Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

397 Tractvius m p instanti separationis elicitum se disponere ad recipiendum augmentum gratiae in esse ph, sico, meritis remulis, seu remisse vivificatis debitum p Unde immerito quidam Recentior in sua Theologia mentis,. & cordis hanc communem Τhomistarum doctrinam deridet, ac sugillat, ut commentum, ac figmen, tum nullibi revelatum, & a D. Thoma , a discipulis ejus ignoratum is

De Contritione is

Explicatis effectibus sacramenti poenitem

tiae consequens est, ut pastes, ex quibus conflat, declaremus , inter quas priamum locum tenet contritio , qui definitura Τridentino scss. 14. cap. 4. animi dolor , ae detestatio de peccato commisso , cum ργορο- to non, peceandi de caetero . In qua definitione tres recensentur actus ad contritionem concurrentes , nimirum dolor de peccato,.

ejus odium seu detestario , & propositum amplius non peccandi .. Illa tamen non comsstit formaliter, & essentialiter in illis truhus actibus, sed in dolore de peceato, ut est offensa Dei, & praesuppositive tantum in odio, sive detestatione ipsiu&,. ex qua oritur dolor de pecearo, sicut gaudium oritur ab amore, consecutive vero in proposito non peccandi de caetero, quia tale proposi-rum est quid consequens ad contritionem, di veluti Moprietas illius Dices, per id essentialiten constitui debet ontritio, quod primo separata peccat illime primo opponitur: Sed odium primo, se- PMah a pecca Otituque primo opponitur et Er:

402쪽

go in odio, non vero in dolore consilii: eGLenti aliter contritio ia' Respondeo distinguendo majorem et Quos primq separat a peccato, tanquam ab offensa contra Deum punienda per satisfacti nem, illique sub hac ratione opponitur ,, concedo majorem 2 quod primum separata peccato,. tanquam a summo malo, eique sub hac ratione opponitur, nego majorem .

Similiter distinguo minorem: Odium primo

separat peccatorem a peccato , tanquam aesummo malta, concedo minorem: tanquam

ab ossenta contrae Deum, exhibendo illisa tisfactionem, nego minorem ,. dc consequentiam- Solutio patet ex supra dictis, cum nim poenitentia sit virtus justitiae annexa , 3c a charitate distineta, ue cap. 2. ostensumi est,. actus ejus primarius, 3c principalis, qui est contritio, nonnisi pra suppositive adve satur peccato , ut est contra Deum, sumismum bonumi, quem charitas respicit; foris maIiter vero , si e essentialiter opponitur peccato , ut est summa injuria Deo illatati punienda per satisfactionem. Unde licee in beatis sit vere, & proprie odium peccati, non est tamen in eis proprie actus con. tritionis,. eo quod illi sint omnis doloris expertes , & incapaceS .

Contritio sic a Tridentino descripta , ab eodem dividitur in pei sectam, quae simpliciter contritio dicitur, Jcimpei sectam, quae ab eadem sacra Synodo, & a Theologis passim vocatur attritio . Prima est dolor , ac detestatio peccati propter Deum summe dilectum, altera vero est detestatio peccati non propter

Deum summe dilectum, sed propter aliquod

motivum inferius, honestum tamen, & aliquin modo supernaturala, v. g, prcspter metum ge-ncta

403쪽

oo Tractatus κ - 'hennae, deformitatem peccati lumine fidea propositam, & similia . unde contritio est dolor perfectus de peccatis commissis , attritio vero est solum imperfecta quaedam dα peccato displicentia, ut egregie declarat DoΤho m. in suppilam. qu. I. art. 2-hiS verbis his Attritio non dicit accellam ad persectam se contritioncm , unde in corporalibus dii. is cuntur attrita, quae aliquo modo .diminuta is sunt, sed non adhuc perfecte sunt comminuta ; sed contrita dicuntur , quando o- ω mes partes tritae sunt simul per divisionem is ad minimari ideo attritio signscat in spiritualibus quandam displicentiam de pec- ,, catis commissis, sed non perfectam; conis tritio autem perfectam . is Hinc Guillelis mus Parisensis poenitentiam, aqua orituri contritio, sic describit: Paenitentia es eordis

confractio, o comminui ιο, ac veteris hominis in oti verem Ndactio. ω A

' Circa utramque contritionem plureS Occur. runt celebres dissicultates , & controversiae , paragraphis sequentibus resol vencte.

