Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

hujus & illius sapphiri distinctis numerica, qua unum individuum ab alio distinguitur sumitur a diversis modis utriusque, qui tamen omnes simul sumti constituunt substantiam hujus vel illius sapphiri.

In rerum natura non possunt dari dua aut plures subsantia ejusdem naturasDe iatributi. EXAMEN.FAlsa est propositio si intelligatur illa eadem natura eat ributum de

identitate specifica, non vero de idem itare numerica. Demonstratio similiter ambigua est propter ambiguitatem Prop. I U.qua nititur. Sic enim inquit: Si darentur plures ae sinctae, deberent intres disinguι νel ex Hyersitate a tributorum vel ex diversiais affectionum per Prop.praceae

M tantam ex diversitate attributorum concedetur ergo , non dari, nisi unam

ejusdem attributi; Ad quae respondeo, duas substantias posse distingui ex diversitate attributorum indi vidualium, quae possunt Considerari tanquam affectiones sive modi substantiae prout generatim conincipitur. Ita mentes distinguuntur Petri & Pauli. Ita duo corpora. Sic Cartesius jam diu obtervavit Princip. I. g. Cogitationem σextensionem pos eoncipi ut constituentes naturas substantis intelguenρ ν π corporea, tumque non aliter concipi debere, quam imam substantiam cogitantem re extensam &g. 64. Cogitationem σ extensionem sumi etiam possepro modi ubsantia, quatenus sciocet una re eadem mens plures diviversas cogitationes haberepoιes; atque unum re idem eo us retinendosuam eandem quantitatem pluribus diPersis. modo potest extendi. Hoc igitur observato, sequetur : si dantur plures distinctae substantiae ex diversitate attributorum individualium, quamvis commune habeant attributum specificum, non dari nisi unam ejusdem attributi individua. lis; cui non obstat, quo minus plures substantiae individuae possint dari distinctae attributis individualibus & habentes commune attributum specificum. Pergit sic in sua demonstratione SpinoZa : At si ex dipestate Est Iionum distinguerentur substantiae, eum substanιiasi prior natara suis assectionibuου sper Propos I. depositis ergo affectioni H π in se consideram, hoc est, sper Desinit. III. 2 VI.

vere

62쪽

vere eonsiderara, non poterit concipι ab aba distingui, hoc es, ster Propos pracedJ nonpo erunt dari plures , Ied tanιum una. si E. D. Ad quae ob

servo, posse illas affectiones. prout distinguunt substantias, considerari tanquam earum attributa essentialia, etsi, prout illae duae substantiae in genere conveniunt, & sic una specie vel genere possint .dici substantia, queant spectari tanquam affectiones istius substantiae in genere consideratae. Ita figura motus, quies , situs sunt an sectiones substantiae extensae, sed sunt quoque attributa hujus vel illius substantiae i quatenus eius particula: certam quandam habent quietem vel motum, certam figuram & situm inter se invicem, qua ab alia substantia extensia differunt. Mysterium etiam videtur latere in his verbis : Substantia in se considerata, hoc est , per Desinit. III. sVI.) vere considerata. Definitio III. talis est: Presubstantiam intelligo id quod isse est , ct per se concipitur r hoc es iae, cujus concepti non indiget conceEtu aberi- rei, a quo formari debet. Definitio vero VI. sic habet:

Per Deum intel&go ens absolute infinitum, hoc es, substantiam consantem infinitis attνιbutu , quorum unumquodque aeternam re snsinitam essentiam

exprimis. Debet nempe probari, seubstantiam in se consideratam esse μι- flantiam vere consideratam, id probat ex istis duabus definitionibus, Hoc non video, quomodo procedat, nisi dicatur, priori definitione exprimi id quod inst est substantia dc per alteram id quod vera est subsantia, & sic istas duas definitiones esse nusdem rei, sicque substantiam ic Deum este plane unum idemque. Id quod etiam superius ad istam Definit. III. Observavimus.Sed modus tamen probandi non est evidens, non est Mathematicus; quod enim sic probatur per De finitiones a Mathematicis, illud expressis verbis in istis definitionibus dicitur : at in neutra istarum definitionum hoc expressis verbis in istis definitionibus dicitur, quod in se esse substantium idem sit cum eo, quod ege ver ubstantiam: debet ergo illud non nisi conjectura quadam colligi.

