Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

- Tractatus IV. veum , non autem secundum quod das esse ais nimatum tali anima . Unde juxta D. Thomam, nomine corporis, quod ex vi verbo

rum est sub speciebus panis , intelligi de. bet materia informata anima Christi , quatenus dat esse corporeum , non tamen ut

dat esse vivens, seu ut gradum vitae. tribuit; quia corpus Christi, prout est ex vi verbo. rum sub speciebus panis, abstrahit a vivo; de mortuo , cum idem sit formale significa. tum corporis nunc, ac fuit in triduo moristis . Unde quando Tridentinum ait , animam Christi esse soIum per concomitantiam sub panis , & vini specie , hoc intelligendum est de anima Christi, ut tribuit gradum vitae , non Vero , ut dat esse corporeum. Imo etiam anima Christi, ut tribuens gradum vitae, non est per concomitantiam in Eoo sacramento, nisi quando contingit corpus Christi in propria specie informari anima ra. tionali ; si enim insormaretur alia, ut in tri. duo mortis, forma cadaveris, non poner tur anima rationalis,etiam concomitanter sub

speciebus Eucharisticis, sed ipsa forma cada.

veris.

Secundo dubitari potest, an totus sanguis Christi sit vi verborum sub specie vini, vel ille solum , qui fuit in passione effusus ' Videtur

enim quod iste tantum ex vi verbo m sub specie vini contineatur, cum in tantum exprimatur in forma consecrationis . sivi pro vobis '

Respondeo tamen, totum sanguinem, qui nunc est in corpore Christi glorioso, etiamsi non fuerit in Rassione. effusus , esse ex visacramenti sub speciebus vini. Nam verba iIla , Qui pro vobis effundetur , non limitant

praecedentia ad significandum solum sangui-

262쪽

nem, qui fuit in palsone effusus, sed ad exprimendum primarium finem hujus sacra menti, qui est repraesentatio passionis Christi : ut si Christus convertisset aquam in vinum , his verbis , Hoc est vinum , quod aevobis potabitur, posteriora verba non limitassent priora ad convertendum solum aquam in vinum, quod fuisset ab illis potandum, seu tantum ad denotandum finem miraculi, esto non totum vinum fuisset ab illis potan

dum.

Confirmatur: Aliquis sanguis suit sacramenia taliter praesens sub speciebus vini in coena,qui non fuit in passione effusus, nempe ille, qui ante passionem fuit in carnem conversus: Er. go ad verificanda verba consecrationis, non est necesse, quod totus sanguis', qui ponitur viverborum sub specie vini, fuerit in passione effusus. Unde si in triduo mortis Christi postoli consecrassent, fuissent in calice, viverborum, non solumfanguis effusus, sed etiam alia pars restans in corpore Christi moris tuo, supposito quod non omnem in mathematico rigore effuderit. Tertio potest esse dubium, an verbum Di vinum sit ex vi verborum in hoc Saeramento, an solum per concomitantiam e Ratio dubitandi est , quia corpus , & sanguis Christi , qui sunt termini formales significatio nis Sacramentalis, exprimuntur per modum subsistentis, subindeque formaliter importatant subsistentiam , non creatam , ergo in. creatam Verbi, qua omnia in Christo sub

Nihilominus dicendum est, Verbum non esse in hoc Sacramento ex vi verborum, sed tantum per concomitantiam . Nam , iuxta/ Tridentinum, Divinitas non est in Saerame

263쪽

to, ex vi verborum, sed tantum per conco. mitantiam, quia non est in eo, Nisi propter

admirabilem illam ejus eum corpore, O anima

hypsaticam unionem: Atqui similiter Persona Uerbi non est in hoc Sacramento, nisi ratione unionis hypostaticae, quam habet cum Corpore, & Sanguine Christi: Ergo non est in hoc Sacramento ex vi verborum, sed tantum per concomitantiam. Unde ad rationem dubitandi respondetur, corpus, & sanguinem non importare per se, & formaliter subsistentiam, sed concretum tantum substantiae ; alioquin dici non posset , Verbum assumpsit

