Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

stunt, conferri possunt ante ullum suscipientis actum; ideo enim Baptismus, & Con. firmatio possunt coferri fine actu parvuli baptigandi, dc confirmandi ζ quia Conmnunt in potestate ; contra vero poenites tia, & matrimonium nequeunt sine actu penitentis, & contrahentis conferri, quia cisse. fistunt in actu , seu quia de illorum essentia est actus , ut contritio έiti confessio in sacramento poenitentiae , & : consensus in matrimonio : Atqui Sacramentum ordinis non in actu , sed in potestate consistit , ut ex pius definitione. constat et Ergo conferri potestante ullum suscipientis actum, subin deque parvulo, licet sit incapax consensus.

Non teneretur tamen talis Parvulus , cum ad

annos discretionis pervenisset, in ordine si-hi in infantia collato perseverare, sed posset illi renuntiare, & matrimonium contrahere, Cum non . potuerit Ecclesiae illum ad votum continentiae obligare independenter ab ejus

Demum certum est, bigamos esse ordinum incapaces, ut constat ex Apostolo et . Tim. 3.de ad Tit. I.& ex can. I . Apostolorum, ubi sie habetur: Si qηis post hastissima secundissueris nuptiis e viatus , , non potest esse Di Uriae, non

Hesister, aut Diaconus, aut ρνorsus ex nume Fo eorum, qui ministerio sacro des γviunt. Ratio , seu congruentia est, quia Clericus per sacros Ordines desponsatur Ecclesiae, per quam desponsationem exprimit conjunctione Verisbi Divini cum natura humana, Sc Christi cum

Ecclesia, quae una est: Hanc auxem bigamus repraesentare nequit. quia biga mi a tollit uni. ratem unius cum una, dividendo carnem in plures. Haec vero incapacitas, seu irregularu

tas non est juris divini, sed Ecciesiastici, cum

512쪽

summus Pontifex in ea dispensare possit, nam Nartinus I. cum bigamo, ut Subdiaconus fieret, dispensavit, & Lucius Papa alium bigamum Archiepiscopum Panormitanum Crea.

Eodem jure Ecclesiastico votum soIemne castitatis sacris Ordinibus annexum est, imque convenienter 3 ad ossicium enim sacro. tum Ministroi una duo praecipue pertinent, nempe sacrificare, & orationi, seu contemplationi vacare : At usus matrimonii his duobus actibus non mediocriter obstat; primo quidem , nam cum sacrificium altaris augustissimum , .& sanctissimum sit , decet, ut qui illud offerunt, vel ei ministrant, insigni quadam puritate, atque sane irate mentis, & corporis polleant; alteri vero, quia actus conjugalis mentis aciem hebetat , &ab oratione, ac rerum divinarum contemplatione animum avertit, ac distrahit . Uade Apostolus I. ad Corinth. 7. suadet conjugibus continentiam ad tempus , ut melius vacent orationi. Addo, quod si illi, qui in lege veteri manducabant Panes propositi nis , debebant esse mundi a muli et ibus ; ut lia. betur I. Reg 1 I. si illi, - qui comesuri erant agnum paschalem, iubebantur renes accingere, idest voluptates carnis edomare, ut exponit D. Greg. ho m. 1Σ in Evang. demum si Sacerdotes per vices ministrantes in tabernaculo e to tempore vicis imae a domo, & ab uxoribus abesse debebant, ut colligitur ex r. ParaL a ..& ex Luc. I. quanto magis Sacerdotes nomiperpetuo vacantes sacro Ministerio , & vita rnis Filium, ac Virginum sponsum, atq; omnis puritatis fontem, quotidie manibus attrectantes, perpetuam debent servare continentiam, in recte arguit Innocentius L ep. s. ad Victria: 4 cium

513쪽

G2 Tractatus m.

cium Rothomagensem Episcopum. Haec lex deservanda continentia a sacris Ninistris fuit in Ecclesia Romana continuo servata , licet Subdiaconatui non semper fuerit annexum Votum servandae castitatis, quia non fuit semper inter ordines sacros Connumeratus , ut constat ex can. mulus in Episcop. dist. 6o. ibi Urbanus II. ait riaepos Oxianes dieimus δειaeona ron , in Pres-εyteramm r hos siquidem flos intellige D. cros primitiva regitur habuisse Melesia . In Ecclesia tamen Graeca talis lex fuit abrogata ,& permissum est ramistris sacris habere lixores, & cum allis cohabitare, ut constat ex sexta Synodo can. II. in quo sic dicitur: quο-

eos immo a temPore estnvenenti consuetudine

Quem morem usque ad haec tempora servant Graeci, Romana Eetaesayemtittente, di non nisi co tempore,quo sacris vitaribus sunt assessura,prohibentur vixoribus utiae piscopi tamen Graeci Cum uxoribus, quas ante sacra mordi- Nationem duxerant , non cohabitant. ut coa- sat

