem ; sed non qua enis consideratur esentiam idea constituere 3 nam eaten insingulares a mationes aque interse diserunt, aci aidea. Ex. gr. a matio, quam id circuli, ab illa, quam idea trianguli involvit, aque aessen, ac idea circuli ab

idea trianguli. Atque ego quidem fateor, voluntatem possie considerari, ut quid universale, respectu singularium volitionum , prout sunt vel in diversis, vel in uno etiam homine, sicut etiam idea hoc sensu potest spectari tanquam quid commune omnibus id eis singularibus, quas homines singuli habent vel etiam unus idemque homo diverso tempore : nego vero, voluntatem esse aliquid universale, quod de omnibus id eis praedic tur, nego, ideas esse speciem voluntatis, cum idea dc voluntas potius ueopposita des eant animadverti. Fundamentum ex quo oritur, ut confundantur idea &judicium, in eo consistit, quod assirmatio involvat ideam in suo conceptu, cui addit lationem quandam versus illud objectum, quod per id eam repraesentatur, sed tamen male insertur, istam assirmationem ab idea non differre, quod tunc demum sequeretur, si vice versa idea sua natura semper involveret assirmationem vel negationem, quod falsum esse in superioribus evicimus. Altera responsio SpinoZae ad tertiam objectionem absolute negat,

nos aquali cogitandi potentia indigere ad a mandum, verum se id. quod perum est, quam a/ mandum verum esse id, quod falsum es. Num his dua a mationes, si mentem flecter, se habent ad invicem ut ens ad nonens; nihil enim in ideis positirum es, quod sicatis formam constituit vide Prop. ιhujus cum ejus Schol.&Schol. Prop. Α7. hujus) quare hie

primὸ venit notandum , quamsae te decissimur, quando universulta cum gularibus, cT entia rationis re abstracta cum realibin confundinus. Ego vero puto, attendenti satis patere non majorem esse potentiam cogi

iundis N B, loquimur de potentia cogitandi, quae in omni actu mentis conspicitur, non de alia) in a mando, verum eme id quod verum

est, quam in assirmando, verum esse id, quod falsum est : Sed ob v obser

170쪽

' obstruandum ἰ sermonem esse tantaim de illo mentis actu, qui assi matio dicitur, sive, prae isc, de assirmatione, quatenus est assiriamatio, quae consistit tant tim in Conjunctione dc unione unius conceptus mentis cum altero. Quid enim quaeso differentiae est in ipsa af firmatione quatenus tali, sive quis assii mei, Deum esse unicum, sive assii mer , Deos esse plurest aeque affrinativa est prior propositio ac post crior, aeque magna potentia cogitandi requiritur ad unam quam ad alteram, nulli bic gradus postant habere locum, non re quiritur major intcntio animi, non major est proclivitas, omnia plane sunt paria, atque sic manifestum, quod una assirmatio non plus realitatis contineat, quam alia. Secus se res habet in idcis, quarum una alicram quoad realitatem superat idea enim, quae Deum siti premum, omnes habentem persectiones, nobis repraesentat, procul dubio plus realitatis in se comprehendit, quam ea, quae vermem vel plantam vel quid minus perfectum exhibet. Ratio, quae movit Spinoram ad hoc negandum , imbecilla est plane : nego assirma tioncs istas duas, alteram veri, alteram falsi se habore ad invicem utens ad non ens, utraque enimvositiva est affrmatio, utraque realis quatentis utraque realis quidam mentis actus; quod si vero in id ei,

ipsis nihil sit positivum, quod falsitatis sormam constituat, quod lihens concedo ; & si istae assirmationes ab id eis non differant, ut ille, quamvis perperam , statuit, quomodo ergo poterunt dici a se invicem differre, ut ens Zc non ens Z Quod si dicat, hactenus dis

ferre ut ens & non ens, quatenus assii matio selsa oritur ex ignorantia, sive ex id eis mutilatis δ confusis, uti alibi loquitur, regero,sc non spectari ut actus mentis, sed prout cum altera ex illis ista ignorantia conjuncta est, qua ratione falsiam assirmationem ut nonens spectari libens concedo At de eo non erat quaestio, sed de ipsis

illi; assirmationibus, si mentem spectes; NB. sic ipse loquitur in qua

ratione evicimus, utramque esse aeque realem.

Restat, ut ad quartam objectionem responsiones SpinoZae examinemus; objectionem sic proponit p. 89. Si homo non operatur ex δε-berrare volunmtu, quid ergoset, si: in aequilibrio sit, ut Buri fani asinis δnmene re siti peribit Z tauo si concedam, viderer asinam, vel hominis flaia suam, non hominem concipere, si autem nerem , ergo se imum determinabit, re consequenter eundi facultatem, re faciendi quicqiud velit, habet. Ad hanc objectionem resipondet p. 91. Re omnino concedere, quod homo

in Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION