Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

- fg Tractatus III.

.die conferebat, primo Baptismum, secundo Confirmationem , tertio Eucharistiam , de

Baptismo sic ait. si Caro abluitur, ut anima ,, emaculetur. De confirmatione: Caro ungi- tur, ut anima consecretur; caro signatur , is ut anima muniatur; caro manus impositiose ne adumbratur, ut anima Spiritu illumine. M tur . De tertio, seu de Eucharisia subjungis r,, Caro corpore Christi vescitur, ut mens deis Deo saginetur: ,, Quibus verbis tria, quae in Sacramento Confirmationis inter Baptismum,& Eucharistiam medio reperiuntur, luculenter descripsit : nam in Confirmatione primo ungimur Chrismate; deinde signamur, quia

forma hujus Sacramenti e sic signo resigno ermcis , ungo te chrismate salutis. Demum in ea manuum impositione adumbramur.

His tribus Patribus antiquissimis tres a. lios adjungo, qui tertio, vel quarto taculosoruerunt, nimirum Cyprianum, Cyrillum Hierosolymitanum, & Augustinum. Primus enim lib. i. epist. ultima sic ait: se Ungi quo- is que necesse est eum, qui baptigatus est, ut ,, accepto Chrismate, idest unctione , esse M unctus Dei, & habere in se Christi gratiam is possit. Secundus vero Catechesi s. haee habet: se Unguento quidem visibili corpus se inungitur, sancto vero, ac vivifico spiritu anima sanctificatur. se Tertius demum lib.

. contra litteras Petiliani cap. Is . ita de .hoc Sacramento loquitur: is In hoc unguem se to Sacramentum Chrismatis vult interpreis tari , quod quidem in genere visibilium

,, signaculorum Sacrosanctum est , sicutis ipse baptismus. Et eonetadit. Discerne erisgo visibile sanctum Sacramentum, quod es,, se&in bonis, & in malis potest, illis ad praemium, isti ad vitium . . . i

162쪽

De Baptismo, σ confirmatline. Is Nec dici potest cum haereticis, hoc SS. Pa. tres de Confirmatione locutos suisse, ut de caeremonia ab Ecclesia instituta. Primo, quia expresse dicunt, per illam nobis dari gratiam,& Spiritum Sanctum , EccIesia autem pol statem non habet instituendi signum collativum gratiar, aut Spiritus Sancti . Secundo, quia nonnuli expresse asserunt, hujus Sacramenti usum ex ipsis Apostolis descendere . Tertio, quia aliqui hoc Sacramentum com parant cum Baptismo: eique praeserunt, eo quod in Baptismo gratia , in Confirmatione plenitudo gratiae donetur . Denique , quia a Iiqui expresse caeremoniam illam Sacramentum appestant . Unde Melchiades P

pa in Epistol. ad Episcopos Hispaniae , ro.

gatus quodnam majus ellet Sacramentum ,

Baptismus , an Confirmatio p respondet et

Scitote utrumque magnum esse Sacramen

Ratio etiam sussiragatur : nam ut discurrit

D. Thomas hic qu. ar. I. Sacramenta novae

legis ordinantur ad speciales gratiae effectus, unde ubi necessarius est specialis effectus gratiae, necessarium quoque est speciale Sacra, mentum, quod singularem illum gratiar em Oum producere natum sit, invita autem spirituali, post regenerationem in Baptismo n vis creaturis collatam, necessarium est spirituale augmentum, quo geniti in Christo plenum animi robur accipiant: Ergo & aliquod sacramentum, quod tribuat tale robur, &augmentum , nimirum Confirmatio . Unde Melchiades Papa can. Spiriνtis Sanctus , de consecrat. dissi Spiritus Sanctus, quis per aquas Baptismi saluti sero descendit ib., ι aplu, in Fonte pleniluclinem tracta aci m

n uoccoua a Confirmatione augmento piet

163쪽

so Tractatus III., , stat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota is aetate victuris, inter invisibiles hostes, & pe- se ricula gradiendum est, in Baptismo rege. , , ne ramur ad vitam, post Baptismum confir se mamur ad pugnam ; in Baptismo abluimur, , , post Baptismum roboramur. De tempore, quo hoc Sacramentum fuit a Christo institui um, inter Catholicos non constat, probabilior sententia asserit, illud institutum fuisse in nocte comae, qua Christus Α-postolos instruxit de hoc, & aliis Sacramentis. Ita docet Catechismus Romanus cap. de confirm.&colligitur ex Fabiano Papa Epist.

