Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

ptopter Deum, ut eius gloriae Celebrandae inservire queamus. Sed videtur tamen Spinoeta his nihil voluisse aliud , quam quod homo in ista sui esse conservatione non spectet aliam rem singularem finitam, a se diversam, quod eX Scholio Prop. yr. I V. potest colligi. quo sensu pro vera potest admitti. In Demonstratione haec occurrunt falsa fundamenta, Prop. 7. III. dc Coroll. Prop. 22. IV. PRop. XXVI. a uicσuid ex ratione conamur, nihil aliud esquam intelligere; nec mens, quatenus ratione mitur, aliud μ

ει utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum sibi con

ducis. Ρχiorem partem huius Propositionis possumus admittere , sed quantum attinet ad posteriorem, si eam ita intelligat, ut co tinctionem corporis mens non judicet aliter sibi utilem, quam quatenus ad intelligendum conducit , etiam illam possumus admittere. Sub vocabulo autem intel ere procul dubio etiam intelligit rediejudicire & velle omniaque ea, quae ex clara dc di itincta perceptione, quod est intelligere, sequuntur. Demonstratio vitiatur per falia fundamenta, cujusmodi est Prop. 7. III. Definitio Appetitus in Schol. Prop. 9. III. Coroll. Prop. 2 2. IV .ec Prop. 2 s. IV.Pκor. XXVII. Nihil certo scimus bonum aut malum esse, nis id quod ad intelligendum revera conducit, vel quod impedire potes, quo minus intelligamus. HUic etiam Propositioni, si intelligere eo sensu, quo antea dixi,

sumatur, jure restagari potest nemo. Demonstratio tamen Spinoetae more ipsi consueto procedid, salsa nixa Propositione AI. II. de qua superius fuit actum.

PROP. XXVIII. Summum mentis bonum es Dei cognitio, summa mentis virtud Deum cognoscere. Bona haec sunt dc speciose verba, ecquae, si sensu nostro accipiantur, ut per Deum intelligamus Eny summe infinitum dc persectum, quo omnia praeter i Psum dependent, dc a quo tota sua

272쪽

'natura disserunt, manifestam continent veritatem. Sed homo iste Deum & mundum confundit nec Deum a mundo distinctum&qui ipsius Mundi sitCreator dc Conservator, agnoscit. At sane non potest summum Mentis bonum in talis Dei cognitione consiliere : Sed is demum felix dc beatus esse potest, qui cognoscit Deum summe perfectum , summe intelligentem, omniscium, omni praesenIem, omni Potentem, auctorem omnis boni, alienum ab omni malo, clemeniatissimum, summὰ misericordem &c. quique eum ut talem amat , ei adhaeret uni cc , suam voluntatem ad illius voluntatem consor

mat.

Mens autem haec SpinoZae noscitur quoque ex demonstratione ejus adjecta. Nititur enim Prop. et s. I. in qua perniciosus ille error asseritur. Falsa quoque est Prop. 3. III. prout suo loco ostendimus. PROP. XXIX. Res quacunquesingularis, cuyus natura a nostra prorsus es diversa, nostram agendi potentiam nec juvare, nec coercere potes, ct absolute res nulla potes nobis bona aut mala esse, nise commune aliquid nobiscum habeat. VErba istius Propositionis prout jacent Ec in bono sensu acceptaveritatem exprimere videntur, modo postea non deprehendatur aliquod venenum latuisse, quod jam Lupius a nobis est factum. Et sanctale aliquid metuimus ex Demonstratione, quam hic adhibet Spinota. Nititur enim Coroll. Prop. Io. II. quod essen ta hominu consituatur a certis Dei attributorum modificatiombus, quod absurdissimum est ; nititur etiam Prop. a 8. I. qua statuit, quamlibet rem singularem determinari ad existendum & operandum a causis finitis, idque in infinitum, qua ratione nunquam devenitur ad primam causam Deum , sicque videtur hac sua Propositione 29. IV. plane excludere Deum ex numero rerum singularium , atque ita communio cum Deo nihil nostram agendi potentiam juvare nec coercere potest, quod procul omni dubio falsissimum est. Et iam Prop. 6. Il.&Prop. 8. ΙU.&Schol. Prop. II. III. in quo Definitiones falsae Laetitiae & Tristitiae dantur, salsa sunt: Ut ita ne unum quidem fundamentum, quibus nititur haec demonstratio, pro vero queat haberi. Diuitig Cooste

