Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

Tracta, a IV quae spectant ad essentia in Sacramentorum . Verum ille Auctor non advertit , hanc instantiam non minus contra suam , quam contra nostram militare sententianar licet enim ille non existimet praedicta verba , novi , ct ιε-rerni tesamenti , m sterium fidei , &c. ad essentiam formae calicis pertinere, censet tamen illa esse de ejus substantia, & integritate : At Ecclesia nec potet , nec debet approbare ea , quae sunt contra substantiam , & integritatem Sacramentorum, nec forma S man-CaS , ac mutilas tolerare cum nullam haheat potestatem super ea, quae spectant ad substantiam, & integritatem Sacramentorum, ut docet Τrid. sess. a r. cap. 2. Unde ut supra ostendimus ) non potest dispensare, ut Sacramentum Eucharistiae consecretur in una tantum specie, quia consecratio utriusque speciei ad hujus Sacramenti, quod per modum convivii institutum est, integritatem Pertinet..Hoc praemisso .

Ad instantiam respondeo, Ecclesiam Romanam prudenter tolerare ritum Ecclesiae Graecae,. consecrantis calicem his solum qua- ηuor verbis et Hides calix sanguinis mei, quia

Christus noluit determinare formam specificam consecrationis calicis, sicut non determinavit in specie, sed tantum in genere formam Sacramenti Confirmationis , & mate- Tiam , ac formam Sacramenti Ordinis ; unde ficut Ecclesia Romana prudenter suffert ritum Graecorum in collatione Sacramenti Confirmationis, & Ordinis , omnino diversum quantum ad materiam, vel formam a ritu Romanae Ecclesiae; ita sapienter. tolerat illorum rixum in consecratione calicis , quamvis diver

302쪽

Effectus Saeramenti Euchariseiae.

ΡRoprius, ac principalis huius Sacramenti

effectus est conferre gratiam per modum nutritionis , di augmenti in vita spiritualitquia per modum cibi, & potus spiritualis in .stitutum est, iuxta illud Jo- 6. caro mea vera es eibus, o sanguιν meus vere es potus : Ergo sicut cibus materialis corpus nutrit, & auget, ita & Eucharistia animam, quod aliter prae istare nequit, quam tribuendo gratiam per m dum nutritionis, & augmenti in vita spirituali. In quo differt a Sacramento Confirmationis, quod gratiam athleticam, dc roborantem

largitur ad resistendum hostibus fidei. Cuius

differentiae signum est, quod confirmatus ita fronte perungitur, & Eucharistia per modum cibi suscepta cor usque pervadit. princi se pium fortitudinis est in corde, Inquit S. DοωM ctor. qu. v. art. 9 ad 1. sed signum apparet in is fronte, unde dicitur Ezech. 3. Ecce dedifrontem tuam duriorem frontibus eorum. D Et ideo Sacramentum Eucharistiae, quo h ,, mo in stipis confirmatur, pertinet ad cor ,

,, secundum illud Psal. io3. Panis cor homininis confirmet. Sed ad Sacramentum Confir- mationis requiritur signum fortitudinis adri alios; dc ideo exhibetur in fronte. Secundus effectus huic Sacramento maxime proprius est quaedam laetitia , dulcedo, de su vitas spiritualis , qua animae purae in ejus receptione perfunduntur, Sc veluti inebriantur,

ut declarat D. Thomas hic qu. 79. art. T. ad a. his verbis: Ex virtute hujus Sacramenti anim

spirituali er reficitur per hoc, quod anima θι'

303쪽

3eo nactatus II νktialiteν delectatur, re quodammodo inebria. των dulcedine bonitalla divinae , seundum iti ud Cant. s. Comediιe amici , est , edi inebriaminι charissimi . In hujus mirabilis effectus commendationem dicitur Isaiae ,1 eiet Dominus exercituum in monte hoe sui.

