Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

eui fuit dilatum. Ait enim ibidem: Ego nousuum alios Catechumenos , verum etιam 3Hos , qui visentium conjugiis copulatν τετι restat adulterina consortia , cum alvos eorpore in his ste manentes non admιttamus ad baptjo

De satisfactione Lacramentali.

DUplex debetur Deo satisfactio pro pec

cato cummisso, una pr' culpa, ut estri rasa Dei; reparatur enim iniuria personae illata per satisfactionem, non per restitutiois nem: altera pro p na, non aeterna, quae simucum culpa remittitur, sed temporali, In quam poena aeterna vςluti commuῖλtur a Deo, cum

culpa remittitur. Prima satisfactio fit p- Uum contritionis, altera autem fit per actus junctos a sacerdote in sacramento premita tiae unde sacramentalis appellatur , & definitur a Tridentino sess. I 4 cap. 8. Aes o, peν

quam in s ramento paenitentια vetνιbuimur Deo compensationem aliquam ρορ peccato Inxia sistentiam sacerἀotii. . . .' Illam esse partem sacramenti poenitentiae constat ex Florentino in decreto unionis, &ex Τ ridentino sess. 14. cap. 3. Idque ratio sua. det: hoc enim sacramentum, ut saepe diximus . est institutum per modum iudicii: Sea omne judicium constat ex accusatione rei,sem tentia iudicis, & ejusdem rei punitione: EI-go satisfactio, quae est penitentas punitio, elipars sacramenti poenitentiae. Non ςst tamen pars eius essentialis, lea in

472쪽

tegralis , tum quia punitio rei non est de essentia, sed tantum de integritate judicii,& veluti complementum ejus extrinsecum: tum etiam , quia satisfactio supponit sacra mentum jam perfectum , & completum essentialiter, cum supponat gratiam , quae est emectus sacramenti, productam . Addo , quod, si satisfactio esset pars essentialis hua jus sacramenti, sequeretur, quod moribun diis, omni sensu destitutus, esset incapax saacramenti poenitentiae , cum nullam satisfactionem implere possit. Illa triplicem habet effectum nempe remissionem poenae temporalis ex peccatis jam condonatis relictae, auxilia quaedam suis pernaturalia ad facilius praecavendum peccata in futurum , & augmentum gratiar ha , bitualis. Duo primi effectus patent ex eo, quod sacramenta novae legis id essiciunt ex opere Operato , quod signi Manto At satisfactio sacra mentalis significat poenae ex peccatis condGnatis relictae remissionem, & majorem in posterum peccata praecavendi facilitatem, quae ex auxiliis gratiae provenit: Ergo causat ex opere operato talem poenae remissionem, & auxilia illa supernaturalia ad facilius praecavenis

da peccata in futurum. ' - . . .

Tertius traditur expresse an Thoma 3. p. 'nu. 9O. art. 2. ubi ait et Satisfactio com fert gratiam , proux est in proposito , o aetexeam , prout est in executrone , siem baptismuxin adultis. Ratio etiam id suadet, nam omnis pars sacramenti concurrit ad significadam gratiam sanctificantem, subindeque ad eam causandam: Atqui satisfactio est pars sacra menti poenitentiae :. Ergo significat, & caulais gratiam sanctificantem; unde cum non Pos

473쪽

4ει Tractarus. κfit producere primam gratiam, quia eam su Ponit per confessionem, dc absoIutionem pro ductam , saltem ejus augmentum ex o Pere operato causare debet. Neque obstat, quoantrifactio sit tantum pars integraIis sacrameneti poenitentiar, sicut enim confessio , dc absolutio ex eo, quod sint partes essentiaIes sacramenti poenitentiae, producunt ex Opere operato gratiam essentialem sacramenti poeni entiae; sic satisfactio ex eo, quod sit pars integralis, debet causare gradum perfectionis ejusdem gratiae, quae ipsam integret, subindeque augmentum illius. Dices , ergo poenitens , qui in peccato moreali exequitur poenitentiam injunctam , Peccat mortaliter ponens obicem gratiae sanctificanti. Sed nego consequentiam , quia licet satisfactio sacramentalis novum gradum

gratiae ex opere operato conferat, eo tamen

ipso, quod talis gradus non sit gratia essentialis lacramenti poenitentiae, sed tantum eius complementum, & perfectio integralis, Non peccat mortaliter, qui tali gradui obbcem ponit, sed solum qui ponit obicem

gratiae essentiali. Ex his colligitur primo, teneri sacerdotem, audita confessione, satisfactionem, quae vulgo Poenitentia appellatur, poenitenti injungere, di poenitentiam illam acceptare, & adimplexes quia tam confessarius, quam poenitens te. nentur essicere sacramentum penitentiae integrum. Unde falsum est, quod aliqui dicunt,

