Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

is Christo. Quod vero repugnet Concritis,

. Constat ex Florentino in decreto Eugenii, ubi sc dicitur: Cum per primum hominem morsis introierit in universos, nisi ex aqua, dc Spiri.

tu Sancto renalcamur , non possumus, ut in--, quit veritas,in regnum caelorum introire.

Et ex Trid. sess. 6. c. . ubi describens justificationem impii, ait esse translationem a statu, in quo homo nascitur filius irae, in statum gratiae, & adoptionis filiorum Dei: is quae quidem

,, translatio, Post Euangelium promulgatum, is sine lavacro regenerationis, aut ejus voto,, fieri non potest . ,, Unde cum parvuli., utpote usu rationis carentes, non sint capaces

voti , seu desiderii baptismi , manifestum

est, eos, juxta Tridentinum , non posse sine a ctuali susceptione baptismi salvari. Idem passim docent SS. Patres : Ambrosius enim ib. a. de Abraham cap. ultimo , explicans verba illa Christi, se Nisi quis renatus fuerit, is subdit: Utique nullum excipit , non iu- is fantem, non aliqua praeventum necessit γω, te is vi Musianus lib. I. de pecear. meritis

is c. 27. Quoniam de ovibus ejus esse non in-ά, cipiunt parvuli, nisi per baptisma, profe- ω cto, si hoc non accipiunt, heribunt . Ex ri tu. 3. cap. a I. Nulla ex arbitrio nostro salus ι, aeterna, praeter baptismum Christi , prori mittitur infantibus , quam non promittit ,, Scriptura divina , humanis omnibus rationi- ,, hus preferenda. Item l 3.de Orig. aniniae: Noli credere, noli dicere, noli docere, infantes , is antequam baptizentur, pervenire posse adti originalium peccatorum indulgentiam, si ., vis esse Catholicus . ,, Demum S. Thomas hic. qae8. ar. I. sic discurrit: Non potest aliquis salvati sine eo, per quod homo incorporatur Christo, fitque ipsius membrum a nullus enim

112쪽

De Baptismo ct Confirmatἰone. 3ων enim potest salutem consequi, nisi per Chrisnum, ac proinde nisi Christo incorporetur νquia sicut per unius hominis delictum in mnes homines in condemnationem , sic &per unius justitiam in omnes homines in justificationem, ut ait Apostolus ad Romu s. Sed homo per solum baptismum incorporatur Christo: Ergo sine baptismo nullus potest i

lutem consequi.

Objicies primo cum Caietano: In antiqua lege, cum puer anteioctavum diem, in quo solebat fieri circumcisio, periclitabatur, suf.ficiebat illi ad salutem remedium , seu Sacramentum in lege naturae ordinatum pro salute parvulorum, nimirum fides parentum, aliquosgno exteriori, Se sensibili manifesta- ta, quod enim inquit Gregorius ) apud nos

vales aqua baptim , hoe egit apud vereres pro

parvulii sta fides: Ergo similiter , imo & a fortiori, poterit in lege Euangelica idem remedium adhiberi parvulis, quibus non potest applicari baptisma: alioquin in lege gratiae esset arctata pro parvulis via salutis, de difficilior reddita , quam in lege naturae, vel Mosaica , illique essient deterioris conditionis , quam isti. Respondeo , concesso Antecedente , ne gando consequentiam, & paritatem. Ratio , discriminis est, quia cum in lege Moysis.Deux prohibuisset circumcidi pueros ante octavum diem, necesse erat, ut illis ante illud tempus periclitantibus aliud remodium relinqueret applieandum , nimirum Sacramentum legis

naturae . Nunc vero quia sic Sacramentum .haptismi instituit, ut non prohibuerit illud applicare parvulis, statim ac in lucem eduxtur, non mirum est , quod nullum aliud mmcdum pro ipsa Alimrerit. Nec P OPI '

113쪽

I Io Tractatus III.

ea via salutis pro parvulis arctata est, & dis.ficilior reddita , quam in lege naturae, vel Mosaica: Tum quia plures infantes salvantur in lege Evangelica , toto orbe diffusa,

quam in lege naturae , aut Mosaica , quo tempore vera fides in paucis Inveniebatur rium etiam, quia baptismus uberiorem gratiam confert , & citius ad gloriam perducit: tum denique, quia aqua, quae est materia bapti seni, est valde communis, & facilius est abluere, & quaedam verba profer. re, quam signo sensibili adjungere actum fidei supernaturalis, qui requirebatur ad remedium legis naturae . Addo , quod tunc non poterat tam multis subveniri parvulis , sicut modo, quia tunc non nisi a fidelibus Sacramentum pro parvulis institutum adhiberi poterat , nunc vero etiam ab haereti-- cis, paganis , & infidelibus baptisma admi. nistrari potest , ut cap. s. ostensum e1h cunde absolute , & per se loquendo , conditio parvulorum non est faela deterior , sed melior : licet per accidens , & secundum quid possit dici deterior respectu eorum, qui statim ab ortu ita subito moriuntur, ut nulla parentum diligentia possint ba-

ptismum recipere.