PROPOSITIO VI. a subsantia non potest produci ab alia siubsantia. E X A M E N.

DEmonstratio istius Propositionis nititur duabus propositionibus falsis, propositione praecedente, quod in rerum natura non

63쪽

poset duri duae substantia ejusdem attribu i, cum ostensum sit contrarium, dari in rerum natura plures substantias, quae habeant communia sive eadem attributa specifica & generica, dc Propositione II. quod dua substantis inpersa habentes attributa mhιl 3nter se commune haia Lant,quam etiam ostendimus esse falsam,sicigitur istis fulcris subtractis necessario Cadit, nosque eam ut falsam rejicimus. Sic etiam falsum est Corollarium, substantiam ab alio produci non posse , quod injurium plane est in creationem, quam in superioribus ostendimus, non tantum non esse absurdam, quod vult ille homo, sed etiam plane necessariam. Aliam tamen demonstrationem hujus Corollarii subjungit : Si substantia ab alio posseι produci ejus cognitio a cog itiones eati 2 deberet pendere sper Axioma I.) adeoque Per Desin. 3. non esseιμε- santia. Ex qua cognoscimus insidias Spinoetae, quas jam ad Definit. III. eramus subodorati, quod nimirum conceptus substantiae dependentis egeat conceptu Dei, quatenus is Consideratur ut causa , illa substantia consideratur ut dependens, sed non prout consideratur ut substantia. Nego ergo, quod si substantia derandens a cognitione suae causae deberet pendere, quatenus est dependens, ideo non possit esse substantia, quia ad conceptum substantiae, quatenus talis, id non requiritur.

Ad naturam subsantia pertinet existere. EXAMEN.

DEmonstratio hujus propositionis nititur Coroll. Propos praeis ced. quod falsum esse diximus.

DEmonstratio istius propositionis inter alia nititur Prop. U. quae falsa est ec Prop. VII. quae itidem falsa. EX his tamen proposi

64쪽

tionibus tantum Concludit : Erit eraeo de j s natam vel Dira νιὶ insi-nim exsere , quae quidem conclusio ut propositio quaedam poteth admitti, nec tamen idem sonat quod propositio priclens ab illo demonstranda : Omnu substantιa necessario es insinua. Jam vero ulterius conatur ostendere, quod existere non sit de natum smni quod quidem verum est , sed probatio, quam subjungit, non incedit rectis talis. Sic inquit : Nam sper Desin. II. deberet terminari ab alia ejusdem natura, qua etiam necessa ιo deberet existere sper Propos. VII. Quando enim Defin. II. dicitur res in suo genere finita, quivis id intelligit de substantia in suo genere finita, quam dicit, alia ejusdem natura ter minari posse , & exemplum adducit corporis, quod siniium dicatur, quia altu emper majus concipimus, adeoque videtur 1upponere, dari existere substantiam finitam, corpus finitum, quo aliud majus semper concipimus.Et revera non potest concipi corpus finitum,nisi illud dicatur substantia finita extensa, qua alia major extensio concipi potest. Sed sic non probatur id, quod probare intendebat , non esse desubsantia finim existere, quod longe facilius sic probasset, quia substantia finita non est a se , sed aliunde dependet ejus essentia & existentia. Sed & alia ratione conatur Scholio I. demonstrare, opaod omnis substantia es necessario in ita , hoc modo : Cum finitum esse reveram

ex parte negatio re infinitum absoluta ammatio existentia alicujus natura,

I equitur exsola 7. Propos omnem Absamiam debere esse infinitam. Sed hic confunditur ipsa negatio cum re, cui illa adest. Id quod finitum est habet aliquam realitatem, cui adjuncta est negatio, quae impedit,

ne ea ulterius se extendat. Quod tamen & ipsemet videtur concedere , quando dicit: itum esse ex parte aeuationem 3 unde sane non seque

tur id, quod intendebat. Si enim finitum nihil aliud sit nisi negatio, si nihil reale includat, tunc demum sequetur omnem substantiam debere esse infinitam; sed non sequetur, si finitum includat aliquam

realitatem.