Σ. ubi haec habet: In illa die Dominus Jesus , Postquam caena νit eum M pulia suis , o la. vii eorum pedes, sicut a SS. Apostolis praede, cessores nostri acceperant , nobisequae relique-τunx , Chrima conscere doeuit . Atque haec

est ratio, cur Ecclesia singulis annis, veteri combusto, novum Chrisma consecret in die

coenae a

Quare veram non arbitror aliquorum se tentiam, qui docent hoc Sacramentum non

fuisse institutum , nisi post resurrectionem , quando scilicet Christus dixit Apostolis Ioan.

o. Accipite Spiritum Sanctum , quia tunc eos

fecit Episcopos, & dedit eis potestatem minustrandi hoc Sacramentum. Cum enim esse tia Sacramenti magis pensanda sit ex materia, ex qua intrinsece constituitur, quam ex mini

sio, qui extrinsece solum, & essicienter ad illud se habet, tunc potius dici debet institi tum Sacramentum , cum materia ejus demt 3tur, quam cum minister ejus . instituitur inde Theologi communiter docent, Baptisma institutum fuisse, cum Christus in Iorda. ne baptizatus test , quia runc ejus materiam

164쪽

Dὸ Baptissimo, ct confirmatione. 16r stolis potestas baptizandi, sed postea, ut coia ligitur ex cap. 4. Matthaei . Idem cum propo tione dicendum est de Sacramento Confirma.tionis, illud nimirum institutum fuisse in nocte coenae, qua ejus materia, scilicet chrisma, designata est ut suo tempore ab Apostolis administraretur. 6. II. t .

Materia, forma, ct esse s hujus

M Ateriam remotam Sacramenti consimmationis esse chrisma, seu oleum olivarum, admixtum balsamo, & ab Episcopo benedictum, constat ex Florentino in decreto Eugenii. Congruentiam affert D. Thomas hic a r. a. ex eo quod oleum, ob suam pingum dinem , designat gratiae plenitudinem , quae in hoc sacramento tribuitur, & balsamum , ratione suae fragrantiae, de suavitatis, signi, cat odorem bonae famae, quam fideles hoc Sacramento muniti in alios effundere debent, juxta illud Apostoli a. Corinth. a. Chri b

nus odor sumus.

Nihilominus circa huius Sacramenti mat riam triplex est dissicultas, & controversia inter Τheologos: Prima est, an admixtio balsa- .mi cum oleo olivarum sit de essentia mat riae confirmationis , ita ut , vero balsamo non apposito non fiat Sacramentum y C jeranus enim, Solo, Navarrus, & plures alii existimant,solum oleum per se ad materiam Sacramenti hujus desiderari ψ balsamum ver ex Praecepto duntaxat Ecclesiastico permisce

Ii, sicut vino aqua in Sacramento Eucharistiat

165쪽

361 Tractatus III. . Permiscetur . Sed haec sententia non videtur vera, nec in praxi probabilis ; quia Florentinum in decreto citato haec habet: Secundum Sacramentnm est confirmatio , eujus materia est chrisma , confectrim ex oleo , quod

Bitorem significas conscientiae , balsama , quod odorem 'nificat bonae famae . IIbi clare docere videtur, oleum, & balsamum aeque pertinere ad materiam confirmationis; unde cum constet oleum esse materiam es.sentialem ipsius, idem de balsamo dicendum

est.

Neque refert, si dicas, idem Concilium i-hidem docuisse materiam calicis esse vinum 'aqua mixtum, & tamen certum est, mixtionem aquae cum vino non esse de necesIitate Sacramenti, sed tantum praecepti. Non refert, inquam , Concilium enim loquens de materia calicis, non dicit esse vinum aqua mixtum, vel esse compositum ex vino,& aqua, sed esse vinum, cui aqua debet admisceri. Aevero de chrismate docet esse confectum ex oleo, & balsamo. Ex quo patet manifesta disparitas inter Sacramentum Confirmationis, & Eucharistiae. Potest etiam impugnari Cajetani sententia ex eo quod Concilium ibidem doceat, materiam confirmationis necessariam necessitate Sacra. menti esse chrisma , quod prius longe ante docuerat Fabianus epist. a. ad Episcopos Orientis, ubi Apostolos chrismatis confecti nem a Domino ac pisse, nobisque reliquisse testatur: Sed nomen chrismatis non solum oleum, sed oleum balsamo mixtum designat:

Ergo materia Sacramenti confirmationis es.sentialiter constat ex oleo, & balsamo, vel ut loquitur S. Thomas in a. dist. T. qu. I. arti c. v. quaestiunc. a. es oleum balsamatum . Minor