Objicies secundo,si in lege Euangelica nullum daretur remedium pro salute par, utorum, quibus non potest applicari baptisma,

sequeretur, quod voluntas antecedens , qua

Deus vult omnes homines salvos fieri, adiblos parvulos non se extenderet, subindequ quod talis voluntas non esset generalis . Sed hoc dici nequit : Ergo nec illud. Sequela N3joris Patet , nam per voluntatem illam antecedentem Deus dat med a sufficientia ad

salutem ι alioquin talis voluntas non esset ΗΝ

114쪽

De Rapii O, ct Confirmatiane . II Tra , & sincera, sed fictilia, & simulatoria .

Unde D. Thomas in I. dist. 4e . quar. I. arr. r. ait, quod huius voluntatis effectus est ordo ιnsi nem Ialutis , ear ρν moventia in finem , Omnibus communiter proposiret , tam naturalia ,

quam gratuita: Ergo si Deus in lege Euangelica nullum reliquerit remedium pro salute parvulorum, quibus non poteth applicari baptisma , illi non comprehenduntur sub voluntate antecedente, qua vult omnes homines salvos fieri. εVasquea hujus argumenti difficultate oppressus fatetur, voluntatem illam antecedetriem,. quam Deus habet de salute omnium , parvulos illos non comprehendere, subindeque Deum illis media ad salutem necessaria denegate: sed D. Augustinus lin. q. contra Iulian. cap. 8. docet expresse, eos sub tali voluntate comprehendi, & constat ex eo, quod alias Christus omnium parvulorum redemptor non esset, vum illius redemptio non e cedat objective voluntatem generalem, quam Deus habet de salute hominum, utpote ex iula imperata. Melius ergo respondetur, negando seque-Iam Majoris, ut enim voluntas antecedens, qua Deus omnium hominum salutem deside-- rat, A generalis Christi redemptio ad parvulos omnes extendatur, non requiritur , quod de facto omnibus contulerit medium. seu remedium , quo peccatum originale in

ipsis deleri possit, sed lassicit' quod universaliter pro omnibus parvulis baptismus institutus fuerit, & omnibus oblatus, & praeparMtus, & per merita Christi quoad lassicientiam obtentus. Unde quando dicitur, quod DeuSPer voluntatem anteeedentem, qua Vult

maes hominea salvos fieri , dad omnibus ali

115쪽

rra rvaeratus III.

ilia, & media ad salutem susscient Ia, dbstinguendum est : si ly dare accipiatur ,

prout fgnificat idem, quod praeparare, seu offerre in communi , concedendum est : sila dare accipiatur prout est correlativum ad accipere , & prout significat ipsam intrinsecam receptionem auxiliorum , vel actualem eorum applicationem, negandum. Non ergo eodem modo omnibus exhibentur media sufficientia ad salutem ex vi illius voluntatis antecedentis , qua Deus vuItomnes homines salvos fieri, sed diversimo. de . Nos autem diversitatem istam taliter extendimus, quod aliquibus de facto applicandus provideatur baptismus , illis scilicet , qui de facto lavacro regenerationis abluuntur; aliis solum ut proxime applica. bilis per humanam diligentiam , illis vide- hcet , quibus ob negligentiam hominum non fuit applicatus ; aliis denique nec ut applicatus, nec ut aliqua diligentia ap- vilicabilis, sed ut pro illis, quantum est ex Parte Dei, institutus, & per merita Christi quoad sufficientiam obtentus , illis nimi-τum , qui in utero matris moriuntur, quia hus nulla humana diligentia applicabilis est baptismus : tum quia non possunt subjici operationi ministrorum Ecclesiae r tum quia fh aptismi non sunt capaces infantes nota dum nati, renasci enim non potest nisi na

tus. - , ν

Dices, si nullum detur tu nova lege pro

parvulis in utero materno morientibus reme-

tum pro peccato originali , humana diligentia applicabile, sequitur, quod meritum Chri. sit minus erit, quam Adami demeritum e Sed hoc dici nequit: Ergo nec illud . Sequela mae .

116쪽

De Baptismo , o Confirmatione. I rugγtione seminali, de facto pueros illos in mtero materno morientes inficit, eisque communicat maculam peccati originalis : Ergo si Christus nullum pro ipsis remedium innova lege praeparaverit, ad delendum illud peccatum , ejus meritum minus erit demerito A. dami. Respondeo hoc argumentum solum probare , meritum Christi in actu secundo esse se cundum quid , & quoad extensionem , seu applicationem inemeacius demerito Adami, quatenus scilicet hujus peccatum naturali propagatione in omnes de facto transfunditur, & meritum Christi iis tantum prodest, quibus per certa media ab eo instituta applicatur. Cum quo tamen stat, meritum Chri sti esse absolute essicacius in actu primo, & aliquo modo etiam in actu secundo, quatenus non tantum delet peccatum originale, sed et iam peccata actualia: item quatenus vi illius quibusdam conferuntur bona supernaturalia , longe majora iis, quae Adami demerito suo Iunt perdita.

TAm varii, ac mirabiles sunt huius saera.

menti effectus, ut merito Tertullianus lib. de baptis cap. 3. excIamaverit: sitioi pro digia naturae , quot privilegia gratia, quos IOIemnia disciplinae , figurae , praestrumones,

precationes , religionem aqua ordInaverunt 2

Primus, dc praecipuus est remissio peccati ori sinalis, di omnium actualium baptisma pr-

117쪽

ri4 ' Tractatus III. cedentium : per baptismum enim Christianus fit novus homo, creatus . in Christo J su, subindeque nihil in eo remanet de vetuisitate peccati . Unde Augustinu lib. r. de

peccat. meritis cap. Is . GeneranΓe carne tanis tummodo trahhur peccatum ortinale : regena.

Fante autem spirιiu , non solum originalium, sed etiam voluntariorum sit remissio precatο-τum . Igitur per baptismum projiciuntur toprofundum maris omnia peccata nostra, ut Michaeas praedixerat , sicut olim in mari rubro immersi , & extincti sunt omnes gyptii. Quare Gregorius Magnus lib. s. epist. 39. siri dicit peccata in baptismate sun

ditus non dimitti, dieas , in mari rubro AEgyptios non veraciter muttios. Et D. Berna

diis serm. 3 s. in Cantica , eandem figuram , de similitudinem , seu analogiam baptismi cum mari rubro magis expIicans , ait : Ibi populus eductus de AEgypto , hie homo de Deulo : Mi prosemitur Pharao , hie

Diabolus : ibi subvertuntur currus 'arao nis , hic carnalia , o sarcularias desideria , quae mllitant adversus animam et obruuntur

illi in fluetibus , si in fleribus : marini i ii , amarI HI . - - Secundus baptismi effectus est totius poena peccato debitae plena remissio, absque satisfactione, subindeque patefactio aditus in regnum caelorum absque dilatione, si quis post baptismum sine novo peccato moriatur. De quo effectu Florentinum in decreto Eugenii sic habet: Hujus Saeνamenti UDorus es remissio omnis culpae Originalis, or actualis β omnis quoque Fornae, quae pro ipsa culpa debetur . Pro pterea baptilatis nulla pro 'eceaιις praeteri. τὼ iniungynda es satisfactιο, sed morientes , an ἔ esuam culpam aliivam committant , sat int

118쪽

Te Baptifimo, re confirmatione . os ad regnum caelorum , ct Dei visionem perusniuns , Similiter Ambrosius ad Rom. 1 1

Gaiia Dei in baptismo gratis omnia condonat, o non quaerit gemitus, aur planctum, aut

pus aliquod , nisi suam ex eονδε professionem. Ratio etiam suffragatur, nam Christus hoc Sacramentum instituit per modum generationis spiritualis unde sicut in generatione corporali juxta probabiliorem Aristotelis& D. Thomae sententiam fit resolutio usque ad materiam primam, ita ut nulIum ascidens, quod erat in corrupto, maneat ingenito: ita dc nullum accidens ad generationem spiritualem pertinens debet remanere in homine per baptismum regenerato, sive quoad culpam , sive quoad poenam . Unde Chrysost. hom. a . in Joan. In aqua bapti I,

ιanquam in sepulchro eastus immergentibus,etus homo sepelitur , emergentibus inde homo resurgit.

Licet autem per baptismum liberetur homo ab omni reatu paenae pro culpa debitae, per illum tamen penalitates hujus vitae non aus Tuntur; experientia enim constat in baptizatis remanere concupiscentiam, & fomitem peceati , eosque esse obnoxios fami, siti, morbis, doloribus, aliisque miseriis, quibus caput nostrum Christus obnoxius fuit usque ad resurrectiqnem suam, ut magis illi assimilentur, Scut major in eis sit corona, ex majoris pugnae victoria. Vnde August. in Ench. c. 66. mdemus

parvulos ps lavacνum regenerationis diverissorum malorum afflictione eruetari, ut inreuis mur, totum , quod alutaribus agitur Saeramen sis , magis adspem futurorum bonorum, quam a retentionem , vel ade xionem praesent tum pertinere

Tertius baptismi effectus est infusio gratiae babitualis , di virtutum , ac donorum Cari

119쪽

II 6 Tractatus III. concomitantium . Ratio prioris est , quia peccatum originale consiliit formaliter in privatione gratiae habitualis, nobis in origia ne debitat, ut in Tractatu de peccatis ollendimus: unde cum nequeat privatio a subjecto tolli , nisi per formam oppositam , non potest peccatum originale remitti , nisi per infusionem gratiae habitualis . Ratio vero posterioris sumitur, tum ex eo quod virtutes insita sunt proprietates gratiae habitualis, abca inseparabiles, ut in Tractatu de virtutibus demonstravimus: Tum etiam ex eo quod baptismus est Sacramentum perfecte regenerat vum hominis in Chri 1to, subindeque debet ea omnia conferre, quae ad perfectam regenerationem in Christo requiruntur : Atqui ad hanc non solum requiritur gratia habitualis , quae hominem transfert a statu peccati in starum adoptionis filiorum Dei , sed etiam ea , quae eundem reddunt ab intrinseco potentem ad exercenda omnia ea opera, quae sunt pro 'pria filiorum Dei: haec autem sunt habitus supernaturales fidei, spei , & charitatis, reliquarum virtutum moralium insularum et Ergo haec omnia per se confert baptismus . Unde Prosper de vocat. Gent. cap. I 8. ait ,

Originem vera iustitiae in regenerationis S Uramento p ram esse , ut , ubi homo renasci. ur , ibi etiam Usarum virtutum veritas

Quartus effectus baptismi est jus ad auxilia fini suo proportionata, nempe ad sancte, &christiane vivendum, ut decet filios Dei adoptivos, Christique fratres, & regni coelestis haeredes , iuxta illud Leonis magni serm. I. de

Nativ. Christi: Agnosce,o Christiane, dignitatemmam, o divina eo orsi actus naturae, noli in xeιerem vilitaεem degeneri conνerfatione redire,

120쪽

D. Baptἰ ο, ct confirmariane . I rr Quintus est uuio moralis cum Christo ut capite, ad participanda ipsius merita , in ordine ad generationem spiritualem . Nam ut discurrit S. Thomas hic art. s. Per bais plasmum aliquis incorporatur Christo , quasi

membrum ipsius . Sicut autem a capite nais

eurali Δrivaruν ad membra riensis , O Mο- rus et ita a capite spirituali , quod est chνι- stus , derivatMr ad membra ejus sensus spiria tua is , qui est per gratiae instinctkm s tinde Oan. I. dicitur et k dimus eum plenum gyatia , ct veritatis , ct de plenitudine ejus nos omnes accepimus . De hac unione loquitur

Apostolus ad Galatas 3. dum ait : Veseum. que in Chrisio baptietati estis , Chrsum M. istis . Et ad Roman. 6. conseputii enim L

fumus cum illo per baptismum in mortem stir, quomodo Chrsus surrexit a mortuis per gloriam Patris , ita θ in novitate vitae ambuleis

mus .

Sextus baptismi effectus est character, nam

ut ait Florentinum in decreto Eugenii: TriasMnt Sacramenta , Baptismus , Confirmatio , ct ordo, quae characterem , idest spirituaD signum , imprimunt in anima , indelebile , unde in eadem persona non iteνantnr. Baptismus ergo iterari non potest. Primo, quia Christi nuS ea characteris obsignatione indelebili Deo aeternum consecratus manet ; res vero Deo semel consecrata, cum ex ipsa consecrationis natura perpetuo talis maneat, iterata Consecratione non eget. Secundo, quia baptismus est qinedam renascentia spiritualis; unde sicut nativitas carnalis unica est, ita uniacum debet esse baptisma. Quare Augustinus tract. Ir. in Joan. siuomodo uterus non potest repeii , D nee baptismus . Tertio quia ba-PIismus est figura mortis , di resurrectionis

SEARCH

MENU NAVIGATION