Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

3os Tractatus IV.ptio habitualis gratiae, ct charἰtatis, sed etiam quaedam actualis refectio spiritualis dulcedinis , quae quidem impediiur , si aliquis aceedat ad hoc

Sacramentum , per peceata venialia mente diastractus , non autem tollitur augmentum habiis

tuans gratiae, ct eharisatis. Quo nihil clarius , & expressius in favorem nostrae responsionis

dici potest. Ratio etiam suffragatur a in primis enim , quod ad recipiendam gratiam spiritualis refectionis , & dulcedinis requiratur devotio actualis , excludens mentis distractionem, ex eo patet, quod haec gratia consi stit in sanctis cogitationibus , & piis ame-ctionibus , quae per quamlibet mentis cistractionem impediuntur . Confirmatur ut haec gratia recipiatur in nobis, requirit subi ectum capax: non est autem capax, nisi sit spoliatum omni alia mentis cogitatione ; quia cum proximum subjectum huius gratiae sit intellectus , & voluntas , & hae potentiae nequeant ad plura perfecte attendere, si tempore sumptionis occupentur in aliis rebus cogitandis , non erunt aptae ad recipiendas divinas illustrationes, dc pias mO.tiones, &amectiones. Quod vero ad recipiendum augmentum gratiae habitualis, actualis devotio excludens peccata venialia non requiratur, constat ex eo, quod Sacramenta novae legis conferunt gratiam non ponentibus obicem: Sed accedens ad hoc Sacramentum cum veniali, aut sine actuali devotione, non ponit obicem augmento gratiae habitualis, cum nes carentia actualis devotionis, nec peccatum veniale gratiar, & charitati habituali opponantur: Ergo augmentum gratiar sanctificantis recipit.

Unde Tridentinum sessi I 3. cap. 7. ad digno,

312쪽

De Augusti ino Euchar. Sacrqm. 3693e fructuose recipiendum hoc Sacramentum, non aliam necessariam dispostionem exigit , quam ut peccati mortalis non sit conscius, qui

accedit. Et August. tract. 26. in Ioa. sic ait: Videte fratrer: panem caelestem spiritualiter mana ducate, innocentiam ad altare apportate 3 peccata , eis sunν quotidiana , vel non sint mortia

fera.

Dices, Nullus actus peccaminosus potest causare augmentum gratiae habitualis : Sed accedere ad Eucharistiam cum peccatis venialibus est peccatum veniale, saltem quando illa venialia recto usui talis Sacramenti, & reverentiae ei debitae adversantur. Ergo non potest augere gratiam. Respondeo , actum venialiter peccamin sum non posse causare augmentum gratiae ex opere operantis , id est ex propria virtute , &efficacia, bene tamen ex opere operato,seu ex vi, & efficacia Sacramenti cum dispositione sufficienti recepti.

De Obligatione sumendi Eucharsiam .

FIdeles non solum praecepto Ecclesiastico, sed etiam jure divino, Sc Christi mandato tenentur ad sumendam Eucharistiam . sicut enim ex illo Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit, dcc. colligitur, praeceptum suscipiendi baptisma , de ex illo Luc. I 3.i .si paenitentiam non ege-σὶsis , Omnes simuι peribitir, praeceptum poenitenitiae: ita ex verbis illis Ioan. 6. Nisi mandue averitis carnem Filiι hominis, ct biberitis eius sanguinem , non habebitis visam in vobis , prae

septum Christide his racramenti sumptio

313쪽

3i o Tractatusne. Ratio etiam congrua id suadet: nam si homo jure naturae tenetur cibum corporalem sumere , quia sine eo non potest diu vitam Corpoream conservare ; & si Adam in statu innocentiae praecepto divino obligatus fuisset de ligno vitae, quod fuit typus Eucharistiae, comedere, ad vitam corporis conservandam, ut plures Theologi dicunt; quam to magis congruum suit, hominem lapsum, ad sphitualem vitam animae conservandam divino altringi praecepto ad comedendum de hoc vitali ligno i' Hoc autem praeceptum obligat ad sumendam Eucharistiam tum in