Posse confessorem, & poenitentem remittere solutionem poenae in aliam vitam; licet enim hoc absolute, &spectata lege naturae verum fit, non tamen in nova lege, & supposita insti. tutione sacramenti poenitentiae, in quo datum

est iacerdotibus iudicium de peccatis, & penis

474쪽

De Saeramento Paenitentiae. 463

pro illis subeundis, di praeceptum poem tentibus poenas pro illis injunctas stibi re. Colligitur secundo, sacerdotem teneri iniungere poenitentiam aliquo modo proportio. natam gravitati criminum, & eorum multitia.dini, nisi rationabilis causa excuset: quia ille in tribunali poenitentiae tria agit munera, se a officia; non solum enim est minister hujus sacramenti,sed praeterea iudicem, & medicum agit. Inquantum minister debet efficere sacramentum integrum , subindeque aliquam iniungere penitenti satisfactionem, cum satisfactio sit pars integralis hujus sacramenti. In quantum medicus debet vulnera poenitentis curare, subindeque salutarem, ac morbis animae suae sanandis convenientem poenitentiam

injungere.Ut Judex debet servare aequitatem, ac proinde condignam , & proportionatam gravitati, & multitudini criminum injungere

poenitentiam. Dixi, nisi rationabilis causa ex-e et, quia ex rationabili causa potest interdum confessarius leviorem poenitentiam in

jungere, ut si poenitens gravi morbo si oppressus, si lucretur indulgentiam plenariam, vel si sit periculum, quod a confessione deterreatur, aut poenitentiam injunctam non adimpleat . Unde Gerson in regul. morat. Cay. de poenitentia, dicit, tutius esse cum parva

poenitentia , quae sponte suscipitur, &.veri. iii lius adimplebitur , ducere consessos in

purgatorium, quam cum magna non implenda praecipitare in infernum . Et Cajet. in Summa , verbo Satisfactio , ait , debiliter disposito poenitenti dandam esse satisfactionem parvulam, ut parvuIus ignis foveatur, apposita palea , nec lassocetur, appγ

475쪽

tero satisfacere, prout satisfactio est pars sa-.Cramenti, bene tamen , ut est compensatio Pro pina peccato alterius debita. Prima pars patet, quia Concilia definiunt, actus pq nitentis esse partes materiales sacramenti poenitentiae : Ergo actus satisfactorii ab alio eliciti non sunt apta materia hujus sacramenti. Secunda pariter non est minus certa , quia potest unus poenam sustinere pro alio, ut ipse a simili pena liberetur . Ut enim in corpore naturali membra se invicem juvant, unum pro alio laborat, bona denique unius toti corpori sunt communia ; ita & membra corporis moralis, cujusmodi sunt omnes fideles, praesertim iusti, qui vinculo charitatis uniuntur, sibi invicem communicant hona sua, ut colligitur ex illo Psal. II 8. Parii-

cepi ego sum omnium timentitim te, & ex articulo Symboli Apostolorum , communionem sanctorum: At inter illa bona, quae invicem communicari possunt , ex sensu Ecclesiae sunt satisfactiones justorum : sc satisfactio. nes Christi applicantur nobis per sacrificium,& per sacramenta, satisfactiones quoque sanctorum per indulgentias r unus ergo justus potest ordinare suas satisfactiones , ut alie-τi prosint. In quo sensia intelligunt Sanctus Chrysostomus , Anselmus , Theophylaetus , di Divus Thomas verba illa Apostoli ad

Colost. I. . qui leo ea , quae desunt passionum Christi, in corpore meo pro eorpore dux ,

quod es Melesia. Quaerunt hic aliqui, quae conditiones ad Q. tisfaciendum requirantur ' Sed resolutio limius quaestionis facile haberi potest ex dictis intractatu de gratia ; eaedem enim conditiones requiruntur ad satisfaciendum pro poena se

