장음표시 사용
491쪽
4 o Traaatus Rulter vero per accidens , tertius est simus principalis, de secundarius, nempe allevia. aio quaedam aegrkudinis corporalis, & quam doque perfecta sanitatis recuperatio . Unde unctio illa , qua Apostoli Marci 6. co poraliter sanabant infirmos, fuit figura , &pra ambulum hujusce sacramenti . Hic ta-' men effectus non confertur infalIibiliter a Deo , sed solum cum judicat recuperatio. nem sanitatis eorporeae saluti animae exp .
EX dictis colligitur primo, proprium esse
hujus sacramenti ultimo disponere hominem ad introitum gloriar, cum per auxilia iam explicata illum iuvet ad resistenduna tentationibus daemonum, & ad perseverandum in hono, quando mors imminet, roboretque spem, m2gnamque sue ait Tridentinum ) divinae misericordiae fiduciam excitet . Unde sicut Baptismus dicitur sacramentum fidei, Eucharistia sacramentum amoris, ita Extrema unctio sacramentum spei merito appellari potest. Colligitur secundo, Extremam unctionem
esse unum unitate atoma sacramentum: Unitas enim sacramenti desumi debet ex unitate finis, ad quem ex christi institutione ordina-tvr : Sed licet in Extrema unctione sint plures unctiones partiales, & plures formae partia. Ies, illar tamen ordinantur ad unum finem, de ad unum effectum, nempe ad tollendum o Mes reliquias peccatorum,quae ex sensibus ori--tur , di animam deprimunt : Ergo est unum specie
492쪽
specie atoma sacramentum: sicut Eucharistia, etsi constet duabus spehiebus, & formis parti libus, est tamen unum specie sacramentum, quia haec ordinantur ad unum finem, nimirum ad unam refectionem integi am spiritualem. Colligitur tertio, quod sicut m aliis sacra- metuis tria distingui debent, unum, quod estres tantum, alterum, quod est sacramentum . tantum, & aliud quod est res, & sacra memtum simul, ita & in isto. Unde in hoc sacramento res tantum est gratia, sacramentum tantum est ipsa externa unctio, seu potius compositum ex unctionibus, & verbrie res, &sacramentum simul spiritualis animi hilaritas; , nari haec & significatur ab externo symbolos,& simul significat ulteriorem animi sanctitatem , ad quam causandam haec spiritualis animi hilaritas ordinatur. Neque obest, quod etiam Eucharistia causet devotionem, & hilaritatem in anima; cum enim habeat rationem eonvivii, illam causat per modum resectionis , & inebriationis spiritualis ; hoc vero sacramentum, cum per modum medicinae spiritualis institutum sit , eam causat per modum unctionis spiritualis potentias animae laetificantis, idc roborantis contra daemonis tentationes, & languorem spiritualem ex peccatis praecedetatibus, &praesentia rao hi causatum , ut supra declaravimus. Colligitur quarto , hoc sacramentum sic posse definiri, seu describi: Extrema unctio in signum sacrum , ct e eo gratiae in m Bione infirmorum sub paescripta ver borum fomma , i ad Ianitatem mentis, o eoῬοris a Chrias O institutum. Quae definitio sufficienter ma-Met explicata ex supra dictis .
493쪽
Onsideratis illis sacramentis, quae perficiunt hominem in ordine ad se, superest, ut de iIlis agamus, quae ipsum in ordine ad commvnitatem perficiunt ι & primo de sacramento Ordinis, per quod illi confertur potestas exercendi actus publicos, & hierarchicos in B tisia , deinde de sacramento Matrimonii quo disponitur ad propagationem corporalem secundum legem Dei, de Christi. Ο σCAPUT I.
CErtum de Moest , ordinem, seu ordinationcm , qua ministri Ecclesiae initiantur , & consecraetur, esio vere, & proprie sacramentum. Sic enim dc finitur in Florent no, & Tridentino scis 23. can. s. & manifeste colligitur ex illo a. ad Timoth. I Admoneo te, ut resusciMes gratiam De3, quae es in te per impositionem manuum mearum . Quibus verbis significatur, Timochcum furit e ordinatum ceristo quodam ritu sensibili , nempe manuum impositione, graciae collativo, adeoque a Chri.
