Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

menta Iis , consessio sit actus quidam moralis. 8c humanus , praeceptum de ejus integrit te metiendum eae juxta possibilitatem moralem , Si regulas prudentiae . At vero M. cramentum Eucharistiae non habet pro materia, veI forma actum aliquem humanum,

ac proinde praeceptum de illius integritate absolute intelligi debet , & absque lami v

tione .

Haec duo sunt certa , & indubitata apud Theologos, sed dubitatur primo, utrum Adintegritatem confessionis necessarium sit cle. clarare circumstantias intra eandem speciem notabiIiter aggravantes Respondeo amrm vive, contra plures Recentiores, oppositum sentientes. Ratio fundamentalis est, quia cum

acramentum poenitentiae sit institutum per modum judicii consessio sacramentalis debet esse talis , quod ex illa Sacerdo&recte de cx, minu gravitate judicare possit, & servare aequi, ratem in penitentiis iniungendis,ut docet Ti

dentinum sessi I 4. cap. s. At neutrum potest

Praestare Sacerdos, nisi circumstantiae notabuliter aggravantes ipsi in confessione declare tur. Ergo illae in consessione declarari debent. Major constat, minor probatur . Incestus cum Propria λrore, vel matre est incomparabiliter gravior, quam incestus cum proprian pie, Vel consobrina, & tamen non distinguitur specie ab ilIo, sed solum notabiliter aggr vat intra eandem speciem , quia ex communi

sententia , quam insinuat S. Thom. v. Lis quis Is Lart. s. ad x.. omnia peccata incestus sunt

ejusdem rationis, & speciei. Similiter furtum mille aureorsi sine comparatione gravius est, quam furtum unius aurei, & tamen quantitas surti non est circumstantia minans speciem,std duntaxat aggravaas intra eandem *e

ciem a

452쪽

ne saeramemo Poenitentiaciem , ut docet D. Thomas I. v. qu. ν. artita Lad 3. Quonam igitur pacto Sacerdos poteri Crecte judicare, quam graviter aliquis peccaverit, si ignoret,i an psinitens incestum comis

miserit cum propria matre, vel sorore, vel solum cum nepte aut consobrina, di nesciat, an furatus fuerit mille aureos,vel unum tantvmi& quomodo Poterit poenitentiam condimam ei injungere, si non declaret circumstantias illas intra eandem speciem notabili ter aggravantes p Praesertim cum illae circumstantiae majorem interdum malitiam addant, quam illae, quae speciem mutant. Furtum eis nim rig. centum mille aureorum , vel occi-vo centum mille hominum absolute contineo in se majorem malitiam, quam furtum uniun.

aurei, uel occisio unius hominis in Ecclesia Addo quod , si liberum esset poenitenti t les circumstantias declarare, vel non decla rare in consessione , non posset Episeopus

nec Summus Pontifex peccatum incra eandem speciem notabiliter aggravans, v. gr- Incestum cum matre, vel cum sorore , sibαxeservare, ut saepe faciunt non reservando sibi incestum cum nepte , vel consobri na . Sequela probatur: Ecclesia nunquam sibi reservat, nec vesci Vare potest veniadia is aut mortalia alias rite confessa, quia hujus modi peccata non sunt materia neces aria sed libera confessionis: Ergo si pariter circumstantiae intra eandem speciem notabiliter aggravantes essent materia libera confessionis , non posset Ecclesia sibi reservare aliquod peccatum , ratione alicujus eircumstantiae illud intra eandem speciem notabilia

ter aggravantis . . d 'Dices, homo non obligatur ad id, de quo nullum extat praeceptum: Sed nullsi extat prax-

453쪽

ceptum divinum, vel Ecclesiasticum de eona

tendis circumstantiis intra eandem speis ciem notabiliter aggravantibus t Ergo fideus ad id non tenentur . Unde Tridentino sessi I . cap. s. doctrinaliter definiens , quae circumstantiae in confessione explicandae sint , meminit solum earum , quae sp eiem mutant , & D. Τho. in . dist. 36.

