Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

24s Tractatus IH existimant Scotus, Bellarminus,& VasqueZs Nec Per unionem corporis, & sanguinis Chrisi i cum speciebus panis, di vini, ut censet Ua. Ientia; neque per conservationem corporis ,

di sanguinis Christi sub speciebus Eucharistucis, ut asserit SuareZ: Ergo solum per produAionem corporis, & sanguinis Christi, ex substantia panis, & vini, ut docent Thomsessae, & plures alii. Major patet, Minor vero PFbatur quantum ad singulas partes. Et in Primis, quod corpus Christi non incipiat esese sub speciebus Eucharisticis, per actionem adductivam, videtur manifestum ς' quia conversio, per quam Christus ponitur sub speciebus Eucharisticis, est substantialis: aAio autem mere adductiva non est conversio ubstantialis, sed praesentiae accidentalis productio. Imo nec conversio dici potest : ad Conversionem enim requiritur, ut terminus ad quem habeat incompossibilitatem cum te mino a quo, alioquin posset terminus a quis in se remanere , quod repugnat ipsius comversioni in terminum ad quem r Sed terminus ad quem actionis adductivae corporis Christi non habet talem incompossibilita

Rem cum termino a quo ἐμ Ergo talis actio non est vera conversio . Minor probatur . Terminus ad quem actionis adductivae corporis Christi est praesentia Sacramentalis et Sed haec non est incompossibilis cum iu stantia panis , quae est terminus a quo Eucharisticae conversionis s quia praesentia illa non est quantitativa, & divisibilis, sed Sacra mentalis, & indivisibilis, ac similis illi, quae Angelus fit praesens loco ; unde sicut Ang Ius per hoc, quod sit praesens alicui spatio, non proptera λ expelIit substantiam corpo-xeam, quae est in illo a ita neque in Euchari

252쪽

. . De Augusti Imo mehar. sacram. 249stia , ex eo praecise , quod corpus Christist praesens speciebus , expellitur necessario substantia panis sub eis pra existens . Nec valet, quod ait Bellarminus, nempe ex inotentione Dei volentis destruere substa tiam panis , & vini corpus Christi esse incompossibile cum ea. Repugnantia enim termini ad quem cum termino a quo inivera conversione, non ex aliqua extrinseca

Dei ordinatione , sed ex natura ipsius con versionis peti debet, alias omne , quod e evoluntate Dei desinit simul , atque aliud incipit esse , diceretur in illud converti pquod absurdum est . Unde actio illa adductiva, non conversio, vel transubstantia tio , sed transpositio , & translocatio dici idebet.

Ex his facile refellitur secunda sententia,& probatur secunda pars M noris principalis ,

contra valentiam a unio enim corporis Christi eum accidentibus Eucharisticis non est substantialis, sed accidentalis tantum, cum ex substantia, & accidentibus nequeat fieri comis positum, nisi per aceidens : Ergo conversio Eucharistica , quae est substantialis, in tali unione consistere nequit. Praesertim cum im-

possibile sit, quod corpus Christi intelligatur uniri speciebus Eucharisticis, nisi prius ibi sit,

di per consequens nisi prius intelligatur actio conversva panis in corpus Christi. Idem dicendum de actione conservativa coporis Christi sub iisdem speciebus, nam prius est rem esse alicubi quam ibidem conservari. Praeterquam quod mera conservatio nulli loco rem conservatam assigit, sed ab omni loco abstrahit, cum eadem maneat creatio ;& conservatio , tametsi praeseruia qu0tidie mutotur . - Ex quo impugnata manet sentem te L 3 tia

253쪽

sso Tramtus IH tia Suaris, & probata tertia pars minoris principalis.

