Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

88 Tractatus III. ti, potest enἰm ubique de facili haberἰ . Eoque

alludere videtur D. Petrus Actor. Io. dum ait: NAmquid aquam quis prohibere potes, ut non δ aptiqentur hi λ &c. Ex quo intelliges, quam turpiter erraverint Seleuciani, & Iacobitae, qui ex his verbis Matth. c. Ipse mos baptira. l. t in Spiritu Sancto, ct igne, male intellectis inferebant, materiam baptismi non esse aquam, sed ignem, unde ad baptigandos pueros adustionem quandam in fronte, vel in genis eorum imprimebant . Haec enim verba de igne metaphorico, id est virtute baptismi, per gratiam, & charitatem Corda purgante, &peccatorum rubiginem instar ignis absumenis

te, intelligenda sunt. Porro cum diximus, aquam esse materiam hujus Sacramenti, hoc debet intelligi dea- qua simplici, seu es ementari, nec ita mixta, uti solvatur ejus natura, & species. Unde omnes aquae artificiales , seu humoreS, dc ', succi e floribus, vel plantis expressi, aquei etiam humores , ut sudor, saliva , lacrymae,& omnes liquores diversae speciei ab aqua,

ut lac, oleum, Vinum, non sunt materia idonea hujus Sacramenti . Nec refert, quod Stephanus II. in rescripto ad Monachos Britannici monasterii cap. a I. dicat: Si in unno quis , propterea quod aquam non invenia-hat , omnino periclitantem infantem bapiiqaomit, nulla ei exinde ascribitur culpa ; infantes sic permaneant in bapti O . Nam vel rescriptum illud non est aut denticum , vel inepte constructum , ut recte observavit P.

Nicolai in Scholus ad art. 3. q. 66. ubile. gendus est. Ex dictis constat, meteriam proximam baptismi esse ablutionem: materia enim proxi

ma nihil aliud est, quam tuus, seu applicatio

92쪽

De Baptismo, ct Confirmatione . spmateriae remotae r Sed ablutio est usus, seu applicatio aquae , quae est materia remota baptismi: Ergo abIutio est eius materia prooxima. Quanta autem, & qualis debeat esse ablutio , ut ad Sacramentum sussiciat , omnes conveniunt, eam quantitatem sussic

re , qua moraliter homo possit dici abistus , sive fiat per immersionem baptizandi in aquam, sive per aspersionem aquae, hoc enim nihil refert ad validitatem Sacra me ti. Unde non foret baptiZatus, qui tantum in vestibus ablueretur, vel in solis capillis , aut unguibus , vel in minima parte corporis , puta extremitate digiti, quia haec non lassiciunt ad denominandum hominem abluis tum , sed ablutio fieri debet in aliqua parte notabili corporis , praesertim in capite , quia est pars potissima , in qua vigent Omnes sensus: quapropter qui extra necessitatis articulum, relicto capite, aliam partem ablueret, peccaret mortaliter , quia in re gravi contra communem Ecclesiae consuetuis dipem ageret .

Ex dictis intelIiees, Tertullianum in libro

de Baptismo cap. as. non immerito dixisse, nunquam sine aqua Christum esse, cum praecipua religionis nostrae mysteria elemento aquae peracta sint . Squidem O ipse Chrsus aquaringitur et prima rudimenta potesatis Da vois catus ad nuptias aqua auspicaruν s cum sese

monem f-iι , sitienses ad aquam invitat sempiternam s cum de agape docer , aquae ealiaeem fratri inarum inter opera dilectioHs probat s apud puteum vires roumit a super aquam ineedit , libenter transfretat , aquam discumbentibus mἰnsrat ρ perfuerat tesimonium fatissimi usque ad passionem, eum deiatur in e-ώem . aqua inuraenit , Dium Pilati manux a

93쪽

so Tractatus III. enm vulneratur, aqua de vulnere prorumpit isti lancea militis . Nec minus aquas ais mane Spiritus Sanctus visus est , cum ab i. . Pso rerum exordio , puritate elementi hinius delectatus, aquam uti propriam sedem, aut inllar triumphalis currus, quo veher tur, elegit. Tunc inquit idem Author Cap. 4. ejusdem libri ) terra erat invisibilis , ct incomposita ; tenebrae totae adhue sine eultu μderum , informis, tripis abyssus 3 terea im- Parata , ct coelum rude s solus ι'uον semper materia perfecta , tara , sim ex , de suo ρ-- , dignum vectaculum Deo Dbjkiebat. Unde cuni Christus ad ripam Iordanis baptizatus est, inne addie idem Tertullianus illa Sanctu tit Spiritus libens a Parre de fcendis super baptismi aquas , o tanquam pri nam sedem reeognoscens , conquiescir , columbae figura dela us CAPUT IV. '

CErtum est, formam baptismi in his verbis

consistere : Ego te bapti'o in nomine Iaipis, o Filii , ct Spiritus SanctI. Ita enim definitur in Florentino in decreto unionis,& in Tridentino sesi. 7. can. 4. & colligitur ex verbis Christi Matth. 28. Baptiram ses eos in nomine Patris , ct Filii , ct . Titus Sancti. Congruentiam aisignat D. Th mas hic artic. s. ex eo, quod valde conuo init, ut in forma baptismi ejus eausa exprimatur , non solum ministerialis , quae Sucramentum perficit , sed etiam principalis, a qua tota virtus Sacramenti derivatur ἐν forima autem praefata & ministrum exprimir , cum

94쪽

De Baptismo, ct Confirmatsine. 9 Icum dicitur, Ego te baptio, dc causam praecipuam designat, cum additur r In nomIne Patris , ct Filia , ct Spistius Sancti . Addo, quod congruum fuit, in Sacramento fidei exprimi praecipuum ejus objectum, quod est Trinitas personarum a in Sacramento regenerationis designari Τrinitatem , a qua initium nostrae conditionis accepimus 3 ac

denique proponi finem ultimum , de objectum praecipuum nostrae beatitudinis in Sacramento , quod est initium nostrae iustificationis . & tendentiae in beatitudinem supernaturalem.

Porro circa hanc formam duae sunt dimcultates breviter hie resolvendae. Prima est,an baptismus, in nomine Genitoris, & Geniti, Se Procedentis ab utroque, sit validus' Ratio dubitandi est , quia haec nomina videntur esse synonyma cum nominibus Patris , Filii, Se Spiritus Sancti , idemque formaliter significare. Unde Ecclesia has Divinas Personas sub primis, vel secundis nominibus indim xenter invocat, de laudat : Ergo baptismus in nomine Genitoris, Geniti, 3c Procedentis ab utroque videtur validus . Nihilominus sententia negans videtur verior, ac pro-

habilior, probaturque ex opposito fundamentor falsum enim est, quod haec nomina synonyma fiat, de idem significantia; nam hoc nomen Pater significat subsistentiam primae personae , seu relationem , qua constituitur an ratione talis personae; Genitor autem nonsgnificat subsistentiam, seu relationem, sed actum notionalem,' qui est veluti fundame tum ipsius subsistentiae, seu reIationis , qu Personae Divinae non constituuntur formali ter, ut in Tractatu de Trinitate ostendimus i

nica.

95쪽

9.2 Tractatus III. nica art. v. ad 4. Dicendum, quod gendor, eum sit nomen verbale, non significat personam , - postasim subsistentem , sed magis per modum actus: unde si dicatur in nomine Genitoris , ct Geniti non erit baptismus . Quo nihil ci

xius, & expressus dici potest. Quamvis ergo possit quis extra Sacramentum invocare Trinitatem, sub nominibus Genitoris, Sc Geniisti , & Procedentis ab utroque, & de facto E clesia sub nominibus illis eam sepe invocet, re laudet, non tamen uti licet in Sacramento baptismi: quia incertum est, an haec nomina sint omnino synonyma cum nominibus Patris ,

Filii , 8e Spiritus Sancti, & probabilius est

quod non: in rebus autem moralibus, praec pue in materia Sacramentorum, non licet s

qui opinionem minus probabilem , reli probabiliori. Secunda difficultas est , an baptismus in nomine Christi validus sit e Ratio dubitandi est, quia Actuum 8. viri, & mulieres dicu tur in nomine Jesu Christi baptigati . Umde Nicolaus Papa ad consulta Bulga rorum postulantium quid esset agendum de illis, qui a quodam Iudaeo baptiZati fuerant, respondce , ut xeserturide consecr. dist. .c.s, A quodam Iudaeo: Hi profecto, si inno. mine sanistae Trinitatis , vel tantum in no si mine Christi sicut in Actibus Apostol M rum legitur baptigati sunt unum quipperi idem est, ut S. ait Ambrosius rebaptiza. ri non debent: is Ergo potest conferri baptismus in solo nomine Christi. Nihilominus sententia negativa tenenda est: licet enim valde probabile sit, quod ait

S. Thomas hic art. 6. ad I. nimirum quod ,, ex

,, speciali Christi revelatione , Apostoli in is primitiva Ecclesia in nomine Christi bapti

96쪽

, zabant, ut nomen Christi, quod erat odio ,, sum Judaeis, de Gentilibus, honorabile redes deretur per hoc , quod ad ejus invocatio. ,, nem spiritus Sanctus dabatur in baptis. M mo. hancque sententiam probabilem esse indicat Catechismus Romanus capitul. de baptismo: Nihilominus postea, cessante causa talis dispensationis, & Christi nomine per totum orbem diffiiso, & a Judaeis, ac Gemtilibus agnito, baptisma in solo nomine Christi collatum fuit invalidum . Nec refert, quod Nicolaus citatus existimaverit, quod adhuc suo tempore duraret talis dispensatio, subindeque valeret baptismus in solo nomine Christi collatus, ut valebat tempori-hus Apostolorum , & in exordio nascentis Ecclasiae. Hoc enim ut aiunt Soto, & Syuvius tanquam privatus Doctor tenuit, P tans hanc esse Ambrosii, quem citat, sententiam . Vel dici potest, ipsum , dum ait haptismum in nomine San Trinitatis, vel in nomine Christi valere, non excludere trium

pexsonarum expressionem, cum eam non excludat ipse Ambrosius, quem citat, nam in Iibro de Sacramentis cap. p. refert ad singulas immersiones solitum fuisse suo tempore interrogari catechumenum: credis in Patrem p In prima : in secunda vero, credis in Filium φIn tertia: Credis in vianum Sanctum'

dinarius , & ex ossicio, alter extraordinnatius , R in casu necessitatis. Primus est

97쪽

Ius Sacerdos , ad quem pertinet cum soI

mnitate , & ex officio baptismum ministrare, ut definitur in Florentino in decreto E genii. Cum enim soli Sacerdotes habeant po' testatem in Corpus Christi naturale, in venerabili Eucharistiae Sacramento conscie dum , illi etiam soli habent potestatem in mynicum Ecclesiae corpus , ejusque membra , subindeque ad illos solos pertinet, alios in Christi familiam inducere, di recipere, aliis- que Ecclesiae membris per batismum inco Porare. Diaconus tamen , ex speciali commissione Sacerdotis, vel Episcopi, solemn, ter baptigare potest, ut constat de Philippo Diacono, qui ab Apostolis ad baptigandum. di praedicandum missus est Acto cap. 8. unde in Pontificali Romano in ordinatione Diac ni dicitur, Diaconum debere baptigare, ast praedicare , quod evidens argumentum est, illum, ex vi suae ordinationis, accipere lacubratem baptizandi solemniter, ex commisso-Ne Sacerdotis, vel Episcopi. Non potestta. 'men talis commisso ei dari, nisi ob magnam necessitatem , vel Ecclesiae utilitatem, puta si non essent Sacerdotes , qui possent sol

mniter baptietare; quae necessitas, autEccle-sae utilitas vix potest nunc reperiri, ob mubritudinem Sacerdotum . Illud etiam Ubse vandum est, quod cum antiqui Patres, Te tullianus lib. debaptismo, Hieronymus dialogo adversus Luciferianos docent, S cerdotem non posse sine commissone Episcopi solemniter baptigare, vel loquuntur de baptismo , qui certis anni diebus solomni caeremonia consueverat in primitiva Ecclesia ab Episcopo celebrari, puta in vugilia Paschatis , vel Pentecostes e vel lin

uuntur de simplici sacerdote, qui dicetin

98쪽

D. Baptissimo, ct confirmaιἰone. sua ordinatione baptigandi receperit pote.

statem, ut eam tamen ad Praxim reducat,

iurisdictione eget, ab Episcopo , vel illo, cui Episcopus commiserit, qualis est Parochus , sibi concessa . Quantum ad ministrum necessitatis , Florentinum in praedicto Eugenii decreto sic habet : In easu necessitatis non solum Sarerdos , vel etiam Diacontis, sed etiam laicus , vel mulier, imo eriam paganus, ct haereticus, bapti are possunt. Ratio autem, cur quicunque homo ad hoc Sacramentum ininistrandum sus ciat, praeter Christi institutionem, & ben placitum, est maxima necessitas huius Sacra. menti , ob quam etiam Christus voluit ejus materiam esse aquam , quae ubique de facili haberi potest. Unde S. Τnomas hic art. s. ait,

quod sicut ex parte materiae, quantum ad ne

eessitatem Sacramenti , sineti quaecumque u τα , is naturalis aqua , ita etiam jusscit ex parte ministri quicumqne homo.

Neque obest responsum Gregorii II. scribentis Bonifacio, baptizatos a paganis quihusdam esse rebaptizandos . Supponit enim, ab illis , utpote mysteriorum sidet ignaris, non fuisse adhibita omnia ad Sacramentum necessaria . Non obstat etiam , quod D. Augustinus de hac quaestione dubitaverit, ea minque indecisam reliquerit lib. a. contra epistoritam Parmeniani . Hoc enim fuit postea ab Ecclesia determinatum, praesertim a Nicolao Papa in Canone, quodam Iudaeo, de Conis

secrat. dist. 4 imo&ab ipso Augustino variis in locis, & in ipsomet libro citato, ubi sic de baptismo loquitur: Et si nulla neeestate u

99쪽

s6 Tranatus III. .' Licet autem in casu necessitatis quilibet Leoneus sit hujus Sacramenti minister , dc aeam necessarii Sacramenti administratione nemo etiam infidelis excludatur , debet in hoc tamen debitus ordo servari, ita ut minus dignus cedat digniori, ut non baptizatus haptigato , -mina viro nisi pudoris caus deceat isminam potius quam viru baptigare infantem nondum editum non clericus clerico , reliqui clerici Sacerdoti . Dissicultas

tamen est, & controversia inter Τheologos, an hunc ordinem invertere sit mortale λ R Pondeo esse mortale, quando hic ordo non servatur erga Sacerdotem, cui ex officio iniscumbit hoc Sacramentum ministrare , aut crga Diaconum, cui ex eommissione Sace dotis hoc ipsum competit: secus vero quando non servatur in aliis; licet enim in hoe aliqua indecentia reperiatur, est tamen levis, & ideo solum venialis. Guaries, an, si duo ministri ad aliquem b,

ptietandum partialiter concurrerent, ita ut i nus ablueret, & alter formam proferκr, v

lidum esset baptisma Respondeo negative, Contra Caietanum , & Marsisium , quia in tali casu non verificaretur λrma baptismi; ille enim, qui solum proferret verba, in v ritate dicere non posset: Ego te lapsivo, quia Tevera non ablueret; Ergo hujusmodi bapticana seret invalidum. Unde D. Thomas hic

s. 65. ars. s. ad 4. is si convenirent duo , quo- rum unus esset mutus, qui non posset pro- ,, serre verba, & aliu5 carens manibus, qui ,, non posset exercere actum , non possent M ambo simul baptiZare , uno dicente ver- ,, ba, & alio exercente actum. Dices primo, in S4cramento poenitentiar, &matrimonii materia adhibetur ab uno, & foru

100쪽

De Baptismo , ct Confirmatione. Myma ab alior Ergo idem fieri poterit in Sacra mento baptismi. Sed nego consequentiam, de paritatem , nam Sacramentum penitentiae est

institutum per modum judicii , in quo oportet reum, & judicem distingui, & confessionem

fieri a reo , absolutionem vero a iudice. Matrimonium vero se habet per modum controctus mutuae traditionis, di acceptationis, que non possunt inter unam, Sc eandem personam reperiri.

Dices secundo , si plures ministri simul

abluerent, & verba proferrent, Omnes vere baptigarent, ut docet D. Thomas hic art. 6. dc constat exemplo Sacerdotum Gandem hostiam simul in die ordinationis consecrantium : Ergo pluralitas miniR-rum non impedit valorem Sacramenti baptismi. Respondeo tunc solum pluralitatem ministrorum reddere Sacramentum baptismi in v Iidum, cum veritatem formae destruunt : in casu autem, quo plures ministri per modum causae totalis simul abluerent, & verba proinferrent, veritas formae baptismi subsisteret, quia quilibet revera ablueret, & baptigaret e secus vero, si plures partialiter concurrerent ad aliquem baptigandum, ita ut unus ablueret, & alter formam proferret; iste enim in veritate dicere non posiet, Ego te bapti'ο, sed

aliquid falsum diceret.

Subjectum Baptismi. CExtum est, omnes tam parvulos, quam adultos, cujuscunque sexus, esse capaces baptismi: nam omnes illi possunt per ba-

SEARCH

MENU NAVIGATION