Iicet Ecelesiae γ eonvivium pinguium , cte vivium vindemiae δ convivium pinguium medullatorum , ct vἰndemia defaecata . Quia

nimirum hic nobis exhibentur deliciae purae, quae nihil habent admixtum amaritudinis , quia in hoc sacramento duIcedo in proprio fonte degustatur , ut ait S. Thomas opust. 18. Unde Cyprianus de Coena Domini e Missa sunt , quae sentit , magna , quα videt ,

inaudisa, quae loquitur, quem agnus se Paschalis inhabDat , euius animam meri huius fortitudo hila Itate inexplieabui inhabitat. . Panis velomm omnia eMnatium saporum irritamenra , σ omnium exuperat dulcedinum

voluptatea a

Nec obstat, quod persaepe plures non sen. tiant miram hujus caelestis cibi suavitatem: habent enim palatum cordis noxiis humor,bus, & terrenorum delectationibus infectum. Errat omnino inquit Bernardus ser. 6. de scensione ) si quia caelos.m tuam sitiedinem ιuie eineri , Δωntim illud bal mum hiae v heno , charismata ilia Spirittis mi eνi posse huismodi lueeebris arbitratων. Addo eum Caietano hic quaest 79- art. I. quod quamvis augmentum gratiae , & dulcedo spiritualis sint hujus: Sacramenti effectus, non habent tamen necessariam connexionem, sed possunt ab imuicem separari. Nam in Christo secundus es.fectus suit sine primo, ut docet D. Thom. hie quaest. 8I.art. I. ad 3. ubi ait, quod, quamvis in

Diuitig

304쪽

De Augustissimo Euehar. Saeram. et o I

sceptione hujus Sacramenti, habuit tamen spiritualem delectationem . E contra veros Inquit Caletanus I augmentum habitualis ex hoc Sacramento in valde multis edimus contingere, qui digne ad hoc Sa-Tra mentum ,&devote accedunt, & tamen expertes sunt spiritualis dulcedinis, ita ut ipsos vox ad Patrem caelestem sit: Eece tot annis

io tioi , ct nunquam dedisti mihἰ haedum, utamieis meis epularer ; & tamen filius erae, vere dicere potuit, nunquam mandarum tuum praeterisi, Luc. I s. Sicut ergo Sacramentum extremae un tionis non semper causatin tem corporis , sed solum cum expediead QIutem animae, & non est impedimentum ex parte recipientis a ita nec Eucharistia semper causat delectationem, & fervorem spiritualem, praesertim sensibilem, & redisnoantem an inferiores potentias ) sed solum prout expedit ad augmentum gratiae, & virtutum a vel cum ex indispositione subiecti ei non ponitur Impedimentum a ut contingit in illis , qui cum distractione , & absque attenti ne, de devotione actuali ad hoc Sacra mem

tum accedunt.

Tertius hujus Sacramenti effectus est tolleare peccata venialia, & a mortalibus praeservare, ut docet Tridentinum sess. I 3. cap. a. dicens , hoe Saeramentum esse antidotum , Qua tiberamur a peccatis quotidianis, ct a pecearis mortalibus praeservamur. DQuod tollat peccata venialia,ex duplici eapite provenit, ut docet S. Thomas hic quaest. 79. art. 4. Primo ex ipsa ratione gratiae ciba i S , quam causat; nam ficut proprium est alimentI corporei restaurare, quod per calorem naturδlem quotidie detrahitur, ac deperit; ita

proprium est hujus cibi spiritualis restituere a

305쪽

3ox Tractatus

ac restaurare , quod per peccata veniaIta quotidie perditur de fervore , te calore charitatis . Unde Ambrosius lib. s. de Sacram. cap. 4. Ue panis quGidianus fumiatur in remedium quoridianae infirmita is .

Secundo habet tollere peccata venialia me diate , quatenus excitat fervorem charitati S, quo remittuntur venialia, quae non ipsi habitui, sed exercitio, seu fervori charit iis opponuntur. Quod vero a mortalibus praeservet, etiam contingit dupliciter, ut docet idem Sanctus Doctor arta ε. Sicut enim duobus modis contingit corpus a morte praeservari; primo inquantum natura homi ais interius roboratur contra corruptiva, & sic preteservatur a morte per cibum, & medicinams secundo per hoc, quod munitur contra exteriores impugnationes, & sic prauervatur per arma, quibus m nitur corpus: ita & hoc Sacramentum duplici illo modo praeservat animam a morte spiritu Ii peccati; primo quidem, quia incerius roborat ipsam, tanquam spiritualis cibus, & m dicina ; secundo, quia repellit omnem daem num impugnationem, inquantum est memoriale passionis Christi, qua victi sunt daem nes . Unde Chrysostomus homil. 3 s. in Joana Fideles hoc Sacramento refectos leonibus fiammam spirantibus comparat, eosque Dia-holo terribiles effectos esse pronuntiat . Surudi tque paulo post, quod hie rasticus favnia mones proeul Utit , cram enim dominicum Ianguinem in horis vident , in fugam veranu