Secunda vero pars assertionis, quae dicit transubstantiationem, seu conversionem Eucharisticam non esse actionem productivam

corporis Christi simpliciter, &absolute, sed tali modo , scilicet ex alia substantia, quae in ipsum convertitur, & in cujus locum succeait, manifesta est a Quia corpus Christi simpliciter , & absolute supponitur productum , & in rerum natura exstens , ant quam verba consecrationis a Sacerdote proinferantur , de fiat conversio panis in ipsum: Ergo talis conversio non potest dici comporis Christi productio, simpliciter , & sine addito, sed tantum secundum quid , tacum addito, nimirum ex substantia panis , & sub speciebus ejus. are terminus foris malis, & primarius transubstantiationis neque est sola praesentia Christi sub specie-hus , neque unio corporis Christi cum iulis, neque modus illud conservandi sub illis, sed corpus Christi, quatenus fit ex pane. Unde etsi corpus Christi sit in coelo existens, quoad animam, qua informatur, productum per creationem, sub ratione entis, di secundum totum compositum, per generationem, sub ratione hominis a quia tamen non est productum sub ratione talis corporis ex pane producibilis , per propriam rationem, ad hanc rationem formalem per se pri. mo terminatam, & ab ea specificatam, manet producibile iterum in Eucharistia, peractionem sermaliter ipsum respicientem secundum illam rationem, quae licet sit una tam tum in specie formaliter, potest tamen numero muhiplicari in infinitum syncategor

Matice . Ea quo solvuntur plures objectiones

254쪽

De Augustissimo Euchari saeram. 2s1nes Adversariorum, quae solum probant tran- substantiationem, cum supponat corpus Christi productum, & iam existens, non posse illud producere simpliciter, & absolute, noutamen convincunt illud non posse per talem actionem produci secundum quid, de novo aliquo modo, nimirum ex pane, de sub speciebus Eucharisticis. Dices primo: Quod producitur, transit de non esse ad esse: Sed corpus Christi per tran- substantiationem non transit de non esse adesse, cum tali actioni prae istat: Ergo per illam non producitur.

Respondeo, id, quod producitur, transi ire de non esie ad esse, eo modo, quo, pro ducitur , ita ut si producatur simplieiter, transeat a non esse simpliciter ad esse simpliciter , si vero producatur solum cum addito, & secundum quid, transeat a non esse cum addito, & secundum quid, ad ecte cum addito , de secundum quid . Unde cum corpus Christi per transubstantiationem non producatur productione absolute, & simpliciter dicta , sed cum addito, nimirum ex pane , & sub speciebus , non transit de non esse simpliciter ad esse simpliciter, sed a non esse sub speciebus Eucharisticis, de ex pane, ad esse ex pane, de sub illis spe

ciebus. .

Dices secundo et Actio, quae essicienter procedit ab aliquo agente, non potest esse productiva illius et alias idem esset simuIprius , 8c posterius seipso, secundum idem et Sed transubstantiatio Euectaristica est e cienter a corpore Christi, seu ab ejus hvmanitate , ut ab instrumento Divinitati co

juncto: Ergo non potest corpus Christi pro

255쪽

Respondeo , actionem , quae essicienter procedit ab aliquo agente , non posse esse primam productionem ipsius , posse tamen esse iteratam elus productionem. 8c sub novo modo essendi et licet enim idem , ut primo productum , non possit esse prius ad seipsum, ut primo productum, bene t men ad seipsum , ut reproductum , seu ut productum sub novo modo essendi ; & sic corpus Christi , ut primo productum , ea prius seipso , ut reproducto sub novo m do essendi Sacramentali , & prout existit sub speciebus Eucharisticis , unde idem non est prius , dc posterius seipso secundum

idem. - . .

Dices tertio, si corpus Christi produceretur

pertransubstantiationem, sequeretur eundem effectum a duabus causis totalibus procedere , corpus enim Christi in coelo existens per u- . nam actionem totalem productum est, & in Sacramento per aliam actionem totalem pro. ducitur. Respondeo, duas actiones totales ad eumdem effectum sub diversa ratione formaIi fer ri posse: ratio autem formalis, sub qua corpus Christi producitur in altari, est di versae ratio. nis ab ea, sub qua producitur, seu conserva. tur in coelo a quia illa est conversiva , non vero ista . Instabis: Corpus Christi eodem tempore an pluribus altaribus consecratur et Sed tales consecrationes sunt ejusdem rationis, cum mmnes sint conversivae panis in corpus Christi e

