장음표시 사용
361쪽
sub ea ratione destruere intendit: poenitentia vero fertur in illud , ut juri divino oppositum,
ut habet rationem offenci, cum intenti ne
illud destruendi, & reparandi injuriam Deo illatam . Per quod solvitur praecipuum adversae sententiae fundamentum. Dices, Contritio, quae est actus proprius poenitentiae, a charitate elicitur : Ergo preis nitentia non est virtus distincta a charitate . Consequentia patet, antecedenS proba.tur . Contritio est dolor de peccato proster Deum summe dilectum a Sed talis do or elicitur a charitate , cum ejusdem vidi tutis sit gaudere de bonis amici, & de malis ejus dolere, & tristari: Ergo contritioacharitate elicitur 4 Respondeo negando Antecedens, de ad Gius probationem distinguo majorem : Contritio est dolor de peceato, &c. per simplicem displicentiam illius, nego majorem: cum intentione illud destruendi, & satisfaciendi Deo offenso , concedo majorem . Similiter distinguo minorem a talis dolor elicitur acharitate, ut est simplex displicentia peccati, Concedo minorem et ut est intentio illud destruendi, &φro eo satisfaciendi, Nego mino-Tem, di consequentiam. Solutio est D. Tho. mae hic artic. a. ad n ubi sic ait: Si in acto
paenitentis consideretur fla displicentia pee. eati praeteriti , hoe immediate ad charitatem pertinet, ficu ct gaudere de bonis praeteritis ryed intentio operandi ad deletionem peecati Fraeteriri vequirit specialem , rint m sub chari. tale
Colligitur secundo contra Cajetanum, pae nitentiam esse virtutem distinistam a religione, quia illae virtutes jura divexsae rationis re
spiciunt s pqnitentia enim respicit jus divinum
362쪽
laesum per offensam , & reparabile per satisfactionem ; religio vero respicit jus divinum ortum ex suprema Dei excellentia ,& beneficiis ab eo receptis , ut docet S.
Thomas in A. disti I . quaest. I. arti c.' j. quaestiunc. s. dicens : Aliquis e citur Deo debitor per hoc , quod ab eo aIiquId recipito hae ratione Deo reddιι δε bitum honorent atria , sive religis : alio modo ex hoc , quod contra Deum peccavit , o Fe reddit debitum Deo poenitentia . Unde paenitentia supponit neces ario peccatum, non vero religio, quae potest, & debet etiam ab innocente exerceris ista respicit cultum Deo ut supremo Domino tribuendum, illa conatur expiare peccatum,& jus divinum laesum per satisfactionem resarcire. Dices primo cum Caietano: Ejusdem viris tutis est respicere bonum, & malum ei oppositum: At poenitentia respicit malum virtuti religionis adversum a religio enim circa cultum, de honorem Dei occupatur, poenitentia vero injuriam honori divino intentatam resarcire conatur: Ergo penitentia non distin- . .guitur a religione. Respondeo, concessa majori, negando minoremm ad ejus probationem dico, quod , licet poenitentia injuriam honori divino intenta,
tam resarcire conetur, non tamen propterea
respicit malum virtuti religionis adversum; non respicit enim peccatum praeci se, prout divino cultui opponitur , sed quatenus est satisfactione compensandum ; quia nimirum ejus objectum formale est jus divinum laesum per offensam , ut reparabile per utisfactionem; obiectum vero religionis est jus divinum ortum ex suprema Dei excellentia, deheneficiis ab eo acceptis.
363쪽
Dices secundo : E adem virtute iustiti commutativae in humanis constituitur aequali. tas m emptionibus , & venditionibus, in cf. sensis, & satisfactionibus . Item eadem vim tute pietatis filius puri reddit debitum, lapro iniuriis .patri i Ilatis satisfacit. Ergo similiter eadem virtute religionis homo exhibet cultum Deo debitum, & satisfacit pro iniuriis
Respondeo, δntecedens ab omnibus non admitti . Soto enim, & Ualentia existimant etiam inter homines requiri specialem virtutem ad satisfaciendum pro injuriis illatis, d vertam ab ea , qua voluntariis commutationibus satisfaciunt pro rebus acceptis vel qua restituunt ablata, & debita reddunt. Sed quidquid sit de hoc, dato Antecedenti, nego Consequentiam, & paritatem. Ratio vero dis. ParitatiSquantum ad primum est, quia hominis ad nominem potest esse perfecta aequat,ias, sub qua, tanquam sub eadem ratione se mali indivisibili, potest eadem virtus respicere Tem debitam, ut restituendam, & in1uriam illatam, ut compensandam. At vero Deo nequit homo reddere aequale, sive pro beneficiis acceptis, sive pro injuriis illatis a atque adeo non potest unica virtus ista respicere sub ratione perfectae aequalitatiS, nec etiam sub ratione iri qualitatis , quia in equalitas cum multis modi contingat, per ex cereum scilicet. , non est una ratio omnino in diis visibilis, quae positi unam specificare virtutem. uuapropter aliunde petenda est ejus specificario, ita ut diverse inaequalitates ortae ex divem Ias caulis diversas virtutes specificent, & dia tinguant . Unde inaequalitas proveniens ex Deneflciis acceptis specificabit unam virtute.
