Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

xos Tractatur Lycvino in calice offerendo mi cerent . Cuius cc remoniae triplicem reddit rationem D. Thomas hic arti c. 6. Prima est, ob imitationem Christi. quem in vino aqua permixto hoc Sacramentum instituisse , de peregisse creditur, asseriturque in liturgiis D Jacobi Apostoli, & Basilii, Sc testatur Clemens Rc

manus lib. 8. Constit. cap. I . his verbis: Similiter calicem miscens ex vino , ct aqua, cor sanctificans , tradidit eis dicens : Bibite

ex eo omnes . Secunda , ob repraesentationem passionis ejus, in qua aqua simul cum sanguine ex latere ejus exivit. Tertia, obsignificationem enectus hujus Sacramenti , qui est unio populi fidelis cum Christo capite . Vinum enim significat Christum , se uisanguinem ejus s aqua vero populorum symbolum est , juxta illud Apocal. 17. quai vidisti, populi sunt, o gen

tes a

Circa hanc caeremoniam mixti is aquae cum vino in calice consecrando, celebris est difficultas, de controversia inter Theologos, an scilicet talis aqua immediate convertatur in Christi sanguinem, vel solum mediate, ita ut prius debeat converti in vinum, quam tu sanguinem ρ Respondeo breviter , hoc secundum multo probabilius esse : quia ita videtur sentire Innocentius III. capit. cum Marthae , de celebratione Missarum , ubi Pontifex, relatis tribus opinionibus , quae tum prima asserit , aquam vino permixtam in eam converti, quae de latere Christi pro- manavit e secunda , quod mutetur in fan.

guinem, eum in vinum transaς, mixta ino ,

idest, quia prius in vinum versa fuit: tertia, quod maneat integra, & immutata: His i

quam tribua opinionibu4 Iclatis , conci

212쪽

De Augustissimo Euchar. Saeram. 2 9dit Pontifex pro secunda, ut probabiliori

dicens : Verum inter opiniones praedictas il-ια probabilior iudicasur , quae asserir aquam ctim vino in sanguinem transemurari , posito nimirum qisod in vinum eonversa fueris . Secunda enim opinio id tantum asserit, & nulla ex aliis opinionibus ab eo relatis aliud dicit, nempe converti in sanguinem imm diate : Ergo censet Pontifex, quod si aqua

non prius vertatur in vinum, non mutatur

in sanguinem. Unde S. Thomas hic art. 8.referens secundam illam sententiam, sic habet: Ideo sicut Innocentius θ dieit, a.

Gorum opinio probabilior est , qui dicunt aquam converti in vinum , ct υἰnum in sanguinem . Ipseque Pontifex clare suam mentem expressit, & omnia subterfugia praeoccupavit lib. 4. de mysteriis misi, cap. 3I. tibi sic ait: siuiόusdam non absurdum esse Ῥμdetur , quod aqua eum vino transit in fan-gninem , ea scilicet ratione ,2quod aqua per admixtionem transit in vinum , ct vinum peraeonsecrationem in sanguinem : quis enim ambigat , aquam in vinum transire , cum multomino modicum aquae infunditur

Eandem sententiam docet Catechismus Romanus tract. de Eucharistia cap. q. his verbis:

IIIud autem Sacerdotibus animadvertendum

est , quemadmodum in sacris mysteriis aquam,ino adhiberi oportet , sic etiam modicam inis fundendam esse : nam Ecclesiasticorum scrUtois rum sententia, ct judicio, aqua tua in vinum eonvertitur . similia habet Sacerdotale Romanum, cujus verba infra reseremus . His

addi potest authoritas Τridentini sess. I 3. can. a. definientis, post consecrationem solas sp Cies panis , dc vini remanere a si autem aqua in vinum non conversa , sed in Pro Pria

213쪽

2 Is . Tractatus Impria specie aquae manens in sanguinem Christi converteretur, non tantum species vini, sed etiam species aquae, sub quibus sanguis Christi existeret , remanerent e Ergo juxta Τridentinum aqua in vinum non conversa non convertitur in Christi sanguinem. Ratio quoque esticax nostrae sussragatur sententiae: Nam illud solum immediate convertitur in sanguinem Christi, quod est materia consecrationis calicis: Sed aqua, e iam ut mixta vino, non est materia cons crationis calicis : omnis enim sacramentorum materia a Christo designata , & instituta est , permixtio vero aquae cum vino consecrando est solum de jure , & praece. pio Ecclesiastico, ut docet Tridentinum supra relatum: Ergo aqua, admixta vino consecrando, non convertitur immediate in sanguinem .

