Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

3 8 Tractatus R. mentis in communi declaravimus: Ergo eum peccata venialia facilius remittantur, per mmnia iaci amenta novae legis remittuntur pe cata venialia ex opere operat .

Secunda pars conclusionis, quae asserit id specialiter competere Baptismo , Confirmutioni, Eucharistiae,&Extremae unctioni, prohatur discurrendo figillatim per hujusmodi

sacramenta. In primis de Baptismate id manufestum est; cum enim sit institutum per modum spiritualis regenerationis, gratia, quae in eo datur , est regenerativa, subindeque

omnino transmutat homines, & delet Onanem maculam vitae praeteritae, quaecumque illa sit . Idem patet de Confirmatione a cum enim proprius ejus effectus sit robur animae, & incrementum vitae spiritualis, debet ex opere operato remittere peccata venialia, quae perfectioni , & incremento vitae spiritualis opponuntur. De Eucharistia vero probatur: Tum quia est instituta per modum cibi, & nutrimenti spiritualis, unde propria virtute resta rat, quod deperditur per calorem concupiis scentiae, ex qua procedunt venialia e Tum ditiam, quia proprius hujus sacramenti effectus est excitare fervorem charitatis, quo venialia remittuntur . Unde Tridentinum fessi II. cap.

a. affirmat illud esse antidotum, quo liberamur a culpis quotidianis, id est a peccatis umnialibus , & a mortalibus praeservamur. Domum de Extrema unctione facile suadetur; Cum enim hoc sacramentum institutum sit ad perfecte disponendum hominem ad gloriae Ingressum , & consecutionem , debet ex visua, &institutione tollere peccata venialia, quae ab introitu ad gloriam, de ab ejus com

secutione retardant.

Dico tertio, non solumfaciamenta, sed

382쪽

ve Sacramento Paenarentis. 3 stetiam nonnulla sacramentalia remittere peccata venialia ex opere operato; non quidem

immediate, sed mediate tantum, quatenus scilicet ex meritis Christi, vel ex orationibus Ecclesiae a Deo obtinent auxiIta quaedam supernaturalia ad eliciendos actus supernatura. les, quibus formaliter, aut virtualiter pe cata venialia displicent, & retractantur.

Prima pars probatur ex cap. . Aquam te,

de consecr. dist. 3. ubi Alexander I. sic ait r,, Aquam sale conspersam in populis benediri cimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur, se quod omnibus Sacerdotibus faciendum esse se mandamus . si enim cinis vitulae a spe is sus sanctificabat, atque mundabat, multori magis aqua sale conspersa, divinisque preciis bus sacrata populum sanctificat, atque is mundat. Ex quibus verbis sic licet argu re . Ideo Theologi ex doctrina Patrum colligunt sacramenta novae legis causare gratiam , di remittere peccata mortalia ex opere opera

is, quia illi absolute, & simpliciter dicunt, quod sanctificant, di purificant animas: Ergo cum similiter SS. Patres dicant aliqua sacramentalia nos sanctificare, & mundare a peccatis venialibus, id melius ,& convenie eius intelligitur de remissione venialium ex GPere operato, quam solum ex opere opera

tis. Et haec sententia fovet, & auget devoti nem fidelium circa aquam benedictam, & Mlia sacramentalia novae legis, & docetur expresse a S. Thom. supra quaest. 6s .art. I. ad 3. his verbis: M Ad deletionem venialis pecca- is ti non requiritur infusio gratiae . Unde cumis in quolibet sacramento nove legis gratia in- ,, fundatur, nullum sacramentum novae legis,, instituitur directe contra veniale, quod tolis litur per quaedam sacramentalia, puta per' is aquam.

383쪽

38o Tractatus R.

aquam benedictam, & alia huiusmodi. si Erquibus constat excessisse Petrum Aurelium cum in vindiciis censurae Sol bonicae haec scri Psit. Illa vero opinio quam parvuli aliqui

