장음표시 사용
171쪽
stoli, ab ea , quam tunc adhibet Eccle-- sa ; alioqui dici non posset , loco illius
nunc succedere chrismatis unctionem, cum nul Ia res proprie in sui locum succedat. Melius ergo rationi dubitandi respondetur cum D. Τhoma hic. arti c. h. ad I. &arti c. . ad I. quod licet chrisma ex oleo,& balsamo confectum sit materia hujus sacramenti L a Christo in nocte coenae dete
minata , & instituta a nihilominus in primitiva Ecclesia Apostoli , ex ejusdem Chi isti
instinctu, ac dispensatione , hoc sacramentum per solam manus impositionem , ab que chrismatis unctione, conferebant et cum enim tunc Spiritus Sanctus super baptizatos visibiliter descenderet, & . interior
tinctio evidenti illo Spiritus Sancti illapsu
satis innotesceret, non erat necessaria ad illam designandam aliqua unctio exterior ,& sensibilis , nempe chrismatis applicatio . Aliunde vero , cum interdum plura homi num millia uno die baptiga dentur , mosque tunc esset, ut baptigati statina confirmarentur, congruum erat, ut dum Aposto- Iis in talia incumbentibus non vacabat singulos inungere , illos ab hac cura libera. xet Christus , Spiritu Sancto ad solam manuum impositionem patenter veniente. Idem docet Concilium Moguntinum anno Is 49. sub Paulo III. celebratum cap. 8. potestque
confirmari exemplo baptismi, cujus etsi perpetua , ac ita bilis forma instituta sit a Christo
cum expressa invocatione omnium Divina. rum Personarum: ad celebritatem tamen nominis Jesu, tunc Judasis, & Gentilibus exosi, instinctu, & dispensatione ejusdem Christi, initio nascentis Ecclesiae Apostoli baptizabant iu solo nomine Jesu, .ut supra cap. q.
172쪽
De Baptismo, ct confirmatἰοne . Issostendimus . Ita pariter , quamvis unctiochi matica pio perpetua, ac stabili Confise mationis materia fuerit a Christo instituta, voluit tamen, ob rationes allegatas, initio nascentis Ecclesiae dispensare cum Apostolis, ut per solam manuum impositionem si is ne unctione chrismatica hoc sacramentum ministrarent. Ex dictis facile colligitur , quae sit materia proxima hujus sacramenti ; cum enim materia proxima in sacramentis in usu co
sistentibus nihil aliud se , quam applicatio materiae remotae, & materia remota hujus sacramenti sit chrisma, manifestum est, ejus materiam proximam esse chrismatis ap. plicationem , seu unctionem chrismaticam,
uae , ut ait Florentinum , fieri debet inronte, ubi verecundiae sedes est , ne confirmandus Christi nomen confiteri erub scat .. Debet etiam fieri in modum crucis , tum ut verificentur verba illa formae , Signo re signo erucis, tum etiam , ut per hoc declaretur, Christianum non debere erub scere crucem Christi, quae, secundum Apostolum , Judaeis fuit scandalum , Gentibus autem uultitia et tum denique, quia, us ait
Tertullianus de resurrect- carnis cap. 8. Non persiciuntur Sacramenta Christianorum , nisi signo erucis. Unde Leo Papa: Crua omnium fons benedictionum , per quam credenιibtis datur vinus de infirmitate, gloria de oppriaris ,
Quantum vero ad ejus sormam, ea,qua Ecclesia Romana utitur, in verbis istis consistit: Consigno xe signo crueis, ct confirmo te chri α- resalutis, in nomine Patris , O Filii, o Spiri rus Sancti . In qua forma tria designantur , quae in hoc sacramento reperiuntur s m. m. H
173쪽
37o Tractatus III. nimirum signum , quo notatur is , qui lacertamen Christianae militiae descensurus est, robur spirituale , quod illi confertur , de causa conferens tale robur , scilicet Sanctissima Trinitas, quae convenientissime in hoc Sacramento exprimitur, tum quia illud est perfectio Baptismi, qui fit expressa invocatione Trinitatis, tum etiam, quia in Confirmatione armatur Christi miles , ut incer alia mysteria Trinitatem profiteri non erubescat . Alia forma utitur Ecclesia Graroca , nempe ista : Signaculum donι Spiritus Sancti, ut constat ex omnibus Graecorum
Eucliologiis . Unde cum haec specie diffe-xat ab ea, qua Romana Ecclesia utitur, dicendum est , Christum non determinasse formam hujus sacramenti quoad speciem , sed solum quoad genus , 8e instituisse solum, qnod celebraretur per aliqua verba , quae ejus effectum significarent, ac reliqui Ll e potestati Ecclesiae verba illa determina. Te , unde orta est diversitas illa forma-Tum , diversique ritus sacramentum istud ministrandi in Latina , & Graeca Ecclesia . De quo fusius infra, cum de sacramento Ordinis . e Demum proprius hujus sacramenti effectus facile ex dictis colligitur, est enim augmentum gratiae, quo homo roboratur ad profiten- ldam fidem , & acquirit jus ad auxilia specialia pro illo actu constanter eliciendo . Etenim unctio, & consignatio, & haec ver-ha formae, Confirmo te, significant, gratiam, quae confertur ex vi hujus sacramenti , d xi in ordine ad certamen , & luctam , Toburque spirituale ad fidem constanter pros-rendam conferre. Undς dist. s. de consecrat refertur istud Urbani Papae decretum et Omnes fideis
174쪽
. Rapissima, ct confirmatione.