Confirmatur, & magis illustratur haec ratio: Si id, quod non est materia consecrationis, S solum ex praecepto Ecclesiae materiae necessario immiscetur , immediate mutari posset in Christi corpus, vel sanguinem, sequere. tur, quod si ex praecepto Ecclesiae, calici consecrando, loco aquae naturalis , misceretur. aqua rosacea, illa quoque converteretur immediate in sanguinem Christi. Similiter , si

de mandato Ecclesiae, pani consecrando misceretur aliquid de butyro, melle, vel alio liquore, talis materia converteretur in cor pus Christi: Sed haec absurda sunt, & a communi Theologorum sensu penitus alienae Ergo pariter absurdum videtur dicere, aquam vino mixtam, ex Ecclesiae praecepto, converti immediate in sanguinem Christi. Dices cum Adversariis, disparem esse rationem, aqua enim rosacea, etiam ut vino

214쪽

De Augusti λο Euchar. Sacrant. 2 II mixta, non est materia hujus Sacramenti, bene tamen aqua naturalis, vino admixta ; quia iuquiunt materia sufficiens consecrationis calicis est vinum usuale, quo non ne intelis

ligitur vinum lymphatum, seu modica aqua dilutum ι & in isto dicunt Christum consecrasse in ultima coena, subindeque ipsum in materiam sum cientem consecrationis calicis designasse. Sed contra primo : Scriptura , Concilia,& SS. Patres asserunt, materiam consecraritionis calicis esse genimen vitis, seu vinum de viter unde Christus, peracta hujus Sacra. menti institutione, dixit Μatth. 26. Non bibam amodo 'de hoe genimine vi is , &c. Sed per genimen vitis , seu vinum de vite non fignificatur proprie, nisi liquor ex uvis e. pressiis r Ergo solus ille liquor potest dici materia hujus sacramenti. Contra secundo, vinum, quod erat potus usualis apud Iudaeos, erat vinum multa ais qua dilutum, utpote Potens, ac generosum, quale fert terra Palaestinorum: Ergo si nomine vini, quod est materia hujus sacramenisti, intelligi debeat vinum usuale, dicendqm est, vinum , quod est materia consecratio. nis calicis , posse , & debere esse multa a. qua dilutum , quod repugnat Florentino dicenti materiam hujus Sacramenti esse vinum

de vite , eui ante eo errationem modicusima aqua admisceri debet . Per quod corrigit,

quod antea statutum fuerat in Concilio Triburiensi Provinciali , nimirum tertiam partem aquae esse vino consecrando admiscenis clam ι quod certe non debebat corrigere, scd potius confirmare, si verum esset, quod dicunt Adversarii , vinum usuale esse sufficientem materiam consecrationis calicis et

215쪽

2Ia, Tractatus IV.

eum ad vinum usuale tertia saltem pars aquae requiratur.

Contra tertio , cum vinum lymphatum , seu usuale sit , mixtum quoddam ex vino , & aqua, si illud sit materia consecrationis calicis, sequitur non solum vinum , sed etiam aquam esse materiam , saltem partia- Iem, hujus Sacramenti, ut concedit Coninis Chus, dicens, aquam esse materiam Sacra. menti Eucharistiae, non necessariam, & eu sentialem, sicut vinum , sed liberam, &ὶDficientem, sicut peccata venialia sutat materia sussiciens, & libera sacramenti poenitentiae: At hoc videtur absurdum: Ergo & illud. Minor probatur, tum quia haec distinctio materiar Eucharistiae in liberam, & ne cessariam commentum est, hactenus in Ecclesia inauditum: tum etiam , quia cui supra arguebamus omnis Sacramentorum materia est a Christo designata , & instituta:

permixtio vero aquae cum vino consecranis

do est de jure tantum , & praecepto Ecclesiastico: tum denique, quia si aqua vino permixta esset hujus sacramenti libera materia , posset calici consecrando in magna quantitate apponi , cur enim modicissima praescriberetur, si in Christi sanguinem imis mediate converti posset, nec eam prius in vinum transmutari oporteret Non enim duci potest , hoc fieri ob mysticam signisca.tionem, ut nimirum denotetur, quod Maior est maiestas Chpisti significata per vinum9 quam fragilitas populi, significata per

aquam, ut loquitur Concilium Triburiense: haec enim mystica significatio potest tam bene per notabilem, ac per modicissimam a. quam exprimi :.unde in illo Concilio praecipitur, quod ad exprimendam hanc mysti-

