Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

actatus VI.

exercetur a Sacerdotibus, Acolathi a Subdiacono, vel a Lectore, δc Ostiarii a Subdia

Dices tertio, si non solum Sacerdotium, sed etiam Diaconatus, Sc Subdiaconatus , nec non quatuor minores Ordines sint sacramenta a Christo instituta , non erunt tantum septem sacramenta, sed tredecim . Sed nego sequelam, licet enim quilibet ex septem Oidinibus sit sacramentum , nihilominus , quia omnes Ordines inferiores Sa. Cerdotio tendunt ad ipsum , ut ad principale ministerium, de ad rite, ac convenienter peragendam corporis Christi consecrationem, ut ad finem, ordinantur , ratione unitatis ordinis, quam inter se habent , de finis, ad quem tendunt, unicum ordinis fa-cramentum dici possunt, sicut tract. praecedo cap. ult. diximus, Extremam unctionem esse unum unitate atoma sacramentum, quia licet in ea sint plures unctiones, de formae partiales, illae tamen ordinantur ad unum finem, de ad unum effectum, nempe ad tollendum omnes

reliquias .peccarorum.

Quaeres , an prima tonsura sit ordo, dc sacramentum ρ Respondeo negative cum Sancto I homa hic q. o. ar. a. ubi hanc sacramenti rationem assignat. In omni ordine veram sacramenti rationem participante aliqua specialis, de spiritualis potestas traditur ordiis nato in prima vero tonsura nulla ta Iis pote. stas traditur, non enim per eam Clerici deputantur ad aliqua divini cultus ossicia, quae a Iaicis exerceri non possint, sed solum ad divi. nas Iaudes decantandas, ad quod specialis po.

testas non requiritur. Ergo tonsura Clericalis

non est ordo, sed dispositio quaedam, δc praeparatio congruentissima ad Ordines. Hujus

502쪽

De Sacramento ordinιs. 49r

autem Ceremoniae plures solent 'assignara rationes, praecipua est illa , quam affert bsidorus lib. a. de divinis officiis cap. 4. ubi ait ideo tonderi Clericos , ut intelligant debere se curas superfluas resecare , quae per crines , qui sunt superflua quaedam capitis excrementa , significantur . Quam etiam rationem innuit Gregorius in moraliis hus, dicens : Caput tondere nihil aliud os ,

quam super ax cogirario lex a meiste resecat

νε. Haec vero tonsura circularis in , dc- immodum coronae, quia , ut inquit Doctor quael .cit. art. I. corona est signum regni .

di figura circuIaris symbolum perfectionis: ibli autem, qui divinis ministeriis applicantur, adipiscuntur regiam dignitatem, S perfecti in virtute esse debent. Cui consonat praeci xum illud Sancti Antonini effatum , semiseraeo, regnare est . . De materia, ct firma scntiati Saeerdotis,

Diaconatus.

On agimus hic de materia ,& forma su diaconatus , & ordinum minorum , quia de illis nulla fere est controveisia inter Theologos, sed so Ium de materia , Si forma essentiali Sacerdotii, & Diaconatus , circa quas gravis, ac celebris dissicultas est, an scilicet manus impositio essentialiter ad illam requiratur , vel sola instrumentorum traditio, cum forma verborum ipsi correspondente , totam ordinationis Sacerdotum , MDiaconorum essentiam constituat' Pro cuIus , resolutione,

Dico , sola instrumentorum traditio cum CAPUT III.

503쪽

92 Tractatas '. . forma verborum correspondente constituis totam essentiam ordinationis Sacerdotum de Diaconorum : 'impositio tamen manuum non est cetremonia aliqua omnino accidentalis ordinationi sacerdotali , sed ad eiu4 integr tatem pertinet. ima pars probatur primo ex Florentinoem Decreto Eugenii, ubi sic dicitur: ωGnii

materia es illud , per cuius traditionem conis fertur ordo , si cur Presbyteratns traditur percalros cum vino , circum pane porreiactionem . Quibus verbi S pro materia Presbuteratus assignat tantum porrectionem calicis cum vino, & patenae cum pane . Et pauloe post sermam eJus tradeuS, ait: Forma Saceria cotia talis est 2 cccipe potostatem Userendi Lacraficium: Ergo censet , manuum impositio nem nec totalem, nec partialem esse Pres h Teratus materiam, nec aliam esse eius se mam, quam haec verba: ccipe potentem o te na3 Iacripeium