273쪽

PROPOSIT. PAR Τ. IV. 23

PROP. XXX. Res nulla per id, quod cum nuba naIura cominmune habet, potest esse mala ; sed quatenus nobis mala es, ea-

' senus nobis es contraria. HAnc Propositionem possumus admittere , non tamen demonstrationem ob fundamenta falsa, quibus stabilitur, cujusmodi est Prop. 8. IV.&Defin. Tristitiae, quae habetur in Schol. Prop. II. III. PROP. XXXI. Auatenus res aliqua cum nosra natura convenit , eatenus necessario bona es.

VΕra est, si intelligas per bonum id , quod nobis est utile, quo

sensu etiam SpinoZa hanc vocem sumit. Demonstrationi etiam nolumus refragari, nisi quod Axioma 3. hujus IV. Partis nullum reperiamus, unde pro mendo hoc habemus. Qui vero desiderat demonstrationem istam videre, adeat auctorem. Corollarium quoque pro vero habemus e aeuo res aliqua magis cum

. natura nostra convenit, eo nobis es utilior, seu magis bona st coninu. quores aliqua nobis est utilior 3 eatensu cum nostra natura magis convenit. Et iam

demonstratio facillime admittit pr, quae legi potest apud auctorem. Peto P. XXXII. tauatenus homines passonsim sunt obnoxii. mn possunt eatenur dici, quod natura conveniam.

SI passiones nihil sint reale, omnino dicendum erit non pertinere ad . naturam humanam; sed si reale quid sint, uti revera lunt, non video quomodo negari queat eas ad naturam humanam pertinere; quod si vero passiones pertineant ad naturam humanam, utique eo ipso homines, quatenus passionibus sunt obnoxii, natura convenire sunt censendi. At Spinoeta in demonstrationcsua habet eas pro impotentia seu negatione, & provocat ad Schol. Prop. 3. p. II. ubi tamen hoc non probavit. Nititur etiam haec demoni tratio falsa Prop. 7. III. ut

ita nihil habeat solidi. Scholium ejus supponit, quod Passiones in impotentia & negatione consistata, & hinc colligit, exemplisque ueclarat, non posse

274쪽

convenientiam in negatione dici convenientiam in natura, quod umrissimum est, sed hypothesis, qua nititur, plane lalla e ih.PRop. XXXIII. Homines natura discrepare possunt, quo renu assectin qua passones sunt, eonficiantur, S eatenus etiam unus idemque homo varaud est S ιmonstans. . HAE c Propositio planec diametro opposita esic vigetur Prop praeis

cedenti. Si enim Passiones tantum sint negationes & impotentiae, quomodo ergo fieri potest, ut ea quae tantum discrepant negationibus, possint dici discrepare natura Z Nos tamen eam absolute intellectam admittimus, clim revera alia sit real itas Laetitiae, alia Tri-ssitiae, quae inter se invicem contrariantur. Demonstratio laborat viatio. Sic illa se habet : Assectuum natum seu sentia nonpotestperistamnosram essentiam Au naonum explicari; ber Desin. I. 2 . s. δ .bedpotentia, hoc es sper Prop. 7.p. 3. natura causarum externarum cum nora compari rata desiniri debet ; unde sit, ut umuscujusique affectuι fors'ecies demur quae sunt ste cies objectoram, a quibus scimur, vide Prop. F 6. p. 3 o re ut M-mines ab uno eodemque objecto diversmode a cloiure, c*de Prop. 1 l. p.. 3. Quae omnia transire permitto, quamvis Prop. 7. III. superius inter falsas fuerit relata, tantum velim attendi ad ea, quae subsequΗ-tur immedia: e: atque eatenus natura discrepeηι re aenique, ut n. idemque homo γcreandem Pro . s I .p. 3 Jerga idem objectum Hre μω Uciatur, atque eatenus variussit, ree. E. D. Illud enim, quod ho. mines eateam, quatenus ab uno eodemque objecto diversimode alii. ciuntur , natura discrepant, in nulla ex progressis Propositionibus dixerat, multo minus demonstraverat, idque eri Propositione si III. nullis fidiculis potest exsculpi. Si enim hoc inde sequatur, di-εendum erit, homines quovis saepe momento narura discrepare ab alio, imo&aseims, licque toties mutari natura, quinies a novo objecto aliter assciamur, quae omnia sua absurditate concidunt.