Maeles per manus .mposisionem Di oporum debent Spiritum Sanctum post baptismum uecipere , Mi siem in fonte plenitudinem ace Areus ad innocentiam, ita o confirmatione augmentum , ct robrar accipiamus ad pugnam. Praeis
ter hunc effectum sibi specialem causat Con-Εrmatio alium, qui etiam a Baptismo, S. OMdine producitur, nempe characterem, ratione cujus initerabilis est, scut Baptismus, &Urdo. De quo tract. praecedenti, cap. q.
DEsdeest, ordinarium hujus sa cramenti
ministrum esse solum Episcopum , ut definitur m Florentino in decreto unionis, &in Tradentino sess. . can. 3. de confirm. colligiturque ex Scriptura ; nam Act. 8. dic . tura Hierosolymis in Samariam missi Petrus,& Ioannes, ad confirmaudos eos , qui baptigati erant a Philippo Diacono: Dulla avitem potest reddi ratio, cur potius Apostoli,& non alii, vel ipse Philippus, qμi eos bapti-aayerat, hoc sacramentum contulerint, nisi quia soli Apostoli tunc erant Episcopi. Ergo ad Episcopos tantum, ut ad ordinarios mini-lsros, spectat hoc munus baptigandos confirmandi . Unde Innoc. IV. in epist. ad Episci Τusculanum Apostol. Sedis legatum vn regno Cypri : Soli Episcopi eonsignent vhrismate in
frontibus bapti'at Os , quia hujus unctio non deis ber nisi per Epiricosum fieri: quoniam sti ρο- soli, quorum vices gerunt Discopi, per m nux imp xionem , quam eonfirmatio, vel fro sis chrismatio repvaesentis , Ss ritum Sanctum ribuisse legunφur o
175쪽
, T a tui III. ' Congruentia est, tum quia per hoc sacra.
mentum homo adscribitur in militiam Christi in militiam autem adscribere uota elicujuscunque, sed exercitus ducum, quales in exercitu Ecclesiastico sunt Episcopi, qui Apostolis succedunt : tum etiam , quia confirmatio est perfectio , Sc consummatio baptismi ; per eam enim baptietatus tituerfectus, & plenus Christianus , ut loquitur urbanus I. in epist. ad omnes Christianos: Ergo illorum est hoc sacramentum ministrare, qui sunt in statu perfectionis ac-nuisitae , quales sunt soli Episcopi . Quam rationem illustrat D. Thoma hic ar. D. ubi sic discurrit: In quolibet opere ultima comsummatio superiori artifici reservatur, sicut in constructione aedificii inferiores ministri
praeparant quidem materiam , dolant lapi. des, erudiunt ligna , caementa conficiunt, operis tamen absolutio , & domus aedificate forma ab architecto essicitur: Ergo h deles qui sunt opus quoddam divinum , NDei templum, juxta illud Apostoli a. Corint n. g Dei ad eatio sis, ab atris quidem mmiseris in haptismo praeparantur , sed a solis sumis inis Sacerdotibus , qui Episcopi sunt , in Confirmatione peIsciuntur, & consummam Hoc apud omnes Catholicos est certum,sed difficultas est, & controversia inter Theologos, an simplices sacerdotes, ex Apostolicae sedis dispensatione , possint esse extraordinari Confirmationis ministri Respondeo a iur. mative contra Durandum, Estium, Petrum' Aurelium, & alios . Primo, quia in Florentino in decreto Eugenii sic habetur: Legitur aliquando per se violisae Sedis dispensationem, ex otionabili, σ DGenie admodum causa, ymρι
176쪽
De Baptismo , ct confirmatione . III
cem Sacerdotem, chrismare per Discopum eou-
fecto , hoe adminis rasse Confirmationis Sacramentum. Vbi sacrum Concilium non solum eam dispensationem factam recenset, sed eam etiam approbat, & ex rationabili causa pri cessisse testatur. Secundo, quia dum Concilia