Quarto Eucharistia , & quatenus sacrΗncium,& quatenus Sacramentum est , remittit poenam debitam peccatis, si non ex toto, sal

tem ex parte. Qua sacrificium quidem pesse,

306쪽

m QAugust simo Euchar. Geram. 3oI& directe, nam sub hac ratione habet vim satisfaciendi, & placandi Deum, ac reddendi illum nobis propitium, ut patebit infra, cum de Misis sacrificio a qua Sacramentum vero ex consequenti,& concomitanter x tum quia iaut supra visum est, hoc Sacramentum habet vim remittendi peccata venialia , 8c aliquando, per accidens tamen, mortalia , ut iatractatu de Sacramentis io communi ostendimus At peccatum nunquam remittitur quo alculpam sine aliqua remissione poenae tempora lis : Ergo reatus poenae per Eucharistiam, ut Sacramentum, deletur, si non ex toto, saltem ex parte . Tum etiam, quia Eucharistia , ut Sacramentum , excitat fervorem charitatis , per quam homo consequitudremissionem non solum culpae , sed etiam

pernae.

Quintus huius Saeramenti essectus est mitiagatio , seu diminutio fomitis, subindeque concupiscentiae refrigerium, & amor castitatis ..Nam, ut ait S. Thomas hic art. s. ad 3. Licet

hoc Sacramentum non virecte ordinetur ad di.

mintitionem Iomitis, diminuit tamen fomhem ex quadam eonsequentia , inquantum angueharitatem , quia sicut sugustinus dicit tib. 83 quas . augmentum thapitatis est diminutio en-piaedatis . Unde Zachar. 0. hoc Sacramentum, inum germinans virgines appellatur , quia Lut ait Paschasius lib. de corpore, Sc sanguine

Domini : me nostri generιs vino eastitas coris rumpitur ,. ab. isto vos virgines: procreantuΥ ...

Et G lossa super illud Ps. 6 . selmon mons Dei:

307쪽

3o Tractatus IV.

dia mortis, Invidiae , luxurἰae s aut caeterorum in modi , gratias agar corpori , Cy sanguini Domini , quoniam virtus Sacramenti operatur in illo.

Sexto huic Sacramento tribuitur immo talitas , & resurrectio corporum , ratione Conjunctionis, atque unionis carnis nostrae cum carne Christi, quae vivificatrix est, utpote hypostatice conjuncta Verbo Divino, a quo universa vivificantur . Unde Cyrillus Alexandrinus lib. 4. in JOan. cap. 2. suemadmodum scintillam multis paleis inaserimus , ut semen Igni servemus a sic 'etiam

Dominus noster Iesus Chrsus per carnem suam in nobis vitam integis , ac vemri quoddam semen Immortalitatis inserit , yuod roram , quae In nobis est , corruptionem abolet.

Et Irenaeus lib. 4. adversuS haereses cap. 34. contra Valentinianos , qui resurrectionem corporum negabant, sic arguit: cuomodo

autem rursu dicunt , carnem in corruptionemve venire, ct non percipere Nitam, quae a coΥ-pore Domini, o sanguine alitur Quem locum Russensis sic interpretatur e Perinde est, ac si dixisset, quoniam caro Chrsi vivifica est, ct eadem resurrexit ad visam incorruptibilem , inde sir , ut qui earnem illam digne comederunt , si nulla pshac sua culpa mirtutem αIam , quam acceperunt , amittant , eorum coris pora procul dubio resurgant ad immortalitatem .

Hinc SS. Patres hoc Sacramentum symbolum resurrectionis, pharmacum immortalitatis , Praeservativum contra mortem appellant. Ι-mo in quibusdam Ecclesiis solitum erat illud in ore defunctorum ponere, ut hoc contactu immortalitatis germen ipsorum corporibus tribueret. Quod tamen postea in variis Con

siliis suit prohibitum, praesertim in Concilio

308쪽

Carthaginensi et .can. 6. & in Concilio Genm Trutio can. 8D quia cui inquiunt Patres ibi congregata Qiptum est, -ccipite,

cum sit instituta per modum cibi , nutrit.& fovet vitam spiritualem : tum etiam quia ut supra ostendimus habet praeserva- . I 2f-Πβ. Qi talibus o praeservando a vitem a peccatis mortalibus, confert perseverantiam, quia impedit gratiae destructio-d mque, quia confert auxilia in i d yi0ςςnda tentationes carnis ,& diaboli , Iuxta illud Hal. aa. Parasti In

convectu meo mensam adversus eos , qui trL

Bniant me. Hac de causa Eucharistia viati- Cum peregrinationis nostrae a Patribus merito dicitur, atque ab Ecclesia infirmis aegritudine oppressis, atque communis hostis insidiis , dc tentationibus circumseptis, per modum viatici, quo iter aeternitatis alacrius in fortitudine cibi illius decurrant, ministratur. Unde Hieron. In cap. I s. Matth. Peraesitatur. v ne μωι pane ad Fratam mansionem pervenare festinat.