Disi igi

514쪽

De Sacramento Ornula . so3stat ex can. I a. ejusdem Synodi. Imo nune Graeci ordinarie non eligunt in Epist

pum nisi vel religionem professum, vel qui

perpetuam castitatem servet, de uxorem non habeat.

a . . a

CErtum de fide est, Episcopos iure divino

dignitate, de potestate esse Presbyte rissuperiores. Ita enim definitur in Conc. Constantiens in Bulla Martini V. ubi omnes erro. res Joannis V viciest damnantur, & in Tridenti nostis. 23. cap. 4. & can. 7. Id probat D Th. hic q. 4O. ar. q. multipliciter. Sed sussicit haec ratio, quam adducit in arg. Sed contra, ubi sic discurrit: Divina mysteria debent este magis ordinata, quam humana. sed humanorum officiorum ordo exigit, ut in quolibet cui preponatur unus, qui fit princeps illius ossicii, sicut praeponitur militibus dux, de inserioribus artificibus Architectus , qui princeps operis dicitur : Ergo similiter Echlesiastice hierar chiae ordo exposcir, ut Sacerdotibus praeponatur aliquis, qui se Sacerdotum Princeps, &hie e st Episcopus. Unde Dior.ysius in lib. de

Eccles hierarc. cap. I. sic ait: Pontificum 'rdo 'primus, quἰ purgat , iuuminax. O pescit. Sub

illo autem Oνdo Sacerdotum purgat, cr tui miis nar , non vero persici , niprorum vero ramium purgat.

In contrarium objicitur dissicilis locus Hieronynu, quo significare videtur Episcopos non possic esse jure divino Sacerdotibus superio. res, sed tantum ex constituta one, & cosuetudine Ecclesiae; nam in c. i. ep. ad Tit. circa illa verba,

516쪽

& Dioeceses illis assignare, ac dividere, pr ut ad Ecclesiae bonum expedire iudicaverit. Circa Episcopatum celebris eth di me ultas ,& controversita, an ille sit ordo distinctus a

Sacerdotio φ Partem assirmativam tenent Duis randus , dc Cajetanus, quos sequuntur nomnulli ex Recentioribus. Negativa vero non

solum expresse docetur a S. Thonia, sed eistiam ob omnibus fere antiquioribus Theologis , quos innumeri propemodum ex Recenistioribus sequuntur, ut demonstrat Valerianus de Flavigni, Doctor, de Socius Sorbonicus , in opusculo ab ipso edito ad defendendam Thesim Ludovici de Cleves, Bacca laurei So bonici, qua asserebat, Episcopatum, prout prasscindit a Presbyteratu, aut ab eo distinguitur , nou habere rationem sacramenti . Probabilius ergo videtur, Episcopatum non

esse ordinem distinctum a Sacerdotio, sed ipsius Sacerdotii extensionem, de excellentissimum ejus complementum. Probatur primo ratione, quam insinuat s.

Thomas hic q. 4o. ar. 4. Sc in ad Annib. dist.24. qu. 4. ad 4. Ordinum distinctio sumitur penes habitudinem, quam dicune ad Eucharistiam, ad quam ut ad finem ordinantur, ut constat in Sacerdotio, Diaconatu, dc Subdia- Conatu, 3c quatuor minoribus ordinibus: Sed Episcopatus non aliam dicit habitudinem ad Eucharistiam praeter eam, quam importat sacerdotium, non enim potest eam magis cons crare Episcopus, quam simplex Sacerdos: Eringo Episcopatus no est ordo distinctus a sacer. dotio. Nec Valet, si dicas, Episcopatum dicere habitudinem aliquam in directam ad Eucharistiam , quam non dicit sacerdotium , siquidem praeter potestatem consecrandi Euchariailiam, in qua convenit cum sacerdotio, habet Tom. n. Y vir-

517쪽

Tra natus Hvirtutem illam transfundendi in alios, se ad

consecrandum, ac ordinandum ministros Eu. charistiae. Non valet, inquam, haec responsio. Ex illa enim sequeretur,Episcopatum eise Or-

inem inferiorem Sacerdotio, Sc ipso ignobiliorem, cum habitudo illa indirecta ad Eu. charistiam , seu potestas consecrandi illius ministros minus perfecta sit habitudine di. recta ad illam, sive potestate illam coniscranis

di, qua nihil datur praestantius, di divinius in

ordine supernaturali.

Prohatur secundo: si Episcopatus effet or. dospecie distinctus a Sacerdotio, vel tui esset par, N aequalis, vel superior , vel minor: Fares esse repugnat ex illa lege, qua diversae rerum essentis ininus possunt esse aequalis perfectionis, quam diversi numeri pares, quorum tota ratio in aequalitate consistit. Nec superior potest esse character Episcopalis Sacerdotali , eum potestas in corpus Christinaturale, Pr pria Sacerdotio, praestet potestati in corpus mysticum, quam Episcopatus addit.. Inseriorem vero esse minime convenit , cum Episcopatus sit quasi apex Sacerdotii, fle Episcopus supremum Sacerdotii gradum occupet et