364쪽
De Sacramento Prendiencae . Isrmatis aliam , nimirum poenitentiam. Ad aliud exemplum de virtute pietatis patet etiam disparitas manifesta: pietas enim filii idem jus respiscit, sive dum patri cultum exhibet, sue dum pro injuria ei illata satisfacit , nimirum ius paternum, in quo diversae iulae rationes adunatae possunt unam specificare virtutem. Virtus autem reddens cultum debitum Deo pro beneficiis, & virtus illi satisfaciens pro iniuriis jura diversae rationis in Deo respiciunt. Prior enim respicit in Deo ius dominii, quod in ratione primi principii
habet in. Omnes nostras actiones. Posterior vero respisit ius proprietatis , quod illi convenit ut ultimo fini creaturae rationalis a ex eo enim quod est finis ejus ultimus, illa tenetur omnes suas actiones tu ipsum dirigere, quare jus illud violatur per peccatum mortale , per quod homo a Deo, ut a summo bono, & uItimo fine, avertitur, & convertitur ad creaturam , tanquam ad ultimum finem . Unde non ualet instantia cujusdam Recentioris, hanc solutionem, & disparitatem improbantis, Scimpugnantis, ex eo quod inquitθ pater non solum habet ius dominii, sed etiam proprietatis in actiones filii. Hoc enim aperte falsum est, cum tale jus fundetur in ratione ultimi finis, quam pater non habet respectu filii, de quae soli Deo convenit. Colligitur tertio contra Durandum, &Su rem, penitentiam distinguia iustitia commutativa ; Jlla enim respicit jus strictum ad aequalitatem compensandum, unde cum homo non possit reddere Deo aequale, sive pro benesciis acceptis, sive pro injuriis illatis, hominis ad Deum non potest dari justitia commutativa,ut
docet D. Thomas I. 2. qu. II . arti c. I. his ver
365쪽
Tractatus V Dεum in Vitam secundum perfectam aequalisae sem. Pinnitentia vero non satisfacit Deo adaequalitatem, quia nuIla creaturae satisfactio iniuriam Deo illatam aequare ullatenus potest, ut in Tract. de Incarnatione ostendimus et Ergo penitentia a jututia commutativa distimguitur
Colligitur quarto contra Scotum, quod ILcet penitentia quendam modum justitiae vindicativae prae se ferat , quatenus punit peccatorem reum ad vindicandam Dei injuriam, deficit tamen a perfecta ratione illius a quia haec non est in reo, sed in judice, io quo
habet quandam rationem justitiae commutativae, quatenus servat proportionem, comis mensurationem inter penam , & culpam , penitentia vero est in ipA reo, & nulla est proportio inter penam, quam exigit a peccatore, Se ipsam culpam; est enim illa poena simpliciter fio ita, peccatum vero malitiae sina. pliciter infinitae .. Colligitur quinto contra Gabrie Iem, quod licet penitentia justitiam diitributivam alia qualiter imitetur , quatenti S pro qualitate, gravitate, & numero criminum penas prae. scribie, & distribuit, a ratione tamen perfectae
iustulae distributivae recedit : Τum quia justi. tiae distributivae proprium est, distribuere bona , & p a S. cum proportione ad actus Iauta dabius Li vituperabiles: nulla autem , ut mox dicebamus, est proportio inter culpam peccati mortalis, &satisfactionem pro ea per
penitentiam exhibitam. Tum etiam, quia justitia distributiva est superioris ad inferiores , siquidem pertinet ad superiorem distribuere inserioribus de communibus bonis, & penis, nicuique proportionaliter ad suum meritum, via demeritum et Penitentia autem est potius.