quaest. 3. art. a. quaestiunc. s. fic ait: -ALvero dicunt, quod non sunt necessario eonfixe dae , nisi eῖreumstantiae , quae ad aliud genus , o Deeiem peeeati mortalis prahunt, o hoe pro absitus es. Respondeo, concessa majori, negando mun rem, extat enim praeceptum divinum de

confitendis illis circumstantiis ex institutione hujus sacramenti sequens; cum enim sit institutum a Christo per modum judicii, quidquid

requiritur ad hoc, ut sacerdos recte de criminum gravitate judicare possit, cadit sub pra cepto divino a unde cum explicatio circum stantiarum intra eandem speciem notabiliter aggravantium necessaria sit ad hoc, ut confessarius rectum de gravitate criminum efformet

judicium, ut jam ostensum est, sub praecepto divino cadit. Ad Τridentinum vero dicendum est, illud ideo explicite non meminisse,

nisi earum circumstantiarum , quae mutant speciem, quia controversiam inter Theolo ros de aliis, quae non variant speciem, noluit efinire. Ceterum ratio,quam tradit, ob quam explicari debent illae, quae variant speciem ,'

ostendit implicite nectilario declarandas esse alias, quae intra eandem speciem notabiIiter aggravant, ut ex supra dictis constat Addo, quod Concilium docet confitenda esse pecca. ta non solum quantum ad speci em, sed etiam quantum ad numerum: peccatum autem ha. t beas

454쪽

. . De Sacramento P mtemne. 443

vens eircumstantia notabiliter aggravantem nonnunquam est virtualiter multiplex, ut patet in furto mille aureorum, quod aequivalet mille furtis unius aurei, di in odio per inte-Hum annum durante , quod aequivalet , iacontinet virtualiter plures actus odii , qui icontinuatio peccati est virtualis quaedam distinctio, & multiplicatio peccatorum. uirile Catechismus eius dern Concilii de sacr. poemta s. sed quoniam, do et nota modo peccata o mnia, sed etiam circumitantias, quae peccatι gravitatem valde augent, vel minuunt , iuconfessione explicandas esse.

Ad D. Thomam dicendum est, illum solum

excludere velle loco citato ab obligatione confitendi illas circumstantias, quae non vati de notabiliter aggravant intra eandem spe.

eiem, ut circumstantia diei festi, vel dignitatis personae, puta si ille, qui peccatum com misit, sit Episcopus , Abbas, vel Generalis

Ordinis, non vero circumstantias intra eamdem speciem notabiliter aggavantes , usconstat ex ratione, quam adducit; ait enim. ideo non esse necessario coiintendas nisi circumstantias, quae mutant speciem, quia Ne niaua non suns de meelsitate confessionis , sed

rantum mortalia , quae quantitaseo insinItam quodammodo habent .

Secunda dissicultas, & controversia est, aupoenitens possit, & debeat propter integritatem suae consessionis personam complicis revelare , si aliter peccatum suum explicare non

possit Respondeo assirmative, quia in sacramento pomitentiae psnitens habet jus sese i tegre accusandi: Ergo & manifestandi conia plicem, si aliter non possit seipsum integre a culare , seu facere suam confessionem intogram , Nec valet, si dicas, poenitentem ol i ae 5 1

455쪽

ε Tractatus m . tegritatem suae confessionis non posse infamas he proximum apud Consessarium: tum quia revelatio compIicis in confessione non est dirufamatio ejus, nisi materialiter, sicut non disi famatur, quando peccatum ejus revelatur oti ipsius utilitatem, & correctionem , ut docet

S. H. I. 1. q. 73. a. a. tum etiam , quia complex voluntarie se faciendo socium poenitentis in crimine, voluntarie etiam se subdidit , quantum in ipso est, cognitioni judicis de tali crimine , quia voluntaxie se fecit circumstantiam talis delicti. Ex quo intelliges, quod si

frater commisit incestum cum sorore , ipsa volante , & consentiente , potest & venetur in confessione circumstantiam illam explicarire, &sororis personam, & crimen confessa-xio detegere, secus vero si sorOxi non consentienti stuprum intulerit, quia in mimo casa stror est complex criminis , dc socia flagitii, non vero in secundo. . Unde tunc lassicit , quod fiater qui vim sorori intulit, dicat se commisiste incestum cum consanguinea, ei - que vim intulisse , non explicando circum. stantiam personae Suilium es egonM.

