장음표시 사용
191쪽
88 Tractatus IV. determinant materiam , nisi extrinscee , 3tem cienter, quatenus eam in corpus, & sanguinem Christi convertunt f in baptismo vero , & aliis sacramentis in usu consistenti. hus verba intrinsece , & formaliter determinant materiam ad significandum gratiam sacramentalem, seu cuilibet sacramento pro
Objicies secundo: Sacramenta novae legis sunt signa practica. & essectiva gratiar: Sed Eucharistia non causat gratiam, nisi in actu li usu, & sumptione: Ergo talis usus, di sumptio vel est ipsum Eucharistiae sacramentum, vel saltem pars essentialis illius. Respondeo' de ratione sacramenti non consistentis in usu, quale est Eucharistia, non esse, quod causet semper in actu secundo gratiam, sed lassicere , quod semper sit aptum eam causare, &de facto ipsam causet, positis.requisitis, atque adeo posito usu, sive apis plicatione , tanquam conditione sine qua nona unde usus non est pars intrinseca hujus sacramenti, sed duntaxat finis, ad queri ordinatur , subindeque extrinsecum illius
Objicies tertio, SS. Patres dicunt Euchariniam esse carnem Christi, vel colpus Christi,
eamque esse spiritualem animae cibum: Sed haec verificari nequeunt, nisi hoc sacramet tum constet corpore Christi, tanquam parte intrinseca illud componente una cum specie. hus: Ergo revera corpus Christi est pars hujus sacramenti, &non solum aliquid in eo comtentum . Unde D. Tho. in . dist. 8. q I. art. I quaestiunc. I. ad 1. sic ait: Ex speciebus, O compore Chrisi sit unum Sacramentum .
Respondeo , concessa Majori , negando Minorem : Eucharistia enim a SS. Patribus caro,
192쪽
De Augustἰssimo Encha'. Sacram. Ipsearo, vel corpus Christi appellatur per inmtonymiam, tribuendo contCnto nomen conia
tinentis , qui est frequentissimus modus loquendi . Similiter dicitur spiritualis animae
cibus, quia significat, & causat gratiam animam cibantem 3 quod non solum conveniecolpori Christi, sed etiam speciebus consecratis , ut elevatis ad causandam gratiam snam ratione hujus elevationis sunt cibus animae, quo spiti tu aliter nutritur e quia tamen corpus Christi, utpote instrumentum Diviniis tali conjunctum, ad hanc nutritionem nobiliori modo concurrit, animae cibus simpliciter, & communiter appellatur . Ad D. Th. dicendum, quod, ut ex speciebus consecratis, & corpore Christi dicatur fieri unum Sacramentum, non requiritur, quod illa se habeant ad invicem per modum partium, vel extremorum componentium , sed lassicit , quod species consecratae connotent corpus Christi, ut rem ab ipsis contentam, & significatam. Unde idem S. Doct. poli verba in objectione relata, subdit: Sieur in aliis Saeramentis ex elemento , O irtute quo tinum effieitur. Virtus autem, perquam alia Sacramenta elevantur, non est Sacramentum, nec
pars intrinseca componens illud, nec ad illud pertinet in recto, sed tantum in obliquo: Ergo&.in Sacramento Eucharistiae corpus Christi non se habet per modum partis intrinsecae, sed solum per modum contenti, & significati a speciebus consecratis. Ex speciebus ergo in recto
importatis, di corpore christi in obliquo fit
unum Sacramentum; eo quod species non pos- int habere rationem Sacramenti, nisi contineant ipsum corpus Christi, quia alias non ἐgnificarent gratiam cibantem, cum non habeant eam significare , nisi ex determinatione: factα
193쪽
Iso Tractatus IV. facta per Verba , quae ut veriscentur , d hent species realiter continere corpus Chrioni. Objicies quarto: Sacramentum Eucharistiae
secundum se est adorandum adoratione latriae, ut docet Tridentinum sessi II. cap. s. Atqui species, etiam cum habitudine ad corpus Christi praesens consideratae, non debem adorari cultu latriae i quia, ut saepe docet s Ptima Synodus, hoc cultu , Deus adorari de- Dei: Ergo species consecratae, seu ut dicentes habitudinem ad corpus Christi praesens, non sunt ipsum Eucharistiae Sacramentum, nec pro illo supponunζ. Respondeo , concessa Majori , negando Ninorem: cum enim species Sacramentales xx eo, quod contineant Christum, sint ei comi unctae, obiiciuntur adorandae eodem actu , quo Christus adoratur: unde, sicut qui adoxat Verbum in carne, eodem actu adorat carinnem ipsam, ita qui adorat Christum sub spe.