PROP. XXXIV. diuatenus bomines assectibur , qui pa sumes

sunt, confitctamur, possum invicem esse contrarii. ΡRopositioni huic neminem contradicturum putem, quod experientia eam latis posteriori probet. Spinoetae vero de onstratio in-

275쪽

ter alias nitimur Propositione 3 2. III. atque proinde est rejicienda. In Scholio suam demonstraticinem conciliat cum Prop. 3I. IV. ostendens, hos duos, qui natura conveniunt, esse sibi invicem molestos, non quod natura Conveniunt, quatenus idem amant ,- sed quatenus ab invicem discrepant, quod Petrus habeat ideam rei amatae possessis&Paulus ideam rei amarae amissae, adeoque alter Laetitia, alter Tristitia sit affectus; quae plenius apud ipsum queant legi, neque nos iis Contradicimus. PROP. XXX V. diuatenus homines ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum natura semper necessario conveniunt. Si hic omitteretur vox αππι.m possemus istam Propositionem admittere 3 Certum enim est rationem nunquam posse esse rationi contrariam. Sed posse affectus contrariari. Sed ille affectus tantum constituit in negatione, atque ideo Prop. 32. IV. statuit e tauatenus homines passionibussunt obnoxii, non sis eatenus dici quodnatum comveniant , quam nos falsitatis accusavimus.

Demonstratio solida esse nequit, quae duo fundamenta false sibi habet substrata Prop. 3. III.&q . II.

Corollarium I. Nihilsiingulare in rerum natura data , quod hominissestibus, quam homo , quι ex ductu rationis vipit. Huic non repugnamus ,

nec etiam SpinoZae demonstrationi, quae videri potest apud ipsum. Corollarium LI. cum maxime u siqui que homo suum sibi utile quaeνit, ram maximὸ homines sunt sibi invicem urum Hoc quoque admittimus, sed demonstratio illius nititur hoc landamento, quasi Uirtus Moralis& Potentia agendi humana idem plane sint, quod jam ad infinit. 8. IV. falsitatis convicimus. In Scholio provocat ad experientiam, a qua dictaase, ostendi putat; quod concedimus. Observat vero, rarosteri ut homines exta rationis vinant, sed cum iis ita eo aratum esse, ut plerumque sint inνidis molesi invicem 3 quod concedimus. Nescio verb, unde hic jus habeat invehendi in Theologos e Rideant igitur, quantum velint, res h .manas Satirici, easqne deteste tur Theolog/, s taurine, quantum posisuns Melancholiti vitam incultum re agrestem hominesque contemnanein ad

mirentur brum experiemur tumen, homines matuo auxilio G, quibus in

276쪽

Dbique imminent, vitareptis 3 ut iam taceam, quod musto prae bilim sit , re cognitione nostra magis aerum, hominum, quam brutorum , fasia contemplari. Nos equidem causam Melancholicorum nolumus suscipere defendendam & propterea quae contra illos annotat nolumus reprehendere. Satyrici res humanas hactenus jure rident, quatenus in homines, qui in iis quaeruiit summum bonum, cum instabilia admodum, fluxa & caduca sint, insurgunt, sed Theologos imme. rito reprehendit, qui nihil aliud agunt, quam ut comparationem. institit entes, inter incerta illa & tenuia hujus vitae bona, & inter ea , quae post hanc vitam exspectant Christiani, haec illis infinito interva lo docent esse postponenda , & quorrenda ea quae sursum sunt, dc non ea, quae sunt in hac terra, dclummopere cavendum, ne horum nimio studio irretiti coelestia negligamus, non negantes interea, curam etiam quandam esse habundam rerum humanarum,. quatenus nostrae & nostrorum vitae sustentandae sunt necessariae, ut ita posit mus este ad gloriam Dei .Si haec reprehendere velit Spino Zacum suis, quoniam post hanc vitam mentem superesse negant & omnia hujus vitae cancellis terminant, iaciant id pro lubitu, Theologi nixi divinis oraculis atque ex iis aliter cdocti, non desinent studium rerum terrenarum contemncre, & docebunt suos, ut primum quaerant