366쪽
inferioris, scilicet creaturae, ad superiorem, videlicet ad Deum: Ergo penitentia, tame .s modum iustitiae distributivae aemuletur, tu stitia tamen distributiva non est. Colligitur sexto , penitentiam esse partem potentialem justitiae comminativae . Explic tur, & sin ut probatur hoc corollarium: praeter
tres species iustitiae rigorosae, & proprie dictae,
Nimirum legalem, commutativam, di distribuistivam, dantur aliae virtutes ad iust iam red clive periinentes, quae partes potentiales linstitiae appellari solent; quia imitantur quidem, de aemulantur rationem justitiae, ab ea tamen deficiunt; vel quia non possunt reddere aequale, ut religio, pietas, & observantia a veIquia licet pollini reddere aequale, non habent tamen rigorosum debitum, & legale, sed morale tantum, quod attenditur secundum honestatem quandam, & decentiam, non vero secundum legis obligationem, ut liberalitas , gratitudo, fidelitas, & amicitia . Cum ergis Pynrtentia non possit Tedder e Deo aequale pro peccatis commissis, deficit a ratione umetae, de mictae justitiae, de consiluitur pars potenti His illius; non defeetiuitricti debiti, sed ob impotentiam exhibendi Deo aequalem, de
condignam satisfactionem . Neque valet, s dicas, ad rustitiam commuistativam,& perfectam non esse necesse, quod homo de facto satisfaciat, vel satrifacere possit Deo ad aequalitatem, sed lassicere, quod mligat illi ad aequalitatem satisfacere, ii hoc ipsi
esset possibile: scut licet pauper actus exteri res liberalitatim,& magnificentiae exercere N queat, habitus tamen illarum virtutum habere potest i quia potest eligere honestatem ill
rum, di elicere actum condicionatum ilIas
367쪽
. Tractatus Rinquam, haec responsio; duplex enim potes da.
xi impotentia ad aliquid agendum; una, quae se habxat per accidens, & se teneat praecise ex parte subjecti, & haec ut plurimum non impe sit actum virilitis, nec ejus habitum; alia,quae se habet per se, & se teneat ex parte objecti,
di ista impedit habitum, de actum virtutis; cum enim virtus, sit habitus electivus, &electio non nisi ad possibilia feratur, manifestum est,
virtutem non posse circa ea, quae per se, &ex objecto sunt impossibilia, versari; talis autem eis impossibilitas in homine puro ad exhi-hendam Deo aequalem satisfactionem pro peccato; nam aequalitas cum jure divino lasso ampossibilis est purae cIeaturae i ex . objecto, &per se, ita ut implicet contradictionem ; im potentia vero, quae reperitur in paupere adactum cxteriorem liberalitatis, δc magnificen. tiae exercendum, Primi generis est, quia non repugnat, ut fiatdives, haheat multas pecunias, quas aliis .distribuat
Colligitur septimo , subjectum immediatum paenitentiae este voluntatem , est enim pars potentialis justitiae, ut jam ostendimus, om. nis vero justitia est in voluntate, cum ex ULpi no .justitia ait perpetua, re constans volum s , ius sium unicuique tribuen3 : Subiectum vero remotu ui esse quemcumque peccati reum , vel certς capλcem; quia, ut supra visum
est, objectum materiale illius est peccatum ut detestandum, & punieudum. Ex quo infertur, in Christo non fuisse habitum poenitentiar, quia ratione unionis bypostatice ab intrinseco Impeccabilis erat; ac proinde non per actum poenitentiar, sed perfectae, ac rigorose justitiae, condigne, & aequaliter pro peccatis hominum satisfecit. Infertur etiam, in Angelo poeniten-ugm esse uoa posse, curri. enim immobiliter
368쪽
De Sacramento perusianthe. 3cs adhaereat objecto semel electo, non potest retractare actum elicitum , nec per cons quens de illo poenitere . Infertur quoque , poenitentiae habitum fuisse Adamo anteve catum cum gratia, & virtutibus infusum: cum enim in illo statu peccati capax esset, ut fune- sta experientia satis ostendit, erat etiam capax poenitentiae. An vero illa forit in Beata Virgine, affirmant multi, quia etsi ex privile agio ne venialiter quidem peccaverit aut peccare potuerit, potuit tamen ration ς status viatoris, & conditionis libertatis creatae peccare, nec fuit ab intrinseco impeccae
bilis, sicut Christus. Negant vero alii, quia cum in beata Virgine fomes peccati ab in- 'stanti primae infusionis gratiae vel extinctus omnino, vel certe ligatus fueriti & in conceptione Verbi Divini penitus sublatus , sicut illa peccare non potuit, ita nec poeniterem subindeque in illa otiosus omnino, &supeHvacaneus fuisset poenitentiae habitus.