TR iplici praecepto Consessor obligatur ad

servandum si gillum confessionis, natuqrali, divino, & humano r. naturali, quia de jure natura est servare secretum sibi commis. ium . divino, quia confesso, quae est juris di. vini, sine secreto esset nimis odiosa, subinde que moraliter impossibilis: humano denique seu Ecclesiastico , quia Ecclesia strictissim:

riaecipit sigillum confessionis servari, & pae

456쪽

dis gravissimis ejus violatores punit, ut pa tet Ca ne Sacerdos, de poenit. dist. I. Eriquo sequitur , Sacerdotem violantem sigil lum consessio is triplex peccatum committere, primum detractionis, infamando proxiamum , secundum infidelitatis, non servando secretum, testium sacrilegii , faciendo con. . tra reverentiam, & sigmficationem hujus s.

Adeo vero stricta est sigi Ili confessionis oh.

ligatio, ut ne in perieulo quidem boni communis, Rut in quacumque necessitate, vel ad vitandum quodcumque scandalum liceat illud violare, ua dicitur in praedicto Canon eo Ratio est primo, quia revelatio secreti confessionis non est medium ordinatum ad la currendum necessitatibus, & periculis hominum. Secundo, quia quod est intrinsece malum , nunquam potest assumi ut medium ad procurandum aliquod bonum, vel ad vitandum malum non enim sunt facienda mala,ue

eveniant bona, vel ut vitentur alia mala: violare autem sigillum confessionis est intrinsece malum, tum quia est violatio juris naturalis praecipientis servare secretum; tum etiam, quia est contra significationem iaci amenti psanitentiae;hoc enim sacTamentum significat remissi em peccatorum , quae est tectio quaeda ui, de occuliatio, quam facit Deus de pecocatis duxta illud Psal. 3I. Beati, quor- remφω se sunt inqMisares , o q-rum ecta sunt Fec eata : Ergo violatio sigilli confessionis nunquam potest esse licita sub praetextu alicujus boni procurandi , aut alicujus mari, vel scandali vitandi. Tertio, quia si aliquando licerevsgillum confessionis violare,totaliter destrum

xetur poenitentiae sacramentum, quod est maximum bonum reipubli Christianae quia

457쪽

illud redderetur odiosum, ut supra diceba

mus .

Dices, praeceptum de integritate consessio nis non minus est de iure divino, quam praeceptum servandi ejus secretum, & tamen licitum est in pluribus casibus facere confessio. nem non integram, ut constat ex dictis s. pret cedenti: Ergo pariter licitum erit in aliquibus casibus extraordinariis revelare secretum confessionis. Respondeo, non omnem integritatem con .sessionis esse de jure divino, sed illam duntaxat, quae est in potentia poenitentis, unde ista semper obligat, nullusque potest assignari casis, in quo liceat poenitenti non facere con . fessionem formaliter integram , licet pIures adduci possint, in quibus non tenetur facere eonfessionem materialiter integram . Addo hoc esse discrimen inter praeceptum confectionis, & praeceptum non revelandi secretumsonfessionis, quod primum est affirmativum, atque adeo licet obliset semper, non tamen pro semper, sed possunt contingere casus, in quibus cessat ejus obligatio; secundu vero est negativum , subindeque obligat semper,& pro semper, ac in omni casu , nullo prorsus exce-Pto , cum ea sid natura praeceptorum negativo-Tum . Ex his Colligitur primo, non posse consessorem ad explicandum peccatum proprium in consefessione, revelare peccatum alterius in con fessi'ne auditum, quia praeceptum sigilli est arctius , quam praeceptum de integritate consessionis, cum ne ad mortem quidem vitandam liceat sigillum confessionis violare, &a Praecepto integritatis confessionis multo mi. mora damna, Sc pericula excusent.. Colligitur secundo, non licere sacerdoti