166쪽

va Sapissimo, ct Confirmasione. probatur ex SS. Patribus: Dionysius enim de Eccles. hierarc. cap. 4. loquens de chrismate, dicit illud componi ex re odoriferas quod de smplici oleo intelligi nequit, bene tamen de oleo cum balsamo, quod suavissimum odorem habet . Auctor de unctione chrismatis apu Cyprianum: Hodie inquit chrismaconLis citur , in quo mixtum oleo balsamum reis giae, ac Sacerdotalis gloriae exprimit uniis talem. ,, Item Gregorius magnus in illud Cant. I. o Botrus Cypri in vineis Engaddi, is ah In Engaddi balsamum gignitur , quo,, cum oleo pontificali benedictione chrismari efficitur. A Unde Catechismus Romanus, explicans materiam confirmationis, sic ait: is Haec chrisma appellatur,quo nomine a Graeis cis accepto, etsi prophani scriptores quodsi libet unguenti genus significent, illi tamen, is qui res divinas tradunt, communi loque is di consuetudinem ad illud tantummodo unis guentum accommodarunt, quod ex oleo, ἡ & balsamo solemni Episcopi consecratione is conscitur. Nec refert, quod nonnulli ex SS. Patribuaconfirmationem , Sacramentum olei e appeti Ient, sumunt enim appellationem a ma3ori parte; quia nempe in chrismate multum est olei, balsami vero perparum . Non obstat ei. iam, quod Paulus III. Pius IV. de Gregorius XIII. permiserint, in confectione chrismatis Iocobalsami Syriaci adhiberi Americanum; solum enim declararunt,Americanum esse verum balsamum, licet forte a Syriaco specie distinctum, sicut probabile est, vinum gallicum v. g. specie differre a Palestino, &ivinum auhum a rubro.

Dices , Innocentius III. cap. Pastoralis . de sacramentis non iterandis rogatuS,an Cori

167쪽

36 Tractatus m. firmatio iteranda esset in eo, qui per errorem non chrismate, sed oleo simplici suerat delinitus ' Respondet non esse aliquid iterandum , sed caute supplendum , quod incaute fuerat praeia sermissum : Ergo supponit illud, quod omissu in fuerat, nimirum unctionem chrismaticam , non esse essentiale ; alias enim Sacramentum fuisset nullum, & consequenter denuo conferendum . Respondeo, Pontificem ibi tantum velle, in illo casu non esse iterandam externam sol mnitatem , cum qua solet Iroc sacramentum administrari , ad vitandum scandalum, ut non obscure colligitur ex illa particula eaute et non negare tamen, ea, quae sunt de essentia, Π& necessitate hujus sacramenti , seu defectus substantia Ies esse supplendos, subindeque in occulto , privatim , & absque solemnitate denuo adhibendam esse unctionem olei, &balsami,. cum debita sorma. Nec refert,quod ibidem eodem modo Pontifex respondet, supplendam esse manuum impositionem , quae omissa fuerat in collatione Subdiaconatus , quae tamen juxta multorum sententiam est tantum accidentalis. Nam ex hoc tantum colli. gitur , voluisse Pontificem , brevitatis caiisa , una responsione generali utrique interrogationi satisfacere , unicuique tamen modo proportionato, ut nimirum in unosa cramento suppleatur, quod omissum fuit substantiale, in alio, quod omissum fuit accidentale. Secunda difficultas est, an, dualorem huius sacramenti requiratur consecratio chrismatis ab Episcopo , saltem ut ab ordinario consecrante Θ Respondeo aifirmative, ita enim colligitur ex Florentino, in praedicto de crcto unionis , ubi disertis verbis ait, ma-

168쪽

De lapissimo, ct ConfirmatAn . 16steriam hujus sacramenti esse chrisma ab Episcopo benedictum. Idem fusius deci arat Cate.

chismus Romanus his verbis: , Consecraturis autem chrisma solemnibus caeremoniis abis Episcopo: ita enim Salvatorem nostrum do- cuisse in extrema cqna, cum chrismatis fa- ,, ciendi rationem Apostolis commendaret, is Fabianus Pontifex,sanctitate,&martyrii glo- is ria clarissimus, tradidit . si Et rationem assugnat, cur debeat materia benedictione cons

crari: si Quia in plerisque aliis Sacramentis Christus ita eorum materiam instituit, ut is sanctitatem quoq; illi tribuerit; non solumis enim aquam elementum baptismi esse vo-- luit, cum inquit: Nisi liis renatus fuerit ex is aqua, & Spiritu Sancto, non potest introire se in regnum Dei, sed cum ipse baptizatus est, ,, effecit, ut ea deinceps vi sanctificandi praeis dita esset. Quoniam igitur Dominus hanc

,, confirmationis materiam usu ipso, &tractatione non sacravit, necessarium est, ut sanctis, religiosis precationibus consecretur. Hac etiam ratione utitur S. Τhomas hic ar. 3.