Secundo probatur eadem pars ratione:Charactei Sacerdotalis imirimitur ante manuum ampositionem: Ergo illa non est deessentia ordinationis Sacerdotalis. Consequentia da . tet, antecedens probatur primo ex D. Thoma 'hic quaest. 37. alias. ubi sic concludit: Ideo in a dat3one. eatura , forma verborum deter

ecundo probatur ratione EpiscopuS profert porrigendo Calicem haec verba: cIste pol

fatem Oferendi Tacr ci m , Ac. quae potestas L, in Sacerdotalis* Ergo cum ver ba illa debeant statim esse vera, & habere effectum, quem signiscant, ante impositionems,hkψ in Ps. xl agitione calicis cliaracter δ dotalis imprimitur. 'Confirmatur: Neo mystae , seu Sa cerdotex

504쪽

De Sacramento ordinis. 4n noviter ordinati, antequam manus ipsis imo ponantur, cum illis verbis, Aceipe Spiphum Sanctum, &c. simul cum Episcopo proferunt verba consecrationis: Sed hoc non permi teretur , nisi jam haberent potestatem ad consterandum corpus, Jc sanguinem Christi, subindeque characlerem Sacerdotalem , qui nihil aliud est, quam talis potestas: Ergo ante impositionem manuum , eum illis verbis, Aecipe Spiritum Sanctum, Sacerdores recenter ordinati habent characterem Secerdotalem. Secunda pars eo usionis, quae asserit, impositionem manuum non esse de essentia ondinis Diaconatus, probatur primo ex Florentino in Decreto Eugenii, ubi post verba illa

supra relata, Presbyteratus ινaditur percalicis eum vino, σ patenae cum pane porrectionem ,

natim subdit: Diaeonatus per libri Euangelio-νum dolonem, nullam prorsus mentionem fa-siendo de manuum impositione: Ergo censet ἱmpositionem manuum non esse de essentia clinis Diaconatus. Ratio etiam id iadet. 4ram ille tantum ritus est de essentia ordinautis ritS Diaconi, per quem ministerium ipsi peculiare fianificatur: Sed per manuum imis positionem . & verba illi corresipondentia milium ministerium diacono peculiare significatur; non quidem per manuum impositio. nem, ut constat, neque per verba illa ipsi cor-

ni eju3 , utpote quae sunt generalia, & euir libet ordinationi possitnt convenire : Ergo imposimo manuum, & verba illi corresponden tua non sunt de essentia Oxdinationis Diaconi Tertia demum pars conclusionis, asserenu positionem manuum non esie calemonian

505쪽

49 anatus VCaliquam omnino accidentalem ordinationi sacerdotali, sed ad ejus integritatem pertinere sic ostenditur. Posse a peccatis absolvere pertinet ad integritatem sacerdotii : Sed per impositionem manuum, quae fit. ab Episcopo in fine Μissae, haec verba proferente r. cccipe υἰritum Sanctum , quorum remiseris peccata , remistuntur eis , Sacerdos accipit

potestatem remittendi peccata, cum talis potestas per haec verba significetur : Ergoralis impositio manuum pertinet ad integri-

ratem ordinationis sacerdotali . Minor constat , major etiam videtur certa. ; Sacerdo

tum enim ex diversis constat omelis, sicut corpus integratur ex pluribus membris, vide. Iicet ex ossicio sacrificandi, & ex officio abis solvendi a peccatis o quorum primum est praecipuum, subindeque cum datur potestas illud exercendi , character sacerdos alis imprimi- Iur, ut in prima parte conclusionis ostendi. muss secundum vero esh minus principale.

iinde cum datur sacerdoti potestas absolvendi a peccatis, non imprimitur character, sed characteri jam impresso modus aliquis maioris perfectionis, & extensionis superaddi

tur, ut tract. praecedenti cap. s. g. 2. deci

Obiicies primo contra primam, & secumdam partem conclusionis.' Materia Sacerdotii , Se Diaconatus non est nunc divella ab ea, quae fuit olim initio Ecclesiae, &quae modo est apud Graecos; aIioquin tales ordines nunc es

sent specie diversi ab illis , qui tempore Apostolorum conserebantuτ, & qui modo in E clesia Graeca conferunturi Sed tempore Ap Bolorum , initio Ecclesiae Sacerdotes , MDiaconi ordinabantur per solam manuum im- vos ionem ut constat Λαῖε. & a. ad Tim. I.