Accedimus ad Scholium, quo Propositionem VII. conatur illustrare. Non dubito , inquit, quin omnibus, quι de rebus confuse Iudicant, nec res per primas suas causas noscere con=ererunt, di cile sit Propos VII. concipere; nimirum quia non Eistinguunt inter modificarionessubstantiarum s ipsus tib antias, nequesciunt , quomodo res roducuntur. Unde fit, ut principium quod es naturales habere vident substantiis a gant. At haec est

quaestio, an extensio finita & cogitatio finita sint modificationes

tantum

65쪽

tantum substantiae & non ipsae quoque sint substantiae 8 etiam

hoc quaeritur, nec demonstratum est ab ipso, posse eandem substantiam habere diversa infinita attributa, quorum duo tantum novimus extensionem & cogitationem. Et quomodo res producantur, nescio an ipse melius concipiat, quam illi more vulgari Concipiunt,

di jam superius vidimus ad Defin. VI, aquam haerere Spinogae, ubi debuit explicare, quomodo res fluant ex Dei natura, quod ipse per modum productionis intelligit. Sed dc postea novus dabitur hac de

re agendi locus. Et iam res naturales a substantiis naturalibus distin-Εuit , sic ergo oportet, ut per res naturales tantum intelligat modos, de quo mox. Exempla postea adducit quarundam cogitationum Confusarum, quae admittimus.

Sed de iis, quae suo jungit, ulterius dispiciendum. Ita i nquit p.

6. Si autem homines ad natura ubstantiae attenderent, minime de perita-ἔe Prop. VII.dubitarem uermo haerio . omnιb- axioma esses intra notiones communes numeraretur. Nam per substantiam νntel erent id, quod isses, preste concipitur, hoc est, id, cujus cognitio nom indiget cognitione alterius rei. Per modi rationes autem id, quod in alis es, ου quarum conceptus a concepsu rei, in quasunt, formatur : quocirca mod/scatio'am non exsentium veras ideaspossiιmvi habero 3 qua doquidem, quam Ponon existant actu extra intellaetum , earum tamen essentia ιta in abo comprehenditur ut per ideas concipi possint. Quae mira revera sunt, si attendamus ad illam distinctionem inter genera definitionum, quam jam antea observavimus initio de Methodo demonsνandi. Cum enim illae definitiones substantiae dc modi, ad quas hic provocat, sint tantum tales, qua ad examinandum proponuntur, neque inserνia i ad rem, de cujuae e flentia quaeritur, ου de qua sola dubitatur explicandum, uti superius audivimus ipsum loquentem p. 46 r. hic nunc adducuntur tanquam tales, quae inservianti ad essentiam ipsiam rei, de qua quaeritur, explicandum. Nondum tamen video , quomodo ex illa definitione sequatur, adseubstantia naturam pertinere existere, nisi illud in se esse reper se concipi ita intellexit . ut denotet ita esse, ut sibi sufficiat ad existendum lcut sit causa sui, verbo ut in se esse idem sit quod a se esse, quod ad Def. VI. refutavimus; qua ratione aliud quid plane intelligit per substantiam, quam quod vulgo intelligi solet. Sic ergo Deus solus existet, quod omnino est abi dum. Et si Deus solus sit substantia, dicendum erit, quod reliqua omnia sint Dei modificationes Diuiti reo by Corale

66쪽

tiones, quod sane nescio quomodo concipi queat: nam omniareia liqua erunt partes Dei, quomodo ergo M*dificationes poterunt dici λ Non enim intelligi potest, quomodo pars sit modificatio substantiae & non potius ipsa substantia una cum certa modificatione,' qua distinguitur ab alia parte &sic ab alia substantia.

Persi Spinoga: Virum substantiarum Periim extra intellectum non est, nisi inste ipsis, quia per se concipiuntur. Si quu ergo diceret, se claram , re distinctam, hoc es, peramidea ubgantia habere, σ nihilominis δε- bisare, num talis substantia existat, idem hercle esset, aes diceret, severam habere ideam, nihilominu dubitare, numfalsa sit ut sis attendenti sit manifestum ; vel si quis flatuat, substantiam creari, simulstatuit, ideam falsam factam esse veram c quo sane nihil absurdiuι concipi poses ;adeoque fatendum necessario est, μυaηtis erissentiam , sicut θαι essen

tiam, aternam esse veritatem. Tota haec collectio nititur ambiguitate illa phraseos esse in se,&perse concipi: Recte observavit insignis Philosophus Joh. de Raei disputationum de Interpretatione p. I 3I. De

cogitatis tantum a matio est ingeneralibuι sis, qua de omni rerum gens- re imi Eiguntur fere sine aestinctione, ens, unum, Perum, bonum, necessarium, contingens, substantia, accidens. Et paulo post. De quibus idcirco

in animo ct cogit,ione Urmatio potes vera esse , tum prima suppositi, est si stantia, accirins, totum, pars tum secunda appositi, substantia es res per sed Aubsistens ubstans accidentibus. Item : Haec omnis a matio, quaeratam existentia est tam in appositis, quam in supposivis inteiligendisse eun timcogitationem tantum. Quando ergs substantia dicitur esse in se & ρεν se, intelligitur sic esse in cogitatione, in intellectu, hoc est, nos per substantiam tale quid intelligere quod an existat necne ex hoc nostro conceptu non possumus determinare , quemadmodum, si quis dicat, totum est id quod componitur ex omnibus suis partibus, non licet inde inserre : Ergo existit totum , quia dum sic esse tribuimus toti, id tantum intelligendum est de nostro intellectu, quod scilicet sic totum sit in nostro intellectu, Talem veram h. e. claram& distinctam ideam habemus de substantia, non tamen possiimus propitrea dicere, quod substantia talis existat. Sic habemus ideam claram 8c distinctam de Angelo, quod sit mens leparata a corpore, nec tamen ex illa ipsa idea li Cet colligere , quod Angelus existat. Hoc igitur tantum ex illa definitione substantiae possumus colligere, quod substantia formaliter si ve in sua ratione sor mali non indi-G geat

67쪽

geat alia re ad existendum, sive, ouae se immeet vel suum esse constituat, quamvis fieri possit, ut substantia aliqua re indigeat, quae illud suum esse producat & conservet. Habent omnes substantiae αυθυα-ξιυ quandam, qua fit , ut habeant aliquam essentiam , qua intrinsecus constituuntur, & ab alia quavis re distinguuntur, qua . de re plenius egimus ad Desin. III. Sed haec omnia habentuantum in cogitatis. Si vero aliqua substantia Concipiatur in cujus essentia existentia contineatur in cogitatis L iunx. inde recte colligemus existentiam isti substantiae esse necessariam; sed si talis non sit existeniatiam ejus non possumus a priori, sed tantum a posteriori cognoscere. Non ergo, si dicatur quaedam substantia creari, idem erit, ac si diceretur, ideam falsum esse veram Quod enim creatum non est , nondum est substratia, sed dum creatur fit substantia , & ubi est substantia, non indiget in suo sermali & intrinsecus alia re ad exi stendum, quamvis indigeat extrinsecus. Et videtur omnis cardo versari in definitione illa communi substantiae, quae ab omnibus reiacipitur , Aubstantia es id quod perse existit. Sed nemo hactenus eo sensu haec verba accepit, uti SpinoZa, 'erba tamen valent ut nummi Psed omnes hoc voluerunt: Quandocunque res aliqua existit, si ita exi stat ut non sit in alio eam dici substantiam. Non ergo sequitur, concipio rem aliquam ut substantiam , ergo debet existere. Quid si enim quis concipiat centaurum, quid si omnipotentem Angelum, an sequetur inde, talem existere ξ Si quis concipiat formam sub stantialem, an sequetur eam existere Z Nihil ergo ex illa definitione debet inferri, quam hoc, siqua res, quam Concipis hoc modo, ut non sit in alio, existat, eam esse substantiam. Haec est natura omnis substantiae, utentitatem sive realitatem aliquam aut essentiam sibi propriam, qua intrisece constituitur, & cujus vi non aliquid entis, sed per semetipsiam vere ens ost, possidet, in eo opponitur modis& accidentibus, quae Concipiuntur suam entitatem & realitatem, qua intrinsece constituuntur, habere in alio. Verum est, dari quaniaciam substantiam, quae non tantum realitatem per semet ipsiam & in

semet ipse possidet, sed quae etiam sit ex semet ipsa& vi suae naturae

existat, ut ita nec ratione originis nec in quantum in esse perseverat, aliunde dependeat, quae substantia unica tantum est & si bi ipsidc omnibus aliis rebus extra se plenissime ad existendum sumit. Praeter hanc autem substantiam etiam sunt aliae quaedam, quae notἰ vi

68쪽

ui suae naturae nec ex intrinseca naturae propriae necessitate ac iussicientia existunt, sed sola potestate ejus, a quo Oitdc conservantur, sive, ut porro sint, essiciuntur. Ac illae quidem non sunt ex

hoc ipso quia existit substantia, a qua produci possunt , sed propterea ut possibiles tantum debent Considerari, verum tunc demum existere debent concipi, quando concipitur substantia illa velle ut tunc existant. Quando tamen illa substantia vult ut existant, per ipsam illam voluntatem consequuntur propriam sibi realitatem, quamvis limitatam, qua intrinsece constituuntur, & ab alia quavis substantia limitata, quin imo etiam ab hac ipsa, aqua istam realitem accipiunt continuo , realiter differunt & diuingui debent. Nec confundi debent clim modis, qui nullam propriam realitatem possident, sed quorum esse di realitas plane in alia re sive substantia concipitur. Et lane cum illae substantiae dependentes admittant varios modos, utique ab illis ipsis modis necessario debent distingui. Sed vir ille pro lubitu sibi finxit definitiones, & substantiae nomen ii infinitae & independenti substant lar addixit, ex istis tamen ipsis definitionibus postea voluit demonstrationes sermare, quibus rerum essentiae explicentur, in quo contra propriam suam regulam, quam ab initio de methodo demons andi vidimus, agit. Et sane negare non poterit, multum differre. Conceptum mentis humanae a conceptu modi imaginandi , sentiendi, pure intelligendi volendi,

qui sunt mentis humanae modi item Conceptum corporis a triangulo, quadrato, circulo, qui sunt corporis modi. Ha C ergs, mentes, corpora intermedium aliquod erunt inter Deum & modos cogitationum ut & corporis 3 nos illud intermedium dicimus substantias, ille modos: de Re ergo conveniet, appellationem vero nostram esse meliorem & commodiorem ex dictis potest patere. Sed nunc alio modo conatur ostendere,mm dari, nisi unicam ejusdem

natu substantiam. Hoc ut ordine faciat quatuor praemittit notas tanquam fundamenta suae novae demonstrationis. Nota I. est et Veramuniis cujusique rei definitionem nihil involpere , neque exprimere prater rei naturam Ex quo stequitur hoc II. nempe nudam desnitionem certum aliquem numerum individuorum iuUolpere, neque exprimere, quandoquidem nihil abud exprimit quam naturam rei definita. Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit quam simplicem naturam trianguli 3 at non eremtum aliquem triangulorum numerum. III. notandum, dari necessario v. G Σ . nis Diqitigod by Corale

69쪽

nim es que rei existentis certam aliquam causam, =ropter quam existit. IV. Denιque notan tam, hanc causam, propter quam res aliqua exsit vel debere continen in usa natura oe desiηιttooe rei existentis nimirum

quod ad ipsius naturam pertinet existere) vel debere extra imam dari. Harum notarum I. admitto. Ad II. observo, dari definitionem substantiae ad cujus naturam pertinet , ut sit unica , adeoque non quidem cerium numerum individuorum involvat, sed unicum individuum inducat, qualis est definitio entis summe perfecti. Sed datur etiam subilantiae definitio, ad cujus naturam' non pertinet, ut sit unica, sed quae possit multis individuis esse communis, 'quamvis non involvat in se certum aliquem istor in individuorum numerum. Reliquas duas notas post una itidem concedere. Neque enim quicquam ex illis notis potest concludi, nisi adjungatur illud, quod adjicit p . & quo unico ejus demonstratio nititur. Iam quoniam. ad naturam substantia per jam ostensia in hoc scholio pertinet existere, δε-bet bin definitio necessariam existentiam involatre consequenIer ex sola ejus definitione debet i m existentia concluri. At hoc ipsum nos jam ostendimus falsissimum esse, quod ad naturam lubstantiae pertineat existere.

tauo pitu realitatis aut esse unaquaeque res balet, eo plura attributa Ese competunt. Demonstratio. Patet ex desinit. I V. EXAMEN.FAlsa procul dubio est haec Propositio sensu Auctoris intellecta;

Nam in Definit. I V. per attributum intelligit id, quod intellectus de substaritia percipit tanquam ejus essentiam constituens; seriis ergo erit: Qtio plus realitaIis unaquaeque res habet, eo plures habet esseηtias, quod est salsum nisi per realitatem intelligat essentiam, ut dicat: Δαομί- essentia unaquaeque res habet, eoptares essentia ipsi competunt, qua ratione nugatoria erit non tantum, sed & contradictoria. Unaquaeque res enim unicam tantum hi bet essentiam, si enim plures essentias assignes, dices plures res, sicque Una res non

dicetur nisi per compos ionem. Sed nos ad Dc finit. VI. jam istam

70쪽

Propositionem, quam i5ia Spinora vidimus adductam ad hanc definitionem probandam , examinavimus , quo lectorem ablega

PROPOSITIO X.

Unumquodque unius subsantM attributum perse concipi debet. EXAMEN.

H Et propositio si si vera, dicendum,unumquodque substantiς attributum esse substantiam, adeoque unamquamque substantiam esse substantiam Sic enim nobis definivit substantiam: substantia estid. quod in se est. per te concipitur. Et huc quoque nos ducit ipsius demonstratio quae Des. IV. & IV. nititur, ad quas observationes nostras repeti hic velim. Sic vero attributum idem erit quod substantia,&substantia idem quod attributum, cum tamen diversas horum adduxerit definitiones. Sic igitur quando Deus ipsi est substantia constans in fi nitis attributis, erit Deus substantia constans infinitis substantiis: Sic salsa erit, unicam tantum este substantiam, si infinitae sint substantiae. Sed videamus, num scholium huic propositioni adjectum nos ex illis difficultatibus expediat. Ex his anaret, inquit, quod, quamPl

duo attributa re istiter distincta concipiantur, hoc est, unum sine ope alterius, non possumtu tamen 1nde concludere, i a duo entia, sive duas diuersassub- . samiac consituere 3 ta enum est de natura substantiae , ut unumquodque inu attributorum per se roncipiatur 3 quandoquidem omnia , qua habet, attribu a simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci poturi, sed unumquodque reatitatemsive esse substantia exprimis. Nos antea ostenadimus, ex his anarere plane contrarium eorum, quae hic dicuntur.

Opponit se hic regulae Cartesii certissimae & infallibili: Eua ita a

nobis conci pisto πι, ut unum non includitur in conceptu alterim, ea eon-

flisutinisιbstantias reanter distinctas. Sed ratio , qua illud oppugnat non poteli illud evertere. Si unumquodque attributum per se concipiatur: Ergo unumquodque erit substantia,adeoque vel eo ipso plures erunt substantiae. Supponit, quod sit una substantia, in qua sunt attributa infinita, quae per se coscipiuntur, adeoque eo ipso

. G 3 sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION