Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

338 Tractatus III. pateretur , liberaretur . Hanc vero totius poenae remissionem martyrium ex opere mPerato conferre, ex eo constat, quod pequoad acerbitatem non est proportionatum Poenae , quam Martyr ob peccata commissa

promeruit; potest enim contingere , quod Martyr gravissima commiserit crimina, & ictu levissimo intereat , ut cum instantane capitis ictu mortem prius subit , quam sei tiat, vel cum globulo tormenti bellici percussus brevissime moritur . unde D. Thomas in dist. 4. qu. arti c. 3. quaestiunc. 3. ad 2. causam huius virtutis , & essicaciae, quam habet martyrium remittendi omnem Poenam refert ad passionem Christi, cujus est imitatio, Ssimilitudo, ait enim: quam- iis illa poena in se eonsiderata non esset suffieiens ad liberandum ab omnἰ poena pecca. si, tamen relata ad eauram passionis , siccipit esseaeiam a passione Christi , eui aliquis

per ratem poenam conformatur s ct ex hoe ab omni poena abluere potest. Probatur secundo eadem pars : Martyrium

habet vim justificandi parvulos exi opere Ο

Perato , ut praecedenti conclusione ostendiis mus: Ergo & adultos. Consequentia patet,

tum quia verba illa Christi , oi.me eon. fessus fuerit, quibus gratia, aut vita aeterna' morientibus pro Christo prsmittitur, prima' Tio dicta sunt ad adultos, qui non solum opere , sicut infantes , sed etiam ore Christum confiteri possunt ditum etiam, quia vis

salvandi parvulos non convenit martyrio , ex

privilegio aetati concesse , sed morti ; quia nimirum mors Μartyris est realis imitatiqvassionis, de mortis Christi , ut docet D. Tho, locis supra citatis: Sed idem habet in adultis mors pro Christo tolerata , ut pa-

142쪽

D. Baptismo , ct confirmatione. 139tet : Ergo si martyrium habet vim justificandi parvulos ex opere operato, illam et. iam habet justificandi adultos, subindeque illos reddendi de attritis contritos , sicut prae1tant Sacramenta baptismi , & poenitentiae , quod hoc exemplo declarari potest . Sit aliquis peccator, qui inopinato ad ma tyrium statim rapiatur et conetur iste ad Mctum contritionis eliciendum, Sc illum non attingat, sed loco illius eliciat actum attriationis, ita tamen ut moraliter putet se elicuisse actum contritionis, nec illi per tempus liceat majorem diligentiam adhibere , cum debeat tyranno de fide illum interroganti respondere, eiusque insultus sustinere,

ac contra tormentorum vim , & mortis cerbitatem se munire . Quaero, an ille cum solo actu attritionis salvabitur, aut non 'Si primum, habetur intentum, nempe maristyrium ex attrito reddere martyrem contritum. Secundum dissicile est creditu, nec divina clementia dignum; nam etsi iste non fecerit quantum potuit, fecit tamen quantum moraliter putavit se posse facere. Ex his probata manet secunda pars con- elusionis nimirum quod martyrium in a.dultis habet vim justificandi , etiam secluso actu charitatis illud antecedente , seu imperante . Si enim non iustificaret nisi ex vi actus charitatis ipsum imperantis non iustificaret ex opere operato , sed operantis , neque haberet vim remittendi omne

peccatum , inquantum est similitudo , & i. mitatio passionis Christi , sed inquantum est dilectio Dei ; nec unquam seipso immediate culpam deleret , sed per contritationem, vel charitatem deletam praesupponeret, subindeque nunquam redderet noς

minem.

143쪽

I o Tractatus ΠLminem de attrito contritum', nec unquam causaret primam gratiam , sed tantum secundam ir unde non vere diceretur a SS.

Patribus succedere baptismo, ejusque vim, & essicaciam adaequare, vel antecellere . Demum si martyrium suam emcaciam justificandi a peccatis sortiretur a solo actu charitatis ipsum imperante, non distingueretura baptismo flaminis, nam hic etiam vim justificandi a peccatis habet ab actu Eliaritatis . vel contritionis. Objicies primo contra primam partem tertiae conclusionis : Si martyrium gratiam Conferret ex opere operato , esset verum novae legis Sacramentum, esset enim signum rei sacrae sanctificantis homines: Consequens est falsum, ut docet S. I homas hic qu. 66.

art. II. ad. 2. Ergo & Antecedens.

Respondeo negando sequelam majoris , ut enim martyrium es et Sacramentum no .vae legis , deberet esse, a Christo institu. Ium , ut conferret gratiam , quam significaret ς at hoc ei non competit , ut docet D. Τhomas loco citato . Insuper debet Tet esse remedium , quo homo via ordina ita uti posset, cum vellet, in suam utilitatem , & sanctificationem , quod etiam non convenire martyrio manifestum est . Item, ut lia Seret rationem veri Sacramenti, deberet esse instrumentum Dei ad causandam . gratiam , quod etiam ei non competit: est enim solum codditio, quaedam , qua posita Deus infallibiliter confert gratiam. ratione suae promissionis , & repraesentationis , seu . imitationis passionis Christi praeteritae, vel futurae . Quod addo, quia martyrium etiamtin veteri lege gratiam ex Opere operato con-:

sciebat pro fide, vel lege divina occumbe

144쪽

De Raptismo, ct Confirmatione. 14 Itibus , quales fuerunt Machaban , quorum martyrium Ecclesia Kalandis Augusti vendi

Objicies secundo: non potest assignari tempus, quo martyrium gratiam ex opere operato producat, nam quandiu vivit Martyr, nondum est martyrium, nondumque pro im de gratiam producit: poli mortem vero non est tempus conferendae gratiar idoneum, sed gloriar, & mercedi retribuendae destinatum, cum jam non sit amplius via, sed terminus et

Ergo martyrium non confert gratiam ex mpere operato.' Respondeo martyrium gratiam conferre paulo ante mortem , quando Martyr , a cepto lethali vulnere , non solum non potest amplius naturaliter vivere, sed nec sensibus , nec ratione uti s tunc enim moraliter censetur consummatum, nec potest martyr, tunc gratiam martyrii perdere , cum non sit amplius in statu libere operandi , nec per consequens peccandi, Quod si post acceptum vulnus lethaIe divinitus mors impediretur , non propterea aureolam mari rii amitteret, ut constat de Beata Caecilia, quae accepto lethali vulnere, triduo supervixit , & de Beato Joanne Euangelista, qui in ferventis olei dolium immissus , illaesus exivit, & post multos annos animam efflavit, quem Ecclesia ut martyrcm colit. Vnde in casibus illis extraordinariis, Si mira. culosis Deus martyres illos adhuc in vita superstites in gratia confirmavit, lubindeque illos reddidit impotentes ad peccat oum, & ad perdendum aureolam martyrii a gratia enim martyrii , ob suam excellentiam , postulat. confirmationem martyris ingratia . Nec refert, quod de quibusdam Chr-

145쪽

I42 Tractatus III. Bianis legamus , post devicta tormenta vitiis vi ctos fuisse, dc voluptate corruptoS,quos dolor superare non potuit . Unde egregie

Τertullianus : Majus est vivere cum eastrate , quam mori pro eastitate. Non refert, inquam ,

quia cum illi nullum adhuc lethale vulnus recepissent pro Christo , aureolam martyrii non obtinuerant, sicut illi, de quibus est se mo ; unde non mirum, quod non fuerint confirmati in gratia , sicut illi. Objicies tertio contra secundam partem eo jusdem conclusionis : Apostolus I. Corinth.

a 3. ait: Si tradidero corpus metim, ita ut ardeam , charitatem aut m non habuero , nibumihi prois . Quibus verbis aperte docet martyrium nihil prorsus valere sine charitate. Unde β Tho. hic qinest. 66. ari. 12. ad a. ait, quod effusio sanguinis non habet rationem bais piismatis , si sit sine charitate . Ergo martyrium in adultis non habet vim justificandi, secluso actu charitatis illud antecedente, seu

imperante.

Respondeo . verba illa Apostoli, & S.

Thomae intelligenda esse de charitate, quae vel antecedit martyrium, ut regulariter, &ordinarie contingit, vel . quae illud concomitatur : licci cnim martyrium non sempera charitate imperante procedat, ut mox instendemus , se inper tamen illam invehit ,

& affert a quia in ipso, & per ipsum semper infunditur gratia , & charitas ab ea inseparabi lis , dc per consequens martyrium est semper cum charitate; & nunquam contin Sit, nec contingere potest , martyrem sine

charitate mori. Dices ἰ D. Tho. 2. a. q. ΙΣΑ. artic. 2. ad 2. ex

presse docet, martyrium esse actum elicitum a fortitudine,& imperatum a charitate, illamquoad

146쪽

ad actum martyrii inclinare, movere, di ininduceret Sed charitas, quae imperat, movet,& inclinat, est antecedens , & non pure con- comitans: Ergo D. Τhomas censet martyrium

habere vim justificandi ab actu charitatis iulud antecedente, seu imperante. Respondeo , D. Thomam eo loco solum velle , martyrium regulariter , & ordinarie imperari a charitate, taleque imperium n cessarium quidem esse, ut prompte, & deleetabiliter martyrium aliquis susterre possit , non tamen ut absolute illud susserat, ut constat ex eodem S. Doctore quod lib. . arti c. 19.

ubi sic habet: si Hoc opus, quod est osterre,, se martyrem, vel etiam martyrium sufferre, is potest facere non solum charitas perfecta,

is sed etiam imperfecta, & quod plus est , et. ,, iam ille, qui caret charitate. Sed chari. is tas perfecta hoc facit & prompte, & d ,, lectabiliter, sicut patet de Laurentio , &is de Vincentio , qui in tormentis hilarita-

is tem ostenderunt, hoc autem non potestri facere charitas imperfecta, vel etiam it.,, te qui charitate caret . Et certe quod non solum charitas, sed etiam aliae virtutes martyrrum imperare possint, & ad illud movere, ac inducere, constat ex eo quod Christus Matth. Io. ve*su 28. proponit metum gehennae , tanquam nantivum sufficiens ad to. Ierandum martyrium, dum ait : Nolite tim re eor, qui occidunt corpus , &c. Sed potius timete eum, qui potes oe animam, corpus perdere in gehennam. Et rersu 32. proponit motivum spei gloriae , dum dicit Omnis ergo, qui consitebitur me eoram hominibvs , eonfitebor o ego eum coram Patre meo , qui in talis est . Unde

quadraginta martyres, qui Sebastae sub Lic

uio pals sunt, & iis stagnum gelidum immitim,

147쪽

τι Tranatur III. ac stigore interempti, spe , & motivo gIoriae coAestis, & praemii vitae aeternae , ace hissimam mortem sustinuerunt, ut in eorum actis s. Martii legitur. Addo, quod, si deessentia martyrii esset a charitate impera. xi, illud nunquam produceret primam gratiam , nec redderet de attrito contritum , nec justificaret ex opere operato, sed duntaxat ex opere operantis, nimirum ex via, ictus charitatis ipsum imperantis , subinde. que non haberet eandem vim , & emca- Ciam, quam habet baptismus; quae falsa eL se, & a Sanctorum Patrum mente , & doctrina penitus aliena, ex supra dictis manifestum est. Consectaria praecedentis doctrinae .

EX dictis colligitur prima , martyrium

posse dupliciter considerari, nimirum inis quantum est actus virtutis fortitudinis, impe- Tatus a charitate,&quatenus est imitatio realis passionis Christi, & non repraesentativa solum, sicut baptismus fluminis. Primo mOdo confert gratiam ex opere operantis, secundo vero ex opere operato: decet enim Christum virtutemsuae passionis specialiter applucare ei, qui pro ipso Moriendo , ehis pallio-Nem imitatur . Praeterquam quod baptismus sanguinis est opus maxime arduum, & diffici-Ie, & multo praestantuis baptismo fluminis, qui habet vim justificandi ex opere operato et Nam ut eleganter ait Augustinus ad Fortunarum , comparans martyrium cum baptismo:

BaptHratus constetur fidem tuam coram Sacerdote , mari γr coram persecutore . uis posiconfessionem a Fergitur aqua , hie sanguineale per Impositionem man s Pontiscis recipit

148쪽

Colligitur secundo, in iusto ad martyrium non requiri aliam dispositionem, quam tib

Tam mortis acceptationem pro Christo, inmccatore vero a praeter acceptationem mo tis requiri insuper, ut primam gratiam conferat ex opere operato, aliquam poenitentiam , & dolorem supernaturalem de peccaritis . Martyrium enim se habet ad instar baptinmi : Atqui ad baptismum in justo requiritur, & sufficit intentio, seu voluntas illum. recipiendi ; in peccatore Vero, praeter hunc liberum consensum , necessarius est inmper aliquis dolor de peccatis commissis, ut supra c. 6. ostendimus et Ergo Sc ad marty

Colligitur tertio , ad effectum martyrii , quantum est ex vi dispositionis ad illum cons quendum necessariae, non requiri in peccatore contritionem, sed lassicere attritionem supernaturale mi quia haec suffcit ad baptismum, cui ex Patribus supra citatis non cedit martyrium quoad vim justificandi , & fia. ciendi de attrito contritum. Dixi quantum est ex vi dispositionis ad illum consequendum requisitae, quia valde probabile est, aliunde peccatorem obligari ad eliciendum actum contritionis, vel saltem conari debere, & facere totum, quod in se est, ut illum eliciat rquia nimirum obligatur in mortis articulo ashibere media salutis, quam potest ecurissima, relictis incertis, ne alioqui se exponat peric lo damni irreparabilis, ut faceret peccator cum sola attritione .voluntarie, M advertenter mortem sustinens: si enim forte vera sit sententia negans martyrio vim iustificandi ex privilegio sine actu charitatis , quam muli Tox. n. G non

149쪽

r 6 Traaatus III. non contemnendae authoritatis Theologi amplectuntur, non liberabit eum affirman-:tis probabilitas, aut bona fides . Praeterquam quod praeceptum dilectionis in arti. culo mortis obligare , plures existimant , de quo in tractatu de poenitentia cap. 6.

Colligitur quarto, mortem ex peste in obsequium languentium oppetitam , quamvis fit eximium charitatis, Zc Christianae patientiae opus, non esse tamen verum, & proprie dictum martyrium. Nam verum martyrium est actus virtutis, quo aliquis contra persequentium impetus firmiter in justitia, & veritate permanet, ut docet D. Thomas a. 2. qu.

Σ . articul. I. sed pii illi Christiani, qui grassante Iue languentibus inserviunt, de in

eorum obsequio moriuntur , mortem violentam a tyranno veritatem, aut justitiam persequente non patiuntur, sed potius morti sponte se offerunt, ut infirmis opitulentur, de charitatem exerceant: Ergo non sunt veri

Confirmaturr Uerum martyrium tria habet privilegia cum baptismo communia, neminpe justificationem ex opere operato, remis-sionem omnis culpae , dc Poenae , dc exemptionem a necessitate precum , & sussiagiorum Ecclesiae; de insuper habet aliud sibi speciala, ut mirum quod si mater propter Christum occidatur, filius, quem gestat in utero, a peccato originali mundetur: Sed. mors ex peste in obsequium languentium oppetita pri vilegiis illis non gaudet, ut constat praecipue de tertio, δc quartos Ecclesia enim orat, domissae sacrificium offert pro illis, qui inter mi-msti an dum aegris mortui sunt; dc nullus Catholicorum unquam dixit , puerulo in utetIO

150쪽

Dε Baptismo, ct Confirmatione. 1 ro matris, cum matre in obsequio illo imis mortua decedenti , peccatum originale rein mitti: Ergo talis mors non est verum, & prinprie dictum martyrium, sed improprie tantum, & analogice . In quo sensu interdum SS. Patres religiosos , & alios Christianos, qui vitam austeram ducunt, & carnem cum concupiscentiis crucifigunt, Martyres appellant. Unde Augustinus serm. Iso. de temopore : Nemo dicat , quod temporibus nostrit Martyytim cretamina esse non possunt 3 haberenim o pax nostra Marores suos , nam Da- eundiam mitigare , libidinem fugaere , avarioriam contemnexe , superbiam humiliare , pars magna martyrii est . Et Gregorius magnus hom. 3. in Evang. quamvis occasio perseeutis-nis desis , habet tamen o pax nostra mgruis viam suum, quia etsi earnis colla ferro non subjicimus , spirituali tamen gladio earnis dod

via trucidamus.

De Circumesone , cui successis

Baptimus.

TRibus potissimima de causis circumeisio

instituta suit. Prima, Se principalis est, 'ut per eam peccatum originale tolleretur, de ideo fiebat in membro generationis , per quam tale peccatum contrahitur, 3c circulariter ad significandum quendam circulum peccati originalis, quod Se a persona tranisit in naturam, Sc a natura transiit in personam; nam in primo homine persona corrupit naturam, in aliis autem natura pers nam . Ob eandem rationem pro masculis tan

SEARCH

MENU NAVIGATION