- - quem

506쪽

quem ilitum Ecclesia Graeca hucusque larvavit, ut fuse declarat Arcu dius tib s. de Sacra-

giis: Ergo sola manuum impositio est materia Sacerdotii, & Diaconatus, non vero exhibitio. mutumentorum, seu contactus calicis . vel liabri E vangeliorum iaRespondeo, materiam Sacerdotii, & Dia conatus apud Latinos esse quidem materiali-tT,.&Jl: irative diversam ab ea, quae modo est apud Graecos, &nlim fuit initio Ecclesiae. sed non formaliter, & significative , quia nimirum Christus non determinavit in specie materiam, & formam Lacramenti Ordinis sed generi ce tantum instituit, ut loco ma teriae adhiberetur signum aliquod sensibile Sgnificativum potestatis, quae traditur, & loco tormae adhiberentur verba eandem potestatem sussicienter exprimentia . Hoc autem reperitur an utraque Ecclesia Latina, Je Graeca, unde utraque servat omnia essentialia a Christoiustituta, quamvis determinatio signi

sensibitis , de materialis praedictam potestatem significantis diversa sit apud Graecos& Latinos, imo&in ipsa Ecclesia Latina pro

diversis temporibus, tempore sciscet Apo- uolorum, & nunc. Unde Sacerdotium , ω Diaconatus collata tempore Apostolorum , vel quae modo conferuntur in Ecclesia Graeca, non differunt essentialiter a nostris, sed tantum accidentaliter. quia licet habeane diversas materias, Zc formas, ilia tamen di versitas non est formalis , seo tantum ma

terialis , eo quod ordinem tur ad tandem effectum significandum , Se causandum , Munitas, vel diversitas signi ex unitate, vel diversitate specifica rei significatae sum

Haec

507쪽

4s ' nactatus m. Haec solutio , Fe doctrina duplici exere pio declarari, & illustrari potest . Nam inlim in sacramento legis naturae pro par Uulis instituto ad delendum peccatum origP-nale nulla fuit certa materia in specie a Deo determinata, sed tantum in genere sub ratione signi sensibilis , divini cultus , de religionis protestativi . Item in nova imge in matrimonii sacramento signa quidem determinata sunt a Christo secundum suam rationem formalem. , seu significationem , quatenus voluit determinate esse talia, quod

rem certam , nimirum mutuum contrahensti unx consensum , significarent, sed non in particulari, de secundum rationem materi lem; sub hac enim ratio e reliquit ea combmuni usui, de voluntati contrahentium . Ddem cum proportione dicendum est Her Q. cramento Ordinis, aempe Christum instituis se, de detes nasse ejus materiam secundum rationem sormalem, qua scilicet determinatesgnificaretur hic , de nunc ordinata tribuieertam potestatem Ecclesiasticam, non tamen secundum rationem materialem, sed reliquis

se potestati Ecclesiae, per traditionem hujus uri illius rei , hujus potestatis collationem L.

gnificare.

Objicies Reundρ: Illud, quost est sensibi,

Ie, & causativum gratiae pertinet essentiali tςr ad rationem sacrament i et Sed manuum im positio in ordi natione ,Sacerdotum est signum sensibile,&eflectivum alicujus gratiae . ut doν et Thopias hic quaest yr. ar. f. & consta ex v bis illis D. Ambrosii, qvile silpra retuli

mus o Homo manum imponis, sita lo punν 1νatiam: Ergo, impositio manuum inordina.

tione Sacerdotum pertinet essentialiter ad

508쪽

Respondeo majorem non esse utitvera. Iiter veram : satisfactio 'enim in sacramento poenitentiae est aliquid sensibile, de causativum alicujus gratiae , & tamen non est cie essentia , sed tantum de integritate i Iius sacramenti . Idem dicendum de impositione manuum, quae fit in ordinatione Sa Cerdotum, quamvis enim illa sit aliquod sugnum sensibile causativum augmenti eratiae, Non sequitur, quod sit pars essentialis ordiis nationis, sed sussicit, quod sit de ejus int gritate , ut in tertia parte nostrae conclusionα

docuimus. -

Da ministro, o subiecto saeramenti '