458쪽

ve sare inent σ Nnἰtentis o rfacere actionem aliquam, quae ex natura suaesit expressiva. peccati in consessione auditi, quia hoc esset revelare confessionem non ver-ho, sed facto: ei tamen licitum esse ex ercere omnes illas actiones, quae de se sunt indifferentes ad significandum peccatum confessum, aut non consessum, & possunt, etiamconsideratis omnibus circumstantiis, fieri ex aliis motivis. Unde si Sacerdos sciret per confessionem paratum sibi esse vinum toxicatum admissam celebrandam, posset a celebratione abstinere, fingendo aliquam infirmitatem repentinam. Non possunt tamen Prarlati uti cognitione pep confessionem habita ad exter, nam gubernationem , hoc enim strictissime prohibuit Clemens VIII. decreto anno im3. die x6. Maii edito os Colligitur tertio, illum , qui reperit chartam, in qua scripta sunt peccata poenitemis nondum conlassa, non obligari ad sigillum, sed duntaxat ad secretum naturale ; quia taliae peccata nondum Ecclesiae elavibus subiecta sunt. Quo fit, ut si in ea charta contineatus aliquod facinus vergens in damnum reipublucae, tenetur illud revelare, cum secretum naaturale non obliget cum damno boni publici . Si tamen charta jam tradita fuisset consessario, & casu e manibus ejus dilapsa, tunc qur illam reperiret , ad sigi lium confessionis rene,

retur; quia in tali casu peccata ita ea contenta

fuissent confessario manifestata, subindeque subdita clavibus Ecclesiae.

459쪽

Grc absolutionem sacramentalem qua.

tuor sunt dissicultates breviter hic exstpediendae . Prima est , utrum omnia ista verba , Ego absolvo te ab omnibus peecatis ruis, in nomine Paιris, ct Filii , ct Spiritui San ti, quae a Florentino, & Τridentino asi signantur pro forma sacramenti poenitentiae , sint de ejus estentia, an vero haec sola verba absolvo ιe , sint essentialia absolutioni sacra. mentali ρRespondeo haec soIa verba absolvo re ad essentiam, dc valorem absolutionis sacramentarilis lassicere . In primis enim ad illam non requiritur necessario invocatio sanctissimae Trinitatis , sed illa relinquitur arbitrio Sace dotis , ut ait D. Thomas supra quaest. 84.ar. 3. unde non est eadem ratio de forma hujus sacramenti, ac de forma Baptismi, di Confirmationis , in qua necessaria est expressio.Sanctissimae Trinitatis. quia Baptismus inducit homineω ad fidem, cujus praecipuum mystertiun est Trinitas, & Confirmatio roborat ad eius consessionem.Secundo,quod non debear,

necessario poni particula omnibus, constar, Tum quia non apponitur in Rituali Romano iussu Pauli U. edito, tum etiam, quia; poenistens non potest absolvi ab uno peccato mo tali, quin absolvatur ab omnihus, & de venialibus saepe non fit absolutio, cum poenitens de illis non militeat, nec poenitere teneatur. Tertio, quod Jya peecaiIs non fit de essentia absolutionis, probatur, quia licet haec verba

absiso io, ex se iudifferentia sint ad signissi

460쪽

candum absolutionem a peccatis , vel agensuris, cum tamen in admini liratione sacramenti poenitentiae proferantur supra periritentem confitentem peccata sua , habent

ex illa circumstantia, quod potius significent abinlutionem a peccatis, quam a cen-

iuris . Demum , quod per solum verbum ab βδε- , non exprimatur lassicienter forma absolutionis, seo debeat addi parti gula te, ex eo constat, quod in ea significari, Zo exinprimi debeat absolutionem cadere supra i lam per nam delinquentem , a ceu satam . convictam, pα nitentem, & consessam talia singularia peccata . Unde particula te non minus est de essentia in forma lacramenti poenitentiae, quam in sorma sacramenti Baptismi , dc Confirmations . Relinquitur e go , quod forma absolutionis estentialiter salvetur in illis verbis , absolvo re, suppres so nomine ego , quod in verbo primae yemsonae absit,s subintelligitur a illa enim susscienter significant principalem evehum huius sacramenti, qui est solutio a vinculis peccat

ruma

Dices, Florentinum, &Τridentinum, ac signando formam hujus sacramenti, dicuna illam consistere in illis verbis: Ego re absolvo,

oc. Ergo censent aliqua ex verbis sequentibus pertinere essentialiter ad formam absolutionis sacramentalis . Sed nego consequentiam,ideo enim particulam cte. addiderunt, vel ut abstraherent a controversis Theologorum, qui putant alia etiam verba pertinere ad essentia hujus formes vel ut significarent tequentia non esse omittenda, quamvis non sint essentialia.

Et certe si existimatant ilia esse essentialia,

nota omisissent pauca haec verba, a peccatis

ruis, cum integrλm formam baptismi , exiL

SEARCH

MENU NAVIGATION