num , & Τridentinum , docent ordinarium ministrum hujus sacramenti esse Episcopum , flacite indicant extraordinarium posse esse alium . Tertio, quia B. Gregorius Magnus prohibuit Presbyteris Sardiniae, ne confirmarent rat cum intellexisset scandalum inde ortum, concessit illis confirmandi licentiam, ut testatur Baronius anno so . & refertur cin c. Pervenit, dist. 91. his verbis: si Pervenit ad nos es quosdam scandaliZatos fuisse, quod Presby-M teros chrismate ungere eos, qui baptiZatris sunt,prohibuimus .Et nos quidem secundum M usum veterem Ecclesiae nosuae Acimus: Sed ,, si omnino hac de causa aliqui contristantur, ,, ubi Episc.desunt, ut Presbyteri etia in fronis tibus bapti Zatos chrismate ungere valeant,
,, concedimus . Unde D. Thomas hic qu. 7 I. arais II. ad I. sic aio: Papa in Ecclesia habet pleri nitudinem potestatis , ex qua potest quinis dam, quae sunt superiorum ordinum, comis mittere quibusdam inferioribus, sicut quia is busdam Presbyteris concedit constrre mu,, nores Ordines,quod pertinet ad potestatem ,, Episcopalem.Et ex hac plenitudine potesta-M tis concessit B. Gregorius Papa, quod sim. si plices Sacerdotes hoc Sacramentum conis ferrent, quandiu scandalum tolleretur. Quod vero aliqui dicut, eo tempore omnes Sacerdotes fuisse Episcopos simul ordinatione, & consecratione, falsum est, de prorsus improbabile . . Nam longe ante tempora P.
177쪽
r74 Tractatus ImGregorii Magni, simplices Sacerdotes coeperant esse distineti ab Episcopis tam ordinatione, quam jurisdictione, ut aperte colligitur ex Eusebio Papa epistol. 3. ad Episcopos
Thusciae , & ex Melchia de epist decretali ad Episcopos Hispaniae. Quod autem Est ius,ti Aurelius respondent, nimirum chrismaticam illam unctionem a D. Gregorio concessam non esse Sacramentum confirmationis, sed aliam ceremoniam Ecclesiasticam, est apertissime contra S. Τhomam jam rei tum , qui concessionem illam intellexit de sacramento Confirmationis . Videtur etiam esse contra Florentinum, quod agens de sacramento Confirmationis , disertissime ait ,
lege aliquando fuisse a Sede Apostolica dispensatum , ut Presbyteri illud administrarent, alluditque sine dubio ad illam dispensationem Gregorii Magni scriptis a seipso test
tam , & relatam in iure canonico . Addo, quod si D. Gregorius caeremoniam tantum mutari concessit, cur tam stricte praecepit, ur,
nisi in absentia,vel penui ia Episcopi, ritus ille adhiberetur 3 ceremonia enim, etsi ritu di versa, modo pia sit, sive in prauentia, sive in absentia Episcopi , perinde fieri potest, neque
enim eaedem sunt omnes Ecclesiarum caere
Demum probatur eadem sententia ex eo, quod θrcudius, de alii referunt, hanc commetudinem , ut Presbyteri confirmarent , e ex concessione videlicet Summi Pontificis tacita, vel expressa) viguisse in Ecclesia Graeca diu ante schisma a eamque E genium , dc Concilium tacite approbasse iaNam sess. cum Eugenius I r. quaestionex Graecis proposuisset , inter huas sexta erat cur non Discui, sed Sacerdotes lanngunt O-
178쪽
Fraterquam duo , videlices separationem matrimonii quoad vinculum , ct creationem Patriarchae extra Constantinopolim . Elgo tacite Eugenius cum Concilio approbavit ritum Graecorum confirmandi per Presbyteros , quae consuetudo quarto saeculo increpit, ut ostendit Vericelli de Apostolicis missionibus tit. 7. quaesti 13o. Quod ver illi Sedes Apostolica expresse , vel tacite
consenserit, ibidem probat ex eo, quod Sedes Apostolica , antequam ab ea deficeret Oriens, annuatim chrisma mittere solita e- rat Constantinopolitanis , ut tellatur Arcu-dius in concordia Ecclesiae Occidentalis., .& Orientalis lib. 1. cap. s. Unde non est verisimile, Romanum Pontificem a suis Apocrisariis non fuisse certioratum ejus moris Graecorum Presbyterorum confirmandi infantes , quare illi consensit vel expresse , vel tacite a nam facile potuisset tunc hoci eis prohibere r cum enim Constantinopolitani tantam reverentiam tunc deferrent Romanae Ecclesiete , ut ab ipsa singulis annis peterent sacrum chrisma , quod poteranu
Graeci Episcopi ex ordinis potestate ipsimee
Consecrare, quanto magis obsequentes fuissent , & abstinuissent Presbyteri a cons
rendo Sacramento Confirmationis , si hoc eis Romanus Pontifex prohibuisset Sed voluit Sancta Sedes hoc eis indulgere , ut
ita facilius a perniciosa consuet udi or baptizandi in adulta aetyte , quae apud Gr cos tunc vigebat, recederςnt, prout sec
179쪽
r 6 Tractatus III. objicies primo , Innocentius III. cap. 4. de cons eisdine , decernit a ut fideles po. rius careant sacramento Confirmationis , quam ut a presbyteris illud accipiant o Alfi potuissent Presbyteri ex concessione summi Pontificis confirmare, id debuisset potius summus Pontifex ipsis concedere, quam privare fideles tam utili Sacramento, sine quo homines non sunt perfecte Christiani: Ergo non possunt Presbyteri ex commissione summi Pontificis sacramentum Confirmationis con
Confirmatur: Eodem modo Pontifices I inuuntur de administratione Confirmationis, atque de confectione, & consecratione chrismatis , ut patet ex Leone magoo Epistola 88. ubi sic ait : Plae ehrisma consiseere , nee chris eti baptietat Ortim frontem signare Pres teris , ct ChorepiscopIs liceat e suae Omnia folis deberi Pontificibus , authv itare eanonum praeeipitur . Sed Presbyte.
Ti non possunt , etiam' ex concessione , &dispensatione Apostolicae Sed is, chrisma conficere , ut g. praecedenti ostendimus : Ergo nec Sacramentum Confirmationis admin,
Ad objectionem respondeo, Innocentium III. aliquorum Presbyterorum praesumpti nem coercere voluiisse, qui abusu intolerabili potestatem confirmandi sibi arrogabant, etsi nullam haberent ad hoc sedis Apostolicae Concessionem, praetendentes id post e ex consuetudine. Ut ergo Pontifex consuetudinem illam priscis , & antiquis Ecclesiae moribus Tepugnantem abrogaret , vel cohiberet, statuit satilis esse Confirmationis sacramento ad saliuem minime necessario aliquandiu
carere, quam talem potestatem omnibus
180쪽
Da saptismo, O confirmatione. II indiscriminatim, Sc pro quovis tempore S cerdotibus impertire. Ad confirmationem respondeo , quod I cet D. Leo Papa , & alii summi Pontis ces interdum eodem modo loquantur in suis decretalibus de administratione Comfirmationis, atque de confectione , dc consecratione chrismatis , Oihilominus , cum nunquam legatur simplici Sacerdoti conruciendi chrisma facta facultas , bene tamen administrandi Confirmationis sacramentumi, urgens argumentum est , non posse simpliacem Sacerdotem, etiam ex concessione Apostolicae sedis , chrisma conscere , bene tamen sacramentum Confirmationis chrismate ab Episcopo consecrato , administr
. Objicies secundo: Non potest perfici s
cramentum sine ministro instituto a Christo: Sed minister confirmationis a Christo instit tus est solus Episcopus, ut definitur in Fl rentino, de Tridenti no supra citatis: Ergo a solo Episcopo potest hoc sacramentum conferis xi . Confirmatur : Dum Episcopus confirmat, id non praestat praecise ratione potestatis jurisDdictionis, quam habet in suam discesim, sed
ratione potestatis ordinis , characteri suo divinitus alligatae, alioquin potestatem confirmandi posset suis Vicariis gener'libus, quibus iurisdictionem suam tribuit, impertire et Ergo quicumque charactere Episcopali caret, careuetiam potestate confirmandi illi essentialiter
Ad objectionem respondeo, mnistrum quiadem ordinarium Confirmationis a Christo institutum esse solum Episcopum, simplicem tamen baccrdote ex eadem Christi institutionc,