Probatur tertior si Episcopatus sit ordo re liter distinctus a Sacedotio, virtualiter, aut eminenter illud continebit, sicut Sacei dotium

eminenter continet Ordines inferiores: Ergo sicut Sacerdotium, non praemita ordine Diaconatus, validum est,ut colligitur ex cap. Tuae littera, de Clerico per saltum ordinato; it/validus erit Episcopatus collatus non Praemisso Sacerdotios subindeque Diaconus, qui non praemisso Sacerdotio consecratur Epise pus, posset munia Sacerdotalia obire, pura consecrare corpus, & a peccatis abso ere

518쪽

quamvis non esset Sacerdos, quod absurdum es ' . Dices , consecratio Episcopalis causat era. tiam , S: confert characterem distinctum ab eo, qui imprimitur in ces latione Sacerdotii rErgo est ordo dillinctus a 'Sacerdotio. Respondeo concedendo primam partem Antecedentis , & negando Gnsequentiam sui enim consecratio Episcopalis causet 'gra. tiam, non Tequiritur necessario, quod sit sacramentum, vel ordo distinctus a Sacerdotio. sed lassicit, 'quod sit excellentissimum quoddam Sacerdotii complementum. Ficut per e remonia millam, qua coissertur sacerdoti jam ordinatopotestas abso luendi a peccariri comfertur augmentum gratiar, quamvis illamon sit sacramentum distinctum a consecratione Sacerdotest, 'uar hi in contactu calicis, Ita s lum complementum quoddam ,δe extensio S cerdotii. Vnde neganda est sedunda pars Antecedentis , consecratio enim Apiscopalis non

Conseri novum characterem , .sed duntaxat characterem Sacerdotalem complet,& extendit, redditque illum potentem ad conficienda

duo sacramenta, qua simplex Sacerdos, ex vi praecisae suae ordinationis, non potest conficere , nempe Confirmationem, & Urdinem.

Sicut ut in eodem manςamu exemplo b caeremonia illa, ηua daturSacerdoti jam Urdinato potestas absolvendi a perealis, non conserisetur diversus character ab illo , 'qui in contactu calicis impressus est , sed solum additur illi quidam modus majoris persectionis , & e. tensionis, Varione cujus fit plieim ad remitetenda peccata, ut in Tractatu de meniteatin

. t ,

519쪽

TRACTATUS VII.

MATRIMONII.

IVM Sacramentum matrimonii dέ-pliciter considerari possit, nempe ut est in ossicium naturae, & ut ex restitutione Christi ad esse Sacramenti elevatum est, de illo utro- que modo considerato breviter in hoc tra et itu agendum est. Verum quia, teste Apo stolo, prius est , quod est animale , quam quod spirituale, prius disserendum est de illo , ut est in ossicium naturae, quam ut rationem sacramenti habet. Porro quia sponsalia sunt

veluti inchoatio futuri matrimonii, & dispo-stio moralis ad illud, aliqua de illis brent rhic praemittenda sunt.

SPonsalia sunt futurarum nuptiarum multi promissio. It lege i. T. desponsalibus. Dicitur futurμrum nutiarum , ut sponsalia distinguantur a matrimonio, quod est contrδ-ctus per verba de praesenti expressus a sponsalia autem contrahuntur per verba de futuro, ut, assipiam ἐς in uxorem, accipiam te in vi

520쪽

De saevamento Matrimonii. . sis

rum. Additur mutua promissis, quia ad spora. salia non sufficit propositum , aut simplex voluntas , . cum illa non sufficiat ad thd cendam obligationem, sed requiritur Aeces.sario promissio, seu voluntas se obIigandi,

quae mutua ex parte utriusque contrahentis esse debet. Cum enim matrimonium inci dat essentialiter mutuam utriusque traditi 'nem, & acceptationem de praesenti, nec aliter fieri possit , promissio matrimonii futuri includit est tialiter mutuam utriusque promissionem, & acceptationem, neque potest ab uno valide promitti, quin alter I

promittat.

Non lassicit ad vaIorem sponsalium sola

promisso externa, utpote quae non .est vera

promisso, si desit animus promittendi ; n que sola interna , quamvis enim Deo, quLcordium scrutator est, possit homo obligat fiactu interno,homini tamen alte i, qui sola externa intuetur, non potest obligari, nisi per modum humanum, subindeque nisi signo aliquo externo ejus promissio exprimatur. Non χest tamen ad sponsalia necessarium, quod promissio, vel consensus exprimatur per verba. vel alia signa determinata, sed lassiciunt haec, vel illa, dummodo apta sint exprimere alteri sufficienter consensum, de volitionem inter Dam . Hinc est, quod in quibusdam locis ad sponsalia sufficit missio anuli in digitum sponsae, vel appensio torquis ad collum ejus, ve traditio arrharum, vel porrectio manus sponista, postulante sponso; imo M im iaciturnitas sponsi, &.sponsae , quando nimirum p

rent CS, aut tutores,' vel curatores, q*dime loco Darentum, contrahunt sponsalia pro fi

SEARCH

MENU NAVIGATION