Scholastici nuper excogitarunt, non solum praeter scripturam,sanctorum Patrum, & Ecclesiae aut horitatem, sed etiam contra sensum tum eorum omnium, tum omnis prope modum ipsius scholae Theologorum, sacramentalia cffectus , ad quos iniis tuta sunt, G. perari euo opere operato, explodenda,& longe amandanda est ex animis catholicorum. Secunda .pars Conclusionis , nempe quod aqua benedicta& alia sacramentalia medi

te tantum causene ex opere operato remissionem venialium, ex. eo constat, quod cum venialia opponantur fervori charitatis, ejusque privationem causent, nullaque privatio possit tolli, nisi per positionem formae oppositae, sacramenta, & sacramentalia non possunt aliter remittere peccata venialia, quam obtinendo ex meritis Christi, dc ex orationibus Ecclesiae auxilia supernaturalia, quibus homo applicetur a Deo ad eliciendos actus serventes cli

ritatis, vel poenitentiae, per quos talia peccata formaliter, aut virtualiter retractentur Ex quo patet differentia inter peccata mortalia, & venialia, & ratio, cur per sacramen. ta peccata mortalia remittantur ex opere Oporato immediate, non autem venialia: quissinimirum Sacramenta causant immediate gratiam habitualem, cui macula peccati mortatis privative opponitur, non autem actualem charitatis fervorem, cui opponitur peccatum veniale.

Contra primam partem huius conclusionis. objicit in primis Author Theologiae mentiS , de cordis aliqua D. Thomae testimonia, quibus

384쪽

De Saeramento Prendientia .

asserit, sacramentalia non valere ad remissi nem venialium, nisi inquantum sunt cum m tu detestationis peccatorum, vel Cum motu reverentiae in Deum, di res divina S. Verum liaec solum ostendunt, sacramentalia non remittere peccata venialia immediate, sed mediate tantum, quatenus scilicet ex meritis

Chri isti, in actuali, & devota eorum susceptione conferuntur a Deo auxilia supernatu. a alia , ad eliciendos actus supernaturales, quibus formaliter, aut virtualiter peccata venialia d: splicent, & retractantur. Unde probant quidem secundam partem nostrae conclusionis, sed primam nequaquam attingunt.

Objicit secundo , Ecclesiam non habere

potestatem talem virtutem sacris caeremoniis impertiendi, tu peccata venialia deleant,& interiores maculas abstergant, ac intra animam illapsa operentur. Sed hoc etiam fri- Volum est; non enim virtute Ecclesiae, sed virtute Cluisti Domini sacramentalia remittunt venialia peccata . Christus enim Ecclesia reliquit potestatem instituendi, ac determinandi aliquas cieremonias sacias, quas sacramentatia appellamus, quibus determinatis, ipse Christus ea elevat, & virtutem illis concedit remittendi peccata venialia ex opere operaro, seu potius impetrandi a Deo auxilia efficacia ad eliciendos actus supernaturales, quibus talia peccata formaliter, aut virtual, ter displiceant.

Obsicit tertio, si aliqua sacramentalia delerent peccata venialia ex opere operato, esissent revera sacramenta. Peccatorum enim umvialium remissionem ex Opere operato nequeunt efficere, nisi vel productione gratiae habitualis et novi modi addit ameto,quo gratialsa era mentalis maculas veniales abstergeret,

385쪽

vel saltem inspirando gratiam internam Dctualem , qua pii poenitentiae , de charitatis motus, delendis peccatis venialibus idonei, excitentur: Sed hoc est: esse sacramentum,

scilicet signum visibile gratiae invisibilis: Ese

go. &c. Respondeo negandosequelam Majoris. Sacramenta enim novae legis ord mantur ad pedifectam animae sanctificationem , quae fit per infusionem, vel augmentum gratiae habitua. Iis et rem Goautem venialium pei sacramentalia non est perfecta animae sanctilicatio, quia potest fieri sine infusone, vel augmento gratiae habitualis per solam Rratiam actualem,

qua fervor charitatis, cui Opponstur peccatum veniasse, excitetur. Solutio est D. Thomae

supra quaest. 5s. art. 1. ad 6. ubi sic ait: .ia Aqua henedicta , ct aliae eonserariones non Gennrin aeramenta , quia non perducunς ad sacramen.

ri factum, qui es gratiae eonsecutἰo. Dico quarto, ut peccata venialia extra tacramenta,vel sacramentula ex opere operanatis remittantur, requiritur actus poenitentiae formalis, aut virtualis. Ratio est, quia Pecca. tum veniale causat aliquam deordinationem in voluntate hominis, non quidem circa ulimum finem , sed circa media ad illum conducentia per immoderatam adhaesionem ad bo. num creatum; iunde ad remmionem peccati venialis Tequiritur, quod talis deordinatio reparetur, seu tollaturr Sed tolli nequit, nisi per actum pamitentiae formalis, aut virtualis, quia quandiu voluntas formaliter, aut Vsrtua. liter non rctractat illum affectum ad creatu. ram semper moraliter censetur perseverare in illo: Ergor ut peccata venialia Txcpere operantis remittantur, Tequiruur actus --

nitentiae formalis, aut virtualis. Nomine a tem

386쪽

na saeramento Poenisentia. 3 3 tem poenitentiae virtualis antelligitur non in Iam actus charitatis, quo movemur in Deum'.