regnum Dei di ejusjustitiam, non dubitantes, quin caetera illis sint adjicienda. PROP. XXXVI. Summum bonum eorum, qui virtutem sectamur, omnibus commune est, eoque omnes aeque gaudere possunt. AGnoscimus libenter hanc Propositionem , nec repugnamus quoque Spinom demonstrationi, quam leger Potcrit, qu L

. Voluerit,

Scholium, cui bono suerit ad jectum , non satis intelligo; ob-.scurum enim illud plane videtur. Quaestionem proponit : Auid si

summum bonum eorum, qui virtutemst Iantur , non essι omnibω sommuisne, an non indesequeretur , uis pra vide Prop. 36. hvius) quod homines, qui ex ductu rinionis. rivunt, hoc es, sper Prop. at s. huius homines , quatensu natu ra conveniunt, sent invicem contrariι Z Forte tamen huc

redit istius quaestionis sensus, quid sit suturum, si admittatur hoc ab lardum, quὰ summam bonum eoeum, qui pirtutemsectantur x non esset

277쪽

omnibus commuηe, an non sequatur inde, quod homines γλωπι narnia eonvemum , essent si in Picem contrarii; quod itidem valde est ablur-dum; cum silc sequatur, quod iidem natura inter se conveniant, dctamen natura non conveniant. Responsum Spinora: non minoi i laborat obscuritate, quod est : non ex accidentι, sd ex 'sa natura νapionis oννiri, ut homιnu ueummum bonum omnibuι sit commune, nimirum , quia ex ima humana e sienti r,. quatentu ratione de itur, deducitu, requia homo nes esse, nec conc/ρι flosset, sistotesatem non haberet, gaudendi Boesummo bono. Pertinet namque sper Prop. q7. p. a. ad Mentis humanaesentiam , adaeqaatam habere cognuionem . terna re ρnfinitae sent/ae Dei. Forte hoc vulc, naturam humanae essentiae non habere summum

bonum ex quadam contingentia & fortuito, sed obtinere illud ex sua natur1, eo quod , cum summum Bonum conlistat ex Prop. 1 S. IV. in cognitione Dei, eamque non possit non habere homo, siquidem ad mentis humanae essentiam ista cognitio pertineat. Sic igitur nullo modo posse supponi, flummum bonum eorum , qui vir utem flectan- ρών, non esse omnibus commuπe. Sed tota illa Pro positio 7. II. ut falsa a nobis supra est rejecta.

PROP. XXXVII. Ponum , quod unusequi que, qui sectat

mirtutem , Abi appetit, reliquis hominibu etiam cupiet, o eo magis , quo majorem Dei habuerit cognitionem. AD mittimus hanc Propositionem.

Demonstratio Spinoetae quoad primam partem potest admitti, sed quoad alteram partem multa in ea reperiuntur sella fundamenta, quale est I. Affect. defin. Prop. 11. II. Prop. 67. II. Prop:

Adjicit demonstrationem II. quam ut melioribus nixam sundamentis libenter admittimus. Examinemus Scholia. In Scholio I. ab initio d=cit : Qui ex silo

affectu eonatur, ut reliqui ament, quod ipse amaι, er ut νeliqui ex ipsius ingenio visam, solo inpetu agit, re ideo odiosus es percipue iis, quibus alia placent, quique propterea etiam studem, re eodem impetu conantur jus reliqui contra ex ipsorum ingenio vivant. Deinde quoniam summum, quod semines ex affectu anetunt, bonum se tale est, ut uηtu tantum ejus ρσEt e sis compos , hinc fit, ut qui amant, memesibi non constent , re, dum 3 laudes Dissiligoo by Gorale