articulo mortis , in quo tenetur infirmus,

quantum potest , se Christo incorporare ,& de securo viatico pro periculoso itinere sibi providere; tum etiam aliquoties in vita sicut enim ad vitam corporalem non lassicit semel, aut iterum in vita cibum sumere, ita nec ad vitam spiritualem; quia sicut illa pau- llatim minuitur actione caloris naturalis, humidum radicate continuo depascentis s ita haec actione concupiscentiae, humidum radicate divini amoris perpetuo absumentis. Praeter hoc praeceptum divinum , de te minata accipiendae Eucharistiae tempora non praestituens, datur aliud Ecclesiasticumlatum in magno Lateranensi Concilio, cap. illo celebri, Omnis utriusque sexus s quo Omnes fideles, cum ad annos discretionis pervenerint, jubentur semel in anno, nempe in paschate , communicare . Quod praece pium duo virtualiter includit r unum est , ne communio ultra annum differatur : alterum , ut illa fiat in paschate , quantum fieri potest, ob reverentiam tantae solemniistatis. Unde hujus praecepti violatores sunt,

qui prat dentes se ob longissimam navigati

314쪽

De Augustissimo Euebar, sacram. IIInem, aut alia negotia impeditos fore, quominus Paschali tempore sacram mensam adeant , hoc tempus praevenire , & anticipare negligunti. Item qui impς iti in paschate, postea opportuno tempore non con

municant, sed communionem per longMm tempus differunt a quia communio paschalis non est onus illi duntaxat tempori allugatum , sicut recitatio breviarii , vel jej ni una certae diei addicitur , sed est detem minatio praecepti divini obligantis aliquoties in vita communicare . idem praeceptu transgrediuntur, non solum qui a sacra communione mera incuria . in Paschate abis stincnt, sed illi etiam, qui ad sacram coi munionem indigne accedunt . Tum quia sui jam diximus, praeceptum Ecclesiasticum est tantum interpretatio divini, praefiniens ,.& determinans tempus adimplendi illud e Sed per sacrilegium praecepto divino non satistacimus: Ergo nec Ecelesiastico per communionem .crileg m . Tum etiam , quia eadem videtur x xio de praecepto comm nionis , ac de praecepto consessionis : Sed qui facit confessionem sacrίlegam , & voluntarie nullam , non satisfacit praecepto annuae confessionis, ut declaravit Alexand cVII. in Congregatione Generali Inqustic. nis, habita die i . septembris anni I 66s.& oppositam senisntiam , quam aliqui Casu istae recentiores docent, ut temerariam ,& scandalosam damnavit: Ergo pariter qui in peccato mortali sacrilege communicat ,

non satisfacit praecepto annuae communi Oωnis . Innocentius XI. die x. Martii I 679. damnavit instaseriptam propositionem, I, cepto eommunionis annuae ninsit per sacrilegans Dominι manducationem ι .

315쪽

3ix Tractatus In

De communione sub utraque speeis ἰ

DVae hic occurrunt celebres dissiculta. tes , & controversiae breviter resol. vendae. Prima cum Catholicis an scilicet Sacerdotes celebrantes, & sub duplici specie communicantes , plus gratiae recipiant, quam laici, qui sub una tantum specie comis municant λ Id enim post Alansem assirmant plures ex Recentioribus f negant vero Tho-inistae, suarea, Bellarminus, & plures alii. Secunda cum Lutheranis , & Calvinistis , nempe an communio sub' 'utraque' specie potuerit Laicis ab Ecclesia prohiberi, de convenienter, ac justis de causis fuerit eis prohibita e Lutherus enim in suo de captivitate Babylonica libro scribit , Omnes unmpios , qui utriusque specier' communionem aieti denegant . Calvinus vero lib. 4. instit Cap. II. g. 47. ait, ex osscina Diaboli ρνο- diisse eonstitutionem illam , quae dimidiam eaenae partem meliori populi Dei numera vel furata est , vel eripuis , nempe Dmborum sanguinis , quod laicis , re prophanis interi

diclum , paueis rasis, re unctis sic Sacer. dotes appellat in peculium cἄν.

316쪽

D. Euebar. Sacram. 3 3

. S. I.