Unc stquitur ultimus, ac praecipuus hv. Ius Sacramenti effectus , nimirum adeptio gloriar; perseverantia enim est veluti ianua

conferat gratiam recipienti ' Respondeo probabilius esse, quod illam causet in instanti extri usece terminativo manducationis, in quo

309쪽

3OS Tractatus m. verum est dicere, nunc non est manducatio, sed immediate antea fuit: id est, quando primum species sacramentales stomachum, aut ventriculum attingunt. Ratio est, quia Chrisnus non promisit gratiam iis, qui ore tantum, dedentibus sumerent hoc sacramentum, sed vere manducantibus manducatione persecta, di completa, quae tunc solum existit, quando primum species sacramentales stomachum , aut ventriculum attingunt. Unde qui recipit species sacramentales, sed postea eas expuit, non valens eas deglutire ob aliquam infirmitatem , vel naturae debilitatem , vel qui diu in ore retinet hostiam, ita ut species

corrumpantur, antequam deglutiantur, incictum hujus Sacramenti non recipit: bene tamen ille, qui eas deglutit, sed postea Gvomit, quia illi non manducant corpus Christi manducatione completa, dc perfecta, bene tamen iste; vomitus enim non opponitur

manducationi, sed potius eam supponit, lice timpediat digestionem.

Quaeres secundo,an hoc Sacramentum continuo gratiam augeat, quandiu in nobis manet e Respondeo valde prohabile esse, quods eo tempore, quo species sacramentales re , manent in stomacho, homo novos, ac ferventiores fidei, charitatis, aliarumque virtutum

actus eliciat, quibus magis, de magis se dispo.

nat, recipiet gratiam ex opere operato, majorem ea, uuam ab initio recipit, dum primum species sacramentales stomachum, aut

ventriculum attigerunt. Hoc enim Sacramentum institutum est per modum cibi, ideoque ut ait Florentinum o operatur eosdem effe-bus in anima, quos cibus materialis in compore o At cibus toto eo tempore, quo in stomacho permanet, & quo calor naturalis agit mi una.

310쪽

De August fimb ebam. Sacram. 3o ipsum, 'nutrit, 3c confortat corpus: Ergo Smiliter toto eo tempore , quo Christi corpus sacramentaliter in sumente perseverat, nutrit , & confortat spiritualiter animam, augendo in ea gratiam sanctificantem, si homo calore supernaturali fidei, de charitatis aliarumque virtutum magis , ac magis ad tale augmentum se disponat . Et certe, cum Christus sit lumen mundi , de fons omnis gratiae, rationi consonum videtur, ut quandiu in nobis saeramentaliter perseverat, animam lumine gratiae illuminet, juxta illud Joan. 9 Euamdiu in mundo sum , lux sum mundi a dc gratiarum fluenta in omnes ejus facultates, veluti alveos, redundantia continuo effundat: & cum ignis sit i consumens peccata , 8c consummans virtuteS , conveniens est, ut tunc impleat illud , quod ait

Lucae I 2. Ignem veni md re in terram , ct Did volo, nisi ut ardeat λ unde ait Cardinalis Delugo , quod lieet olim male audierit hine opinio, jam hodie eommuniter recipitur. Conis

venit enim dignitati huius Sacramenti, & pie. tatem fidelium excitat, ad augendam devotionem , dc fervorem post Eucharistiae sum. ptionem. Quaeres tertio, an ad consequendum effectum bujus Sacramenti requiratur actualis devotio, excludens mentis distractionem, Npeccata venialia, actu exercita

Respondeo illam requiri ad consequendum effectum secundarium , & minus principa.lem hujus Sacram ii, id est, ad recipiendam gratiam spiritualis relamonis, & dulcedinis, non tamen ad obtinendum primarium di principalem, nimirum augmentum gratiae habitualis.Ita D. Thomas hic art.8. ubi sic ait Efectus hujus dacram mi non solum es ad Esi

SEARCH

MENU NAVIGATION