476쪽

, dato mortali debita, quae exiguntur ad pro merendum de condigno vitam aeternam snempe ex parte satisfacientis status gratiae. ω viae , & ex parte ipsius operis satisfactorii, quod sit liberum, & bonum, ac supe naturale. Requiritur insuper, quod opus satisfactorium sit laboriosum , dc poenale , ita

quo praecipue actus satis faetorius distingui-i 'tur a meritorio, in quo vis merendi sumi tur praecipue ex bonitate actus , non verinex labore, seu poenalitate operiS. Denique, ut opus sit satisfactorium , requiratur ex parte Dei acceptatio , seu voluntas remi tendi reatum poenae intuitu talis 'operis iaCum enim poenae assumptae in satisfactionem poenae temporalis peccatis remissis debitis multo leviores fini , & alterius rationis a poenis Purgatorii justa lege debitis, non renetur Deus ex jultitia illas acceptare: praeserti quia, ut absolutus dominus, pluribus aliis ti turis opera nostra satisfactoria posset exigere,. unde, ut illa nobis prosint ad satisfaci endu in pro poenis Purgatorii, requiritur divina acceptatio', seu voluntas remittendi illas po nas intuitu talium operum. Licet autem omnia opera , quae habene praedi istas condi tion es , sint Iacisfactoria s tria. tamen recenseri soleut ς' quae maxime satis noetoria sunt, & ad quae caetera omnia quodamia modo reducuntur, nimirum Oratio, ejunium,

di eleemosyna: quia sitis factio ad duo potita

simum ordinatur , nempe ad recompensatiopem offensae , N ad medicinam peccatorum: ad utrumque autem sunt aptissima triae iIIa operum genera . Ad primum quidem , quia, cum sint in nobis tria genera bonorum , scilicet bona animae, corporis,&λrtunae, PeTorationem subjiciaeas Deo bona animae ,

477쪽

6s Tractatus M. quae non tam nobis subtrahere debemus, eum nos reddant Deo acceptos, quam ipsi submitterer alia autem duo bonorum genera, quia interdum nobis noxia sunt, a oobis subtrahe. re debemus; per eleemosynam quidem bona fortunae 3 per jejunium vero, aliasve macerationes, quae jejunii n8mine comprehenduntur , bona corporis . Ad secundum vero, quiae illa tria bonorum operum genera tres Pecca. torum radices in nobis extirpant; oratio quidem, qua nos, di omnia nostra Deo subjiciamus, comprimit superbiam ; jejunium concupiscentiam carnis a & eleemosyna ocul Tum concupiscentiam, seu avasitiam.

De Sacramento Extremae mmonsi.

DE hoc Sacramento convenienter agimus in fine hujus tractatus , quia ex Tria vientino sacramentum Extremae unctionis e ih veluti complementum , & consummatio sacramenti poenitentiae a nam sicut istud peccata, ita illud peccarorum reliquias abiste git. Quinque vero de hoc sacramento breviter hic declaranda sunt, nimirum ejuS exi stentia , essentia , effectus , subjectum , deminister.

s. I. Exisentia , O insili ιῖο hujus saeramenti. Utremam unctionem, quae solet in Ecclesia adhiberi infirmis de vita periclitanti.

Bus,verum esie novae legis sacramentum,a riste colligitur ex Script. Jac. s. ubi sic habetur:

478쪽

De Extrema Unctione. 46 se Infirmatur quis ex vobis inducat Presbyteis is ros Ecclesiae, & orent super eum, ungenisse tes eum oleo in nomine Domini , 8eis oratio fidei salvabit infirmum, & allevi abieri eum Dominus, Sc, si in peccatis sit, remitis tentur ei. Diauibus verbis Iacobus manis

ste describit ritum hujus sacramenti, designando. ejus materiam , nempe uuctionem; formam, nempe orationem; ministrum, nem.

pe Presbyterum s subjectum , nempe infirmum; & effectum , scilicet alleviationem , idest confortationem adversus difficultates tunc occurrentes,& remisIionem peccatorum. Unde ex hoc loco sic licet arguere: sigri uua sensibile permanenter institutum cum promissone gratiae per illud conferendae est verum sacramentum : Sed Extrema unctio, prout uis surpatur in Ecclesia, tres illas conditiones habet: Ergo est verum sacramentum. Maior Patet, minor probatur ex praedictis verbis Iacobi, quibus primo declaratur, Extremam unctionem esse signum externum, & sensibi te .