DIco primo , Sacerdos sub duplici specie

communicans non plus recipit gratiae, quam Laicul, qui sub una tantum specie communicat, si uterque sit aequaliter dis positus. IProbatur primo ratione Cajetante Eandem gratiam confert sanguis Christi, ut contentus in hoc Sacra meto per concomitantiam, quam prout in eo continetur ex vi verborum: Sed Laici communicantes tantum sub specie panis recipiunt sanguipem Christi per conc mi tantiam: Ergo eandem recipiunt gratiam, ac Sacerdotes, qui illum sub speciebus vini, prout ex vi verborum in hoc Sacramento con tinetur, recipiunt . Minor est certa, Tridentinum enim ses . I 3. cap. 3. ait, corpus Christi es.se sub specie vini sanguinem sub specie pa- .nis vi naturalis illius connexionis, & concomitantiae, qua partes Christi Domini inter se Copulantur. Major autem probatur: Quod in sumptione Eucharistiae causat gratiam, non est: solum id, quod ex vi verborum continetur in hoc Sacramento, sed etiam id, quod in eo est per concomitantiam, alias Divinitas ,& Per sona Verbi gratiam hujus Sacramenti non

Causarent, cum in eo sint tantum per concomi 'tantiam: Ergo eandem gratiam causat sanguis 'Christi, ut contentus in hoc Sacramento per Concomitantiam,quam prout continetur in eo ex vi verborum. Unde S. Τh.Opust. s 8 cap. 29. ,, ΗΞc quatuor, CoryuS,Saguis,anima & deita

is iam ultra non possunt separari: unde sicutis sumit Sacerdos sanguinem Christi sacra- Tom. HL O is meu-

317쪽

i4 Fractatus LV. . - mentaliter de calice, sic popuIus sumi eum intellectualiter sub specie panis de ipso co . pore Christi; dc est eis tam utilis, &tamia dulcis,ut sacerdotibus, qui sumul eum lutiis specie vini de calice. Cantic. I. botrus CDyri, dilectus meus mihi . Duo sumo in ho- tro, uvam, scilicet corpus Domini in cisti bum, dc ex uva iugo dulcem sanginnem in ' Probatur secundo conchisio hoc discursu r; sacerdos sub utraque specie communicans plus reciperet gratiae, quam Laicus commu .icans sub una tantum specie, vel haec inaequa' Iitas proveniret ex speciebus,vel ex re cGten ta sub ipsis, vel ex earum significatione: Non ex ipeciebus continentibus , specFes enim se cundum se , & ut abstrahunt a re contenta Luon babent vim productivam gratiae. Neque etiam a re contenta , quandoquidem idem Christus , & totus, aeque sub una, ac sub alte. ra , vel sub utraque specie cootinetur , ut clo. cet Tridentinum loco supra citato. Neque de mum a significatione specierum,ca specie tota Sacramenti significatio subsiliit ,

etenim unica species panis v. g. Ignincat Enri

stum praesentem , significat etiam pamonem moxtem Christi, cum repraesentet corpus veluti separatum a sanguine , significat etiam xesectionem spiritualem animae, quae per cisbum peraeque, ac per totum repraesentatur. Ltem cuin quaelibet species uniat nos Elaristo cramentaliter, aeque una,. ac altera, Vel utraque frnificat persectam animae nostrae cum Christo unionem. Deniquet unica iecies spiritualem fidelium unionem significat ,

nam per panum ex multis g nis consectum unitatem fidelium intelligi Patres voluerunt ,

318쪽

ne Augustus iso minari yaevam. - 3 I fuit. Ergo Sacerdos sub utraque specie communicans non plus recipit gratiae , quam Laicus , sub una tantum specia communiis

Dices, in unica quidem specie totam Sacramenti significationem subsistere, sed per duas supra dictas expressius, & plenius decia. rari , ut constat de refectione spirituali, quae melius exprimitur, & significatur per utra que speciem panis, & vini, quam per unam solum, cum de ratione pei sectae resectionis sit, quod famem tollat, & sitim extinguat. Sed contra: Esto in duplici specie sit persectior significatio, quantum ad modum significandi, quam in una tantum, hoc tamen non sussicit ad causandum inaequalem effectum aut patet in baptismo, qui per immersionem expressius ex modo significandi denotat cons pulturam baptizati cum Christo, quam persistam aspersionem ; cum tamen utrovis modo collatus eandem causet gratiam, quae hastigatum cum Christo consepelit. Idem est de matrimonio, licet enim illud contractum Per vertia vinculum matrimoniale persectius significet, quam contractum per ista signa . aut nutus, non tamen efficit mrius, aut perfectius vinculum, sed idem prorsus. Ergo similiter, quamvis duae species perfecthin, qIam tum ad modum signiscandi, exprimant, aesignificent effectum sacramenti Eucharistiae, nimirum refectionem spiritualem , quam na solum, non tamen propterea causant gra

tiam abundantiorem, sed aequalem, si subie- 'cta sint aequaliter disposita. Id confirmat mxemplum de manna , quod fuit figura hujus sacramenti, nam de eo Exodi s εἰ dicitur et