ut ultimum finem, sed etiam omnis motus,seu actus, quo quis ita fertur in Deum, vel res divinas, ut vestalia displicerent, si memoriae

occurrerent; talis enim motus, seu actus, γest dici poenitentia virtualiter, seu aequivalenter, ut aperte colligitur ex D. Thoma hic arta I. ubi ait, quod is ad remissionem venialis r is quiritur quaedam virtualis displicentia , pu- ,, ta cum aliquis hoc modo fertur secundum ,, assectum in Deum, & res divinas, ut quid-

si quid sibi occurreret, quod eum ab hoc mo- , , tu retardaret, displiceret ei, & doleret se,, haec commissis, etiamsi actu de illa nonis cogitaret. ,, Unde existimo,ad remissionem peccati venialis ex opere operantis sufficere actum religionis, aut spei, vel alterius viri tis supernaturalis , & infusae, quo quis ita fertur in Deum, vel res divinas , ut venialia disiplicerent, si memoriae occurrerent. Cum eis nim macula peccati venialis consistatan privatione , & di minutione illius fervoris, ta proinis pritudinis, qua anima fertur in Deum, ei non soIum opponitur actus charitatis, sed etiam actus religionis,puta devotio qua quis prompte, de cum fervore in Deu, vel res divinas fertur . Multi etiam ex Recentioribus non improbabiistiter existimant, ad remissionem venialium ex opere operantis sufficere in justis attritionem virtualiter saltem continentem propositum non committendi eadem vena alia ; quia pexillam mutatur voluntas, de ab illi& peccatis avertituria Et sane durum esse videtur, ad remissionem venialium extra sacramenta, veIsacramentalia etiam in ipsis justificatis requiri

actum contritionis perfectae non minus , quam

ad remissionem mortalium . Ee Tridentinum

387쪽

datius remissionem eorum extendere vide tur , cum ait sess. 14. cap. non debere

necessario subjici sacramento poenitentiae , sicut mortalia, sed multis aliis remediis expiari posse: neque enim ita multa remedia sunt, si extra sacramentum per solos actus contritionis remitti possint, sicut mortalia, praesertim si nulla dentur lacramentalia, quae vim habeant ad ea tollenda ex opere operato, ut existimant Authores, quos praeceden..ti conclusione impugnavimus.

Ex dictis colligitur primo, ad remissionem venialium in. justis non requiri novam gratiae habitualis infusionem, bene tamen gr. tiam actualem , seu auailium supernaturale

divinae gratiae . .

Prima pars huius corollarii est D. Tho.

Inae hic art. a. ad 3. ubi hanc rationem insinuat: Id requiritur ad remissionem veni, Iis, quod se habet ut forma tollens macu. iam ex eo provenientem : Sed gratia habutualis non est larina tollens maculam peccati venialis, cum ea non consistat in privatione gratiae habitualit, sicut macula peccati mortalis, sed in conversione aliqua inordina. ea ad bonum commutabile, retardante affe-etum voluntatis, ne prompte in Deum fer tur et Ergo ad remissionem venialium in justis non requiritur nova infusio gratiae habituaIis. Quod vero requiratur aliqua gratia actualis, constat ex supra dictis. Ostendimus enim venialia non posse remitti ex opere operato L. ne aliquo actu poenitentiae formalis, aut viset ualis , vel alterius virtutis infusae, &super. naturalis : Sed ad eliciendos huiusmodi mctus requiritur auxilium supernaturale: EP l

388쪽

quiritnr tamen alιquis gratiae actus.

Colligitur etiam ex dictis discrimen , quod

i inter peccata mortalia, & venialia Peperatur, clam enim peccata mortalia non deleantur nisi per gratiam sanctificantem, quae cum quolibet peccato mortali incompossibilis est, repugnat unum peccatum mortale remitti sine alio. E contra vero, Dum peccata venialia r mittantur per esiaritatis fervorem, vel per actus aliarum virtutum, qui interdum non sunt tantae efficaciae, ut omnia venialia excludant,

ac virtualem eorum displicentiam importent, usum, vel plura peccata venialia possunt re mitti sine aliis. g. IV.

'cuperatio virixtum, o Te vἰ scentia meriisi torum , quartus paenitenriae lectus .

CExtum est, virtutes infusas, per peccatum deperditas,restitui persqnitentiam, cumi illae sint proprietates gratiae habitualis, ab eat inseparabiles , quae in justificatione peccatoris infunditur . Unde Lucar is. Pater familias r

i iipiscenti filio jubet reddi stolam primam, de

annulum, ia calceamenta, id est gratias, revirtutes antea infusas, &per peccatum de perditas, ut Hieronymus, Ambrosius , alliaque Patres interpretantur. Neque refert, si dicas, virginitatem semel amissam restaurari, veIrecuperari non posse, juxta illud Hieronymi

epist. Σε. ad Eustochium et Audenter loquar, cum omnia tost Deus , virginem fusit re nονηροtesipia ruinam. Respondetur enim cum in Thoma 2. z. qu. Is 2. ar. 3. ad 3. quod Virgin n. R. raa

389쪽

Tractatus rettas repararἰ potest per paenitentἰam , quantum ad id, quod est formale in Nirtute, non autem quantum ad id , quod est materiale in ipsa rnon enim si quir magnificus absumpserit diω rias , Per paenitentiam peccati restituuntur dia miliae; O similiter ille , qui virginitatem perdiadis , per ponixentiam non recuperat virginit ris materiam , sed recuperat virginitatis propositum . Non recuperatur ergo per psnitetmtiam flos virginitatis nunquam marcescens, nunquam decolor, sed recuperatur virginitatis fructus, servandae nimirum propositu in castimoniar. Non minus certum est, merita, seu bona opera, per peccatum mortificata, per penitentiam reviviscere. Quod ut clare percipiatur, observandum est, humana opera esse in mul-.tiplici differentia ; alia enim sunt viva, alia mortua, alia mortifera, & alia mortificata. Viva sunt,quae procedunt a principio vitali ordinis supernaturalis, nempe gratia, & chari. tate, quae in anima julti est fons ille aquae salientis in vitam aeternam, de quo Ioan . . Mo tua, quae ex genere suo, & proprio oblecto bona sunt, sed cum sint ab homine exjstente extra statum gratiae elicita, vitae princῖpio omnino carent: Mortifera, quae mortem animae inferunt, eam privando gratia, quae qua n.

tum ad vitam supernaturalem se habet ad animam, sicut anima ad corpus , quantum ad naturalem, juxta illud Augustini serm. de verbis Apostolis: Sicut anima es xica εουογis, sic animae xita est Deus unitus illi per gratiam,& charitatem . 9 Sicut expirat corpus, eum nimam emittit; ita exp/rat anima, eum Detim amittit. Deus amissus, mors animae , cnima emissa, mors corporis. Demum opera mortifica.

ta ea dicuntur, quae a gratia, & charitate eli.

390쪽

cita, per subsequens peccatum impediuntur, ne habeant vim, & emcaciam perducendi ho-l minem ad vitam aeternam. DicimuS ergo, haec

merita, seu bona opera, per peccatum inor-l tificata, reviviscere per penitentiam, seu recuperare vim, & cssicaciam perducendi hominem ad vitam aeternam, qua fuerant priva. ta per peccatum, Causa enim carens aliquo

suo eflectu propter impedimentum, illo's cluso debet talem essectum producere rnam lapis v. g. in aere suspensiis, di fune imis peditus, ne deorsum feratur, prieci fune,& sublato obice, redit ad centrum: Sed mol Tita, quae ante peccatum homo acquisivit , per peccatum subsequens fuerunt impedita, ne suum haberent effectum , & ius homini

ad vitam aeternam tribuerent,r Ergo remoto per poenitentiam tali impedimento, debent suum effectum consequi, & tale jus ad

itam aeternam homini poenitenti rursus tri-l buere. Sicut ergo Ventus auferens nubem nobis solem rellituit ; ita poenitentia, et an quam Temovens prohibens , gratiam gratum facient tem, & virtutum ornamenta, & merita antiqua nobis restituit , ut ait S. Thomas in

minum, frigore hyemis, aut Aquilonis congelata , & impedita ne decurreret, 'de ad suum terminum perveniret, sanie Austro liquescit,& sublato impedimento, movetur sicut anteae Ita merita nostra, frigore subsequentis peccati mortalis quasi congelata , Spiritu Sanctos ante, per penitentiam veluti resolvuntur, Ut iterum suant, & hominem perducant ad vitam aeternam. Vnde Augustinus explicans verba illa Psalmi azs.,, Converte, Domines,, captivitatem nostram, sicut torrens in Ain

SEARCH

MENU NAVIGATION