CorpuS, aut sanguinem, quia non potest dici,

Verbum assumpsit aliquod subsistens . Unde Iaaec propositio , Verbum assumUt hominem, non est vera, quia homo importat subsistentiam a

Demum hic aliqui inquirunt, an reliquae Personae Divinae sint in hoc Sacramento per concomitantiam λ cum enim illae uniantur cum Filio , & identificentur cum essentia divina, non videtur posse negari, quin sint concomitanter in hoc Sacramento, sicut ipsa Divinitas, de Persona Verbi. Nihilominus sententia negans videtur probabilior, & doctrinae Tridentini conformior ι illud enim solum fundat hanc concomitantiam Sacramentalem in unione hypostatica, quam hahent Verbum , & Divinitas cum humanitate: Atqui Pater, Si Spiritus sanctus non uniuntur hypostatice humanitati : Ergo non sunt in hoc Sacramento per concomitantiam. Unde solus Filius dicitur in altari offerri, e sacrificari, non vero Pater , vel Spiritus sanctus. Nec obest, quod Pater, & Spiritus sanctus uniantur cum Filio, & identificentur cum natura Divina: sicut enim luc unio, Sciden

264쪽

De . signfusimo Enebar. Sabram. 2 6ridentitas nom faciunt Patrem, vel Spiritum sanctum esse etiam concomitanter incarnatos, ita nec faciunt illos in Eucharistia concomitanter inveniri.

id sit praesentia Sacramentans corporis Chrsi in Eueharisia ς

R Espondeo, illam esse modum quemdam

supernaturalem, & substantialem, quo Christi corpus assicitur, & qui modum ex Lstendi substantiae imitatur. Probatur quantum ad singulas partes: Et inprimis', quod talis praesentia si aliquis modus realis, ex eo patet, quod corpus Christi esse indivisibiliter praesens sub speciebus, est effectus realis de novo in ipso Christi corpore , qui antea non erat: subindeque proveniens ab aliqua forma illi superaddita : Non realiter distincta, quia hae et necessaria non est e Ergo modalirer tantum. Secundo, quod talis modus sit supernaturalis, constat, quia est indebitus corpori , de cuicumque n urar creatae, estienim quaedam participatio diutinae immensitatis . Tertio , quod sit substa tialisti probatur ex eo, quod beneficio illius Christus est in Eucharistia ad modum substantiae, ut docet D. Thomas hic quaest. 76. art. s. his verbis et Corpus Christi non est in hoc Sacramento , sicin in loco, sed per modum βυantiae , eo fellicet modo , cyno subsanιλα continetur a d mensionibus : Dc cedit enim subsantia eamurthchVim in hoe sacramento substantiae panir; πν, de sicut subsanria panti non erat fus sis diamensionibus localiter , sed pox modum sub se in aiae , ita nec substamia corpo=is Chrisi . Rati

265쪽

χεα Tractatus m. etiam sussragatur: Nam esse ad modum sis. stantiae est esse totum sub tota quantitate,& totum sub qualibet parte: Sed corpus Christi est totum sub tota quantitate panis, &totum sub qualibet ejus parte o Ergo est sub illa per modum substantiae. Ex quo probata manet ultima pars nostrae responsionis , asserens modum illum praesentiae Sacramenta lis corporis Christi modum existendi substantiae imitari. Ex his colligitur primo, praesentiam Sacramentalem corporis Christi sub speciebus non pertinere ad praedicamentum ubi, sed reduci ad praedicamentum substantiae; quia ad praedicamentum ubi non pertinet quicumque m dus praesentiae ,, sed ille tantum, ratione cujus res denominatur existens in loco, unde dixi. mus in tractatu de Angelis , praesentiam Angeli in Ioco, sive corpore, circa quod operais Lur, non pertinere ad praedicamentum ubi, sed reduci ad praedicamentum actionis: Atis qui ratione praesentiae Sacramentalis corpus