ciebus Euchatisticis, eadem adoratione adoxat ipsas species. Quod ut melius percipi, tur e Advertendum est, species Eucharisticas posse duobus modis adorari, vel simul cum,pso Christo, vel separatim ab illo, dc praecise propter dignitatem, quam habent ex eo, quod ipsum contineant. Si adorentur simul cum Christo, quamvis res per se primo adorata sit Christus , concomitanter tamen, &quasi implicite, atque adeo eodem cultu, quo Christus, adorantur species illae. Si vero adinaeentur ut distinctae a Christo, fateor adorationem illam non esse latriae perfectae, sed hyperduliae a quia licet dignitas, quae provonit in illis speciebus ex comunctione ad Christum, sit major omni excellentia, Se digni-gate pure creata,& creabili, minor tamen est, uuam
194쪽
De Augustismo Euebar. saevam. tyrquam dignitas Christi secundum se consideia rati i & in hoc sensu debet explicari septima Synodus. Ex dictis colligitur primo, quod in Eucharistia species consecratae, continentes corpus , & sanguinem Christi , sunt Sacramentum tantum is corpus autem , de sanguis Christi sub illis contenta sunt res Sacramenti , &Sacramentum simul; gratia vero sanctificans, res Sacramenti tantum. Ratio est, quia species consecratae significant tantum, & non λgnificantur . Corpus, & Sanguis Christi segnificantur ipsis speciebus, & significant gratiam. Gratia vero sanctificans per modum alimenti spiritualis unium significatur , nec signi hcat aliquid , quod sit proprius hujus Sacramenti effectus a licet significet gloriam, quae est significatum commune omnibus Sa
Colligitur secundo, Sacramentum Eucharistiae pnysice sumptum nihil aliud esse , quam species panis, Be vini consecratas , subpra scripta verborum forma, ut realiter continent Christum, ad causandam gratiam cibantem animam : metaphysice vero consideratum , esse Sacramentum novae Iegis , significans Christum , ut realiter contentum sub ipsis speciebus, & gratiam cibantem animam.
Unitas hujus Sacramentι. CErtum est, Eucharistiae Sacramentum, Iicet constet duabus speciebus, & formis pat tialibus, esse tamen unum specie atoma S cramentum, & non plura specie diversa : Arc
195쪽
num , ex quιbus integrum Eucharisiae Siseramentum conmisur , non tamen plura , sed a num tantiam Eucharisti e Sacramentum, Ece Fae aut horitate ducti, consiremur. Verum difficultas est, unde sit unitas specifica hujus Sacramenti petenda ρ Aliqui enim illam sumunt ex unitate rei contentae , quae est Christus, alii ex unitate institutionis, alii ex unitate passionis Christi, quam fgnificat , vel
ex unione fidelium, quam causat. Sed melius S. Τhomas eam ex unitate finis, ad quem ex institutione Christi ordinatur, venandam esse docet hic art. Σ. ubi sic discurrit: Sacramentum Euchariseia ordimatur ad spiritualemve sectionem , quae eo orati eonformatur 2 ad eorporalem autem refectionem duo requirun/ur,
silicet cibus , qui es alimentum siccum , in potui , qui es alimentiam humidum ; ct id.o
etiam ad integiatatem, hujus Sacramenνι duo
concurrunt , siueet spiritualis cibus , o spiritualis potus , secundum illud Ioan. 6. Ca-το mea veνe es cIbus , ct sanguis meus veres potus : Ergo hoe Sacramenιtim multa qui.
dem es ma erialiter , Ged unum formaliter , in perfective . Quae ratio illustrari potest exemplo Sacramenti Extremae Unctionis et Nam, sicut in Extrema Unctione sunt plures unctiones partiales , & plures formae paristiales , & tamen est unum Sacramentum , quia illa omnia ordinantur ad unum finem, di ad unum effectum , scilicet ad tollen dum omnes reliquias peccatorum, quae ex sensibus oriuntur , & animam deprimunt et ita Sacramentum Eucharistiae, licet constet duabus speciebus , & formis partialibus , Censetur tamen cile unicum specie Sa.