216쪽

M . eugumssimo Euehar. Saeram . xyteam significationem unionis populi cum Christo capite , tertia pars aquae misceatur vino consecrando: Ergo non potest esse a. Ita ratio, quae Ecclesiam moveat ad praecipiendum, ut modicissima aqua calici cons crando misceatur, & ut talis mixtio fiat initio mi stae, ut in quibusdam religionibus observatur, nisi quia censet, aquam prius convertendam esse in vinum, quam in sanguianem. Unde sacerdotale Romanum I. p. traei.

2O. cap. 2. Aqua , quae in calice vino admia fetur , debet esse in modica quantitate , quia eam in vinum converti oportex.

Objiciunt in primis Adversarii plura Ss.

Patrum testimonia, quibus asserunt, aquam , di vinum consecrari , & consecratione in sanguinem Christi converti. Verum haec intelligi, & explicari debent de consecratione , & conversione mediata . Nullus enim eorum dieit,aquam secundum se proxime cono verri in sanguinem, sed aquam simul cum vino in sanguinem transire , conjunciam nimirum, non solum per infusionem , sed etiam sier transmutationem In vinum. Nec valet, si dicas, aquam in vinum transmutatam non debere appellari aquam, sed vinum, solent enim substantiae in alias transmutatae eo nomine nuncupari, quo ante conversionem vocabantur. Nam Joan. a. aqua in vinum innuptiis a Domino conversa pristino nomine appelliatur et cum gustasse , inquit , arehitri- cimus aquam vinum fa Gam. Exodi etiam riserpens laetus ex conversione virgae Moysis virga appellatur. Et magis ad rem, corpus Christi in Eucharistia a Scriptura , & SS. Patribus dicitur panis, quia ex pane factum est . Cur ergo similiter vinum factum ex aqua in . ipsum conversa , de transmutata ru

217쪽

2r Tractasus m. non poterit similiter, pei quandam ampliationem, aqua a SS. Patribus appellari e Objiciunt secundo : In rubricis Missalis Romani praescribitur , ut si Sacerdos pam

Io ante consecrationem advertat, non fulsese tempore oblationis calici appositam a. quam , illam apponat, & statim consecret : Sed in tam brevi mora aqua a posita non potest converti in vinum r Ergo tunc immediate convertitur in sanguinem

Christi. Respondeo primo, quod si in illo casu modicissim aqua, puta una duntaxat guttula, calici consecrando apponatur, poterit coninverti in vinum, antequam verba consecra tionis proferantur ; vinum enim brevissimo tempore potest corrumpere aquam, in parva quantitate sibi admixtam, & illam in suam substantiam convertere . Si autem quaeras

quomodo id fieri possit Respondeo brevi. ter , id fieri per divisionem , ratione cujus illa modica aqua dividitur statim in partes minimas, sub quibus non potest forma aquae

manere, & consequenter statim succedit for ma vini.

Respondeo secundo, quod si in casu pos,

to aqua non fuerit conversa in vinum, a tequam verba consecrationis proferantur , non convertetur in sanguinem , sed remanebit in propria specie , accidentibus vini circumfusa, donec per actionem illorum fue-xit conversa in vini substantiam, tunc enim 'manebit vinum mixtum sanguine. Contra hanc secundam responsionem inosant Adversarii tripliciter , & dicunt , quod si in eo casu aqua non Converter tur in sanguinem , sed in propria specie Temaneret , non veriscaretur forma cali.

218쪽

De Augustissimo Emhar. saevam. 2Iscis , cum pronomen me cadat supra totum , quod in calice continetur . Daretur etiam occasio idololatriae; cum totum, quod

calici inest , populo adorandum exhibeatur Addunt aliqui cum Baronio ad finem anni

Ii 88. totum liquorem contentum in calice converti in sanguinem per consecrationem,

fide tenendum esse, semperque ita creditum fuisse a fidelibus. Sed haec parum urgent, ad primam enim

instantiam facile respondetur, in eo casu verba consecrat onis verificari, quia pronomen, Hic , non respicit absolute quidquid in calice reperitur, sed tantum materiam cons crationi aptam, qualis non est aqua in vinum non conversa , ut supra ostensum est.

Ad secundam similiter dico, in eo casa nullam dari occasionem idololatriae populo a quia cum adoratio fidelium per fidem dirigatur, fertur solum ad sanguinem Christi l

tentem sub speciebus Eucharisticis, non vero ad alia, quae per accidens iis adjuncta sunt; scut si hostiae consecratae crinis iniectus sit, vel musca decidae in caIicem, ut saepe con tingit, nullus Creditur ea adorare. Ad tertiam respondeo, Baronium , & alios existimantes de fide certum esse totum liquorem in calice contentum semper , de immediate converti in sanguinem per comsecrationem , semperque fuisse illum communem fidelium sensum, δc traditionem omnium saeculorum , in hoc non parum excedere , de contradicere non solum Catechis. mo, de Sacerdotali Romano, suprae relatis, sed etiam Innoc. IlI. Ille enim satis ape te sgnificat rem nen esse de fide, quando

capite sFra citato refert ut probabilem se

219쪽

tentiam plurium; Theologorum sui temporis, affirmantem, aquam manere post consecrationem . permixtam accidentibus vini ιPosteaque solum praefert ut probabiliorem alteram sententiam, asserentem aquam Comverti mediate in sanguinem , cum prius in vinum transeat, ut supra retulimus. Et certe si opposita sententia semper fuit communis fidelium, de Theologorum sensus, quo modo non solum Innocentius III. doctissimus Pontifex, sed etiam D. Thomas. qui non diu post illum floruit , hunc communem sensum ignoraverunt , sicut de D. B Naventura , Scotus , de plures alii antiqui Theologi , qui nostram aperte docent semientiam obiiciunt tertio: Christus, ut ex Patrihus , Conciliis , dc traditione constat, consecravit vinum aqua mixtum, quam in satis magna copia vino miscuisse verisimile est, tum ob illius regionis calidae consuetud,

nem, tum etiam ut temperantiae daret exem-Plum .' Ergo cum illius mixtionem statim subsecuta fuerit consecratio, non potuit talis aqua prius converti in vinum, quam iasangumem Christi. Respondeo verisimile esse, Christum tam modicam calici consecrando adhibuisse a. quam, ut vi , dc essicacia vini potentis, dc g merosi calidissimae illius regionis, facile, dchrevissimo tempore, in vinum conversa fue-,it; quia tunc aquam vino non adhibuit adpotum solitum, seu usualem , sed mysticum

di sacramentalem. Unde S. Bonavent ira in η. dist. H. 2. P. art. 2- qu. 3. ait, Christum Dominum consecrasse calicem, donec aqua fuisset conversa in. Vinum.

Alia est dissicultas circa materiam E

220쪽

D. Augustissimo Euebar. Saevam. 2 Ircharistiae, breviter hic expedienda , an nD mirum sit de jure divino , quod sacramentum Euchariltiae non conficiatur . nisi consecrando utramque speciem . subindeque Summus Pontifex dispensare non possit, ueSacerdos consecret in una tantum specie 'Respondeo aflirmative, rum quia quae sunt necessaria ad integritatem Sacramenti, sunt de iure divino : consecratio autem utriusque speciei est necessaria ad integritatem sacramenti Eucharistiae, quia illud est insti.

tutum per modum convivii, ad cujus inimgritatem requiritur cibus , & potus tum etiam , quia Eucharistia non habet solum rationem sacramenti, sed etiam sacrificii e Sacrificium autem offerri nequit, nisi uir que species consecretur a quia in eo debae fieri separatio quaedam mystica corporis Christi in ejus sanguine , quatenus ex viverborum , de ex significatione specierum ,

ponitur in una corpus , A in alia sanguis, ut magis declarabitur infra, cum de sacrificio Missae . Ex quo patet, non posse Summum Pontificem dispensare , ut Sacerdos consecret in una tantum specier quia licet

possit in aliquo jure divino dispensare , v.

g. in adimpletione votorum simplicium, non tamen in jure divino, spectante ad substantiam , vel ad integritatem sacramentorum, vel sacrificii Mime, ut colligitur ex Tridenistino sess. a I. cap. 2. Unde fabulosum est, quod refert Volaterranus li. 3. Geographiae cap. de Saxonibus, nempe Innocentium VIII. dispensasse cum illis ad consecrandum tantum in pane s cum nullum alibi extet talis conce sonis monimentum a de eum non stet ratio ipsa , quam praedi ctae dispensationis refert , nimirum quod vinum in Norvegia nou m. m. Κ crin

SEARCH

MENU NAVIGATION