Ergo si sint productivae illius, idem effectus, sub eadem ratione formali, per plures actiωnes totales produci poterit . . c Respondeo, non esse inconveniens, quod

idem effectus producatur per distinctas acu

256쪽

De AugustἱFmο Euehar. Sacram. 10 actiones totales, instrumentarias, quia ab i lis non pendet per se effectus: Illae vero actiones, quibus consecratur corpus Christi a diaversis Sacerdotibus, in pluribus gitaribus,non sunt principales, sed tantum instrumentariae ;cum Sacerdos instrumentaliter tantum ad

consecrationem, seu Productionem corporis

Christi in altari concurrat. Quod si dicatur plures actiones, sive principales, sive instrumentarias, in eodem subjecto, nempe in eodem Christi corpore, non posse recipi, alioquin plura accidentia solo numero diversa essent in eodem subjecto, quod verae Philosophiae repugnat:

Respondendum est , actiones illas instrumentarias non recipi in corpore Christi simpliciter, & absolute sumpto, sed in corpore Christi, ut fit ex tali pane, & sub talibus speciebus : unde licet illarum subjectum sit

idem materialiter, est tamen divellam lai- maliter , subindeque distinctis subjectis aequi valet: quare non sequitur, plura accidentia solo numero diversa recipi in eodem sub

jecto.

Dices quarto, si Corpus Christi in Euch,

rima produceretur ex conversione panis in

ipsum, non posset dici natum ex Virgine: sic.

ut vinum in nuptiis Canae ex aqua factum Mon poterat dici vinum de vite. Sed nego paritatem, qui tale vinum in prima sui productione ex aqua fuit sine vite formatum , corpus vero Christi in prima sui productiones hi natum ex Virgine, & in secunda reproducitur ex pane. Unde SS. Patres dicunt E charistiam esse quandam extensionem inca nati nis. Et celebris est illa sententia, quae D. Augustino. , aut Gregorio magno tribu, tui z. O mvης Sa r4pum dignitat, in qμον m

257쪽

Tractatus Immanibus , velut in uxero Virginis, chrisus quo

tidie incarnatur.

Quaeres, an substantia panis , & vini in Eucharistia desinat per annihilationem rRatio dubitandi est , quia illud , quod ita desinit, ut nihil prorsus ejus remaneat, an- nihilatur : Sed substantia panis , & vini ita

se habet, peracta consecratione, non enim Iemanet ejus materia, neque forma, neque subsistentia , neque existentia , ut capite praecedenti ostensum est: Ergo vere anni lib

latur. -

Nihilominus sententia negativa tenenda est, contra Scotum , & Nominales t Ratio est, quia desitio in aliquid positivum, non est anni hilatio s cum enim anni halatio oppon.

tur creationi per hoc, quod creatio incipit anihilo, & terminatur ad aliquid positivum, anni hilatio vero incipit ab aliquo positivo, Zedesinit in nihilum, sicut productio, quae incipit ab aliquo positivo praesupposito, non potis est esse creatio, ita destio, quae terminatur ad aliquid positivum , nequit este annihilatio rAtqui tametsi consecratione peracta , nihil amplius de subnantia panis , & vini remaneat, eorum tamen desitio est in aliquid po. sitivum, scilicet in corpus, & sanguinem Chri. sti: Ergo talis substantia non desinit per an- nihilationem. Confirmatur: quod transit ab uno esse in aliud, non anni hilatur, annihi-Jatio enim est transitus ab esse simpliciter ad non esse simpliciter , sicut creatio e contra est transitus a non esse simpliciter ad esse sim.pliciter a sed substantia panis ita desinit per conlacrationem, ut transeat ab esse panis adesse corporis Christi sub speciebus: Ergo non annihilatur. Ex quibus patet ad rationem du

bitandi ia contrarium , Major enim di sti a-

ιDi iii

258쪽

guencla est: Illud, quod ita desinit, ut nihil ejus prorsus remaneat, an nihilatur a si ita desinat, ut ex modo desinendi non tendat ad aliquid positivum , quod sibi laecedat , R in quod convertatur, concedo Majorem es ex modo desinendi tendat ad aliquid', in quod convertatur', nego Maiorem . Sic enim forma substantiaIis non dicitur anni-hilari , quamvis nihil ejus remaneri post ipsius corruptionem, quia ex vi talis Aionis, qua Corrumpitur, producitur alia forisma , in ejus locum succedens , & eandem materiam informans: substantia autem panis ita se habet proportionaliter , quia sic desinit esse , ut tamen ex modo desinendi tendat ad aliquid, in quod convertitur, ac proinde non anni hilatur. Unde S. Thomas

in . dist. I r. quaest. I. articis 2. ad 4. quamvis non maneas panis neque in se , neque in a-tio , manet tamen eorpus Christi , in quod eo

versur es panis, ct ideo non sequitur, quod sis

Mdus, quo Christus αἰνὰ in ebaristia .