278쪽

lauder rei, quam amant, narrare gaudent, timens eredi. - i reliquoaeonatur ratrone ducere , non impetu, sed humanito a breuis agis, σρbι mente maxime constat. Quae nos omnia, ut quam mxxime vera, libenter admittimus. Pergit: Porro quicquid cupimm G agimus, cuitu causa βω- , qualenus habemus Deι ideam, sive quarenus Deum co-g-firmus, ad Religionem refero. Cupiditatem autem bese faciendi , qa ex eo iraenerasur, quod ex rationis ductia viri ae, Pietatem voco. Cuin piditatem deinde, qua bomo, qui ex ductu rationis vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitiajungat, honestatem voco, re taboestum, quod homines, qui ex ductu rasionis νινunt, laudant, re id comra turpe, quod concibanda amicitia repugnat. In his quoque nihil reprehensione dignum potuimus deprellendere. In sequenti uus ostendit disserentiam inter veram Pirtutem es impotentiam, nempe, quod vera νινι- nihil μ at Ad, quam ex solo ductu rationis vivere; atque adeo ν orenιia in hoc salo eo sis, quod homo a rebus , qua extra 'sum sum, dati sepatiatur, s ab iis ad

ea agendum determinetur, qua rerum externarum communis con talio,

non aurem ea, quai ai us natura, nos ol. considerata, postulat. Sed

ex his ego iterum colligo, homines gaudere libero arbitrio, neque enim aliter intelligi posset, quomodo penes ipsos sit ex ducturationis vivere, vel pati ut ducantur a rebus, quae sunt tra ipsos. Subjungit Spinoeta : Atque hae ilia Iunι, qua in Scholio Prop. I 8..ujus stritis demo irare promisi, ex quibus apparet, legem illam de nou maiactandis brutis , magis panis supersι ione re muliebri misericordia , quam

saxa ratione DAEdatam esse. Docet quidem ratio nosrum Wile qDarendi necessitudinem eum hominibas jungere; sed non cum bruto , aut rebuου, qua νum natura a natura humana est Hyesari se didem jus, quod da in nos habent, nos in ea habere. Imo qria uniuscujinque jus vinute seu potentia uniuscujusque definitur, longe majαι homines in bruta, quam. hac in homines jin habent Nec tamen nego, bruta tiret, sed nego, quod'opterea non berat nostra utilitati consalere, se iisdem ad libitam uti , eoiam

tractare, prout obis magis convenis 3 quaηdoquidem nobiscum natura non conveniunt, re eorum Uectibin ab embus humani uni nasura d

vers. Observamus, haeC non satis videre convenire cum iis, quae

alibi de brutis dixit, de quibus egimus ad Schol. Prop. XIII. Ita

enim talia iis adscripsit, di mentem assignavit, ut parum admodum differre videantur ab hominibus juxta ipsius sententiam. Sed ille hac de re viderit. HOC verra nos ut salsum negamus, quod Data in nor

279쪽

situm babeantitu, & quod jus unimcujusque virtute seu potentia ager di

In Scholio II. vult explicare, quid meritum sit & peccatum, quid iustum dc injustum, quod ita secit, ut omne illud derivet ex legibus civilibus, ut ita nullum peceatum, nullum injustum agnoscat, nisi quod cum legibus civilibus pugnet , quod nos admittere non. possumus, scientes, esse praeter haec alia multa peccata & injusta, quae legibus civilibus non sunt prohibita, quae tamen cum Dei &pi Oxim i amore, lege divina, quae cordibus nostris instripta est, an- cito, manikste pugnant. Quod si vero haec restringantur ad lusium&injustum in statu Civili, neque ulterius extendantur , non adeo

repugnabimus huic Scholio, ni siquod subinde quaedam Propositiones astimantur, quibus ut falsis superius contradiximus. Hujusmodi est Prop. 2 o. IV. Coroll. 2. Prop. qci. III. Facit CConcedimus, quod homines hac lege eoncorditer rivere oe sibi auxιsio obse ρ - , si jure tuo natMali cedant, ct se ismicem securo 3 reddant, se niώιI ac ανos , quod possis in alterim damnum cedere. Sed quod postea ex his deducit, nihil