Christi non potest dici esse in loco, ut docet

Divus Thomas articulo citato , quem his ver-his .concludit: Unde nullo modo eomus christes In thoe Sacramento localiter et Ergo talis Praesentia non pertinet ad praedicamentum

tibi, sed reducitur ad praedicamentum substantiae

Colligitur secundo , corpus, Chrissi non esse in hoc Sacramento definitive, ut docet idem S. Doctor ibidem in resp. ad i. his verbis:

Corpus Christi non est in hoc Sae mento desinia sive, quia sie non esset alibi , quam in εοe ati

vi , ubι eonficitur hoc Sacramentum 2 cum ι

naen sit oin euela in propria specie, O in multis vitiis Hiaribus Iub specia Saeramentἰ . Ex quo istellises , praesentiam sacramentalem cor- ' Pol is

266쪽

poris Christi sub speciebus duas habere com ditiones, unam, in qua convenit cum praesentia rei spiritualis, alteram, in qua excedit illam. Convenit in eo, quod utraque modo indivisibi Ii facit rem praesentem, scilicet i tam in toto, & totam in qualibet parte. Exiscedit autem in eo, quod ubi, seu praesentia rei spiritualis, licet sit indivisibilis , tamen quia oritur a virtute finita, & limitata, ita limitatur, & coarctatur ad certam distantiam,& locum, quod ultra illam sphaeram non est,& ideo vocatur ubi definit; vum. At vero praesentia sacramentalis corporis Christi sub speciebus oritur ex virtute infinita Dei, convertentis panem in ipsum; unde ita Christus ethin una hostia, & in uno altari, quod non definitur, & limitatur, ut non sit in aliis; atque ita non est ubi definitivum, sicut praesentia Angeli, licet sit modo indivisibili, sed voca. tur praesentia sacramentalis, quia ita est indivisibiliter, & totaliter in qualibet hostia , de qualibet parte illius, quod etiam in aliis hoastiis, & altaribus esse potest, si ibi consecretur panis. Unde D. Thomas hic quaest. 7s. art. I. ad 3. ait, corpus Christi esse in Eucharistia speciali quodam modo, qui es propritas huic Sacramenιο . Ubi Cajetanus ad finem commentarii haec scribit: se Merito modus iste dicituris proprius huic Sacramento, non solum proisse pier differentiam a reliquis Sacramentis , ,, sed etiam, quia in toto universo nisn amis paret unus aliquis modus huic similis. Pr is pler quod cum admiratione, & veneratio- is ne fateamur desectum cognitionis nostrae

se circa hoc.

Colligitur tertio contra Altisiodorensem, .RI ensem , dc Div. Bonaventuram , torum Chi istum esse sub quavis parte hostiae consae

267쪽

αε Tractatus IV. cratae , etiam ante divisionem illius o tum quia ante consecrationem substantia panis erat tota, de actu in fingulis partibus hostiae: Ergo post coniucrationem tota substantia corporis Christi, quae in Sacramento substatutae panis succedit, erit in qualibet parte hostiae

consecratae: tum etiam , quia ex Tridentino g. praecedenti relato, in singulis partibus post divisionem est totus Christus : Ergo etiam ante divisionem. Nam sola diviso, cum

fiat virtute naturali, non constituit Christum, ubi antea non erat s alioqui absque nova consecratione, sola virtute naturali, Christus fieret sacramentaliter praesens, ubi antea non

erat.