An contritis persecta B si sicer etiam

centiores , & prpbo Primo ex Τrident L. no citato , quod inter contritionem perfectam, de imperfectam hoc statuit discrimen, quod prima hominem Deo conciliat, prius quam sacramentum poenitentiae actu suscipiarur, etsi non sine voto sacra menti in ipsa comtritione incluso ; alicra vero non potest ex se , ac sine sacramento perducgre peccatorem admisiuati aca . l

404쪽

Probo secundo: Contritio perfecta in lege veteriTemper, & infallibiliter justitieabat, utis

pote quae tunc erat unicum, & ordinarium peccati remedium: Ergo etiam in nova, cum per institutionem sacramenti penitentiae Deus non abstulerit a contritione virtutem, & esse

caciam, quam habebat in lege Mosaica, fumdatam in ejus natura. Probo tertio: Contritio persecta cum sie dolor, & detestatio peccati propter Deum summe dilectum, essentialiter includit cha xitatem : Sed charitas adiunctam habet imfallibiliter remissionem omnium peccatorum, cum sit perfecta conversio ad Deum , ut amicum, subindeque essicax aversio ab omni peccato divinae amicitiae destruetivo . Unde

Petri . dicitur: Charitas operit multimuisnem peccatorum. Et Augustin. tract. s. in epist. Joan. Dilectio sola dioernis inter filios Nai, σ filios diaboli . Item ibidem ait : Si

quis in erede suo invenerit charitatem , secun νus sit , quiae transiit de morte ad vitam Demum tia' s. enima nostra , inquit, foedae est per iniquitatem, amando Deum pulchra es

sicliue . Ergo contritio perfecta statim , de infallibiliter secum affert remissionem Oomnium peccatorum. Quare Isaiae 3o. ruxta versionem Septuaginta dicitur: Cum reversus ingemueris, tune salvus erti s ubi notanda est particula tune, quae significat nullam interpo- ni moram inter reversionem peccatoris per ' .eontritionis gemitum , & salutem ejusdem per justificationis gratiam eollatam , ut in. terpretatur Leo Papa epith. vi. ad etheodore

his verbis : Miseνieordiae Dei nee mensurarpossumus ponere , nec tempora definire , αρμ

sio, dicense Spiritu Dei per Prophetam : CH π

405쪽

4o2 - Tractatus κ' ingemueris , tunc Ialvus eris. γDices primo: Christus Luc. 7. de Magdale

sia dixit : Remittuntur ei peccata musta , quo niam dilexit mulium : Ergo praecessi tempore dileetio remissionem peccatorum, subinis deque non eodem instanti, quo est dilectio ivel contritio, est peccatorum remissio. Respondeo, verba illa Christi vel posse in . telligi per ampliationem ad tempus praetexitum , ita ut sensus illorum sit : Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum: Vel Christum verbis illis confirmasse remissionem ante factam in instanti dilecti nis, & contritionis. Sicut cum Marci di xit mulieri, quam jam a fluxu sanguinis sanaverat , ERO sana a plaga tua , eo verbo eam non curavit , sea curationem jam sta

ctam confirmavit. - . . '

'Dices secundo: Si sola contritio peccata delet, hominemque iustificat, cur Τridentinum sess. I 3. cap.7. ad Eucharistiam digne su scipiendam , praeter contritionem , requirit confessionem sacramentalem cum satis sit ad illam accedere in statu gratiae per contritionem obtentae λ Respondeo , Concilium ad dignam receptionem Eucharistiae non esse contentum sola contritione in.eo, qui conscius est peccati mortalis, sed requirere insuper sacramenta- Iem confessionem, non quod incertam putetessicaciam perfectae contritionis ad remittenda peccata; alioquin etiam aliis sacramentis vivorum necessario esset praemittenda confessio sed quia ob summam Eucharistiae dignitatem procurare voluit, ut precatores ad eam

non accederent, nisi prius statum gratiae per medium securissimum, id est poenitentiae sa- amentum asse vexentur; licet enim perse

406쪽

cta contritio non minus infallibiliter justia ficet, quam hoc sacramentum , semper tamen incertius est , utrum reipsa habeatur perfecta , quam utrum valide recipiatur sacramentum poenitentiae, in quo minor dolor requiritur. γ g. II.

Ne praecepto Contritionis.

DAri non solum divinum, & positivum de

poenitentia, & contritione praeceptum,.sed etiam naturale, seu ipso jure naturali obligans , docet expresse S. Τho m. sup. qu.8 . artiu . ad I. ubi sic ait: m iure natuxae est, quod aliquis poeniteat de malis, fecit, quanrum adhoe, quod doleat ea feeisse , ct remedIum dol 'ris quaerat per aliquem modum. Et in corpore articuli dixerat, quod huius saeramenti materia praexipit a natura et ex naturali enim ν rione homo movetur ad taenitendum de malis ,

quae fecir. Ratio etiam suffragatur, tum quia sicut jure naturali tenemur jus divinum illaesum servare, ita & laesum, quoad fieri potest, per poenitentiam reparare: tum etiam, quiae sicut jure naturae tenemur amare mum, ita& ejus amicitiam conservare, ac recuperare, ruando illam per peccatum . amisimus. Tumenique, quia jure naturae tenetur homo amare proprium bonum, & spiritualibus necessitatibus subvenire, subindeque a peccato , &ab aeterno damnationis periculo per poenitentiam , & contritionem se liberare. Et certe, si aegroto corpori quisque necessariam adhibere medicinam naturali lege obligatur;si instigante natura hirundo pullos suos de sticco oculatchelidoniae, & dictamnum cervi appetunt Vul-

407쪽

o Tractatus V. nerati, ut ait Hieronymus in cap. 7. Eccletis demum cuncta animantia bruta , cum aegrotant, naturali instinctu quaerunt remedia sibi ab Authore naturae destinata 3 plane relinquitur non minus esse lumini naturali consentaneum , ut medicinam contritionis , dc poenitentiae aegro animo adhibeamus . Quare in omni statu naturae humanae qui fuit

ab initio mundi huc usque , id est tam in

lege naturae , quam in lege Molaica homines, qui in peccatum mortale inciderunt, fuerunt obligati ad actum contritionis i quia obligatio, quae oritur ex jure naturali, ad omnem naturae humanae statum se extendit. Unde Τridentinum sess. . I 4. cap. 4. sic ait:

Fuit autem quovis Oempore ad impetrandam veniam peccatorum hic conrritionis motus --

cessarius.

Observandum est tamen, quod quia in lage

nova attritio cum sacramento aequivalet Conuitioni , de reddit hominem de attrito contriis tum, ut infra ostendemus, si ille, qui est in peccato mortali, possit suscipere sacramentum enitentiae, de justificari, ac reconciliari Deo

per attritionem cum sacramento, non obligatur ad contritionem.

Assignari tamen. solent a Theologis aliqui casus, in quibus praeceptum contritionis obligat per se, dc alii, in quibus obligat tantum per accidens. In primis enim per se obligat in articulo mortis vero , vel praesumpto quia tunc unusquisque tenetur de ratione charitatis erga se , & xatione dilectionis erga Deum perfectam agere poenitentiam, Deoque perfecte reconciliari, cum aliud tempus ad poenitendum non supersit . Unde de Augusstino narrat Possidius, quod solebat dicere. neminem . etsi nn tua Iceleris sibi cui crus ef-

408쪽

De Sacramento Paentientde. εος ηt, eommittere debere , tit sine parn tentia miagraret e vita . Secundo hoc praeceptum peris obligat in morali periculo vitae non in quo uni, aut alteri, sed in quo plerisque solet mors contingere, ait in bello , peste , Sepericulosa navigatione , quia morale pericu tum vitae aequivalet supremo articulo mos, tis. Tertio obligat per accidens in multis cam sibus : Primus est, quando homo tenetur reincipere aliquod sacramentum vivorum; quia

talia sacramenta nequeunt recipi nisi a justificatis , & consequenter nisi a contritis, vel ab attritis, & simul confessis . Secundus, quoties sunt administranda Sacramenta; nam tunc tenetur mini iter se conformare Deo ut princ pali agenti, cui ut instrumentum conjungitur ad produbionem gratiae, ut in Tram

de Sacramentis in communi cap. 6. declaravimus. Tertius, quando occurrit praeceptum annuae confessonis , & deest Confessarius u nam tunc tenetur contritione supplere defectum sacramenti ς quia praeceyrum confessionis in lege Euangelica est subrogatum

praecepto contritioniS . Quartus , cum urget gravis aliqua tentatio, quam sine contritiones omo moraliter non potes superare; tunc eis nim obligatur per accidens ad contritionem ex praecepto virtutis, contra quam est tentatio. Demum praeceptum contritionis obligat

per accidens in casu publics calamitatis,quanis do probabiliter timetur Deum punire populum ob peccata particularia a nam tunc unus. quisque tenetur per contritionem se disponere

ad placandam divinam justitiam, ne propter

sua peccata Deus totum populum puniat, si ut propter solum peccatum Achan punivit totum exercitum Israel. Jos. 7. . Quaeres, utrum in mortis articulo teneatur, hQ.

409쪽

riactatus eq

homo elicere actum contritionis , quando habet copiam Confessoris, & potest suscipere sacramentum poenitentiae, ver quod cum sola attritione iustificari potest ' Respondeo illum ad id non obligari ex vi praecepti poenitentiae, cum in lege nova homo satisfaciat praecepto penitentiae per actum attritionis Conjurictum cum sacramento , ut constabit ex infra dicendis, bene tamen ex vi yraec pii charitatis ; quia homo ex vi talis praecepti tenetur tunc sibi sub venire meliori, ει tutiori modo, quo potest, & sequi prudens illud Αωgustini consilium, in his , quae Lalutis sunν,

tene eertum , dimitte incertum s unde cum non sit omnino corrum, ac indubitatum, a

tritionem solam cum Sacramento justificare,& plures Theologi non contemnendae autho-xitatis id negent, tunc daomo tenetur ita eo articulo , in quo. aeternitatis iacitur alea , recurrere ad contritionem, eaque tanquam medio certrissimo , ,& tutissimo uti, ut sibi in periculo damnationis aeternae meliori modo

possibili subveniat.

ab interitione pREspondeo affirmative contra aliquos reo centiores, & probo ratione fundamentali. Actus, qui diversa objecta formalia re. spiciunt, distinguuntur essentialiter: Sed comtritio, & attritio respisciunt diversa objecta formalia, nam obiectum formale contritionis in peccatum sub ratione sermali injuriae Deo illatae., ut compensabilia per satisfactronem;

Gjectum vero formale attritionis est idem

410쪽

peccatum sub ratione formali mali ipsius

Neccatoris, ut cum aliquis dolet de peccato ob metum gehennae, vel sub ratione turpis,& inhonesti, ac rectae rationi repugnantis,

ut cum aliquis dolet de peccato ob ejus turpitudinem , & feditatem : Ergo distininguntur essentialiter .

Confirmatur : Illi actus specie differunt, qui eliciuntur ab habitibus specie divei sis:

Sed contritio perfecta , & attritio procedunt a virtutibus specie diversis e contritio enim elicitur a virtute petnitentiae , de est actus cjus primarius, & principalis ; attritio vero ex metu gehennae, vel ob amorem vitae aeternae procedit a timore servili, vel av rtute spei a illa vero, quae est ex turpitudine peccati, elicitur a virtute illa morali, cui talis turpitudo opponitur; cum ejusdem virtutis sit amare bonum, quod respicit, de detestari malum oppositum , v. g. ad vir

tutem infusam temperantiae pertinet nedum amare honestatem temperantiae , sed etiam detestari peccatum intemperantiae, ut opponitur tali honestati r Ergo contrit o perfecta , dc attritio essentialiter, Sc specifice inister se differunt. Ex hac differentia essentiali sequuntur aliae:

Prima est, quod contritio necestario cadit super omnia peccata, cum omnia peccata sint Oisenis Dei, non autem attritio, quae potest esse de peccato, ut continente specialem deis formitatem alicui virtuti oppositam. Ex quo oritur alia differentia, nimirum quod contrititio semper excludit omnem affectum peccandi ; quia cum detestetur peccata sub aliqua ratione communi, nequit retinere affectum ad

aliquod particulare; secus vero attritio, quae cum interdum procedat ex motivo speciali

SEARCH

MENU NAVIGATION