196쪽
De Augustissimo Euehar. saevam. cramentum, quia ordinatur ad unum finem. nimirum ad unam integram refectionem spiritualem .
Non minus certum videtur , Sacramentum Eucharistiae , licet unum specie, dividi tamen in plura numero Sacramenta , secundum quod in diversis Ecclesiis , & Altaribus consecratur: cum enim tunc sint plures materiae, Sc plures formae hujus Sacramenti, numero diversae, non possitnt non esse plura Sacramenta, numero distincta. Sed dissicut ras , & controversia est inter Theologos , unde tunc unitas , vel distinctio numerica
hujus Sacramenti desumenda sit 3 Quidam
enim putant eam desumi ex unitate, & conistinuatione physica specierum, atque ita quot fuerint species panis, & vini physice discontinuatae, tot esse numero Sacramenta. Alii vero existimant eam petendam esse a cons cratione, per quam conficitur, ita ut unum sit Sacramentum , quod unica consecratione conficitur , plura vero numero Sacra menta , si diversis consecrationibus conficianis tur. Alii demum asserunt, unitatem num eis ricam Eucharistiae nec ex continuatione phy-sca specierum, nec ex unitate consecrationis sumi debere , sed ex ordine ad unam sumptionem . Et haec sententia probabili'rvidetur, quia Eucharistiae Sacramentum est: institutum a Christo per modum convivii sp, ritualis,quo reficitur anima,unde de illo agem dum est cum proporrione, & analogia ad convivium materiale .' Sed convivium materiale non habet suam unitatem numericam a physica continuatione ciborum, cum plura fercula inter se discontinua possint in eodem convivio ministrari: nec ab actione, qua praeparatur, cum unica , vel pluribus actionibus inter se Tom. n. I
197쪽
xρ Tractatus Iridiseontinuis , & numero diversis praepara Apossit a sed a cibis, & ferculis, prout ordinan.
tur ad unam refectionem: Ergo pariter unitas numerica Sacramenti Eucharistiae non sumitura continuatione physica specierum, nec ex mnitate consecrationis, per quam conficitur, sed ex ordine ad unam numero refectionem ,
ad quam deservit. Quod ut magis declaretur,&illustretur, Advertendum est, duplicem esse constituistionem Sacramenti Eucharistiae in esse indivi. duali, unam incompletam, convenientem ei ex intentione saltem virtuali Sacerdotis conis secrantis, per quam deputatur ad unam , vel plures refectiones : Alteram completam, qua consequenter ad talem intentionem idem sacramentum deservit de facto ad unam , vel plures refectiones . Unde licet sacerdos consecret plures hostias in ordine ad plures refectiones, non habent tamen complete, sed tantum inchoative elle plura numero sacra. menta , antequam in ipsa sumptione deserviant de facto pluribus resectionibus. Similiter si plures consecret in odine ad unicam
numero refectioneis, inchoative tantum ex tunc erunt unicum numero sacramentum ,
completive vero in ipsa actuali , & unica sumptione. Sicut plura fercula pluribus refectionibus deputata, ex illa deputatione, inchoative tantum constituunt plura convivia; lcomplete vero plura efficiunt, quando de facto pluribus refectionibus deserviunt a & e
converso, quando plura fercula ad unam tam tum refectionem deputantur, ex ta 'i deputa. tione constituunt inchoat e tant iam unum convivium;. complere Ve o, qirundo de s