Non amplius habuit , qui pias collegerat , Mecqui minus Pa .erat reperit minus . Unde

319쪽

316' Tractatus IV

Papa Hilarius in suis dccretis,quae habentur 3. parte Conciliorum Ubi pars est corporis,M inquit ibi est totum. Eadem ratio es in

,, corpore Domini, quae in manna, quod in is eius figura praecessi; de quo dicitur,qui plus collegerat, non habuit amplius, neque quiis minus paraverat, habuit minus. Et Gui ,, mundus lib. de verit. Eucharistae : Possumus, , dicere latumdem esse in una quasi portiun. cula, quantum erat in hostia tota sicut deis manna legitur, quia nec qui plus college- , , rat, habuit amplius; nec qui minus colle. gerat , habuit minus . Singuli accipiuntis Christum Dominum, S in singulis porti nibus totus est; nec per singulos minuitur,

is sed integrum se praebet in sin gulis Quod

illi dicunt de particula hostiae comparatione totius, dici potest de unica specie comparatione utriusque simul, nam sicut tantum est an una particula hostiae, quantum in tota; ita totum, quod continetur sub duplici specie, sub una reperitur.

Objicies primo: Si species panis, & vini

non causarent diversas gratias, sed unam tantum, vel tota haec gratia Sacerdoti conferreiatur in sumptio ae solius speciei panis, & sic

species vini non esset verum Sacramentum, quia gratiam, quam significat, non conferret Obicem non ponenti; vel in sumptione solius calicis, & sic species panis non esset verum Sacramentum ob eandem rationem: vel pa

tim in sumptione hostiae, di partim in haut tu calicis, & hoc etiam dici nequit, quia non potest assgnari ratio, cur species panis sumpta a Laico statim illi conferat totam suam gratiam, quam apta est conferre, Sacerdoti vero non totam , sed dimidiatam tantum conferat , aliam dimidiam causandam relinquens

320쪽

De O gust simo Eucha, . Saeram. II 'quens a subsequente specie vini: Ergo dcc Respondeo totam gratiam Sacerdoti dari in ipsa holitae sumptione, nec propterea ex eo sequi, sumptionem calicis non esse verum S

cramentum is quia ut sit verum Sacramentum ,

non est necesse ut gratiam a Au conserat nardi Eucharistia, dum est in pyxide, est verum Sacramentum , & tamen gratiam actu non conis

fert sed sufficie, quod quantum est de se. possit illam conferre, si subjectum sit dispositum: hic vero subjectum non est dispositum . eo quod totum effectum Sacramenti recepit

in sumptione Oecierum panis: Si eut si Laicus. post sumptam unam particulam, immediate tumeret aliam, nullam gratiam reciperet, quia similiter subiectum non esset dispositum, eo quod totum effectum Sacramenti ita sumptione primae hostiae recepit. Objicies secundo: Sacramenta novae legis ea usant id, quod fignificant : At majorem graistiam significat gemina species, quam alterutra tantum a gemina enim species significae plenitudinem convivii spiritualis Se perfectam animae resectionem, quam non significant sinis gulae species seorsim sumptae : Ergo majore gratiam causant duae species, quam unica. Respondeo , e cessa Maiori, negando Minorem, ad cujus probationem, nego ex parte rei significatae pleniorem refectionem

spiritualem significari per utramque speciem

simul, quam per alterutram tantum, sed solum ex parte modi significandi ; quod non sufficit , ut Sacramentum pleniorem, aut perfectiorem operetur effectum, ut in secunda probatione conclusionis ostendimus, dupliciquσexemplo declaravimus ..

SEARCH

MENU NAVIGATION