Poenitentia tam in ratione. Sacramesti. quam virtutis confiderata, praecipui illius ieffectus breviter hic ex plicandi sunt ; postea de partibus, quibus constat poenitentiae Sacra- . mentum, nimirum contritione, absolutione di satisfactione, disseremus . 'S- I.
Primus paenitentiae effectur, remsi Io omnium '
Ortum de fide est, tam in virtute , quaminin Sacxamento pet nitentiae esse virtute p
369쪽
- Tractatus κti emeaciam sufficientem ad delenda quaeiacunque peccata rite i IIi subiecta; ita ut nullum fit peccatum, quod remitti non possit, si vera de ilIo habeatur poenitentia. Dicitur enim EgechieL IS. Si Impius egeaeit paenitentiam
cte. omnium Iniquitatum ejus non να-dabor. Et Isaiae I. Si fuerint peeeata vestνa ut coecinum , quasi nix dealbabuntur ; O si δεεrins
bya quasi vermiculus, velut lana alba errent. Item de poenitentiae Sacramento Ioan. 1o. ab
solute, & sine ulla limitatione asseritur: siuονum remiseritis peccata , remittuntur eis . Ratio etiam sussragatur. Sacramenta enim novae
legis id efficiunt, quod significant: sed po,
nitentiae sacramentum significat omnium peccatorum mortalium remissionem, ut constat ex verbis formae, Ego absHO to ab omnibus pereatis tuis o Ergo per illud remittuntur omnia peccata mortalia. Unde Catechismus Romanus Paule avi num. 13. ait, nullum esse tam grave , re nefarium , quod paenitemIae Sacram Memo , non Quidem semet , sed Aerum , in sapius non deleatur Quaedam tamen sunt Scripturae testimonia, quae oppositum videntur asserere. Christus nim Matth. ra. Marci 3. & Lucae m. ait, Pe catum in Spiritum Sanctum nunquam remit ii, neque in hoc saeculo, mque in futuro. Et m Ioan . s. dicitur: V peeeaιum ad mortem rnon pνο illo dies, ut roget quis: quia scilicet non potest remitti: Ergo sunt aliqua peccata quae non possunt expiari, vel remitti per me nitentiam.
Ad primum dicendum , peceatum in Spiriatum Sanctum dici non remitti neque in hodsaeculo, neque in futuro, vel quia Christus ut vult Augustinus serm. II. de verbis Domini
ibi loquitur de finali impoenitentia, id est de
370쪽
De Sacramento Poenitentiae. 36
Peccato mortali usque ad instans mortis diris
Tante , vel commisso in illo instanti, post quod nulla fit remisso. vel si intelligatur de peccato malitiae, vel de blasphemia in ipsam Spiritus Sancti Personam prolata, significare Chrinum votasse, tale peccatum difficile com donari , quia ipsum gratiae, & pietatis lantem, nimirum Spiritum Sanctum, fastidit, ac rein pellit . Sicut morbus ille lethalis, de insanah, lis dicitur, qui difficile curatur, & quo aegroiseus medicinam odit , & medicum ipsum ex
Ad secundum similiter respondetur cum Augustino lib. t. Retraeti cap. I9. & Beda in illum locum Joannis, ibi sermonem esse de peccato impoenitentiae finalis, quod specialiter vocatur necatum ad mortem, quia adjunctam habet semper mortem aeternam, quam
infallibiliter infert. vel si per peccatum ad mortem intelligatur peccatum aliquod gravissimum, a quo homines rarissime, & dissicillis
me corriguntur, non prohibere Apostolum , ut nemo absolute pro tali peccatore oret, sed solum ut non quicumque pro illo oret; quia cum tale delictum gravissimum sit, magno get deprecatore, seu aliquo magnae sanctitatis viro qui pro conversione talis peccatoris oret, Quaerunt hic plures cum D. Thoma qu. Si artic. a. & 3. utrum sine pomitentia peccatum remitti possit, & utrum per illam unum peccatum possit remitti sine alio Sed de his duximus in Tractatu de Gratia, agendo de justisficatione peccatoris.