cum dicitur, νε ngentas eum ueo in nomine Domini . Secundo eius institutio constans,& peris manens, quando absolute dicitur: infirm fur quis ex vobist quae verba sine temporis limitatione Christianis omnibus cujuscumque sexus dicta esse, patet ex antecedentibus, MConsequentibus, quae non minus ad nos spectant, quam ad eos, qui tunc vivebant, neque ullum est indicium restrictionis ad solos praesentes. Tertio promisso gratiae, mediante illo ritu, ac signo sensibili, & externo conserendae ibidem habetur, cum subditur: Si iupeccatio sit, remittentur ei, peccata enim nouremittuntur, nisi per Infusonem gratiae. Uno de Innocentius Ι ep. I. ad Decentium ex Prec

479쪽

468 Tractatua κtum. Illius etiam meminere Origenes, Augustinus , Chrysostomus, & ante illos Tertullianus lib. I . contra Marcionem his verbis : Nise aquam Christus reproba vir, qua suos abluit ,

Nec oleum, quo suos unxit , nee mellifer ια-ctis societatem, qua suos infantat , nec panem , quo ipsum suum corpus repraesentat . Quibus

verbis Baptismi, Extrema: Unctionis , & Eucharistiae mentionem facit. Hoc facramentum fuit instituturn a Christo,& a D Jacobo solum promulgatum, ut d clarat Τridentinum sess. I . can. Sed quanis donam ab illo fuerit institutum, certum non

est, & circa illud varia sunt Authorum placita. Quidam existimant, Christum illud instituisse Μarci 6. quando Apostolos ad praedicandum misit cum potestate sanandi infirmos per sacram olei unctionem . Alii dicunt a Christo institutum fuisse in nocte cinae, quam do ordinavit Apostolos in Sacerdotes, qui soli sunt hujus sacramenti ministri . Sed multo probabilius est non fuisse hoc sacramentum a Christo institutum ante suam resurrectionem: tum quia hoc sacramentum supponit ita mini-dro potestatem remittendi peccata , quam Christus non contulit Apostolis, nisi post suam resurrectionem ρ cum nempe illis dixit Jo. re.

eipi te Spirit m Sanctum , quorum remiseriatis peccata, remittuntur eis a tum etiam, quia cum sacramentum extremae unctionis sit completivum , & consummativum sacramenti poenitentiae, non fuit conveniens, quod ante, stud institueretur. Unde probabilius est, una cum sacramento poenitentiar, & consequenter ad illud, sacramentum Extremae unctio. nis fuisse a Christo institutum ..H.

480쪽

ΝAxexia remota hujus sacramenti est o

leum olivarum, ut constat ex verbis iu:Obi, ungentes eum oleo, quod Florentinum dicit debere esse oleum olivarum, quia oleum proprie, & simpliciter dictum, quale est illud, quod praescribit Apostolus , ex vis uocis, & in communi modo loquendi significat solum oleum, quod ex olivarum baccis exprimitur, sicut nomine vina solum vinum. vitigineum intelligitur. Tale oleum debet esse ab Epistopo ben dictum, ut docet idem Florentinum, di Τrudentinum sessi I 4. cap. I. Si vero quaeras an talis benedictio sit essentialis, vel solum accidentalis Respondeo essentiale quidem esse huic sacramento , ut oleum sit aliquoemodo benedictum ab Episcopo , cum hoc expresse asserant Florentinum , di Tride tinum , non requiri tamen ad hujus sacramenti essentiam , quod sit benedictum ab Episcopo immediate, sed sufficere, quod fit ab illo benedictum mediate , id est per sacerdotem ex ipsius commissione . Graeci Gnim ex antiquissima consuetudine ministrant sacramentum Extremae unctionis in oleo aisimplici Sacerdote ex commissione Episcopi benedicto, teste Arcadio lib. s. de saciam. Cap. 2 Quam consuetudinem Clemens VIII. approbavit, monens in instructione de rit bus Graecorum , quae habetur l. 3. Bullariissol. 47. non esse cogendos eorum Presbyteros recipere oleum ab Episcopo benedi .ctum a quiλ ex antiquissima sonsuetudine oria

SEARCH

MENU NAVIGATION