inflatia naturali dari, quod ex omnium co mensi bonum aur malum si ι, Oca que adeo in flatu naturali peccatum concipi non 8 e σι. Me iraque pe catum nihil aliud, quam inobedientiam, quapropterea solo tinuatis jure punitur , re eontra obedientiam Civi merisum duci, quia es ipse iugnain

judeatur, qui civitatis commodis gaudeat, id ultra debitum dicimus extendi modum. Status ille quem Spinoeta describit, non potest dici naturalis, hoc sensu, qu naturam deceat, vel . quod naturae sit debitus um juxta Spinoetanassaturae potius incommodet dobeatque mutari in civilem meliorem. Nihil ergo iste Status naturae est, quam hominum naturaliter ex Adamo progenitorum corruptio, pcσquam factum est, ut homines non nisi se ipsos& creaturas ad se reia latas quaerant, a quibus Commodum trahere possunt , adeoque omnia suis commodis metiantur. Falsum ergo est, in statu hoc naiaturae peccatum concipi non posse , cum e contrario totus ille Status, quantus est, non nisi peccaminosus esse possit. Sed non mirum est, hominem, qui Deum nodi novit, etiam rationem Virtutis &Vitii ignorare. Hominem sane decet quaerere eum , qui sumseus est, a quo in omnibus dependet, cum laudare, ad eum omnia re- Rrre, totum se illi tradere, velle ut prinimus quoque sit ad Deum

Epropterea eo omnia sua studia referre. Id non facit is, qui ad se

280쪽

omnia refert, qui se quaerit & sua commoda, quod fieri ob hominibus in naturali statu constitutis, confitefitem paulo ante vidimus S in oram. Peccat ergo Me, estque peccatum isti statui naturali adeo proprium , ut inde nequeat separari. Probat porro , in flaru ι-rali locum habere non posse just mre iniustum hoc argumento, quod is statu naturali nemo abcum reisu romium , nec in Natu a ahquid detur. nuod po dici hujus hominis esse σ non illiiMised omnia omnium ege, de . proinde inflatu naturali nullam posse concipι Poluntatem suum unicuique ινibuendi aut alicui id, quod epusit, eripiendi, loc es, inflatu natia si nihlifri, quod jusum, aut iniustum possi dici; at quidem an stata ciri. li, ubi ex communi consensu decerηitur, quid hujus , quidpei ass. Atque hinc concludit, jusum in r0Uum, peccaIum re merιtum nolioneo

esse extrinsecac non autem attributa, θνa mentis naturam explicent. Ubi

perperam dicitur, in statu naturae semper omnia omnium esse si pernatum Naturae intelligas eum statum quando nondum facta erat rerum divito. Tunc enim lex naturae docebat, non debere ea eripi alteri, quae prior occupavit, di quae sic hac occupatione sua secerat. Eadem quoque requirit, ut in occupatione eorum, quae tuis commodis interviunt, ita te geras, ut proXimus tecum vivere posis sit sicut in navi tempestatum procellis agitata pro rato divisio debet institui alimentorum , ut omnes serventur , similiter in urbe

obsessa. Sic ergo justum & injustum in tali quoque statu obtinet. .

ut pluribus modu possit a cr, vel quod idem aptum reddit ad compora externa pluribus modis illiciendum, homini es utile ι oeo utilius, quo Corpus ab eo aptius redditur, ut pluribus modis a tiatur, aliaque corpora a ciat S contra id noxium es, quod Corpus ad haec minus aptum reddis. OBscura est haec Propositio, di falsa quoque si hoc sensu verba

sumantur, ut in corpore solo utilitas collocetur. Et sane hoc videtur adjuncta demonstratio inferre, quae nititur Prop. Iq. II. cujus posteriorem partem falsitatis convicimus, quamvis Prop. 16. dc I. IV. videatur ponere utilitatem illam in cognitione dc intellectu. videtur tamen ex demonstratione Prop. 43. paulo aliud patere, ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION