장음표시 사용
351쪽
non habeat conjunctam acquiescentiam Uimi , in qua Beatitudo
consistit. Quoniam autem in hac vita virtus non est persecta, ideo etiam acquiescentia animi in hac vita persecta esse non potest. Sic quoque quia gaudemus virtute & beatitudi ne, ideo libidines coercere possumus, dc tamen vice versia, quia libidines cocrcere postumus, gaud umes beatitudine& virtute. Non enim possumus libidines aliter cocrcere, quam per virtutem, hoc est, per constantem voluntatem saciendi ea, quae ratio suaserit.
Demonstratio Spino Zae similis est pluribus aliis, quas passim solet adducere hic homo. Prima pars nititur Prop. 3 6. hujus dc ejus Schol. Coroll. Prop. 3 r. hujus, item Prop. 39. & q. III. ut & Defin. 8. IV. quae omnia principia falsa esse ex antea dictis satis superque potest
Altera pars unum tantum continet principium verum , nempe Coroll. Prop. 3. U. reliqua, Prop. nempe 32.& ὴ8. U. salsa sunt; unde totam hanc demonstrationem collabi est necesse. Concludit totum hunc suum Tractatum Scholio, quod huic propositioni annectit. Dicit, ex his apparere, quantum Sapiens Polgeat, potiorque sit ignaro , qui sola libidine agitur. Ignarum enim, praeterquam a
causis externas multis modis agitari, nec unquam vera animi acquisentia
potiri, pipere praetereasui,'Deι, cs rerum quasi insitum, quae sic generatim prolata pro veris possumus agnoscere, non tamen illud quod subjungit) cts alac pati desinit, simul eriam esse desinere. Nam per illud pati hic intelligit esse obnoxium affectibus, sive animi passionibus. Falsum autem est mentem esse desinere, quando desinit assectibus agitari: secus enim homo, quando per rationis ductum eo deducitur, ut desinat affectibus agitari, hoc est , quandet sapiens fit, esse desineret. Dum enim desinit affectibus agitari, co ipso virtutis
actiones edit, etiam eX mente SpinoZae, quia virtutem sequi vel, prout ipse loquitur, ratione duci est optimum contra passiones remedium. Videtur autem istud Spino Zae ratiocinium in eo fundari, quod mens, quatenus passione ducitur, patiatur, quatenus autem habet adaequatas, ut ipse loquitur, ideas, eatenus agat; hominem autem insipientem negat habere ideas adaequatas, hoc est,clarasdc distinctas, unde putat, ubi desierint ideae inadaequatae, quas derivata passionibus animi, & a conjunctione cum corpore catenus ipsium
desinere esse. Sic solatium magnum habebit insipiens, quod, ubis
352쪽
Adsis o Deus, ut digra u mediter
Ei naturam di essentiam indagaturis cogita dum non est de methodo aliqua artificiosa, qualem esse syntheticam priori parte observa vimus , Constantem quibusdam definitionibus axiomatibus & postulatis gratis aliquando assumtis, qua infeliciter usum Spinogam suisse priori vidimus hujus Commentarii parte ssed inchoandum a principiis simplicissimis natura notis, ii sque conclusibnes aliae post alias superstruendae, ut nihil interveniat, quod non satis evidenter sit cognitum, sicque nulla intercedat lacuna eorum quae distincto non intellecta, nec aedificium totum aliquando commoveatur dc collabascat. Resumamus ergo ea, quae seliciter jacta sunt a Cartesio in Meditationibus humanae cognitionis fundamenta, hisque superstruentes videamus, quousque pol smus mentem nostiam clara dc distincta Dei cognitione implere. Scilicet dum deprehendi me cogitantem existere, deprehendi me dubitantem, pauca scientem, impotentem ad obtinendum ea, quae desidero, ac propterea imperfectum & aliunde dependentem. Quae dum cogito obversetur mihi idea entis omni lcii, omnipotentis, summe persecti dc independentis, ad quam istas meas imperfectiones examino,
353쪽
sicque illas ut impersectiones in me deprehendo. Atque dum independens illud ens dico dc agnosco , non tantum nego , illud ens aliunde dependere, sed simulassirmo, me ab illo, & si quid aliud est extra ipsum reale, dependere, atque adeo omnia, quae habeo, me ab ipso habere dc porro habiturum, si quid sim habiturus; ipsum vero dc sibi ipsi & omnibus aliis abunde suffcere. Non enim haec, quae
a mea voluntate & notitia non dependere satis mihi conscius sum, majora alias mihi daturus, cum majora cognoscam aliunde, quam ab illo ente, habere me posse , res ipsa loquitur. s. II. Si C negando de me quaedam,quae non habeo, quorum tamen eo ipso,dum a me removeo, me habere ideam experior, alia vero quae in me revera deprehendo, referendo ad alium tanquam originis meae
auctorem, in quo omne,quod reale est,manifeste deprehendo & lon- plura, quam ego unquam cogitando assequi possum, me decantat 1ia triplici via, Negationis, Causalitatis& Eminentiae,sentio usum, dum initium seci in illius summi di persectissimi entis cognitione;quae tamen omnis via semper supponit ec involvit, me hujus entis habere aliquam ideam, quae mihi tanquam dux in ista triplici via emetienda inservit. Dum autem via negationis sum usus, non tam negavi de Deo imperfectiones, quas eno in me deprehendo, quam de me negavi persectiones, quas mihi deesse animadverti, secus quam vulgo ii Scholasticis fieri solet, qui etiam fatentur, se sua via procedendo non tam intelligere, quid Deus sit, quam, quid Deus non isit, sic explicare; quod parum ad rei istius, quam inquiro, notitiam facere, res ipsa videtur loqui. Et sic simul, dum limites certos& determinatos in me inveni , observavi causam istorum limitum,. adeoque & realitatis limitatae, quam in me deprehendo, este ens aliquod illimitatum dc infinitum, cum fines meae perfectionis, hoc est,. negationem summae dc infinitae persectionis, non possem concipere vel cogitare, si non idea entis alicujus infiniti mihi obversaretur. Tollo sic intellectu negationem, tollo limites, quos in me deprehendo, eo ipsis, quo, dum de me nego, assirmativum conceptum.& positivum de ente illimitato, hoc est, summe persecto , P
g. III. Atque ita via Causalitatis, quae viae negationis suit implicata, Meprehendi, illud ens illimitatum, di infinitum mihi dedisse
354쪽
omnes illas persectiones, quas habeo, cum ab ipso illi limites, quos deprehendi, meis persectionibus sint praefixi. Sed via Eminentiae me detinet, quod in bivium abire dc di findi illa videatur. Haereo
hic & consisto anceps animi, nescius quo tendam , an statuere debeam, nihil eorum, quae in me deprehendo, in Deo esse, nihil similitudinis inter me di ipsum intercedere; an vero debeam assere re, illam eius supereminentem & omnes limites excedentem per infectionem tenuem tamen aliquam inter me & ipsum relinquere similitudinem & convenientiam. Ad prius me movet metus, ne Deo
aliquid simile mei tribuendo ideam illam, quam habeo de Deo, in
idolum aliquod mei cerebri convertam, sicque cogitationes meae antecedentes non in Deo infinito, sed in mere nihilo seu figmento meae mentis terminentur. Nulla enim proportio aut analogia inter finitum dc infinitum sine extrema contradictione videtur poni posse; αsi aliquam inter me & Deum convenientiam & similitudinem, quamvis tenuissimam agnoscam, non videbor Deum concipere tanquam infinitum, superantem& excedentem omne id, quod.est finitum,
quodque finiri potest; cum in eo, in quo cum finito convenit, illud non superet & excedat. Quem vero sic sormabo positivum &realem de Deo, ente illo infinito & summo, conceptum p An dicam , me ejusmodi positivo conceptu non indigere & lassicere, ut dicam, quid Deus non sit, neque necesse esse, ut etiam quid sit ille determinem ξ At jam in antecedentibus non tantum aliquid, sed
revera omne positivum illi assignavi, hoc est, omnes perfectiones, quando observavi, non infinitatem in serre negationem, sed Mes negationem implicare, infinitatem vero conceptum plane assirmativum & positivum designare. g. IV. Sed duo in rebus creatis deprehendo positiva, rem exintensam in longum, latum & profundum, aliam vero rem cogitant em variis di versis modis sibi invicem succedentibus, eamque rem sic perpetuo variantibus 1 an Deum forte dicam intermedium inter rem extensam & cogitantem, qui causa quidem sit omnis extensionis & Cogitationis, nec tamen iple vel extensionem habeat vel cogitationem. Sed non datur hujus fictitii intermedii ullus clarus & distinctus Conceptus 3 quomodo ergo asseram, Deum tale quid esse, quod
ipse quid sit plane ignoro Z Quid vero metuo, ne indignum quid co- aitem Dei infinitate , si communem aliquam similitudinem inter
355쪽
rem finitam ic infinitam agnoscam 8 An non eo ipso, dum infinitatum dico dc me infinita ratione superantem assero, suppono, aliis quam inter me finitum ec ipsum infinitum esse convenientiam Z Qui
gigantem nano majorem dicit,supponit magnitudinem communem utrique, ec praeter eam, ulteriorem quandam in gigante, in qua na num excedit. Sic qui exicnsionem infinitati cum finita comparat, utrique extensionem tribuit communem, in qua adaequantur, ecpraeter hanc aliam quandam extenso infinito attribuit, qua undique extensum finitum superat dc excedit. Ita dc dum meum esse, sive meam perrectionem, meam voluntatem , meum intellectum in aliquo terminari deprehendi, sicque inrmavi id eam finiti ess, sive finitae persectionis, limitatae voluntatis, limitati intellectus,ultraque ea, esse infinitum, persectionem infinitam, voluntatem infinitam dc intellectum infinitum cogitavi, eo ipso dc se, dc pei sectionem dc volantatem dc intellectum in me dc in illo infinito ente deprehendi. Sie vero simul deprehendo, me, dum haec omnia Deo assigno, non idolum aliquod mentis meae fingere , sed revera Deo tribuere id, quod ei nullo jure potest denegari. Neque tamen propterea ponetur aliqua inter finitum dc infiniinam proportio vel analogia, nisi per analogiam istam intelligas simplicem convenientiam dc similitudinem, de qua jam suit dictum, quamque non esse absurdam, mox
suit demonstratum. Proportio inter ea intercedit, quae Communi aliqua mensura queunt mensurari; ita inter nanum dc gigantem proportio quaedam invenitur : At nulla inter extensionem finitam de infinitam, quia quotiescunque extensionem illi finitae aequalem a inplicueris infinitae, semper infinitum restabit de ea sumendum. Ita quoque, quamvis Deus nobiscum conveniat in esse, velli re inis tessigere, nulla tamen inter nos dc Deum propterea erit proportio, quia etsi illud esse meum,sive meas persectiones supponam augeri, voluntatem item meam plura efficere atque antea, intellectum meum ad plura objecta se extendere , nunquam tamen hac ratione assi quar se infinitum , voluntatem dc intellectum-plane infinitum, nullamque sic experior esse communem meae essentiae, intellectui& voluntati, atque Dei essentiae, intellemii dc voluntati mensuramdc, si quoddam ens me majus concipiam, maiores habens persectiones, majorem ess Caciam voluntatis, dc ad plura se extendentem intellectum, quamdiu illud finitum suppono, nunquam poterit ap-
356쪽
plicari tanquam mensura quaedam, qua Deus infinitus dc ego finitus
g. V. Sed nondum me video expeditum ex illis dissicultatibus, in quas me antea deprehendi conjectum. Duo genera rerum creatarum deprehendi, res nimirum cogitantes, hoc est, intelligentes& volentes, & res extensas. Observavi, ipsius infinitatem non obstare, quo minus mecum quodammodo Conveniat in intellectu & voluntate, quidni dicamus, eandem infinitatem non impedire, quominus cum rebus extensis in extensione conveniat & commensuretur, atque ita eum ut rem infinite extensam concipiamus 8 Revoco tamen mihi in memoriam, ex iis, quae de Deo mecum comparato cognovi, commune quidem supponi Esse , Intelligere& Velle, non vero extensum esse. Dum enim me spectavi tantum utrem cogitantem, illud omne, esse nempe, intelligere dctelle in me&in Deo deprehendi, sed non idem dici potest de extensione , non enim deis prehendi, me esse extensum, sed lasatum cogitantem; & si quaedam extensio, sive, corpus aliquod sit mihi arcte admodum conjunctum, non tamen illud ipsum ad me pertinet, quatenus sum res cogitans, neque ad illud mei, quod me jam esse deprehendi. Non ergo id, quod est cogitans, potest simul esse extensum : distinguuntur enim plane natura, adeo ut, si quis dicere velit, cogitare,& extensum se, unum esse natura&essentia, dicat, eundem conceptum nos formare de cogitatione ac de extensione, atque ita res cogitans erit res extensia dc vice versa, cum tamen eo ipso, quo pricter illud cogitare etiam extensum velit Deum, haec duo inter se invicem aperto distinxerit. Non ergo potest res cogitans esse extensa, sicut lignum non potest esse ferrum, imo multo minus, cum lignum& serrum in communi materia, h. e. in exteusione inter se invicem
is. VI. Sic igitur Deum cognovimus tanquam Ese, Intelligere& Uelle, quod quomodo a nostro esse intelligere & velle discernatur. nunc nobis est videndum. EF illud deprehendimus in nobis quidem ex eo, quod cogitamus, sed cum in ipsa illa cogitatione nostra limites invenerimus multos, esse illud plane finitum 6c restrictum
animadvertimus. Simul observavimus, illud e se nostrum continuo aliunde dependere,. neque ex eo, quod nunc sumus, sequi, etiam nos postea suturos I unde colligimus, nos quovis momento fieri a V v 3 ' ρο Diqitigod by Cooste
357쪽
quasi de novo ab illo ente, a quo semel sumus facti. Ita vero O no-1trum semper est in fieri, nolque opposite ad Deum possumus potius dici sempersieri, Deum vero semper essedc simpliciter esse dicemus. Sic in Deo nihil concipiemus nisi se , sic omne non esse ab ipso excludemus, omnem imperfectionem removebimus, nihil ipsi assignabi. mus nisi id, quod sit simpliciter esse, & quod sit mera realitas , mera persectio, nihil quod quamcunque imperfectionem habeat implicitam aut intermixtam. Sic Deo competit ex se is esse, est Deus reale quid plane, est ipse realitas; creatura vero non ex se habens . esse, sed aliunde illud perpetuo accipiens, semper est in fieri, quandocunque illa est. g. VII. Verum enim vero, quando tantum in Deo cognoscimus αἰ esse simpliciter, nondum plenum satis ec distinctum habemus de ipso conceptum , Sic cognoscimus Deum esse substantiam summam , quae nulla alia re absolute loquendo ad subsistendum indiget, nec tanquam subjecto cui insit, nec tanquam causa, a qua efficiatur. Sed hoc solum, quod cognoscamus, Deum esse substantiam, nos non asscit, debeo enim substantiam cognostere eX aliquo ejus attributo. Vidimus autem superius, Deo non minus competere Intelligere &Velle ac Metillud igitur Esse in velle ec intelligere situm este ponere debemus; cum enim in Deo nihil aliud sit quam Esse simpliciter, illud ergo Intelligere & Velle, quod est in Deo ,ad Esse istud pertinet. Tale idcirco erit istud Intelligere & Velle, ut nihil in eo concipere debeamus, quod vel minimum non esse, vel minimum imperia
sectionis in se involvat. Erit igitur Deus . Intellectis Infinitus, erit voluntas Infinita ; erit Intellectus sumine persectus, erit Voluntas summe perfecta. Intelligere igitur istud & Velle,est plane infinitum intelligere,& est Velle omne, sicut etiam Esse omne & Esse simplici ter in ipso antea deprehendimus. Videbo quid in me sit Intelligere& velle ut id, in quo nulla est impersectio, etiam in Deo observem. Nos volumus nosmet ipsos, h. e. amamus nos, delectamur nobis ipsis, nullam habemus ideam de nobis aliunde communicatam, sed quam habemus, habemus eri nobis ipsis , dum Cogitamus, quia non possumus non cogitationis nostrae esse conscii, De aliis rebus, quam habemus ideam, non habemus ex nobis ipsis ; sed aliunde concessam & certo modo determinatam. Quidni quoque Deus habeat infinitam talem sui ipsius ideam, eo ipso, quo est res cogitans
infinitat Quidni quoque Deus velit semetipsum Z g. VIII.
358쪽
g.UIII.Sic satis convenit inter Deum & hominem hac in parte .Sed quomodo Deus ideas habeat de aliis rebus quaeri potest Z Non enim
potest habere aliunde, sicut nos, cum non Deus a rebus, sed res dependeant a Deo. Nos aliunde accepimus ideas, neque habere possumus alias ideas, quam dependentes a rebus, ac propterea iis convenientes. At Deus debet habere ideas rerum ex semetipso. Quae .ritur, an eas habeat ex intellectu suo, an ex voluntate 8 Per Uo.
luntatem intelligimus id quo judicat, i. e. quo affirmat vel negat , Dein etiam id, quo probat vel aversatur. Non potest Deus audicare, non potest affirmare, corpus esse eXtensum, mentem esse cogitantem, triangulum esse figuram tribus lateribus comprehensam, nisi hoc intelligat: Ergo prius concipiendus est a nobis divinus intellectiis, quo intelligit corpus, mentem, triangulum, non potest 'Deus etiam probare vel improbare id, quod non cognoscit, non intelligit. Ergo etiam hujus volitionis respectu praecedit intellectus At quomodo intelligit resistas Z Dubitari non potest, quin eas intelligat per ideas, quas non habet aliunde, uti se res habet ratione idearum humanarum, sed ipsemet sermat suo intellectu & simul constituit omnium rerum essentias. Sed unde format intellectus istas ideas de rebus aliis Z Non potest dici aliunde formare, quam ex semetipso, quia aliunde sumere eas nequit. Et quamvis intelligi
non possit, quomodo idea trianguli, eXtensionis, mentis &c. cohaereat cum intellectu divino, non tamen harusussciens est causa ne-gandi, quod ex intellectu divino non habeant ortum, non trahant originem, cum satis ex dictis liqueat dc demonstratum sit, ab intellectu divino eas dependere dc ab illo formari. Nec vero magis intellia ges istum nexum, si dicas, Deum sormare ideas rerum per voluntatem suam; Debet enim nihilominus illas sormare ex semetipso, nec illa formatio id earum ex semetipso majorem habet connexionem cum voluntate divina, quam cum divino intellectu, cum e contrario ideae magis videantur convenire cum intellectu, cujus sunt proprium objectum, quam cum voluntate , cujus objectum sunt rerum veritas & bonitas. Intellectus est percipere , an vero
percipiendo passivo an active se habeat, id ex ejus infinitate vel finit udine est derivandum .Humanus Intellectus, quia finitus est, passive tantum se habet, dum res percipit , At Intellectus divinus quia est Infinitus &Independens activo ut sthabeat, oportet, dum ideas
359쪽
si mat. Quod si putes, nullam connexionem asielinter Dei intellectum infinitum dc ideam triansuli, vermis &ς. quia nulla intercedit similitudo , dicam similiter , nec connexionem egi: inter Dei voluntatem infinitam & istam ideam propter eandem
rationem. Falleris vero, si putes ConneXionem tantum interia cedere inter similia, non inter dissimilia ; Inde enim sequeretur, nullam quoque connexionem intercedure inter Dei voluntatem dc ideas, quod tu tamen supponis. Sic etiam sequeretur, nullam plane intercedere connexionem inter Deum & Creaturas, quia dissimiles sunt Deo, qua ratione ne quidem a Deo dependerent,
atque adeo creaturae non essent. Deus facit illam connexionem,
quae sine Deo nulla foret, neque major est ratio, quare potius illam formet per voluntatem, quam per intellcctum. Deum intelligendo semetipsum infinit adc summe perfecta intellectione, intelligit etiam in semetipso omnes res alias a se diversas, quaecunque sunt aut esse possunt. Sic objectum illud, dum sic est in Deo, semetipso intellecto, prius concipitur Dei illa. intellectione, qua istud objectum intelligitur , quod ad intellectionis naturam videtur requiri, ut objectum illa intellectione sit prius. Ita vero ubi concepimus , Deum inici lex ille semetipsum, concipere quoque debemus in Deo, sic infinita intellectione intellecto, reperiri res omnes, atque Deum sic ex semetipso omnium aliarum rerum ideas sormare, quae eatenus dependent ab ipsius intellectu . quatenus dependenta semet intellecto ; quod non possumus aliter intelligere , quam quod Deus aequivaleat sua infinita persectione omnibus rebus, quaecunque sunt aut esse possitnt, imo sic omnes res infinito superet intervallo. Ita autem a posteriori id tantum colligimus , nec puto ultra hic nos progredi posse. Ut enim dicatur , Deum propterea intelligere res tu semetipso, quod intelligat, quomodo iple sit imitabilis creaturis, id absurdum admodum videtur : An ergo Deus
est imitabilis a verme, a serpente, a re extensa, a lapide, a triangulo, a circulo dcc. quorum omnium ideas Deus format. Est haeciententia valde conisa, eaque Deum proponit ad modum excellen.
tissimae alicujus imaginis summi artificis, cujus quidem varias par- res possint imitari aliae imagines, non t men omnes simul dc semel. Non enim potest intelligi, quomodo Deum infinitum, qui nihil
est aliud, quam Esse simpliciter di infinitum Intelligere di Velle.
360쪽
possint imitari creaturae finitae etiam illae, inter quas dc Deum vix ulla intercedit similitudo. Nullam nos intelligimus connexionem inter Deum dc res alias, nisi quam apse faciat Deus; dc, cum nos infinitum Deum non capiamus, mirum etiam videri non debet, quod non capiamus, quomodo sic omnes res sint in Deo, adeoque, quomodo Deus intelligendo semetipsum persectissimo & infinito modo, etiam sic omnia intelligat in temetipso. g. IX. Tentemus tamen , num non aliquanto propius possimus accedere. Deus intelligendo semetipsum se intelligit ut infinitum persectione, juxta dicta. Dum vero ego meipsum ut finitum intellexi, non potui formare ideam mei ut finiti, nisi comparatione instituta cum ente summe perfecto, cum ente perfectionis infinita .
Quidni dicam, dum Deus semetipsum ut infinitum Esse, Inteluere σ Vesie intelligit, Deum eo ipso sermare ideam finiti esse, intelligere & velle. Dum Deus sormat ideam Summi Esse, Intestigere dc Vella, non potest id a nobis concipi, quin cogitemus, eo ipso formare ideam esse, quod sit minus, siniti se, intellictus σ volunIatis, eamque plane distinctam, adeoque ideam ejus quod tantum est, quod non intelligit&vult, εἴ quia illud esse, quod non intelligit & vult, non potest concipi generati m & consusea Deo, in quem idea confusia non cadit, debet aliquid habere reale, quo distinguatur ab intellectu& voluntate, Deus autem, dum semetipsum intelligit, sermat ideam sui ipsius tanquam purissimi actus, qui non sit in potentia, nec aliunde dependeat 3 sic eo ipso et iam sormat ideam ejus, quod non est actus.
feci mera potentia, plane aliunde dependens, quod ens est materia sive extensio, sub quo conceptu Materia communiter a Scholasticis repraesentatur; & quoniam istius materiae sive extensionis idea talis est, ut non queat aliter sormari, quam ut indefinita, quatenus ultra quosvis ejus limites semper, etiam a nobis finitis, aliqua ulterior extensio in indefinitum concipitur, non dubitari potest, quin etiam Deus eandem ideam formet istius extensionis, quam tamen
ipse, prout est infinitus, plane comprehendit, sicut etiam semetipsum infinitum comprehendere est dicendus. Sic quoque dum Deus semetipsum intelligit tanquam infinitum intellectum & voluntatem , censendum est , illum eo ipso quoque sormare ideam intellectus finiti & voluntatis finitae. In illa autem indefinita extensione intelligit existentiam non necessariam eo ipso , quo format XX ideam