CIRCA modum, quo Christus existit in

Eucharistia , aliquae sunt difficultates, di quaestiones, breviter hic resolvendae.

g. I. Quid vi verborum, quId coneomitantersubureaque 1 reiae eontineatur λ

Duo sunt certa, & indubitata apud omnes Cainolicos. Primum est, corpus Cin

259쪽

rs 6 Tractatus IV.

sti formaliter, seu ex vi verborum consecra tionis, sub specie panis contineri, ejusque

sanguinem , ex vi verborum consecrationis

calicis, sub specie vini . Illud enim dicitur

esse formaliter, de ex vi verborum consecrationis sub speciebus Eucharisticis, quod verbis consecrationis expresse designatur et Sed verbis consecrationis panis expresse designatur corpus Christi, & verbis consecrationis vini ejus sanguis, ut constat: Ergo haec sunt formaliter, &ex vi verborum sub speciebus Panis, & vini. Alterum est, sub specie panis, sanguinem, & sub specie vini, corpus,& sub utraque specie, animam:& divinitatem, per concomitantiam in hoc Sacramen. to contineri. Illa enim dicuntur esse sub speciebus per concomitantiam, quae licet per velaha consecrationis non exprimantur ; sunt tamen realiter connexa , &.conjuncta cum his, quae fiunt vi verborum: Atqui corpus est realiter conjunctum cum sanguine , & sanguis Cum corpore, & anima, ac divinitas cum uistroque: Ergo sub praedictis speciebus per con- Comitantiam continentur . Hanc doctrinam definivit ex professo Tridentinum sess. II. cap.

3. his verbis: se Semper haec fides in Eccle- ,, sia Dei suit, statim post consecrationem, ,, verum Domini nostri corpus, verumque D ejus sanguinem , sub panis , & vini,spe- ,, cie, una cum ipsius anima, & divinitateri existere, sed corpus quidem sub specie pa-M nis, dc sanguinem sub vini specie , ex viri Verborum a ipsum autem corpus sub specie,, vini , &sanguinem sub specie panis, ani-

,,.mamque sub utraque,vi naturalis illius con. is nexionis,& concomitantiae,qua partes Chri-

,, sti Domini, qui jam ex mortuis resurreXit , is non ampliu4 moriturus, inter se copulantur:

260쪽

se Divinitatem porro propter admirabilem ib lam ejus cum corpore, & anima hypostati- cam unionem. Quapropter verissimum est, is tantumdem sub alterutra specie, atque sub ,, utraque contineri. Totus enim, & integer

,, Christus sub panis specie,& sub qua vis ipsius se speciei parte, totus item sub vini specie, 3eri sub ejus partibus existit.

Haec, ut dixi, certa, & indubitata sunt apud omnes, sta dubitatur primo, quid inteLligatur nomine corporis, quod ex vi verborum est sub speciebus panis Aliqui enim, ut Gabriel lect. 42. in Can. per corpus intelligunt materiam primam nude sumptam, omni se ma substantiali spoliatam, & sola quantitate affectam. Sed illi & improprie vocant co pus id, quod corpus non est, neque enim

quando dicitur hominem componi ex corpore, & anima, communis hominum sensus est,

quod corpus illud sit materia prima & falso

supponunt, materiam primam posse existere sine forma substantiali. Alii existimant per corpus significari mattariam primam ut affectam forma corporeitatis , vel alia forma partiali constituente codipus organicum. Sed illi supponunt dari formas partiales in composito, quod falsum, vel saltem incertum est, & contra P. Th omam, qui T. P. qu. 76. ar 3, docet in homine non dari aliam formam, quam animam intellecti

vam , qua virtute continet omnes inferiores foris

mas , ct facii θέα Ista, quidquid imperfectio res

formae in aliis faciunt. Et hic qu. 7s. ar. 6. ad x. sc ait: -nima est forma eorporis, dans asotum orianem use perfecti , scilicet esse , esse eorporeum, esse animarum , ct sie de α- ιiis . Convenitur Visur forma panis in formam

earporis christi, fecundum quod dat esse eογω

SEARCH

MENU NAVIGATION