CErrum est, solum Episcopum esse ordina

rium ministrum sacramenti Ordinis.Hoc enim aperte definierunt Florentinuim in littoris Eugenii, & Trideiri inum sess. 22. can. r. Ratio etiam id suadet, nam solus Episcopus est Christianae reipublicae prefectus, Sc hi rarcha, sive sacramentorum princeps: Sed agsolum principem, & praefectum pertinet onficia, dc ministeria conferres & distribuere , Ergo & ad solum Episcopum ordines confer re . Sed dissicultas est, & controversia inter Theologos, an simplex Sacerdos ex commis sione Summi Pontificis possit esse minister extr ordinarius huius facramenti, Jc Ordines Ilve maiores , sive minores valide conferre δRespondeo posse conferre minores Ordines& Subdiaconatum, non e mea Sacerdotium . nec Diaconatum, quia hi duo ordines im

509쪽

498 Tractatus m. mediatam habent relationem ad corpus christi verum , cum Sacerdotium ordin tur ad conficiendum corpus , & sanguinem Christi, Di conatus vero ad distribuendum sanguinem Christi, ut fieri solebat in primit, . va Ecclesia, Sc ad portandum corpus Christi in pyxide, vel in patena,ut nunc facere solent.. Licet autem sit major potestas Summi Pontificis supra corpusChristi mysticum, quam alio

rum Sacerdotum , non tamen supra corpus Christi naturale. & verum: qua ratione uti-39r D. Th. hic q. 38. R. I. ad I.

Dices primo , Corepiscopi solebant olim

conferre ordinem Diaconatus, & Presbyter tus,dum modo ab Episcopo civitatis licentiam accepissent, ueqolligitur ex Concilio Antio- Cheno cap. Io. & Ancyrano cap. i 3. Sed illi

non erant nisi simplices Sacerdotes , ut docet Damasus epist. s. Ergo simplici Sacerdoti potest committi munus ordinandi Sacerdotes , de

Respondeo cum Bellarmino, duoIuisse o. Iim genera Corepiscoporum, aliqui enim in rant veri Episcopi, & erant, quales nunc sunt suffraganei, qui sunt Episcopi titulares aliorum, & de his loquuntur praedicta Concilia. Alii vero erant solum. Presbyteri, qui tan quam Vicarii Episcopi in oppidis majoribus, H muratis morabantur, licet haberent ab Episcopo aliquam commissionem super reliquos Presbyteros , qualem nune habent Deca, ni, & de his loquitur Damasus epistola cita

ta a

Dices secundo, Innocentius VIII. concecsit Abbatibus ordinis Cisterciensis facultatem colarendi suis Monachis ordinem Diaconatus, & Subdiaconatus , quod privilegium se legisse ait Variura in quodam Vetusto

510쪽

iusto codice, qui inscribitur , Collecta Bu tartim ordinia Cisseretensis : Ergo potest simplex Sacerdos ex commissione Summi Pontificis conferre saltem ordinem Diaco

Respondeo primo ex Nugnio hic qu. 3 8.a. Υ-

quod Magister Uictoria dicit se vidiste tale

diploma, & in eo nullam fieri mentionem o dinis Diaconatus , sed tantum Subdiaconatus.

Sed quidquid sit de hoc: Respondeo secumdo , quod si tale. privilegium revera a Sede Apostolica emanaverit, quod valde incertum est, usum fuisse Pontificem opinione, quam probabiliorem existimavit. Quod attinet ad subiectum sacramenti O dinis, certum est Reminas non esse illius capaces , quia, ut ait S. Thomas hic qu. 39. ar. ID sacramentum ordinis gradus eminentiam Sgnificat: in sexu autem foemineo non potest

eminentia aliqua gradus significari, quia mulier statum subjectionis habet . Nec obest , quod in primitiva Ecclesia erant Subdiaconissae , Diaconissae, Presbyterae, & Episcopae. Illae enim sic dicebantur, quae ante ordinationem sacram nupserant viris, qui Subdiaconi, Di coni ,-Presbyteri, vel Episcopi facti erant, α ab eis jam ordinatis ex mutuo consensu sepa- Tatae erane, ut constat ex Concilio Antisiodo

Constat etiam,solos baptizatos esse capaces sacramenti ordinis, cum baptismus sit janua ad omnia alia sacramenta di sed difficultas esse poteth , an pueri ante usum rationis valide possint ordinari; hoz enim in dubium revocat Durandus in dist. 2 s. q. r. Sed id communi ter docent Theologi cum D. Thoma hic qu. s. ar. a. ubi illud probat hoc discursur Sacramenta, quae non in actu, sed in potestate consistunt

SEARCH

MENU NAVIGATION