198쪽
D. Augustusimo Euchar. Sacram.
CErtum est, hoc sacramentum in re susceωptum non esse necessarium necessitate medii ad salutem, nam parvuli sacris undis intincti , vel proprio sanguine baptigati salutem absque actuali Eucharistiae perceptione obtinent , ut definit Tridentinum sest. 11. cap. 4. Saepe etiam adulti in ea rerum serie constituuntur, in qua coelesti hoc cibo pasci nequaquam possunt, ut qui tempestate jactati in aquis sepeliuntur, vel qui ad mo tem damnantur, aut vomitum patiuntur , quibus Ecclesia noh solet Eucharistiae sacramentum porrigere , etiam in articulo mortis . Certum est etiam , votum, seu desiderium formale , & explicitum recipiendi sacramentum Eucharistiae non esse de neceς sitate salutis. Votum enim alicujus rei est in supplementum illius, unde dicitur ejus vicarium , atque adeo non poteli esse marigis necessarium ad salutem , quam si ipsa res , quae desideratur et Ergo si Eucharissia actu suscepta non sit de necessitate salisis, ejus votum, seu desiderium formale, di e plicitum non erit ad salutem simpliciter necessarium. Solum ergo difficultas est, de controversia inter Theologos, an saltem implicitum , di virtuale Eucharistiae votumst omnibus necessitate medii ad las utem necessarium ρ Hoc enim negant plures ex Recentioribus , assirmant vero Thomistae cum S. Doctore hic art. 3. ubi sic ait r Per Baptis num ordinatur homo ad Mehisipiam, er desex hoe .se , quod pueri bapri a tur I a chas
199쪽
elsae desiderant Eucharistiam . Et quaest. 79. artic. r. ad I. Hoc Sacramentum ex sivo vim rutem habet gratram conferendi, nee aliquis habet gratiam ante susceptionem hujus Satramensi, vel nisi in aliquo voto ipsius ε vel per se. ipsum , sicut adultis a vel voto Ecelesiae, sicut
Ratio etiam suffragatur: Baptismus enim,& poenitentia sunt necessaria necessitate .me.
dii ad fututem: Sed in baptismo, &poenitentia, aliisque Sacramentis, includitur implicite , virtualiter , & interpretati ve votum Eucharistiae: Ergo Saramentum Eucharistiae , in voto saltem implicito, tacito , &wterpretativo , est necessarium ad salutem necessitate medii. Major est certa , minor probatur . In volitione medii includitur , implicite saltem, virtualiter , & interpr .ati ve, intentio finis, seu voluntas, & votum apsius : Atqui Sacramentum Eucharistiae est finis baptismi , & poenitentiae , aliorumque Sacramentorum: Ergo in baptismo, & poenitentia , aliisque Sacramentis , implicite , virtualiter, & interpretative includitur vinium Eucharistiae. Maior patet, minor vero probatur a D. Thoma supra quaest. 6s. arta s. ubi sic discurrit : si omnia alia Sacra- ,, menta Ordinari videntur ad hoc Sacra-- mentum Ecclesiae sicut ad finem e ma- is ni festum est Cn m , quod Sacramentumis ordinis ordinatur ad Eucharistiae conseis is crationem , Sacramentum vero haptismiri ordinatur ad Eucharistiae,receptionem . In quo etiam perficitur aliquis per confir- ,, mationem, ut non vereatur se subta ahere ais tali sacramento: per Poenitentiam etiam,
200쪽
De Augustissimo Euebar. Saeram. 19 ,s & extremam unctionem praeParatur homo.
,, ad digne sumendum corpus Christi. Matri. ,, monium etiam, saltem sua significatione,D attingit hoc Sacramentum, inquantum si- ,, gnificat conjunctionem Christi, & Eccleis siae, cujus unitas per Sacramentum Euchais, , ristiae figuratur : unde & Apostolus dicieri Ephes. s. Sacramentum hoc magnum estis ego autem dico in Christo, do in Ecclesia. Confirmatur primo: Omnis res inclinatur ad suam perfectionem, & consummationem, tanquam in proprium finem: Sed Eucharistia est persectio, &consummatio aliorum sacramentorum , quia gratia, quae in illis confertur, habet nos unire Christo, quae unio maxime perficitur, & consummatur per Eucharistiam: unde Dionysius de Eccles. hierarchia cap. 3 ait, quod non contingit aliquem persici perfectione hierarchlea , nisi per divini mam Eueharisi iam . Ergo illa est finis aliorum Sacra
Confirmatur secundo: Cum Deus sit finis omnium creaturarum, id, in quo speciali modo inhabitat, habet rationem finis respectu aliorum: unde quia Deus est in Christo homine speciali modo , nimirum per unionem
hypostaticam , Christus ut homo est finis
omnium creaturarum: quare in Concilio Tridentino sess. o. cap. 7. d: citur causam finalem
justificationis nostrae esse gloriam Dei , de Christi, Sed Christus Deus, de homo est speciali modo in Sacramento Eucharistiae, cum hoc Sacramentum realiter, & substantialiter ipsum contineat: Ergo illud est finis aliorum
Ex his intelliges, quod licet realis, 3c Sacramentalis receptio Eucharistic non sit de neceΩsitate salutis, bene tame mystica, de spiritualis,