Sed gravior controversia superest, an saltem per dispensationem Pontificis possit consecratio chrismatis simplici Sacerdoti convmitti, ut legitur a B. Gregorio commissa aliquando administratio confirmationis, quae est aliquid majus, quam consecratio chrismatis Dicendum tamen est, ne quidem ex commissione Summi Pontificis posse simplicem saa..cerdotem chrisma conficere, multo minus ex

commissione Episcopi , ut sentit Ledesma . Nam Fabianus Papa supra citatus testatur Christum in ultima coena Apostolos docui DR chrisma conse ere: Ergo sentit consecrationem chrismatis jure divino pertinere ad

solos Episcopos , Apostoloivim successoreS A

169쪽

166 Tra satus III. quod etiam innuere videtur Catechisinus P o. manus ubi supra dicens : Neque ad alitim ea confictio , nisi ad Episcophin pertinere potes. Quibus verbis videtur omnino excludere omnem inferiorem Sacerdotem . Unde licet Florentinum in decreto unionis fateatur aliquando esse dispensatum, ut simplex Sacerdos Confirmaret, addit tamen hoc debuisse facere chrismate per Episcopum benedicto , quod probabile argumentum est, supposuisse Concilium, hoc esse necessarium necessitate Sa. cramenti , subindeque Pontificem, vel Ecclesiam in hoc dispensare non posse. Nec valet in materia Sacramentorum argumentum a majori ad minus, nam simplex Sacerdos non potest consecrare altaria, nec ordinare Pres. hyteros, vel Episcopos, 8c tamen potest conis secrare Corpus Christi. quod est aliquod majus. Praeterquam quod, sicut in naturalibus excellentius , & praestantius est producere materiam, quam totum Compositum, quia meteria non est producibilis nisi per creati nem: ita majus videtur consecrare materiam confirmationis , quam Sacramentum ipsum ministrare; quia qui materiam conficit, admodum creantis se habet, ideoque hoc summis Ecclesiae Principibus, scilicet Episcopis,

reservatur.

Τertia dissicultas est, an unctio chrismatica ita sit de essentia, ac necessitate hujus Sacramenti , ut sine alla ejus effectus conferri nequeat i Ratio dubitandi, eaque gravissima, est, quia Apolloli in primitiva Ecclesia per solam manuum impositionem conferebant hoc Sacramentum , ut constat ex capite 8. & 10. Actuum Apostolorum : E go unctio chrismatica non est de ejus essemitas. ut

170쪽

De Bapti O, ct Confirmaiyne . a s Vt ab hac dissicultate se expediant P. Stimundus, & Cardinalis Bellarminus , diversis omnino viis procedunt. Primus enim in Antirrhetico docet, chrismaticam unctionem non esse de essentia hujus Sacramen ti, sed duntaxat caeremoniam quandam ac cidentalena , ad illius ornatum .ab Ecclesia inventam, & nudae manuum impositioni

superadditam , subindeque illud ex dispe satione summi Pontificis posse per solam

manuum impositionem conferri . Alter v ro lib. a. de' confirm. cap. s. e contra aseserit, chrismaticam unctionem ita esse de eL . sentia hujus Sacramenti , ut sine illa nunquam ministratum fuerit. Unde quando in Actibus ApostoIorum legitur, Apostolos per manuum impositionem contulisse hoc Sacramentum , dicit hanc manuum impositionem suis e chrismaticam , ac proinde ea dem , quam nunc adhibent Episcopi . Sed utraque sententia falsa est. Prima quidem quia cum materia remota hujus Sacramenti sit chrisma , ut asserit Florentinum , mat Iia ejus proxima non potest esse alia, quam unctio chrismatica, ut infra dicemus: Sed id , quod habet rationem materiae , sive proximae , sive remotae , in Sacramentis , est de illorum essentia, cum illa essentiali- ter constent ex materia , & forma : Ergo unctio chrismatica est de essentia Sacra.

menti confirmationis , non vero caeremo- .nia accidentalis ei superaddita, ut ait Sirimundus. Secunda vero, quia idem Florentinum ait, Ioco manus impositionis, quam adhibebant Apostoli , successisse in Ecclesia Confirmationem, hoc est chrasmatis unctionem, aperte significans, aliam fuisse manum impositionem , quam tunc adhibebam AP

SEARCH

MENU NAVIGATION