494쪽
no instituto, in Ecclesia permanente e Sed ad rationem sacramenti haec tria Iufficiunt, nempe, quod si eremonia sensibilis, quod sit permanenter instituta , & quod in ejus usu, & exercitio gratia infallibiliter consciaeatur: Ergo ordo, sue ordinatio', qua mi nistri Ecclesiae initiantur, veram habet rationem sacramenti . Hoc adeo manifestum est, ut Calvinus praedicto Apostoli testim . nio convictus, tandem coactus fuerit sateri, Presbyteratum esse verum saeramentum.Nam lib. inItit Cap. Is num. 28. haec scribit:
suansum ad 'vcrum Presfieri munue attiisaeet quod ore Christi Mobis est commendarum, Abonιer eo toeo habeo. Ite enim caeremonia est Frimum ex Seriptura sumpta a deinde quam
Mon se inanem , nee supervacuam , Ad sid de spiritualis gratiae Ombolum restatur Paulux. Et num. 3I subd:t , id , quod dixit , duo tantum esse sacramenta, Baptismum, & Eucharii iam, intelligenduin esse de is cram enis dis , uuae fide4lbus omnibus sunt communia . unde Calvinitar Galli, qui art. 3s Confestionis sitae negant ordinationem esse verum s cramentum, non solum ab Ecclesia, sed ab ipso etiam Calvino duce suo, &antcsignano aperte dissentiunt . Contradicunt etiam M. Patribus, praesertim Augustino, Rui ordinationem esse sacramentum manifeste docet
495쪽
4 Tractatus V . mittiιi r cur illud non amittitur λ neutri saera mento facienda injuria es . Ratio etiam sufflagatur , cum enim per ordinationem homines sani sacrorum my-iteriorum executores , & ministri , conveniens fuit, ut in ea acciperent gratiam, per quam fierent idonei ad tantum munus exercendum; Deus enim quando ad aliquod munus creaturam destinat, non sola extrinseca ordinatione, sed intrinseca virtute efficit illam ad tale munus exercendum aptam, ut constat in ordine naturali, in quo Deus per intrinsecas virtutes , & inclinationes rerum naturas adaptat ad fines, ad quos destinat, con
Objiciunt Haeretici: sacramentum per se ordinatur ad sanctificationem suscipientium: Sed ordo per se non ordinatur ad sanctificartionem suscipientium, sed potius ad sanctificationem aliorum, cum hominem perficiat in ordine ad comunitatem: Ergo non est sacramentum.
Sed ad hoc facile respondetur, quod licet
ordo non ordinetur per se primo ad sancti Q sationem suscipientis, bene tamen per se se. cundo, cum digna sacramentorum adminiuratio esse non possit absque gratia sanctificante ipsum ministrum. Unde Ambrosius de dignitate sacerdotali loquens ait: Homo imis
rentinum in Decreto Eugenii dicit, effectum hujus sacramenti este grigmen rim gratiκ, ut quis sit idonetis ministor. Quare illud sic potest definiri, seu describi: Ordo, seu Ordinatio iest sacra caeremonia , qua traditur potestas θῖ-τittiate aliquod ministerium exercendi, simnὶqne gratia sanctificans ad illud rite , ct convenien
496쪽
Sicut in aliis sacramentis tria distingui so. Ient, nempe id, quod est sacramentum tantum, Id, quod est res tantum, di id, quod est res, di sacramentum simus, ita & in isto haec tria repetiuntur. Sacramentum tantum est res externa, & sensibilis caeremonia, qua In ordinatione adhibetur . Res tantum est gratia sanctificans, quae per illam consertur .
Res , & sacramentum simul est character qui rem externam, lasensibilem significatur, & simul gratiam sanctificantem signi-
HEcens, se conveniens fuit blares dari ONIO ames in Eeclesia o Nam, ut discurrit S
Tn amas hic qu. 37. ar. I. Ordinum musiitudinosi inducta in Musam propter ιria . Prima quidem propter Dei sapientiam commendandam ω quae in disinctione rerum ordinata maxime remi tacet, tam In naturalibus, quam In spiritual bus, quod nn eatur in hoc, quod 'gina Sa-Ba videns ordinem ministrantium Salomoni , non habebat ultra Oiritum , deficians in admiratione sapientia illius . Secundo , ad subie niandum humanae infirmitaιi , quia per unu- non poterant omnia , quae ad dixina m seri expleri , sine magno gravamine ideo 'di ringuuntur ordinet dises ad mersa. σμe3a . Tertio , ut vIa prsei endi hominibur amplior detur , dum plures iu dAhrsis officiis rei r3buuntur, ut onisses sint nει eooperatores , quo nihil est divinius, ni Dionysius ciei . Congruum etiam , & conveniens fuit, udmuiatitudo ordinum in Ecclesia adnumerum
497쪽
8S Tractatus o . septenarium reduceretur . Nam, ut ratiotinatur idem S Doctor ibidem a r. i. Tot deben cesse ordines in Ecclesia, quot int specialia ministeria exercenda circa illud , quod omnium augustissimum est ita ea, nimirum s Cramentum Eucharistiae et illa aurem sunt f Ptent, videlicet ministerium ad Eueharistiam consecrandam, & hoc est Sacerdotum; ministerium ad Eucharistiam dispensandam , ciusque materiam Sacerdoti proxime tradendam, Se hoc est Diaconorum ; ministerium ad Parandam materiam in vasis sacris, Se hoc est Subdiaconorum, vel in vasis non sacriS,Camque praestandam Subdiacono, & hoc est Acolythorum a ministerium ad arcendum eos, qui neque sunt etiam remote , neque
fieri volunt capaces suscipiendi Eucharistiam , scilicet infidelςs , & hoc est ministeriuμ ostiariorum; ministerium ad instruendum eos, qui volunt fieri capaces, quales sunt Catecn ment, de hoc est ministerium Lectoris; de nique ministerium ad removendum impedI- mentum, quod aliqui etiam sufficienter Instruisti habent exi daemonis potestate, qua IeS sunt energumecii, de hoc est ministerium Ex
Ex his ordinibus tres priores , nempe bacerdotum , Diaconorum, dc Subdiaconorum, dicu'tur majores, quia constituunt hominem an altiori gradu potestatis, dc antonomasti sacri , quia annexum habent continentiae V eum, quo initiati specialius, dc firmius Deo onsecrantur. Quatuor alii dicuntur minores, di non sacri ob rationem contrariam. De fide certum est, ordinem Sacςxdotae Iem esse vere L dc proprie sacramenturas id
enim a Tridentino sess. 1 r. can. 2.3c cap. I.de
saltum est, dc sequitur ex dictjs c Pite praece
498쪽
De Sacramento orianis . 487denti . ii enim aliqua ordinatio Ecclesias Lca sit vere, & proprie sacramentum, cum ordo Sacerdotalis sit omnium potissimus , ε& finis, ad quem omnes alii inferiores r feruntur, certum esse debet illum esse proprie sacramentum. Idem de Diaconatu sentiunt fere omnes, excepto Durando, &Caietano, Sc constat ex eo, quod Act. 6. ab Apostolis collatus est per impositionem manuum, sicut Presbyteratus , dc apud Latianos confertur per hanc formam, . ec0e 'iavitum Sanctum , dcc. quae verba manifeste
declarant, in ordinatione Diaconis gratiam Spiritus Sancti conserri , ut ait Anastasius; II. in epist. i. ad Anastasium Imperatorem. Unde Hieronymus contra Uigilantium caR.
I. Diaconatum expresse vocat Sacramentum
Chrsi . Idem communissime docent The logi , licet minori cum certitudine, de Su
diaconatu, cum ii Ie pariter causet gratiam sanctificantem, ut constat ex Florentino tir Decreto Eugenii , ubi post assignatas mat Tias, & formas, ac ordinarium ministrum Dia- Conatus, dc Subdiaconatus, subjungit, effectum hujus sacramenti esse augmentum gratiae: Ergo censet, noΠλIum Diaconatum, sed etiam Subdiaconatum conferre gratiam sanctificanotem, dc per consequens esse sacramentum . Id etiam de minoribus ordinibus videtur proba-hilius , tum quia illseimprimunt characterem , cum initerabiles sint, ut docet D. Thomas hic qu. 3s .ar. 2. unde Ecclesia omni solicitudine curat, ut illi, qui persa Itum, non praemissis mi. noribus ordinibus, ad ordinem Subdiaconatus promoti sunt,illas suscipiant; quod certσnon praestaret, si illi Ordines non essent vera:
sacramentaea Christo instituta ,. de imprImentia characterem , sis solum. quaedam ministe
499쪽
ria, seu ossicia ab illa introducta. Tum o iam, quia Florentinum, postquam dixit OG dinem esse sacramentum, & ejus materiam esse rem, quae traditur ab. Episcopo in Ordiis natione, & formam verba, quibu3 res illa traditur, nominatimque id declaravit in os diae Sacerdotali, & in Diaconatu, ac Submdiaconatu, subjungit, usic etiam dςbere ii telligi in reliquis Ordinibus , ac proinde censet, in illis etiam reperiri materiam, de formam sacramenti, & per consequens illos veram , dc propriam sacramenti rationem habere , sicut de alios . Similiter Τridentinum sess. 23. c. a. ait: b i o Eeelesiae tali' harum ordinum nomina, ct uniuscujusque protria mini ria fuisse cognosecuntur et Ergo cenisset, illos non ab Ecclesia, sed ab ipso Christo immediate fuisse institutos, rubindeque esse
vera sacramenta, sicut Diaconatum, de Su,
Dices primo, si Subdiaconatus esset saera. mentum, de ordo a Christo institutus, non posset ante illum ad majores Ordines, de ad supremum, qui est Episcopatus, ascendi: Sed multi fuerunt ad Episcopatum evecti , non
praemisso Subdiaconatu se ut reserunt Petrus' Arcudius lib. s. de sacram. cap. s. 3c. Joannes Morinus Congregationis Oratorii Presbyter, in libro de lacris Ecclesiae ordinationibus p.
3. exercitatione M. cap. 2. Ergo Subdiacona, tus non est sacramentum, & multo minus Orrdines minores illi inferiores . .
Respondeo hoc argumentum probare non solum Subdiaconatum, sed nec etiam ipsum Diaconatum esse sacramentum , cum idem Morinus loco citato phara ex antiquorum idictimoniis referat Sanctorum exempla , qui
misso Diaconatu, ad Presbyte-- , δέ Epi,
500쪽
na raeramento ordin s . is opatum promoti fuere in primitiva Eo clesia. Unde dicendum est, si vera sint itila exempla , Christum dispensasse in primitiva Ecclesia , ut non praemissis Ordinibus inferioribus , de Subdiaconatu posset fieri astensus ad majores Ordines, & ad supremum , qui est Episcopatus , ob varias causas, & necessitates tunc occurrentes . Vel
hoc debet intelligi non de omissione ordinum in seriorum quantum ad rec ionem characteris, sed solum quoad exercitium, deministerium: interdum enim in primitiva Ecelasia aliqui viri sancti ad Saeςrdotium, ver
Episcopatum promovebantur, antequam minorum ordinum, & Diaconatus , ac Subdiaconatus ministeria , & ossicia exercere po tuissent , quia tunc aliquarum Ecclesiarum ne
Dices secundo, neque Apostoli, Neque Π tres ipsorum temporibus proximi ullam Mcolythatus mentionem fecerunt neque a Gra cis hic ordo admittitur: Ergo omnes Ordines minores non sunt sacramenta a Christo instituta Respotadeo negando antecedens. Cornelius enim Papa in epistolla ad Fabium Anti Chenum meminit quadraginta duorum Ac lythorum , qui suo tempore in Ecclesia Cath Iica erant. Et Hieron. in primam ad Thessalonicenses, dicit epistolam illam fuisse missam petr Oneum Acolythum. Alii vero Patres raro inius Ordinis mentionem fecerunt, quia ita primitiva Dcclefia propter perso arum pauci . ratem , & penuriam ossicium Acolythi a Di Conis, vel Subdiaconis altari mimitiantibus suppleri solebat. fidem dicendum de Ecclesia Graeca ne enim refert Arc udius lib. 6 desacram ca . Ossicium Exorcistae apud Graecos A s cxcs