Dices cum Alti dorens: Sicut in speculo ante fractionem en una tantum imago, post fractionem vero multiplicatur in singulis par tibus Bactis: ita ante divisionem est semel tantum Christus in tota hostia , post divisionem vero multiplicatur in singulis partibus divisis. Sed nego paritatem: Ratio dispariatatis assignatur a D. Thoma hic art. 3. in cor cum enim imago in speculo repraesentata Proveniat ex reverberatione superficiei sp Culi, tanquam a causa ; quemadmodum fracto speculo fiunt diversae superficies partium, ita Sc diversae res exiones, seu Leverberati nes earum, atque adeo plui es actu imagines . Per fractionem vero hostiae non fit nova proinductio praesentiae corporis Christi in diver-ss partibus hostiae fractae, quia haec non producitur , nis ad prolationem verborum sacramentalium o Ergo si ante fractionem Mon erat totus Christus in singulis partibus hostiae , non poterit in iis fieri praesens vi ractionis.

Colligitur quarto, totum Christum esse sub

268쪽

Da Augustu o Euchar. Sacram. 26squalibet parte hostiae , minori minimo naturali , conjuncta cum continuo& aliis partibus majoribus, quas componit, non Fero

ab illis divisa , S. separata . Quia sub illis partibus hostiae est totus Christus, sub quibus esse potest substantia panis , non vero sub tuis, sub quibus talis substantia conse vari nequit: Atqui substantia panis conse vari potest sub qualibet parte honiae minois

ri minimo naturali , conjuncta cum continuo, & cum a iis partibus majoribus, quas componit; secus vero si a continuo divid

Colligitur quinto , corpus Christi torum contineri sub quolibet indivisibili hostiae consecratae, tam continuativo, quam termina mvor Sub quolibet enim indivisibili quantitatis est inclivisibile substantiar, ne detur accidens sine proportionato subjecto : Sed Christi

corpus, vi consecrationis , fit praesens sub omni eo, sub quo praeerat aliquid substantia panis, cum illi adaequale succedat: Ergo fit praesens sub quolibet indivisibili hostiae consecratae. Quando vero frangitur laostia , indivisibilia, quae erant continuantia partes illius conjunctas, per fractionem, aut divisionem fiunt.terminantia partes divisas; subindeque corpus Christi, quod antea existebat sub illis indivisibilibu , ut continuantibus partes unitas , existit sub iisdem, ut terminantubus partes divisas. , a - Quaeres, an prassentia sacramentalis corporis Christi in Eucharistia includat aliquam

unionem corporis Christi eum speciebus ρ R spondeo affirmative: Ratio est , quia Chimsuas movetur ad motum specierum , ut g. s quenti dicemus: nisi autem ponatur aliquis

nexus inter corpus Christi , iaspecies, Cliris n. M stus

269쪽

-6. Tractat 3 IV. . stus non movebitur, nam sola praesentia noni

nectit corpus Christi cum speciebus : Ergoi admittenda esst aliqua uni corporis Christicum illis. S. III. Ad christis in Eucharistia possit Μουσι

Dico primo, Christus in Eucharistia non

potest moveri per se motu locali, bene

tamen per accidenS. .

Prima pars patet, illud enim, quoa non est in loco , non potest per se moveri locali ter; quia moveri localitur est mutare locum, seu relinquere unum locum, & acquirere ais.lium: Sed Christus non est in hoc Sacramento tanquam in loco, ut constan ex dictis gae praecedentis. Ergo non potest in eo: per se mo

veri localiter . i . sQuod autem possit moveri per accidens ad imotum specierum, probatur contra Duran. ιdum. Corpus Christi continetur sub speci ibus eo modo, quo continebatur substantia, panis: Atqui substantia panis ita contineba-ἰtur sub speciebu4, ut illis motis moveretur eo Ergo & coi pus Christi. Unde dicitur porta-iri inpi ocestisenibus , deferri ad infirmos levari a Sacerdotibus post consecrationem, di . similia , quae sine motu locali explicari neia queunt . In hoc. tamen differt corpus. Chris lilia substantia panis, quod ista dum move-έhatur per accidens ad motum specierum , in te recipiebat motum localem, non vero cor.

270쪽

proiit est ir

passione covporea

docer Sanctus Tliomas, uod Phoe fa

ralite geὐ, 'ς- m Lorporeum supernat ' halitei elevari posse ad videndum corpus

SEARCH

MENU NAVIGATION